Skip to the text

Caput VII. De ordine narrationis.

De ordine narrationis illud maxime hoc loco considerandum est, quod divinae paginae textus, nec naturalem semper, nec continuum loquendi ordinem servat, quia et saepe posteriora prioribus anteponit; sicut cum aliqua enumeraverit, subito ad superiora quasi subsequentia narrationis sermo recurrat. Saepe etiam ea quae longo distant intervallo, quasi mox sibi succedentia connectat, ut videantur nullum disjunxisse temporis spatium, illa quae discernit nullum intervallum sermonis.

Chapter 97 of 105