Tit. LXXXVI. De tribus religiosorum tunicis.
Tunicae quibus vestimur tres sunt: castigativa corporis edomatio, quae pellicea est, et induit Adam; constantis perseverantiae longitudo, qua dilectus agnoscitur Joseph; remuneratricis gratiae largitudo, qua vestitur Jesus.
Chapter 499 of 910