Skip to the text

Tit. XLVI. De misericordia et fide purgantibus peccata.

Per misericordiam et fidem purgantur peccata (Prov. XV). Id ait Salomon teneris et delicatis. Si enim lacrymas non habent, horrent labores, nesciunt ferre tribulationes, quomodo a fide se excusabunt et misericordia? Quid misericordia suavius? quid fide jucundius? Haec oleum melius, illa lumen oculis. Haec ungit affectus, illa sensus illuminat et dirigit ut eas ad lumen a tenebris, quia misericordia sua impendens reddit debita; fides etiam gratis sine operibus indulgentiam impetrat. De misericordia dicitur: Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). De secundo: Vade. Fides tua te salvum fecit (Luc. VIII). Unde haec duo merito junguntur.

Chapter 597 of 910