Skip to the text

Tit. LXX. De lavandis et plicandis retibus.

Exemplo Petri in littore sedentis, praedicatori lavanda prius et inde tergenda sunt retia (Luc. V): quia post praedicationem lavare debet pulverem peccati, si quem forte ex ipsa praedicatione contraxit doctor, et inde ea plicare, id est quae docuit adimplere.

Chapter 621 of 910