Tit. LXXXVI. De quinque contra peccatum praeliis.
Praelia virtutis quibus arma peccati expugnantur sunt haec: Plena peccati cognitio, quae expellit tenebras voluptatis; poenitentialis afflictio, contra dulcedinem carnalitatis; humilis et vera confessio contra venenum iniquitatis quod potavimus; sufficiens et digna correctio, contra imitationem pristinae voluptatis; perseverantiae plena successio, ut perfecta subrogetur custodia sanitatis.
Chapter 637 of 910