Skip to the text

Tit. XXII. De nocte, cursu ac itineribus ejus.

Nox in suo cursu medium iter haberet (Sap. XIII). Nox ignorantia boni. Cursus noctis est ad defendendum tempus bonitatis. Tria sunt itinera noctis: Primum, ex ignorantia boni errare; secundum, post cognitum bonum errorem diligere; tertium, in errore perseverare. Cum itaque venit Christus, medium silentium tenebant omnia, mox in suo cursu medium iter tenebat, quia homines a bono silebant et errorem diligebant.

Chapter 703 of 910