Tit. CLV. De tribus quibus Deus vincit hostes.
Tribus sunt quibus Deus exercet vindictam in hostes nostros: lavacri salutaris remedium, quod velut mare Rubrum occidit Aegyptios; poenitentiae condignae exercitium, quae velut sulphur peccatores interimit; districtionis extremae judicium, quod velut ignis ad vocem Eliae idololatras involvit.
Chapter 836 of 910