Skip to the text

Castigationes et variae lectiones in eumdem tractatum.

Editio Hugonis antiquior Parisiensis anni 1526, apud Badium, tom. 1, fol. 206, c, Allegoriarum in Matthaeum cap. 3, Corruptus vero amor per concupiscentiam animae turpitudo est. Vignierius in Supplemento, Corruptus vero amor per concupiscentiam tollit sanitatem. Claritas enim cognitionis quasi quaedam animae pulchritudo est: sinceritas vero, etc.

Ibid. e, cap. 4, caetera vero obsequentia vitia. Lege ex Vignerio, subsequentia vitia.

Ibid. h, post, simul vero omnia blasphemant; Vignierius addit, Dominum; et mox habet, summum bonum, ubi Hugo, bonum suum.

Fol. 207, I, cap. 5, post, propter hoc Dei Filius, addendum, qui; et mox, non rationabilis esse potuisset: legendum, rationabilis esse non potuisset. Et paulo post, quod inordinatus est, vitium est; pro, quod inordinatum est, vitium esse.

Ibid. m, cap. 6, septem antidota specialia, Vignerius, spiritualia; forte minus bene. Deinde, quae tamen: forte legendum, quae tantum.

Ibid. n, ut sequatur largitio ejus quod voluntas requirit. Vignierius, ut subsequatur largitio, ut quod voluntate perdidit, voluntate requirat.

Ibid. addendum, Adveniat regnum tuum. Contra iram opponitur tertia petitio; post voces, secunda petitio.

Ibid. o, cap. 7, quasi captatio benevolentiae: et infra, haec pro commendatione captationis benevolentiae. Vignierius non legit vocem, benevolentiae; quam Hugo reticere solet, ut videre est lib. de Modo orandi, capp. 2 et 5.

Ibid. pro, a praelatis, corrigendum, appellans.

Ibid.: Illic namque quaerenda sunt. Apud Vignierium, Illic namque quaerenda est haereditas.

Ibid. r, honorem Dei praeponimus. Apud Vignierium, honorem tuum praeponimus: et mox, tibi et tua, ubi apud Hugonem, tibi et Dei.

208, t, cap. 8, post, audi iterum, Vignierius repetit verbum, audi.

Ibid., bonus ad tantum bonum. Vignierius, bonus ad summum bonum.

Ibid. u: Non te deinceps de ignavia excusare; corrigendum, de ignorantia.

Ibid. X, post, affectum malignitatis tuae; addit Vignierius, non defectum infirmitatis tuae.

Ibid. z, cap. 9: Ibi nos per humilitatem superiori subjecimus. Vignierius, subjicimus.

209, b, cap. 10, orandum ut in coelo. Vignierius, orandum est, etc.

Ibid. c, ut in eis voluntas tua fiat, imitentur illos, etc., locus intricatus; apud Vignierium intricatior sic: Ut in eis voluntas Dei fiat, et praecedant corde quo secuturi sunt et corpore, nec imitentur illos qui adhuc animo terrae inhaerent et terra sunt. Sic corrigendus videtur: ut in eis voluntas Dei fit, et praecedunt corde . . . . . sic imitentur illos qui adhuc, et caetera ut apud Vignierium.

Ibid., aut potestate tua corrigemur. Apud Vignierium, constringemur.

Ibid. e, cap. 11, pasce habitatores. Addit Vignierius, tuos.

Ibid. f, et nos amplius non colligimus nisi quanto uti. Melius Vignierius, et non amplius; non colligimus nisi quantum uti.

Ibid., sine scientia excedat. Forte legendum, accedat.

Ibid. g, intus habes panem Vignierius omittit, habes.

Ibid., ipsa est esuriens. Vignierius, ipsa enim est, etc.

Ibid. h: Hic est (Vignierius addit, dies) hodiernus quando. Vignierius habet, hodiernus in quo: et mox, ad desiderium boni excitatur; cum vox, boni, apud Hugonem desideretur.

210, k, da nobis hodie, da: legendum cum Vignierio, da nobis hodie. Hodie da.

Ibid. l, cap. 12, qui tam fideliter conditionem proponit. Melius Vignierius, qui tam fidenter, etc.

Ibid., sentimus bonam (Vignierius addit, esse) misericordiam.

Ibid. m, virtutis praestes affectum. Legendum cum Vignierio, effectum.

Ibid. n, nobis congratuito. Vignierius, nobiscum gratum. Forte, nobiscum gratuito.

Ibid., nos viscera (misericordiae tuae, omittit Vignierius) affluentia, (addit vero, bonitate) consid. Forte singula haec verba retinenda.

Ibid., tuo juri cedere. Vignierius, jure.

Ibid. p, ut tamen eos puniamus. Vignierius, ut non eos puniamus.

Ibid. r, cap. 13, non tam tentatio quam oppressio (est, omittit Vignierius) si praevalet. Addit deinde, aut si non praevalet.

Ibid. s, cum propter id quod. Vignierius, cum per id quod.

211, t, itaque tentat (Vignierius addit, hoc) vitium.

Ibid. y, cap. 14, nec possumus exire. Vignierius, erui.

Ibid., Ecce (Vignierius addit, nos) soli sine te. Deinde inserto puncto, facti sumus, etc.

Ibid., et non est sicut caetera mala. Abundat, est.

Ibid. y, z, pestiferae dilectionis (Vignierius, delectationis) persuasione.

Ibid. z, aestimare forte poterat. Vignierius, existimare.

Ibid., quod jam non potest celari. Vignierius, hoc jam, etc

Chapter 2 of 24