Sequitur Decisio quaestionis de anima Christi, utrum aequalem cum divinitate scientiam habuerit.
Quaeris de anima Christi, id est de illo rationali spiritu, qui humanam in Christo homine carnem vegetavit, quem Verbum cum carne et in carne ipsa sibi in unitatem personae univit, ut esset Christus unus in una persona, duabus naturis, tribus essentiis: una videlicet persona; quia idem homo, propter quem suscepit, et Deus; propter quod fuit duabus naturis, divina scilicet atque humana, in Deo et homine uno, non unis; tribus essentiis, divinitate, carne, et anima; sine separatione discretis, sine confusione sociatis. De illa inquam anima, qua mediante Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I); quaeritis utrum aequalem cum divinitate scientiam habuerit. Adjicitis etiam, quod si illa anima quae, quamvis creatrici naturae ineffabiliter unita fuerat, indubitanter tamen creatura erat, aequalem cum divinitate scientiam habuerit, tunc nimirum creatura Creatori aequalis fuit: non posse autem Creatori facturam suam in aequalitate comparabilem fieri, etsi potuerit in consortium unitatis assumi. Longe aliud esse uniri dignatione et comparari majestate. Multa sunt alia quae in hunc modum fortasse absurda, ostendere potuisti. Sed ego sic una tecum falsa refellere cupio, sicut vera profiteri. Quomodo enim Deus immensus esset, si ad ejus aequalitatem aliqua quamlibet excellens, quamlibet singularis creatura pertingeret? Magnus, inquit Psalmista, Dominus est, et magna virtus ejus; et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI). Et Salomon: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum (Prov. XXI). Ubi quantum non est, tantum dici quod potest? Portio quaeritur ubi numerus non invenitur. Sapientiae ejus non est numerus. Quid igitur dico? Anima Christi aut creatura non fuit, aut Creatori aequari non potuit. Imo vero quia creatura est, Creatori non dico aequanda, sed plus audeo dicere, etiam comparanda non est. Ergo dicitis, minorem habuit sapientiam quam verbum? Sed quaeso quid dicimus, cum animam sapientem dicimus? Nunquid non sapientia sapientem dicimus? Quis enim sapiens est, si sapientia sapiens non est? Et tamen aliter sapiens est in quo sapientia est, aliter sapiens est qui sapientia est. Creatura sapiens est, quia in ipsa sapientia est. Creator vero sapiens est, quia ipse sapientia est. Nullus tamen sine sapentia sapiens esse potest, sive ea quam habet, sive ea quae ipse est. Anima igitur Christi si sapiens est, imo quia est, aut illa procul dubio sapientia sapiens est, quam habet, aut illa quae ipsa est? Creatura autem, etsi participatione sapientiae sapiens est, ipsa tamen sapientia esse non potest. Quae igitur est illa sapientia, qua anima Christi sapiens est? Quid dicit Joannes de Verbo? Erat, inquit, lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Quid est Verbum nisi sapientia? Idem enim qui Verbum Dei a Joanne dicitur, ipse sapientia Dei a Paulo nominatur. Christum enim, inquit Paulus apostolus, Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I). Christus igitur ipse et Verbum, et ipse est sapientia. Verbum sapientia, et sapientia Verbum. Verbum sapientia, quia, Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV). Sapientia verbum quia, Ego sapientia ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam (Eccli., XXIV). Sapientia igitur verbum cordis et verbum sapientiae oris, quia dum verbum ex corde et sapientia ex ore prodire dicitur, idem esse sapientia et verbum demonstratur. Itaque si verbum illuminat, sapientia illuminat; quia nec illuminare verbum poterat, si sapientia non erat. Quid enim facit verbum sine sapientia? Verbum sonat, sapientia illuminat. Nam et ipsa sapientia lux est, et Deus lux est, quia Deus sapientia est; et cum Deus illuminat, sapientia illuminat, et luce illuminat; nec alia luce illuminat, sed ea luce quae ipsa est; quia lux est, et verbum lux est, et sapientia lux est; quia verbum sapientia est, et sapientia Deus est. Erat, inquit, lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quid igitur? Malos illuminat lux ista, et malos Deus illuminat? Quomodo ergo caeci sunt? Audi quid sequitur: Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). Quid est, lux in tenebris lucet? Et quid tenebrae faciunt si lux ibi est? Et tenebrae eam non comprehendunt. Tamen ipsa lux lucet et illuminat, sed non omnes eam vident qui vident per eam. Lux lucet, et per se sciamus quod per se lucet, et ex se illuminat. Lucet: lucet per se, et illuminat ex se. Nam ut erat, inquit, lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Joannes lux erat; quia vos estis lux mundi (Matth. V), sed vera lux non erat; quia lucerna erat ardens et lucens (Joan. V); nec per semetipsam lucens, et ex semetipsa illuminans, ut lux quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quos dixit? Bonos non dixit, nec spiritales; sed omnem hominem venientem in hunc mundum. Unus est enim sol, et omnis oculus per eum irradiatur, sed non omnes qui per eum vident agnoscunt eum. Similiter lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, cunctis superfunditur, in omnes clarescit, universos illustrat; sed alius per eam videt, alius eam videt. Mali illuminantur ut caetera videant; ipsum per quem vident, non videant, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Boni vero illuminantur, ut eum videant a quo, et per quem vident, ut ad eum referant, et in eo ament omne quod vident, et eum ament super omne quod vident. Omnes ergo per eum illuminantur qui vident, sed excellentius qui eum vident. Per eum illuminantur qui vident, et ex eo illuminantur, quia ipse est lux a quo illuminatur. Unde autem lux illuminaret, si ex semetipsa non illuminaret? Unde illuminaret, si id quod ipsa est participandum non praeberet? Sed forte timendum est, ne polluatur ab immundo, ne obscuretur a tenebroso; et indignum sit ut profanis sanctum coinquinatis impollutum, errantibus verum communicabile dicatur. Superfluo ista cogitantur, quia lux quae in tenebris lucet, sicut non obscuratur a tenebroso, sic non corrumpitur a contaminato, in tenebris clara, et inter sordes incoinquinata perseverans. Nam, cum omnia in ipsa et in omnibus ipsa sit, ei tamen universae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Lucet ergo et illuminat, nec per aliud, nec ex alio; sed hoc quod ipsa est, et quo ipsa lucet omnibus illuminandis communicandum praebet, et totum ipsa possidet. Audite iterum: Dominus, inquit Scriptura, dat sapientiam (Dan. II). Quam sapientiam forte aliquod accidens dat quo nos afficimur, ut sapientes efficiamur.
Quid enim est sapientia? Nonne accidens? Dat ergo Dominus sapientiam. Quam sapientiam? Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I). Bene quia omnia accidentia a Domino Deo sunt a quo sunt omnia quae sunt. An forte quoddam accidens a Deo non est, quia peccatum ab ipso non est? Omnis tamen sapientia a Deo est. Quomodo ab ipso est? Forte quia donum ejus ab ipso est; quia factura ejus est, ab ipso est; et omnis substantia ab ipso est? Quid magnum? quid novum? quid mirum dictum est? Omnis sapientia a Domino Deo est; si accidens quoddam ab ipso est a quo omnis substantia est? Quomodo ergo omnis sapientia a Domino Deo est? Aut quia opus ejus, aut quia donum ejus? Si sapientia creatura est, stultitia quid est? Creavit Deus sapientiam, et non creavit stultitiam? Ergo quaedam accidentia Deus creavit, alia esse habent, et ab ipso non habent. Quis hoc aut dicere praesumat, aut dictum approbet, quod aliquid esse habet et a Deo non habet? Quid dicimus? Deus ergo accidentia non creavit; et alter quidam est Creator sapientiae, Deus dator? Ergo dare sapientiam Deus potuit, creare non potuit? Ergo aliunde accepit quod dedit, et dedit quod suum non fuit, et accipere potuit quod non habuerit. Quis hoc dicat? Quis sani capitis hoc vel in cogitationem suam admittat? Qualiter ergo omnis sapientia a Domino Deo est? Sive quia donum ejus est, sive quia factura ejus? Nam si factura est, non semper est, quia quod aliquando coepit, non semper esse habuit. Quid ergo ait? Omnis, inquit, sapientia a Domino Deo est; et cum illo fuit semper, et est ante aevum (ibid.). Mirum est: ergo accidentia semper cum Deo fuerunt; et si accidentia semper cum Deo fuerunt, substantiae non fuerunt. An omnis sapientia a Deo est, et non omnis sapientia cum Deo est? Absit. Sed omnis sapientia ab illo est, et omnis sapientia in illo est, et omnis sapientia cum illo est, et semper est. Et quid facimus de sapientia quae accidens est? Nunquid non ipsa semper cum Deo est? Quomodo ergo Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum? Quid ergo de illa facimus? Excludamus ab adyto sapientiae insipientiae figmenta et phantasias, has nescio quales et somnia vana, quae nobis vere accidentia sunt, quia nobiscum creata non fuerunt. Agnoscamus veram sapientiam, qua sapimus, quicunque sapimus, quidquid sapimus, etiam si eam non sapimus. Ad lucem lucentem in tenebris attendamus, ne tenebrae simus; quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Et tenebrae, inquit, eam non comprehenderunt; imo potius non deprehenderunt. Quomodo enim incomprehensibilem comprehendere potuissent? Et tenebrae eam non comprehenderunt.
Lux ergo quid fecit? Lux lucem comprehendit. Et quae est ista lux? Utique si lux lucem comprehendit, lucem comprehenderunt, qui a luce lux facti sunt. Lucem comprehenderunt, qui a luce illuminati sunt. Lucem comprehenderunt, qui eam lucem super se in se susceperunt. Comprehenderunt similitudine, non comprehenderunt aequalitate. Hoc est ergo unum et verum lumen omnium spirituum rationalium, praecipue sanctorum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quod sine diminutione sui ab omnibus participatur; et cum idem sit in omnibus, non tamen ab omnibus eodem modo percipitur. Ipsum enim quidquid est, totum est, et ubique totum est; nec minus aut majus in eo est, et tamen secundum participationis differentiam minus et magis de illo percipiunt omnes, qui secundum conditionem suam aut donum gratiae largitoris minus ac magis hujus ejusdem communicationis ac participationis capaces sunt. Participatio igitur alias major, alias minor est. Participatus autem non alias major aut minor; sed idem ipse totus ac plenus, et perfectus ubique est. Cum igitur animas sapientes dicimus, et sapientia sapientes dicimus, istam sapientiam cogitemus, et ipsam solam esse credamus qua sapiunt, quaecunque rationales mentes vim intelligendi atque discernendi perceperunt. Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum; et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Cognitio itaque Dei vita aeterna est, et quid est cognitio Dei? nunquid accidens? Ergo amor Dei accidens est, et beatitudo accidens est, et in accidentibus est beatitudo nostra. Quare non magis Deus sit beatitudo nostra? Ipse est sapientia qua cognoscimus, ipse amor quo diligimus, ipse gaudium quo exsultamus. Ergo una sapientia est qua omnes sapiunt, nec tamen uno modo sapiunt, quia participando sapiunt. Quod si omnes hac sapientia sapiunt quicunque sapiunt, multo magis hac sapientia sapit illa anima, quae ipsi sapientiae unita fuit. Quae non sorte participationis ex illa viguit, sed privilegio unitatis plenitudinem possedit. Quid enim de sapientia minus habere poterat, cui ipsa plenitudo sapientiae incorporata erat? In quo, ait, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). De quo hoc dixit, nonne de Christo? Quomodo ergo in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis? Tres essentiae sunt in Christo. Caro, anima, divinitas. Quid ergo habitat in quo? an divinitas in divinitate, an divinitas in anima, an divinitas in carne? Sed quid est, divinitas habitat in divinitate? Nunquid hoc aut congruum erat dicere, aut necessarium audire? Ergo in humanitate Christi habitat plenitudo divinitatis Christi. Quod si plenitudo divinitatis Christi, ergo et plenitudo sapientiae Dei. Quid enim est divinitas Christi nisi sapientia Dei? Ergo plenitudo sapientiae Dei habitat in humanitate Christi. Ubi? in carne an in anima, an simul in carne et in anima? an in carne per carnem? in carne ergo sapientia habitaret, et non habitaret in anima. Absit! Sedes sapientiae anima justi, et domus sapientiae anima Christi. Et quid dixi, Domus sapientiae anima Christi? Amplius dicere debui, si amplius dicere potui; quia enim sapientia in ea habitat, ideo domum dixi, sed quia corporaliter habitat, ideo amplius dicere debui. Quid est corporaliter habitat? Unum facta est cum illa in qua habitat, et per illam unum etiam cum illo in quo illa habitat. Quomodo unum? Non versibilitate naturae, sed unitate personae; una persona, non una essentia. Ergo incorporata est divinitas habitaculo suo, cui plenitudinem infundit, veritatem sociavit.
Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX). Quales? Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). Ecce columnae septem in domo sapientiae. Excidit columnas septem. Unde excidit? De monte excidit; de quo monte? De monte umbroso et condenso. De quo monte? Divinae majestatis excidit columnas septem. Excidit, sed non abscidit. Accepit, sed non abstulit. Columnas de monte excisas in aedificium domus posuit, et tamen montem non minuit. Et quid mirum, si sapientia ad fabricandam domum suam columnas erexit de monte excisas et a monte non separatas, quae ad habitandam domum venit; et tamen unde venerat ibi permansit? Sapientia ergo aedificavit sibi domum. Qualem domum? De qua dictum est: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et iterum: In Christo complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare, et per eum reconciliari omnia, in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus; sive quae in terris, sive quae in coelis sunt (Coloss. I). Videte quid facimus? Apostolus testatur plenitudinem ibi esse; et nos dicimus quod tota sapientia non est in domo sua. Ergo dimidia intus habitat, et dimidia foris. Et ubi quaeretur, si domi non invenitur? In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ubi plenitudo est nihil deest, ubi nihil deest totum est. Sed forte plenitudo divinitatis ibi est, et plenitudo sapientiae non est.
Verum dicit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). Sed dicitis bene. Omnes thesauri sapientiae et scientiae ibi sunt; sed Omnes thesauri sapientiae et scientiae ibi sunt; sed absconditi sunt. Portat et non videt. Absit autem ab intellectu nostro, ut sic sentiamus. Sed absconditi sunt, non ut ab eo abscondantur; sed ne in eo ab impiis videantur. Absconditi sunt, ut tempore opportuno proferantur. Absconditi sunt et reconditi sunt. Absconditi, ne per eum indignis aperiantur. Reconditi, ut in eo digne custodiantur. Reconditi sunt, ne offuscentur aliqua rubigine peccatorum, ne polluantur aliqua sorde criminum aut contagione vitiorum. Reconditi sunt velut in vase sincero, velut in habitaculo mundo, ne forte quis valeat eis maculam ingerere, et tunc incipiat opprobrium sustinere. Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum (Isa. IV). Ergo reconditi in eo sunt, sed absconditi ab eo non sunt. Deum, inquit, nemo vidit unquam. Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (I Joan. IV; Joan. I); si enarravit, et vidit. Unde hoc probamus? Qui de terra est, de terra loquitur; qui de coelo venit, super omnes est; et quod vidit et audivit hoc testatur (Joan. III). Ergo vidit. In quo vidit? in divinitate an in humanitate? Forte in divinitate vidit, in humanitate enarravit. Illi ergo qui audierunt in quo viderunt? Aut si non viderunt, quare audierunt? Vidit ergo in divinitate, vidit et in humanitate, tamen ex divinitate sunt? et illi quae audierunt non nisi ex illustratione divini luminis videre potuerunt. Erat igitur plenitudo divinitatis in anima Christi; erat et plenitudo sapientiae in anima Christi; et ex plenitudine sapientiae plene sapiens erat anima Christi. Ergo, inquiunt, tantam sapientiam habet anima Christi, quantum Deus habet. Quid facit comparatio? ubi unus solus est? Una est sapientia Dei, qua sapiens est anima Christi, nec participando sapiens est, ut hoc vel illud in illa, et per illam sapiat, sed plenitudinem habendo, ut totum possideat. Non ergo dicamus tanta aut quanta; sed dicamus tota sapientia Dei in anima Christi est, et ex tota sapientia Dei anima Christi sapiens est; nec tamen aequalis Deo anima Christi est, quia sapientia Dei non est. Porro longe aliud est sapientia sapere, et aliud sapientiam esse, quia qui sapientia sapit, quod habet aliunde accepit; qui sapientia est, ex semetipso habet quod sapit. Illic gratia, hic natura; et idem illic gratia, quod hic natura; nec tamen illic gratia naturam ad immensitatem commutat; nec hic natura ad mensuram gratiam coarctat. Qui ergo audet dicere plenitudinem sapientiae non fuisse in anima Christi, dicat plene sapientem non fuisse animam Christi. Tota igitur sapientia Dei erat in anima Christi, quia tota sapientia Dei unita erat et corporata animae Christi, nec tamen aequalis Deo erat anima Christi. Non enim naturae comparari poterat, quamvis sine mensura gratiam acceperat, quia cum immensa gratia erat passibilis natura.
Nam, illud quod intulistis, quod si haberet aequalem cum Deo scientiam, etiam beatitudinem aequalem haberet, quomodo sibi non cohaereat, in praesenti nil attinet dicere, quia aequalitatem comparationis tollimus, ubi singularitatem unitatis demonstramus. Et longe aliud est idem habere, et idem esse, quia habere pertinet ad gratiam, esse pertinet ad naturam. Sed esto multitudo sapientiarum sive scientiarum comparationem admittat; nunquid aequalem beatitudinem facit aequalis sapientia? Ergo et major majorem, et minorem minor; et daemones tanto hominibus beatiores sunt, quanto eos scientia antecedunt. Et quid de charitate dicam? Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII). Non ergo quicunque amplius sapiunt, statim de majori dilectione praesumere possunt; quia longe aliud est videre, et aliud est diligere. Nunc, inquit, et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum (Joan. XV). Nihil tamen hic interest, utrum aequalem notitiam cujuscunque rei aequalis amor comitetur, quia ubi una est sapientia, sicut non potest esse comparatio, ita nec aequalitas diversorum. Postea adjecistis et dixistis: Cum sapientia sit magnum et spirituale bonum, tunc si anima Christi aequalem habet cum Deo sapientiam, falsum erit Deum in omni bono majorem habere sufficientiam, quam ejus creaturam. Et deinceps: Sicut non potest creatura aequali Creatori, ita nec bonum unius bono alterius. Sed hoc bene et veraciter ibi dicitur. Ubi creaturae bonum aliud atque diversum a bono Creatoris invenitur? Ubi vero unum et idem ipsum est, majus ac minus esse quod potest? Quod est enim verum bonum creaturae praecipue rationalis aliud praeter Deum? Aut quod est bonum Dei aliud praeter ipsum? Si ergo verum et unicum bonum est creaturae, Deus est; et bonum Dei aliud praeter ipsum esse non potest. Nunquid idcirco Deus minor aut major seipso est, quia creaturae suae pariter et suum bonum ipse est? Cesset ergo tandem tam crebra repetitio comparationis, ubi singularitas est unitatis. Deinde ad comprobandam propositam assertionem adduxistis verba Apostoli, quibus astruere putatis minorem Deo sapientiam habuisse animam Christi. Dicit enim: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in homine; ita et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei (I Cor. II). Ergo, ut videtur, non cognovit anima Christi; si nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Nisi forte quis nobis respondere velit, et Christi animam fuisse Spiritum Dei? Quae tamen sunt ista Dei quae nemo cognovit nisi Spiritus Dei? Quae nisi illa de quibus ibidem dicitur: Deus, non vidit oculus absque te, quae praeparasti bona diligentibus te (Isa. LXIV). Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), etc. Ista ergo nemo novit nisi Spiritus Dei; et quid est quod sequitur: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum? Quem Spiritum? Subdit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum Christi, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (ibid.). Ergo ut Spiritus Dei Spiritus est Christi, et illi etiam noverunt quibus ea per Spiritum revelata sunt. Ergo anima Christi multo magis haec novit, et plene ac perfecte novit, quae ipsius Spiritus plenitudinem accepit. Non, enim inquit, ad mensuram Deus dat Spiritum (Joan. III). Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I). Nos etiam quicunque haec noscere meremur, et quantumcunque noscere meremur, de ejus plenitudine, non plenitudinem, sed gratiae portionem accipimus. Pater, inquit, manifestavi, seu revelavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi (Joan. XVII). Quid est revelatio hominis, nisi aspiratio cognitionis? Ergo ipse aliis nomen revelavit, cujus ipse cognitionem non habuit? Absit! Rursum: Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, quem ego mittam vobis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI). Quare prius ipse ab illo Spiritu veritatis omnem veritatem magister non didicit, quem ad docendam omnem veritatem discipulis misit? Sed misit Spiritum, et Spiritum non amisit; cujus charismata hominibus fidelibus prout voluit distribuit, et plenitudinem ipse retinuit. Aliis eum infundit, sed eum a se non effudit; alios replens, se non evacuans; se non minuens, et alios ditans. Ergo quod Spiritus Dei novit, et anima Christi per Spiritum Dei novit, et plene novit, quia Spiritus Dei plenitudinem habuit.
Postremo quaedam verba beati Ambrosii in medium adducitis, et ne assertioni vestrae contraire videantur qualiter intelligenda sive determinanda sint demonstratis. Dicit enim « animam Christi omnia habere per gratiam, quae Deus habet per naturam. » Quibus verbis (fere) adjungendum esse putatis, ne si forte sine temperamento isto omnia prorsus quae deitatis sunt, eam habere dixerimus, creaturae quae initium habuit aeternitatem, et quae termimum habet immensitatem, et quae mutabilitatem habuit, atque passibilitati subjacere potuit, incommutabilitatem et caetera quae soli divinae naturae competere noscuntur, tribuere videamur. Sed haec determinatio, quamvis non omnino refutanda videatur, est tamen multo competentior et commodior expositio ad quam sententia haec accommodari possit. Anima namque Christi idcirco omnia habere dicitur per gratiam, quae Deus habet per naturam, quia plenitudo deitatis in Verbo ei unita est, ex tempore per gratiam, quae in Deo ex aeternitate fuit per naturam. Hoc ista ex tempore habet, quia accepit, quod ille ex aeternitate habuit, quia fuit. Accepit non ut in ejus quod accepit naturam, mutata transiret; sed ut in ejus consortium sublimata ascenderet. Ista accepit quod non habuit; ille nec accipere potuit quod non habuit, nec desiit esse quod fuit. Quid ergo accepit anima Christi? Plenitudinem deitatis, plenitudinem sapientiae, plenitudinem virtutis. Totum quod Deus est accepit. Quomodo accepit? Non versibilitate naturae, sed firmitate personae. Accepit non quia in illud essentialiter mutata est, sed quia ineffabiliter illi unita est. Accepit non ut illud essentialiter fieret, sed ut cum illo personaliter unum esset. Totum tamen accepit, et totum habet quod ille non accepit et habet. Ergo anima Christi aeternitatem habet, si totum habet quod Deus habet? Quidni? Ecce dicatur. Licet in omnibus necessarium non sit verborum usum ad ejusmodi admittere; immensitatem habet, aeternitatem habet; habet omnia per gratiam, quae Deus habet per naturam. Quomodo habet? forte quia dicimus aeternitatem habet, quia dicimus immensitatem habet, hoc cogitemus, ut principio careat quod esse coepit; interminabile sit, quod circumscriptionem recepit. Nunquid etiam quia Deum habet ut Deus sit? Aut quia non est, ideo non habet? Quomodo tamen habet? Sed habet personaliter unita, non naturaliter insita; habet totum, non quod creatura aeterna aut immensa esse possit, sed quod aeterno et immenso unita sit. Quid enim est aeternitas aut immensitas? Nunquid accidens? Ergo aeternitas et immensitas Dei accidentia sunt? Absit! cum ergo dicitur Deus, hoc habet per naturam, intelligitur quod Deus hoc est. Cum vero dicitur, anima Christi hoc habet per gratiam, intelligitur quod illi unita est. Ergo totum anima Christi hoc habet per gratiam quod Deus est per naturam. Nec tamen inde sequitur, quod Creatori opus suum aequale sit; quia cum immensitatem gratiae acciperet, conditionem naturae non amisit. Accepit quod non habuit, sed non desiit esse quod fuit. Accepit plenitudinem sapientiae, in qua et per quam plene ac perfecte sapiens esset; non tamen accepit ut sapientia esset. Et quid necesse est singula persequi? Breviter vobis quid mihi in hac re sentiendum esse videtur, ostendam. Plenam ac perfectam, et totam Dei sapientiam in anima Christi fuisse credimus; et ex ipsa sapientia eamdem animam plene ac perfecte sapientem non ex ipsa participando, sed totam possidendo, quam singulariter concepit, et ineffabiliter comprehendit? Quare ineffabiliter comprehendit? quia secundum plenitudinem accepit. Joannes lucerna erat ardens, et lucens (Joan. V); hic lucem comprehenderat, quia tenebrae non erat. Sed quia ex parte comprehenderat, propterea ineffabilem illam in Christo comprehensionem comprehendere non poterat, sed ait: Cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus (Joan. I). Ergo Joannes corrigiam Christi solvere non potuit. In illo enim erat de plenitudine accipere; supra illum plenitudinem comprehendere. Hoc itaque quod noverat dicere potuit, quod non conceperat credere elegit, discutere non praesumpsit. Noluit igitur ille unionem solvere, ne nos praesumatur unitati comparare. Quid vobis videtur? Nonne illi corrigiam incarnati Verbi solvere volunt, qui unitatem ineffabilis sacramenti differentia comparationis dividunt? Anima igitur Joannis de plenitudine accepit, anima Christi plenitudinem comprehendit. Comprehendit dico non in aequalitate naturae, sed plenitudine gratiae et unitatis proprietate. Ecce dixi postulanti quod et jubenti debueram, quod magis in hac assertione approbandum putavi. Sed in rebus dubiis si manifesta auctoritate non valeo, ab aliis quidem sic accipi volo, ut quaerentem me adjuvent, invenientem non refutent. Quicunque autem in eo persistunt, ut hoc asserere contendant, quod alia fuerit illa sapientia, qua anima Christi sapiens exstitit; alia quae animae Christi unita fuit; ego nemini praejudicium facere volo; videant ipsi quo sensu hoc asserant, ne forte carnalis sit, magis sua quam vera pronuntians. Hoc unum ego indubitanter affirmo, quod aut alia sapientia praeter divinam in anima Christi non fuit, aut si alia fuit, qualis illi non fuit. Hoc credenti qui non credit, non bene credit. Ad caetera ego non cogo, sed suadeo; in his qui mihi credit, mecum credit, qui mihi non credit, sibi credat, donec veniat ubi mecum credat. Sic tamen ut interim unusquisque in suo sensu humiliter abundare studeat, non arroganter praesumere. Vale.
Chapter 21 of 57