Caput I. Quod Maria in consensu conjugali virginitatis propositam non mutavit.
De incorrupta virginitate matris Domini hoc fides pie et pietas fideliter confitetur, quod ejus perfectionem nullo modo imminuit conjugalis consensus quemadmodum castitatem illius non violavit conceptus, nec integritatem abstulit partus. Ipsa namque eadem virgo perpetua, et cum desponsaretur viro, non tamen deseruit aut mutavit propositum continentiae; et cum fecundaretur (non a viro) concepit sine libidine; et cum filium ederet peperit sine dolore. Quid dicis nunc inquisitor contentiose et non pie auditor? Miraris an diffidis? Si miraris miranda, mirandus non es; si non credis credenda, tolerandus non es; si falsa conaris asserere audiendus non es; si vera niteris oppugnare, convincendus es: denique si manifesta negas, confutandus es. Fateor, aequo animo ferre non possum temerariam praesumptionem tuam, quod tam impudica et nugaci loquacitate temerare sinceram et intactam maculare conaris. Stulte istis tenebris tuis in matrem luminis impegisti. Quid enim sibi voluerunt exsufflanda illa argumenta tua, quae tu cum longa ac diutina ruminatione texuisses quasi novum et magnum aliquod inventum prolaturus (sicut tibi consuetudinis est), circuire coepisti aures prurientes quaerens; amplius quidem te doctis insipientem quam insipientibus doctum demonstrans. Quid enim? Doctor esse voluisti? Novitatis relator, an assertor veritatis? Sed esto. Inveneras quod doceres. Cur tibi visum est infamare castitatem, et oppugnare veritatem? Sed forte (quod et ego magis suspicor) nihil contra veritatem moliebaris, sed solita et tibi inolita levitate auras popularis famae captans, acumen ingenii tui probare putasti, si prius rem (quasi quaestionis ambage) apud alios involveres, ut in ejus solutione postmodum tu doctor appareres. At nunc res tibi in contrarium versa est. In quaestione enim tua temerarius probatus es, sed in solutione non es doctus inventus. Videamus tamen quae sit magna illa et gravis quaestio soli (ut putas) tibi non insolubilis. Et quidem etiam, si gravis foret tanto verius multis plusquam tibi, quanto stultius tu praesumis tibi soli. Videamus tamen quae sit. Primum quaeris utrum sine consensu coitus conjugium fieri possit; hoc est, an illi matrimonium invicem contrahere possint, qui sibi non consentiunt in reddendo debito carnis. Movit ergo fortassis te quod dictum audieras: matrimonium non facit coitus, sed consensus. Et merito movisset si quidem quod dictum non audieras, sed intelligendum putaveras, consensus coitus, additum fuisset. Quaeris ergo utrum sine consensu coitus conjugium esse possit. Post haec his qui tibi respondent sine ejusmodi consensu verum conjugium non esse, tuam (ut audio) videris existimationem adjungere; propterea fortassis quia tibi de reliquo necessitatem tacendi imponeret, qui hoc quaerenti aliud responderet. Deinde hoc concesso et statuto, scilicet quod sine talis consensus pactione conjugium stare non possit; persequeris et interrogas, utrum, verum fuit conjugium inter Mariam matrem Domini et Joseph, quem Scriptura virum Mariae appellasse aliquoties invenietur, ipsamque Mariam uxorem sive conjugem ejusdem Joseph indubitanter nominasse. Quo concesso, quia et hoc negare absurdum est, cum id et sacrae Scripturae manifesta auctoritate probetur, et catholica hoc religio sua attestatione confirmet, infers et dicis: Si verum fuit conjugium, ergo carnalis commistionis consensus ibi fuit, et invenitur Maria ad coitum carnis viro assensum praebuisse. Quod si verum est, imo quia si hoc verum non est, verum conjugium dici non potest, cur ipsa Maria vera semper virgo permansisse dicitur, quae aliquando vera conjux fuisse non negatur? Aut enim non consensit, et vera conjux non fuit, aut consensit, et vera virgo non permansit. In eo ipso namque propositum virginitatis deseruit, quod se per consensum debito carnalis commercii in conjugali sacramento sponte subjecit. Ac per hoc quod virginitatis propositum in consensu copulae carnalis deseruit, jam mente virgo esse desiit, etiam si carne virgo permansit. Quae est igitur haec Virgo virginum, singularis integritate, unica castitate, excellens dignitate? Quae sunt ista praeconia et assiduae laudationes, imo potius quae sunt quotidianae istae adulationes quibus singulariter laudabilem et excellenter super omnes gloriosam Mariae virginitatem praedicamus, quae non solum omnibus virginibus praeferenda non est, sed multis etiam postponenda; quae et carne virgines probatae sunt, et virginitatis propositum usque in finem mente casta atque devota inviolatum tenuerunt? Comparetur nunc virginitas Agnetis et Mariae et quae fuerit in merito probata sublimior, digne etiam in laudibus excelsior teneatur. Illa se in custodia virginitatis tam invictam exhibuit, ut eam a proposito suo nec ipsa mors illata dejiceret. Haec se tam mobilem demonstravit, ut unius eam viri et pauperis affectus ad consensum sui inclinaret. Illa intantum virginitatem dilexit, ut quidquid in ejus comparatione pretiosum promittebatur, contemnendum crederet; quidquid pro ejus defensione durum inferebatur, non timendum judicaret; haec virginitatem tam facile despexit, ut eam et sine praemio promisso desereret, et sine poena illata abdicaret. Quid igitur restat nisi ut dicamus inferiorem habere gradum in merito ac laude virginitatis illam quae a proposito conservandae virginitatis sponte cecidit, etiam si carne virgo permansit; superiorem vero illam quae cum carnis integritate propositum virginitatis usque in finem inviolatum custodivit! Hoc igitur est quod magna et laboriosa scrutatione invenisse te gloriaris; et cum tu mentem simul et carnem corruptam habeas, mentem intemeratae (cujus carnem non potes) falso criminari non pertimescis. Satius multo aut primum dixisses veritatem si eam non ignorasti, aut si hoc non poteras, saltem tacuisses pravitatem, qua dicta simplicium auditum violasti. Sed quid ages si eos quos falsa opinione depravasti veritas manifesta ita a periculo erroris liberet, ut tamen te a culpa temeritatis non emundes?
Videamus igitur nunc utrum mater Domini et vera conjux esse potuit, et vera virgo permanere. Discutiamus (ut postulas) quid sit conjugium; et ex ejus diffinitione proposita consideremus si simul esse potuerunt in virgine matre et consensus conjugalis, et propositum virginitatis. Quid enim est conjugium nisi legitima societas inter virum et feminam; in qua videlicet societate ex pari consensu uterque semetipsum debet alteri? Debitum autem hoc duobus modis consideratur, ut scilicet et se illi conservet, et se illi non neget. Conservet videlicet ne post talem consensum ad alienam societatem transeat. Non neget ut ab ea quae ad invicem est communi societate se non disjungat. Spontaneus ergo consensus inter virum ac feminam legitime factus, quod uterque alteri debitorem sui se spondet; iste est qui conjugium facit. Et conjugium est ipsa societas tali consensu foederata quae altero vivente alterum a debito non absolvit. Est adhuc alius consensus, scilicet carnalis commercii ad invicem exigendi atque reddendi, similem inter virum et mulierem pactionem constituens: comes et non effector conjugii, officium et non vinculum, qui et ipse tamen cum pari ab utroque voto suscipitur, pari etiam necesse est debito teneatur. Quod debitum in hoc quoque consensu dupliciter (sicut in priori commemoravi) exhibendum est, ut videlicet uterque se alteri conservet, et neuter alteri se neget. Hoc est ut sui corporis potestatem ad hoc opus nec alii praebeat, nec illi contradicat. De illo debito quo se et vir mulieri et mulier viro debet conservare, ait Apostolus: Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi. Si autem fuerit mortuus vir ejus, liberata est a lege viri (I Cor. VII). Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. De illo autem debito quo se et vir mulieri, et mulier viro debet non negare, idem dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (ibid.). Sed hujus debiti necessitas illos conjugatos sibi ad invicem non subjicit, in quibus dum conjugium contraheretur vel sanciretur, hujus operis consensus non praecessit. Nec tamen hoc officio cessante, veritatem sive virtutem conjugii cessare credendum est, imo potius tanto verius et sanctius conjugium esse, quod in solo charitatis vinculo, et non in concupiscentia carnis et libidinis ardore foederatum est. Quid enim? In concupiscentia carnis conjugium sanctum esset, et in charitate non esset? Absit! Sed multo verius et justius ibi sanctum et verum dicitur, ubi nihil habet castitas unde erubescat, sed charitas unde glorietur. Quomodo ergo conjugati ad invicem debitores sui efficiuntur? Ad quid deinceps se sibi conservare debent; aut in quo non negare, si haec de medio causa tollatur? Non videtur hoc excepto quare aut vir mulieri, aut mulier viro sociari debeat. Aut quare societati pariter tali ad invicem debito quale conjugium habere noscitur, dicantur alligati. Hoc tibi fortasse videbitur carni, et carnem solam consideranti. Nihil ergo aliud in conjugio invenire potuisti ut conjugalem societatem ob id solummodo sancitam et in eo sanctam esse confirmes? Nonne multo magis est si duo fiant unum mente, quam si carne unum fierent? Si participem facit alter alterum carnis suae, et sanctum esse potest; participem facit alter alterum animae suae, et sanctum non est? Absit! Erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum est in Christo et Ecclesia (Ephes. V). Erunt duo in corde uno: sacramentum hoc majus est in Deo et anima. Ecce quo pacto se voluntariae sponsioni astringunt, ut adhinc et deinceps semper in omni sinceritate dilectionis, in omni cura sollicitudinis, in omni affectu pietatis, in omni studio compassionis, in omni virtute consolationis, et fide devotionis, hoc uterque sit alteri quod ipse sibi, ut quisque alterum quasi unum secum factum attendat, tam in bonis quam in malis omnibus, sicut consolationis socium ac participem, ita et tribulationis et sufferentiae indivisum exhibeat. Postremo quantum foris ad necessitatem corporis attinet, quasi propriam carnem fovendam excipiat, quantum vero spectat ad amorem cordis intrinsecus, quasi animum suum in pace et tranquillitate (quantum in se est) sine perturbatione custodiat. Sic enim sit in sanctae societatis pace et communicatione quiescentibus, ut dum uterque non sibi vivit sed alteri, felicius atque beatius uterque vivat sibi. Haec sunt bona conjugii et felicitas castam societatem amantium, quae bona videre non possunt ii qui in conjugio nil praeter male dulcem carnis voluptatem exquirunt. Ecce vides (excepto carnis commercio) qualia tamen et quanta bona conjugio relinquantur; imo potius (excepto carnis commercio) qualia et quanta mala, hoc est, qualis servitus et quantus dolor a conjugio excludantur.
Sed dicis mihi iterum: Primam et principalem causam conjugii fuisse propagationem filiorum, quae quod sine carnis commistione futura non erat, ex hoc manifeste ostenditur, quod in principio Deus cum hominem de limo terrae plasmasset, postea ei mulierem in adjutorium fecisse perhibetur. Non in aliud profecto adjutorium quam ut ipsa mulier ad futurae sobolis propagationem viro fieret seminandi cooperatrix, seminis conceptrix, formandi locus, et edendi genitrix. Non igitur ad aliud mulier viro est sociata, quam ut per eam et cum ea semen suum in posteritatis originem vir ipse coitu carnali transfundens, substantiam carnis ministraret nascituris ex carne. Nam id ipsum ex eo quoque comprobatur quod Deus postquam mulierem viro sociaverat, ejusdem societatis causam declarare volens, utrosque suae benedictionis gratia quodammodo prius ipse ad generandi potentiam fecundans, Crescite, ait, et multiplicamini et replete terram (Gen. I); simul dans et mandatum, ut scirent id propter quod juncti fuerant; et gratiam, ut implerent id de quo praeceptum acceperant. Ex eo igitur officio quod conjunctis et sociatis ambobus ex praecepto auctoris sui injungitur, plane et indubitanter societatis ipsius causa demonstratur; quia omnino absurdum erat, ut cum formam vivendi et ministerium agendi societatis praescriberet, non id praecipue propter quod eos sociari voluerat, de reliquo exsequendum mandaret. Hinc est quod ipse Adam ad quem usum mulier facta erat agnoscens: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea est. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II). Ecce commistio carnis in matrimonio primorum parentum, tam manifeste et ipsis exsequenda indicitur et ab ipsis futura prophetatur, ut qui sine illa conjugium verum esse dixerit et praecipienti Deo et homini consentienti Deo, contrarius esse non dubitetur. Et taliter fortassis supradictae assertioni nostrae tibi opponendum videbatur.
Hoc igitur totum quod apportas quod Deus primo homini mulierem in adjutorium fecisse legitur; et quia sociata muliere cum viro utrisque ut crescerent et multiplicarentur, terramque replerent praecepisse memoratur; postremo quia a viro inter virum et mulierem carnis commistio futura prophetatur, idcirco nullatenus verum conjugium esse possit ubi quidem consensus carnalis commistionis non fuerit. Si quidem tibi videtur. Primum itaque nunc conveniat inter nos ut mihi respondeas an aut propter hoc, duo in carne una sociati sunt; et de carne una facti sunt, quod in carne una sociandi fuerunt. Sic enim dicitur: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; propter hoc derelinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quid est propter hoc? An propter hoc in carne una, quia de carne una? Sed non dixit erunt duo in carne una propter hoc; nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; sed: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. Tria dixit: Relinquet homo patrem suum et matrem suam; et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. Quid est propter hoc? Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam; propter hoc adhaerebit uxori suae; propter hoc erunt duo in carne una. Propter hoc: propter quid? Propter hoc quia hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Ergo propter hoc in carne una, quia de carne una; non propter hoc de carne una, quia in carne una. Propter hoc erunt duo in carne una. Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Consideremus singula quae dicta sunt ne forte contra te dixeris quod pro te dicendum putasti. Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Fortassis idem dicere voluit adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, ut hoc ipsum sit uxori adhaerere, quod duos esse in carne una; tanquam si hoc solum dictum sit, relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et ipsa adhaesio non aliud quam commistio carnalis intelligatur. Discutiamus si hoc stare possit. Relinquet, ait, homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae. Illos relinquet et huic adhaerebit. Igitur ab illis discedit, ad istam accedit. Quod illis subtrahit, huic impendit. Quid est hoc? Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae. Igitur in eo patrem et matrem relinquit, ut uxori adhaereat; in quo uxori adhaerere non potest, si patrem et matrem non relinquat. Relinquet homo patrem suum et matrem suam. In quo relinquet? Nunquid relinquet in cohabitatione an in dilectione? et si sic oportet dici, nunquid relinquet in commistione? si relinquet homo in cohabitatione patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; nunquid igitur in domo patris sui uxorem habere non potest? Aut nunquid uxorem diligere non potest, nisi patrem et matrem odio habuerit? Nam illud tertium quod propositum est nec oportet repeti, nec decet nominari. Tamen his modis adhaerebit homo uxori suae; hoc est secundum cohabitationem, secundum dilectionem, secundum carnalem commistionem. Sed potest homo patri et matri simul et uxori cohabitare; potest patrem et matrem simul et uxorem diligere, ergo nec secundum cohabitationem, nec secundum dilectionem relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, quanto magis quae neque fuit neque esse potuit, secundum carnalem commistionem non relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae? Secundum quid ergo relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, nisi secundum illam singularem societatem in qua semetipsum debet alteri? in qua homo affectum patris et matris non quidem deponit, ut affectum uxoris solum eligat; sed postponit affectum patris et matris, ut affectum uxoris illi praeferat; ut eum non solum sed singularem haberet? Non igitur de commistione carnis, sed de affectu cordis et vinculo socialis dilectionis dictum est: adhaerebit uxori suae. Ut per hoc quod dicitur: adhaerebit uxori suae, sacramentum conjugii quod in spiritu est intelligas. Per id vero quod subditur: et erunt duo in carne una, officium conjugii quod in carne est non pactum foederis conjugalis agnoscas. Relinquet ergo homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Ecce hic est conjugium, adhaerebit uxori suae; et hic est conjugii officium, erunt duo in carne una. Quare ergo relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae? Magna res. Praefert principio finem. Pater et mater principium est, unde venit; uxor finis est, ubi dilectio requiescit. Ibi dilectionem operata est sola conditio; hic electionem sine conditione facit sola dilectio. Diligit itaque homo patrem suum et matrem suam, et de ipsis semel vitam accepit; sed plus uxorem suam diligit; quia cum ipsa semper vivere elegit divinum prorsus sacramentum et profundum mysterium, pulchrumque et admirandum humanae conditionis exemplum. Habemus principium nostrum unde accepimus ut simus; habemus et finem nostrum sine quo beati esse non possumus. Ab illo per conditionem naturae ad esse venimus; in illo per electionem gratiae beatum esse accipimus. Ab illo esse habent omnia quae sunt; sed in illo non omnes beatum esse accipiunt. Minus igitur est, et minus diligendum est ab illo esse. Multo autem amplius est, et amplius diligendum est in illo beatum esse; utrumque tamen magnum et dilectione dignum est, et ab illo esse, et in illo beatum esse. Aliter ergo Deus est illorum, qui ab eo solummodo ut essent acceperunt; aliter vero illorum qui ut non solum ab eo essent, sed ut in eo beati essent eum in praemium acceperunt. Illi quod ipsi sunt ab eo acceperunt; isti ut beate sint quod ipsi sunt, quod ipse est, ab eo accipiunt. Minus ergo diligendum est quod sumus et amplius quod beati sumus, quia in illo tantum est hoc quod nos sumus; in isto vero cum eo quod nos sumus id etiam quod ipse est a quo accepimus quod sumus. Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, ut vetera novis supervenientibus postponens, a principio per dilectionem veniat, et in fine per dilectionem requiescat. Vides nunc quale et quantum sacramentum praefert amor conjugalis, ut in hoc discat anima rationalis sui finis consortium sine fine eligere, et individuo illo amoris nexu et singularis dilectionis parilitate adhaerere. Haec fuit principalis causa conjugii, propter quod Deus instituit, ut relicto patre suo et matre sua, eligeret uxori suae unice et singulariter individua semper dilectione sociari. Huic autem societati ad commodum futuri generis multiplicandi, certi et rationabilis sacramenti causa officium postea generandi injunxit; non quidem ut in eo conjugium consisteret, sed ut ex eo conjugium et per obedientiam ministerii in merito cresceret, et per fecunditatem prolis fructuosius appareret. Recte ergo dicitur: Relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, ut in eo quod adhaeret uxori suae sacramentum sit invisibilis societatis, quae in spiritu facienda est inter Deum et animam; in eo autem quod duo sunt in carne una, sacramentum sit invisibilis participationis quae in carne facta est inter Christum et Ecclesiam. Magnum igitur sacramentum, Erunt duo in carne una, in Christo et Ecclesia; sed majus sacramentum, Erunt duo in corde uno, in dilectione una, in Deo et anima.
Non satis fortassis ibi factum est ut ostenderetur quod conjugium non fuerat unio carnis, sed cordis, ne excellere putes ministerium officii super sanctitatem sacramenti. Instas ut consensus carnis sanctitas sit conjugalis, nec praeter pactum coitus, vinculum matrimonii ratum esse concedis, quia manifeste dixit: Erunt duo in carne una; et non manifeste dixit: Erunt duo in spiritu uno. Prius manifeste dictum, in carne una, postea manifeste dictum, in spiritu uno, quia: Quod carnale est, prius est, deinde quod spirituale est (I Cor. XV). Per patrem carnalem prius dictum in carne una; per doctorem spiritualem postea dictum in spiritu uno. Per prophetam Deus loquitur dicens: Non accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis: Quam ob causam? quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti. Et haec particeps tua, et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Et quid unus quaerit nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio habueris eam; dimitte, dicit Dominus Deus Israel (Malach. II). Illic ergo dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; hic dictum est: Haec particeps tua et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Ibi pars carnis dicitur, hic portio spiritus nominatur; ibi dictum est: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Hic dictum est: Et quid unus quaerit nisi semen Dei? Ille igitur hic semen Dei in spiritu requirit, qui ibi semen carnis in carne multiplicandum imperavit. Ibi dictum est: Erunt duo in carne una. Hic dictum: Cum odio habueris eam, dimitte, ut eadem carnis commistio, quae ibi inter virum et mulierem futura praedicitur, hic foedere dilectionis (quae est in spiritu) nihil prodesse demonstretur. Hoc est enim. Cum odio habueris eam, dimitte; non imperantis dissidium, sed docentis, quod sine dilectionis foedere cassa sit, et virtute carens, etiamsi permaneat societas carnis. Non ergo virtus sacramenti conjugalis in carne est, sed in mente, nec ille consensus ad sanctitatem perficiendam requiritur, qui et ante peccatum conjugatis indicebatur ad officium. Post peccatum vero eo usque descendit, ut jam nunc concedatur ad remedium. Nequaquam ergo ex eo pensandum est conjugii sacramentum, in quo tunc sanctificaretur, sed exerceretur conjugalis castitas; et nunc sanctificaretur conjugium, sed excipitur conjugatorum infirmitas. Propterea olim, quando fides erat in populo uno, et tempus ad multiplicandum numerum fidelium opera officii conjugalis indiguit, carnale commercium ab uno in pluribus exercebatur, et in unici amoris singulare sacramentum non laedebatur. Nunc vero quando populus Dei spirituali potius generatione multiplicandus est ad commendandam singularis sacramenti unitatem, quod est in spiritu, non nisi una uni in carne una foederatur. Tunc propter necessitatem licentia carnis foris in opere laxabatur; et tamen sanctitas intus in virtute sacramenti integra servabatur; nunc propter perfectionem etiam opera carnis foris ad unitatem stringitur; et in eo tamen unitas singularis sacramenti non efficitur, sed commendatur. Haec dicta sunt pro eo quod propositum erat demonstrare, quod sine consensu carnalis commercii conjugium sanctum et verum esse possit; neque in assensu coitus carnis, sanctitas sacramenti conjugalis consistat.
Post haec nunc superest, ut de matre virgine sermonem in medium proponamus et inquiramus qua ratione vel auctoritate probari possit, ipsam et veram fuisse conjugem, et in assensu tamen conjugalis virginitatis propositum non mutasse: Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen virginis Maria (Luc. I). Ergo desponsata jam erat Maria, quando ad illam missus est angelus Gabriel a Deo. Videamus quod sequitur: Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu inter mulieres. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus; et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, etc. Et ait Maria: Quomodo fiet istud: quoniam virum non cognosco? (Ibid.) Hoc est quod quaerebamus verbum virginis, in quo ipsa confutaret aemulos suae virginitatis. Sumamus igitur de ipsa testimonium per ipsam. Quomodo igitur fiet istud? Hoc est, ut filium pariam, quomodo fiet, quia virum non cognosco? Non ait, virum non cognovi. Hoc enim nihil impediret virginem desponsatam, et virum cognituram filiumque parituram, sed virginem non permansuram. Non ergo ait haec, virum non cognovi; quia hoc nec praeteritae fuisset virginitatis miraculum, nec futuri partus impedimentum, si virum adhuc non cognoverit, et virum ut non cognosceret deinceps non proposuerat. Non utique dixit: Virum non cognovi, sed Virum non cognosco. Quomodo, inquit, fiet istud? virum non cognosco, et dicor filium paritura; quomodo ergo fiet istud, ut filium pariam, et virum non cognoscam: Quia virum non cognosco. Quid est, Virum non cognosco? Propositum habeo virum non cognoscere; propositum habeo virginitatis decus usque in finem inviolatum conservare. Quomodo si dixerit quis: Vinum non bibo, non possum hunc calicem gustare; hoc est quia in voto habeo vinum non bibere, non possum gustare calicem istum. Et sicut dictum est: Nazaraei comam non incidunt (Deut. XXXIII; Judith. XIII, XVI), hoc est, votum habent comam non incidendi; sic dictum est: Virum non cognosco. Quomodo itaque fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Et ait angelus ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Noli, inquit, propter propositum virginitatis de promissione prolis diffidere. Spiritus sanctus superveniet in te. Concipies filium non e viro, sed de Spiritu sancto. Promissio quidem mea implebitur; sed tamen propositum tuum non violabitur. Tu vovistvirum te non cognituram; et ego praedico filium te parituram; et idcirco miraris, ne forte vel promissio cassa sit permanente proposito, vel propositum violetur, si impleatur promissio. Non enim possibilitas naturae hic sufficit, aut ratio humana id comprehendit, ut pariat virgo, intacta filium generet, et sine opera carnis caro procedat ex carne. Idcirco miraris quomodo fiet istud, quia virum non cognoscis. Nam interim, quantum in te est, nihil invenire potes, cur de tua perseverantia debeas dubitare; et ob hoc quaeris, quomodo de mea possis promissione confidere. Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Noli propter propositum de promissione diffidere, quia Spiritus sanctus superveniet in te. Noli propter promissionem de proposito formidare, quia virtus Altissimi obumbrabit tibi. Spiritus sanctus superveniet in te, ne per coitum corrumpatur integritas. Virtus Altissimi obumbrabit tibi, ne per libidinem polluatur castitas tua. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ministrabis substantiam, et non senties concupiscentiam. Non suscipies semen ex viro, et fecunda fructum ventris germinabis in filio. Noli ergo dicere: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco; quia hoc per virum non fiet, sed per Spiritum sanctum, Spiritus enim sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce jam habemus Mariam desponsatam virginem, et adhuc tamen in virginitatis proposito permanentem. Veraciter desponsatam virginem, nec minus veraciter in virginitatis proposito permanentem: quid amplius quaeris? An adhuc desponsationis nomen aliquid tibi ambiguitatis relinquit? Audieras enim ad desponsatam virginem missum fuisse angelum; sed ad conjugatam non audieras. Forsitan ergo dicas, desponsata erat jam tunc Maria Joseph; sed adhuc conjux non erat, quia necdum eam in suam acceperat. Nam si eam extunc in suam acceperat, cur ei postea dictum est: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam? (Matth. I.) Nondum ergo conjux erat, quando ad eam missus est angelus, sed tantum desponsata erat; et idcirco fieri potuit, ut non mutaverit propositum virginitatis, quando desponsata est, et mutaverit, quando conjux facta est. Hoc fortassis adhuc pro parte tua oppones. Sed absit a nobis, ut credamus eam, postquam se coelesti partu fecundandam audierat, ullatenus ad carnale commercium assensum praebuisse, quae et priusquam divini arcanum sacramenti (quod in se complendum erat) didicisset, votum virginitatis conservandae tam inviolatum tenuit, ut cum se futuram conjugem sponderet, illud tamen eadem nihilo minus qua coeperat, devotione, eadem perseverantia in finem usque custodiendum proponeret. Desponsata ergo erat, et conjux erat, et vera virgo erat, et virginitatis propositum non reliquerat. Confitemur itaque virginem desponsatam; confitemur virginem conjugem factam; postea matrem quoque et virginem semper virginitatis propositum inviolatum tenuisse et castitatis decus perpetuum regnasse cum pudicitia conjugis et honore parentis. Intuere nunc, et diligenter considera virginem istam, virgunculam nostram singulariter castam, excellenter speciosam, unice mundam. Sed ego novi oculum tuum, quia lippus est, et quanto diligentius intenditur, tanto iniquius contemplatur. Lex, inquit, dixit: « Maledicta sit sterilis, quae non parit; et quae non relinquit semen in Israel (Deut. VII, 14; Exod. XXIII, 26). » Sed haec peperit et sterilis non fuit, quae semen benedictionis reliquit in Israel, in quo secundum repromissionem omnes gentes benedicuntur cum Israel, omnes qui benedicentur in Domino Deo Israel. Verumtamen in Sapientia audivimus felicem sterilem et incoinquinatam, quae non novit torum in delicto, quoniam fructum habebit in respectu animarum sanctarum (Sap. III). Rursum in propheta Dominus continentiae merces, quanta apud ipsum reposita sit, ostendit, dicens: Non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum et nomen melius a filiis et a filiabus nomen sempiternum quod non peribit (Isa. LVI). Quis est ergo iste in continentia sterilitatem maledicens, continentiae puritatem non videns, et fructum non intelligens? At tamen audiamus, quod paret.
Maria, ait, maledictionem non effugit, quae per virginitatis propositum sterilitatem incurrit. Amplius autem. Quare nubere voluit, postquam continentiam voverat? Duo sunt. Aut propter maledictionem sterilitatis virginitatem non proponeret; aut propter votum castitatis virgo permansura non nuberet. Nunc vero si iniquum jure dicitur maledictionem potius quam benedictionem eligere: quale dicendum est votum fecisse integritatis et nubere? Libenter accipio, quod ex tua pervicacia laus virginis cumulatur. Sic vult manifestari veritas, sic vult confutari iniquitas. Videamus ergo, quale sit, in quo notandam putas virginem. Scilicet, ais, quia in proposito virginitatis, maledictione sterilitatis incurrit. Quanta ergo est maledictio sterilitatis? Tanta utique, quanta et benedictio fecunditatis. Et ipsa itaque benedictio fecunditatis quanta est? Primos illos nostri generis parentes, cum benediceret Deus, ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Ergo benedictionem fecunditatis dedit illis: Multum ergo dedit illis, quando benedictionem fecunditatis dedit illis, quando dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Nonne et avibus coeli hoc dixit, et bestiis atque jumentis terrae hoc dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram? Peracta namque quinta nascentis saeculi die, cum produxisset ab aquis Deus piscium et volatilium genus, subjunxit Scriptura et dixit: Videns Deus quod esset bonum, ait: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram (Gen. I). Rursum cum educeret Noe de arca cum omnibus animantibus terrae in genere suo in universos suae benedictionis munus diffundens iterum ait: Crescite et multiplicamini (Gen. VIII) et replete terram. Secundum illam utique misericordiam, qua salvat homines et jumenta (Psal. XXXV); aperit manum suam et implet omne animal benedictione (Psal. CXLIV). Igitur benedictio fecunditatis non solum hominibus, sed jumentis data est. Quid ergo mali fecit Maria? Maledictionem, inquit, sterilitatis elegit potius quam benedictionem fecunditatis. Intendite aequitatem. Judex noster virginem damnat, eo quod spreverit benedictionem jumentorum; et virginitatem eligens, benedictionem acceperit angelorum. Inflammatum est, inquit Psalmista, cor meum, et renes mei commutati sunt; et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam; et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? (Psal. LXXII.) Igitur Propheta, invento eo quod sibi in coelo repositum est, quidquid in terra hactenus diligebat in ejus comparatione libenter despicit; et superna jam spirituali amore ambiens tam diu se per delectationem carnalem jumentum fuisse erubescit. Inflammatum est enim, ait, cor meum, et renes mei commutati sunt. Hoc est, per carnis semen in terra multiplicari cur appetam, cum mihi in coelo haereditatem conservari agnoscam? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (ibid.). Haec est illa optima pars quam elegit Maria, quae non auferetur ab ea (Luc. X). Et quia se in honore esse intellexit, non est comparata mutis insipientibus, nec similis facta est illis (Psal. XLVIII). Voluit ergo aliquid supra conditionem jumentorum appetere; et idcirco parum judicabat, vel potius indignum reputabat, honori suo benedictionem jumentorum anteferre.
Quare, inquis, si melior erat virginitas fecunditate, Deus prius fecunditatem benedicebat; et postmodum lex sterilitatem maledicebat? Audi quare. Primum quando factus est mundus per Creatorem benedicta est fecunditas, ut multiplicarentur homines; postea quando ab uno tantum populo agnitus est Deus, per legem maledicta est sterilitas, ut multiplicarentur fideles; postremo quando instabat tempus, in quo nunc ab omnibus gentibus Deus colitur, benedicta est virginitas, ut ad vitam caelibem a carnis opera cuncti provocentur; audi adhuc aliud. Si prima illa benedictio fecunditatis ad salutem erat, et secunda illa sterilitatis maledictio ad damnationem: ergo fecunditas carnis meritum est, et culpa sterilitas. Ergo meliores fuerunt illae mulieres, quae multos filios pepererunt, quam illae quae nullos vel paucos habuisse leguntur. Melior erat Cethura quam Sara. Melior Fenenna quam Anna et caeterae multae, quas Scriptura commemorat Deo non in multitudine filiorum, sed per merita virtutum placuisse. Sed absit a nobis ut vel fecunditatem carnis meritum, vel sterilitatem culpam esse dicamus. Absit a nobis ut credamus propterea legem sterilitatem carnis maledixisse, ut eam apud Deum damnabilem ostenderet; et non potius ut eam (illo quidem tempore, quando successio generis in multitudine filiorum quaerebatur) apud homines infructuosam, et ob hoc quodammodo inhonoratam demonstraret. Non ergo culpanda est virgo Maria, nec accusanda de contemptu legis, in qua sterilitas maledicitur, imo sola singulariter laudanda, quae prima legis verba non carnaliter sapienda considerans, elegit in terra abjectio plebis fieri et opprobrium hominum, ut per munditiam integritatis in coelo fieret socia angelorum. Et pulchre prima inter feminas virgo Maria pro amore castitatis maledictum legis in carne sua pro nobis suscipiens a maledicto legis liberavit. Unde merito ei soli datum est, ut filium pareret et virgo permaneret, ut quia prima fecunditati carnis virginitatem sponte praetulit, nunc et fecunda sit carne et integra virginitate. Vides nunc qualis sit accusatio tua? Superest ergo illud, ut rationem jam reddamus, quare post votum virginitatis Maria virum habere consensit. Aut propterea virum habere consensit haec sancta, ut celaretur propositum ejus; approbante et hoc ipsum Joseph, et idem proponente, aut si forte hujus propositi conscius non erat ipse Joseph (quod fieri potuit) parentibus nuptias imperantibus inobediens esse timuit, et ob hoc viro nubere consensit speciali (per Spiritum sanctum, qui eam a principio castitatis amore accenderat) fiducia confirmata et spe, quam in Deum habebat, non dubia, quod eam divina misericordia ita custodiret ut posset et voluntati parentum in matrimonio contrahendo obedientiam exhibere, et tamen nihil in eodem matrimonio impedimenti inventura esset, pro quo votum virginitatis (quod pro amore castitatis susceperat) cogeretur frangere. Suscepit ergo conjugium, sed non mutavit virginitatis propositum. Et quia castitatem dilexit et obedientiam tenuit, inventa est in ea et sine detrimento virginitatis conjugalis sanctitas; et sine opprobrio sterilitatis fecunda virginitas. Sic beatus ille patriarcha fidei forma et obedientiae exemplum Abraham in repromissione acceperat, quod in Isaac benediceretur semen ejus; et tamen postea jussus a Deo eumdem quem unigenitum habebat ex Sara uxore sua filium Isaac immolare, sine mora aut cunctatione paruit, sciens pro certo quod, tametsi secundum humanam rationem promissioni contraria videretur jussio, secundum illam tamen virtutem, qua Deo possibilia sunt omnia, et cum obedientia jussionis impleri posset promissio. Sicque factum est ut devotio obedientiae (qua Deo jubenti parere non distulit) inveniret meritum; et fides, qua Deo promittenti credidit, promissionis fidelis consequeretur effectum. Ita etiam hic fieri potuit, ut beata ista virgo Deo commendans, omne desiderium suum tantam in ipso fiduciam habuerit, ut indubitanter crederet, et parentibus se posse debitam obedientiam exhibere, et votum castitatis, cujus ipse solus conscius erat, quemadmodum vellet eo patrocinante, inviolatum conservare. Sed sive ita, sive aliter factum sit, nos quidem nullatenus ambigere debemus; beatam Mariam certa ac rationali causa post votum servandae virginitatis propositumque continentiae, conjugii sacramentum suscepisse, et tamen virginitatis propositum non mutasse, veraciterque nomen sumpsisse conjugis, et perseveranter votum tenuisse integritatis.
Chapter 23 of 57