Skip to the text

Caput VI. De sexto et septimo praeceptis secundae tabulae.

Sextum praeceptum: Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX). Septimum: Non concupisces rem proximi tui (ibid.). Hic opponitur de hoc quod Dominus in Evangelio, cum suppleret illud praeceptum: Non moechaberis (ibid.), dicit: Dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam (Matth. V). Sed hoc non fuit superaddere, cum in lege idem prohibeatur, ut in hoc praecepto: Non concupisces uxorem proximi tui. Hic enim concupiscentia prohiberi videtur sicut ibi. Ad quod potest dici quod vere hoc praeceptum bene intellectum et actum prohibet et voluntatem; et qui hoc praecepto sic intellecto et opere et voluntate a malo cessabant, non homines Veteris Testamenti sed Novi dicendi sunt; et lex eis sic intellecta non vetus sed nova erat. Et secundum hoc in Evangelio nulla superadditio facta est; sed explanatur quod ibi occultum fuerat. Sed cum utrumque prohiberet lex bene intellecta, secundum quod non littera sed spiritus dicenda erat; carnales autem alterum tantum intelligebant scilicet actum prohiberi, et hoc secundum litteram legis. Unde illud: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Et secundum hoc facta est superadditio. Ut in hoc praecepto: Non concupisces res proximi tui; utrumque prohibetur et voluntas et actus. Actus secundum quod littera sonat; scilicet non agas foris per quod concupiscere videaris. Voluntas prohibetur in hoc praecepto spiritualiter intellecto. Unde et Augustinus dicit: Hoc inter Vetus et Novum Testamentum distare videtur, quod ibi actus prohibetur, in Novo voluntas et actus. Vetus Testamentum accipit Augustinus litteram non spiritum, sicut et Apostolus ubique facit.

Chapter 49 of 100