Skip to the text

Parvum alphabetum monachi in schola Dei

I. Ama nesciri: et pro nihilo reputari. Hoc tibi salubrius est et utilius: quam laudari ab hominibus.

II. Benivolus esto omnibus bonis et malis: et nulli onerosus.

III. Custodi cor tuum ab evagatione: os tuum ab otiosa locutione: et ceteros sensus tuos sub rigore disciplinae.

IV. Dilige solitudinem et silentium: et invenies quietem magnam et conscientiam bonam. Vbi enim multitudo ibi frequenter strepitus: et magna distractio cordis.

V. Elige paupertatem et simplicitatem ; et cum paucis sis contentus: et non facile murmurabis.

VI. Fuge homines et saeculi rumores: squia non potes satis esse Deo et hominibus, aeternis et transitoriis.

VII. Gratias age Deo semper corde et ore: qualitercumque tibi succedit in gravamine et dolore. Nam Deus omnia provide dispensat in mundo: vero et recto iudicio ab aeterno.

VIII. Humilia te in omnibus et sub omnibus: et mereberis gratiam ab omnibus. Eris quoque Deo acceptus et hominibus dilectus; et diabolus a te fugiet citius: propter humilitatis virtutem sibi valde contrariam.

IX. In omni opere bono habeas intentionem puram ad placendum Deo qui inspector est cordis: et diligit iustos et puros.

X. Karissimos reputa amicos et patronos: qui te premunt et vituperant. Si enim recte sapis et consideras: lucrum inde acquires. Nam prosunt tibi in bono: qui obsunt in malo.

XI. Labore et dolore cum gemitu et fletu acquiritur regnum Dei: deliciis et honoribus perditur paradisus.

XII. Magnum donum Dei est pauperem esse in hoc mundo propter Christum: et infinum tenere locum. Magna superbia: altum petere gradum. Ad alta semper diabolus suadet: honores ambire, fugere despectum; ut cadat ascensor eius retrorsum: cum ad breve domi-s natus fuerit pauperum. Minima dona pro magno reputa: et eris dignus maiora accipere.

XIII. Neminem spernas, nulli noceas; -afflicto condoleas, egeno subvenias: et numquam te extollas.

XIII. Omne tempus utiliter cum Deo expendas ; nihil enim pretiosius tempore: in quo promereri.potes regnum Dei in perpetuum. Omnibus quoque te amabilem, benignum et affabilem: sine dissolutione exhibeas. Omnia bona ad laudem Dei referas: et sine consilio et deliberatione nihil facias.

XV. Primo semper quaere in opere tuo an Deo placeat vel displiceat: nec timore nec amore age contra conscientiam tuam. In dubiis ad scripturam, et oboedientiam praelati tui recurre: nec tibi ipsi nimis confide. Prius disce tacere quam loqui: potiusque velis instrui quam docere: tutius est enim velle latere, quam apparere.

XVI. Quaecumque ad te non pertinent, de his non iudices, nec te intromittas : ut pacem semper habeas. Qui communia sectatur, et singularia vitat, magis diligetur et citius ad bonum finem perveniet. Qui tempestive facit quod debet: laetior postea erit. s XVII. Revertere ad interiora cordis tui, et claude ostia oris tui: ne vagari incipias per varia desideria mundi consilio diaboli. Nocent mala audita: tentant pulchra visa: turbant illata vituperia. Recede ergo ab homine iracundo, indocto dissoluto: et mane in silentio cum Deo.

XVIII. Sobrius esto in victu, modestus in vestitu; providus in verbis, honestus isin moribus: maturus in consilio, fortis in adversis, humilis in prosperis; gratus pro beneficiis, hilaris in despectibus, patiens in doloribus: discretus in omnibus agendis. 2 XIX. Time Deum offendere in minimis neglegentiis et defectibus tuis; noli praesumere in bonis: nec desperare in adversis. Timor Dei facit recedere a peccato; et sollicitat in bono opere: ut bonum bene fiat. Totum te Deo committe; et quod tibi est grave: fiet cito portabile. Pax tua in patientia multa: levis est omnis tribulatio pro vita aeterna.

XX. Vende Deo omnia commoda tua; et dabit tibi solacia meliora: adveniente gratia in una hora. Nemo ditior nemo liberior eo, qui se et omnia Deo dedit: et Christum amando emit, qui mundum cruce redemit.

XXI. Xristus sit vita tua, lectio tua: meditatio tua, locutio tua. Ipse desiderium tuum, lucrum tuum: tota spes tua et merces tua. Si aliud quaeris quam pure Deum, damnum patieris: laborabis et requiem non invenies.

XXII. Ymnos et psalmos canere, monachorum opus est et clericorum; quibus congaudent angelorum chori: laudantes Deum jugiter in regno caelorum. Servire carni mors animae, cibus vermium, nidus daemonum, vita pecorum ; fomes morborum, corruptio corporum, inquinatio morum: perditio bonorum, acquisitio multorum malorum et dolorum. Servire Deo beatitudo animae, sanitas corporis: prudentia spiritus, vita caelestis. Dulces hymnos Deo cantat: qui in tribulatione sua Deum semper laudat. Initium et finis omnis boni religiosi, Deum corde amare, ore laudare: et fratrem suum exemplo aedificare.

XXIII. Zachaee frater descende de altitudine saecularis scientiae; veni et disce in schola Dei viam humilitatis, mansuetudinis et patientiae: per quam possis Christo docente ad aeternae beatitudinis gloriam secure pervenire. Amen. or Scribe novelle monache alphabetum istud in corde tuo quasi in libro vitae; et per singulos dies chartulam tuam inspice: et bonos mores assuesce. Pauca sunt verba: sed magna habent mysteria, et perfectorum opera. Ornant exterius: et quietant interius. À contemptu et sui ipsius abnegatione incipit vita boni religiosi monachi: et proficit usque ad contemplationem Dei. Beatus discipulus ille qui sequitur Christum per iter asperum, tradens ei 150mne velle suum et nolle; portans cotidie pro Christo crucem suam: ut habeat cum ipso gloriam magnam et vitam aeternam. Amen.

Chapter 1 of 1