Skip to the text

9. De corona et praemio monachorum

Le 2E vincaris a daemonio;
Omnia fac cum consilio:
Et non facile errabis.
Nescis enim quamdiu hic eris;
Certum istud est quod morieris:
Numquam tamen desperabis.

Esto internus et devotus;
Deo totus mundo ignotus:
Et eris semper laetus.
Multum tibi vilis et despectus;
Fratri tuo pius et subiectus:
Maturus et facetus.

De bonis da Deo gloriam;
Et de malis pete veniam:
Omnem remittens iniuriam.
Sicque per Dei gratiam;
Pervenies ad patriam:
Post huius vitae miseriam.

Vbi Iesus et Maria;
In summa gaudent gloria:
Cum tota caeli curia.
Ad quam nos post multa pericula:
Perducat agnus sine macula.

Cui laus per aeterna saecula.
Amen.

Chapter 10 of 10