Caput I
VERS. 1-3.-- « Paulus et Silvanus, et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino nostro Jesu Christo, gratia vobis et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae, et laboris, et charitatis, et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum, »
Paulus et Silvanus, etc. [Haimo.] Hanc Epistolam scribit Apostolus Thessalonicensibus. Thessalonica metropolis est Macedoniae, quae est provincia Graecorum. Thessalonicenses ergo sunt Macedones, qui facile ab Apostolo conversi, nec per tribulationes, nec per pseudopraedicatores potuerunt moveri a fidei veritate. [Ambrosius.] Hos collaudat Apostolus, eo quod in accepta gratia permanentes ad profectum praemii virtutibus aucti sunt meliora sectando. Tantae enim fidei imbiberant spiritum, ut spe futurorum etiam a civibus suis non credentibus, pericula devoto animo pro nomine Christi sustinerent. Erant tamen inter eos aliqui otiosi et curiosi; aliqui etiam de resurrectione minus sentientes, et ideo nimis temere de morte amicorum dolentes; aliqui etiam eorum erant fornicatores. Hos ergo in hac Epistola corrigit Apostolus, et perfectos monet non cedere adversis pseudoapostolis, et ut alios corrigant. [Haimo.] Scripsit autem ab Athenis. Et est intentio Apostoli in hac Epistola pravos et incorrectos corrigere, et bonos ad perseverantiam aliorumque correctionem cohortari. Modus talis est: De more suo salutationem praemittit: qua praemissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam. Et ut ad perseverandum magis eos provocet, de suis quoque laboribus, et Evangelii veritate, et prudenti inter eos conversatione, et quanto affectu eos desideret videre, interserit. Deinde pravos, ut a luxuria, et otio et curiositate contineant, obsecrat; et mortuos resurrecturos confirmat. Circa finem moralis est instructio. Praemittit autem salutationem, dicens: Paulus, et Silvanus, et Timotheus. Hi coadjutores fuerunt Apostoli in illis instruendis, et in profectu illorum pariter gaudebant. Et ideo nominibus illorum praescribitur salutatio, sed sensus et verba Epistolae solius Apostoli sunt. Hi, inquam, scribunt Ecclesiae Thessalonicensium, congregatae in Deo Patre et Domino Jesu Christo. Quasi dicat: Quod est Ecclesia in unitate fidei congregata est, Deo Patre operante, et Christo ejus Filio. Et ante alia salutant in hunc modum; Gratia sit vobis et pax. Exposita ne exponas, ne actum agas. [Ambrosius.] Post salutationem primum confirmat bonos, de profectu illorum referens gratias Deo a quo sunt omnia bona, hoc modo: Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, quia sunt bona quae in vobis sunt, et a Deo sunt. Nos dico, facientes memoriam vestri in orationibus nostris, ut perstetis in bono. Orationibus, dico, habitis sine intermissione certarum horarum. Unde autem gratias agat, ostendit, subdens: Nos, dico, memores operis, id est confessionis, fidei vestrae, proprium enim opus fidei est confessio, et laboris vestri quem habuerunt pro se et pro proximis, et charitatis habitae in Deum et proximum, et sustinentiae habitae contra mala, quae sustinentia est spei, quia eam facit spes gloriae. Non enim tanta mala possent sustinere, nisi spes eos confirmaret quae spes non frustratur, quia est Domini nostri Jesu Christi, qui bene potest et vult implere; spei, dico, existentis ante Deum et Patrem nostrum, quia ita certi estis, ac si jam videatis eum, et ita eos animat. Vel, ante Deum existit, quia ei bene placet, non ad aspectum hominum, et eo auctore est.
VERS. 4-10.-- « Scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram, quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute et Spiritu sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus sancti, ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero, exspectare Filium ejus de coelis quem suscitavit ex mortuis Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura. »
Scientes. Quasi dicat: De his agimus gratias Deo, quia scimus quod dilexit vos, et elegit sola gratia. Et hoc est quod ait: Agimus gratias Deo, scientes, o fratres dilecti a Deo, electionem vestram, id est quod dilecti et electi estis a Deo: quod per hoc scimus, quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, [Haimo.] id est in ostensione verborum, sed in virtute miraculorum, quia multa fecit apud eos miracula, doctrinam ejus confirmantia, et in Spiritu sancto, quia per me recepistis dona Spiritus sancti: Et non parce, sed in plenitudine multa. Hoc ideo dicit ut in nullo videantur sibi minores Ecclesiis Judaeorum, et gaudeant in dono Dei qui participes illos facere dignatus est promissionis Abrahae. Sicut, etc. Quasi dicat: Ita istud divinum scimus, scilicet quod estis a Deo electi, sicut vos scitis, istud visibile, scilicet quales, id est quam afflicti fuerimus in vobis, id est inter vos, et hoc propter vos, id est pro vestra salute. Quasi dicat: Per hoc etiam quod non passi sumus; in exemplum vobis patet quod Deus et vos dilexit et elegit. [Ambrosius.] Et vos. Quasi dicat: Nos passi sumus in exemplum vobis; et vos facti estis imitatores nostri et Domini, qui sustinuit crucem. Probra enim et injurias a civibus suis tolerarunt spe futurorum. Unde aemuli dicuntur apostolorum et ipsius Domini, quia et Dominus eadem a Judaeis passus est, et Apostoli Dominum sequentes persecutiones passi sunt gaudentes, quia habiti sunt digni pro nomine Domini contumelias pati. Vos, dico, excipientes verbum in tribulatione multa nostra, scilicet et vestra, quia tribulatio non fecit vos dimitere verbum. [Haimo.] Excipientes, dico, cum gaudio Spiritus sancti, quod, scilicet fecit in vobis Spiritus sanctus, imitatores nostri facti estis, ita ut sitis facti forma, id est exemplum confessionis et doctrinae omnibus credentibus, qui sunt in Macedonia et Achaia, qui exemplo vestro non timent confiteri. Et vere forma facti estis omnibus. A vobis enim diffamatus, id est divulgatus est, sermo Domini, id est ab exemplo patientiae vestrae hoc processit, quod alii verbum Dei aperte praedicant. [Ambrosius.] Divulgatus est, dico, quia non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco, adjacenti vobis et vicino, non solum sermo, sed fides vestra, id est profectio fidei, profecta est, id est processit, quae fides est, ad Deum tantum ut est in martyribus quod non est fides, est minus perfectorum qui et quae mundi sunt, cogitant. Processit, dico, ita ut non necesse sit nobis quidquam loqui de vobis ad alios incitandos. Ipsi enim de vobis, id est omnes alii annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, id est quam afflicti fuerimus quando venimus ad vos; et tamen quomodo, id est quam vehementer conversi estis, licet nos afflicti fuerimus, dico, ad Deum a simulacris, ad veritatem a simulatione, ad unum a multis. Conversi estis, dico, servire Deo vivo et vero, et serviendo exspectare Filium ejus venturum de coelis, id est a Deo conversi estis ut serviatis Deo ita pure, ut convenit servire vivo et vero, qui in veritate est Deus, et vivit aeternaliter, et in hac servituto exspectetis videre Filium Dei quando veniet, et non aliud desideretis dari vobis quam videre Christum secundum divinitatem quem mali non videbunt. Unde dicit Scriptura: Tollatur impius, ne videat Filium Dei. Quem Filium suscitavit Pater ex mortuis. Ipsum, dico, per hoc factum suis Dominum Jesum, id est regem et salvatorem suorum. Qui, Filius, eripuit nos ab ira ventura, quia et in baptismo dimittit peccatum, et in futuro liberabit a poena. 198
Chapter 74 of 114