Caput III
VERS. 1-6.-- « De caetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vos scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu et non in carne fiduciam habentes, quanquam et ego habeam confidentiam in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis circumcisus octava die ex genere Israel de tribu Benjamini, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam quae in lege est conversatus sine querela. »
De caetero. Hucusque contra tribulationes maxime exhortatus est eos, de caetero contra pseudoapostolos monet ne legalia ab eis recipiant, sed fidem Christi solam sufficere credant. Et incipit hic agere de sinceritate fidei quasi de tolerantia et quibusdam aliis. Hucusque monui. 183 De caetero, id est deinceps, o fratres mei, in fide, dico, gaudete in Domino, id est gaudium omnis boni habeatis in Domino, non in carnalibus observantiis. Hoc quidem praesens dixi vobis, sed eadem scribere vobis, quae praesens dixi, scilicet ut in Domino tantum gaudeatis, mihi absenti quidem non est pigrum, vobis autem necessarium est, contra instantes pseudo. Ideo dicit necessarium scribere quae praesens dixerat, quia scriptura diutius manet quam prolatio. Videte, et ut in Domino gaudeatis, videte, id est cognocite illos esse canes, non ratione, sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantes. Haec est enim canum natura ut cum quibus habent consuetudinem, sive boni, sive mali sint, non ad eos latrent; insolitorum autem personis visis etiam innocentibus irritentur. Bene ergo comparat canibus, quia sicut canes magis sequuntur consuetudinem quam rationem, ita pseudoapostoli consuetudinem legis tenent, et contra veritatem irrationabiliter latrant et mordent. Et videte, id est cognoscite illos esse malos operarios. Mali operarii sunt qui zizania errorum superserunt generoso semini Evangelii, quibus frumenta enecant. Videte, id est cognoscite illos esse, non dico circumcisionem, sed concisionem, concisi sunt, quia a Christo caesi sunt: et alios caedunt, id est separant. Nos enim. Quasi dicat: Bene hos nomino concisionem et non circumcisionem, nos enim, fideles tantum sumus, vere circumcisio. Credentes enim circumcidunt cor suum, ut amputata erroris nebula aspiciant et cognoscant Deum creaturae. Nos, inquam, qui, scilicet ea servitute quae graece Latria dicitur, servimus Deo, et hoc non in carne, sed spiritu, id est ratione ab omnibus expedita, quia spiritus regit, caro domatur. Carne enim servit Deo, qui de rebus carnalibus sperat placere Deo. [Augustinus] Cum vero caro ipsa ad bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo qui carnem domamus ut spiritus obtemperet Deo. Spiritus enim regit, caro regitur; nec spiritus bene regit, si non regatur. In nonnulis codicibus invenimus scriptum ita, qui Spiritui Deo servimus. Per hoc notat Spiritum sanctum esse cui latria exhibetur, scilicet servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus qua per charitatem jubemur servire invicem, quae Graece dicitur dulia. In pluribus etiam codicibus Latinis, in Graecis vero omnibus vel pene omnibus, reperitur ita scriptum, qui spiritui Dei servimus. Attende etiam cum non dixerit, nos habemus circumcisionem, sed nos sumus circumcisio, sic accipi. Hoc voluit significare Apostolus: Nos sumus justitia; circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat quod dicit, dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos esse intelligamus.
[Haimo.] Et gloriamur in Christo Jesu, maxime, quia nostra gloria tantum Christus est. Et nos sumus habentes fiduciam, id est spem salutis, in carne, id est in carnali circumcisione, vel in genere. Respexit quosdam in carne fidentes. Ipsi erant qui de circumcisione carnis et aliis carnalibus observantiis, nec non etiam de genere gloriabantur. Et ne videatur Apostolus non posse fidere in carne et contemnere quod non habet, subdit: Quanquam ego habeam, id est habere possim confidentiam in carne, si qua esset. Et vere possim, quia plus aliis, et hoc est quod subdit: Si quis alius a me qui vos decipit, videtur confidere in carne, quasi inde justus sit, ego magis videor, debere confidere quam illi pseudo, quia ego sum circumcisus octava die, a nativitate mea. Quasi dicat: Non major circumcisus sum, sed habeo circumcisionem octava die, ut lex Moysi praecipit hominem, scilicet octava die circumcidi cultello petrino. Innuens quod post tempus, VII dierum in octavo, id est in aeterno die a Christo petra perfecte circumcidemur ab omni corruptione poenae et culpae. Et sum ex genere Israel, id est non proselytus, non advena ad populum Dei, sed a parentibus natus Judaeis; et sum non de minori tribu, sed de tribu Benjamin, quae non fuit de concubinis, quae tribus adhaesit non recedens a templo quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Juda quae erat regia, et tribus Benjamin, et tribus Levi quae erat sacerdotalis remanserunt simul non recedentes a Jerusalem et a templo; et ego natus ex hebraeis parentibus sum Hebraeus. Quasi dicat: Non deviavi a gente mea. Nota quod Hebraei dicuntur pro Abrahaei mutata littera ab Abraham, unde origo trahitur, non ab Heber. Hoc autem Augustinus retractat ita, dicens: Quod dixi ex Abraham coepisse gentem eorum, est quidem et hoc credibile, ut Hebraei velut Abrahaei dicti esse videantur. Sed ex illo verius intelligantur appellari qui vocabatur Heber, tanquam Hebraei. Et sum secundum legem; in qua egregius fui. Pharisaeus, id est non contemptibili plebi admistus, sed nobilitate ab aliis segregatus atque primarius. Primarii enim quidam, et quasi ad nobilitatem Judaicam segregati erant, non contemptibili plebi misti, qui dicebantur Pharisaei. Nam dicitur hoc verbum quasi segregationem interpretari: qui sicut Latine egregius dicitur, quasi a grege separatus. Et fui secundum aemulationem, id est dilectionem legis, persequens Ecclesiam Dei. Quidquid enim erat quod legi meae adversarium videretur impatienter ferebam, acriter insequebar. Haec apud Judaeos erat nobilitas, sed apud Christum quaeritur humilitas. Ideo ibi iste Saulus dicebatur, a Saule cujus erat procera statura hic autem Paulus, id est modicus dicitur. Et secundum justitiam, non veram, sed quae in lege est, quae manus comprimit, non animum, quae timore, non amore servire facit. Conversatus sum sine querela, id est sine clamore de me facto. [Augustinus] Nota quod dicit se secundum justitiam legis conversatum: idem tamen alibi ait: In quibus et nos ambulavimus aliquando in desideriis carnis, facientes voluntatem carnis, et eramus natura filii irae (Ephes. II) . Talis justus erat secundum legem. Malum erat talem justitiam sectari, quia quod in eo fuit sine querela; hoc de illo magnam faciebat querelam.
VERS. 7-12.-- « Sed quae mihi fuerant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora ut Christum lucrifaciam, ut et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed illam quae ex fide est Christi Jesu, quae ex Deo est justitia in fide ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionis illius, configuratus morti ejus, si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis, non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. »
Sed quae mihi, etc. Haec omnia praedicta habui, sed quae mihi fuerunt, ante Christum, lucra ut signa veritatis, haec sum arbitratus, si post veritatem sequerer, esse detrimenta, scilicet quidquid boni est deterentia. [Ambrosius] Et hoc propter Christum, scilicet ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum esse, vel superfluum. Inania enim erant haec omnia et impedimenta ne accederetur ad gratiam. Verumtamen. Quasi dicat: Non solum propter Christum habendum, ita arbitratus sum, verumtamen, id est sed etiam si ipsum non possem assequi, aestimo omnia detrimentum esse, propter hoc solum, scilicet propter scientiam Domini nostri Jesu Christi, id est quam de Christo habemus, eminentem, caeteris scientiis, vel quae eminet in eo plusquam in aliis. Vel ad eumdem sensum potest haec littera jungi, cum priori versu. Quasi dicat: haec omnia praedicta legis habeo, verumtamen, id est sed tamen non partim, sed omnia existimo esse detrimenta, et hoc, propter eminentem scientiam, id est Christi Domini. Hoc non mutatur. Propter quem, Christum, honorandum, id est propter Jesu Christi dilectionem et honorem, non solum aestimo ea detrimenta, sed etiam feci, docendo et spiritualiter vivendo, ut aliis appareret omnia esse detrimentum: et quod plus est, arbitror illa legalia non tantum esse detrimenta bonorum, sed etiam ut stercora, quia inquinant jam observantem. Et hoc ideo ut in futuro Christum lucrifacerem, id est Christum habeam praemium; Et hic inveniar, rationabiliter attendenti membrum in illo capite, id est sim membrum illius ei charitate copulatus: quod aliter nequit fieri, nisi illa existiment ut stercora. Quomodo autem potest in illo esse ut membrum, subdit, inveniar, dico, non habens meam justitiam, quae ex lege est. Illa est justitia qua quis poenas timet, non amat justitiam. Quisquis enim timuerit, et suis viribus legem implere putaverit, et fecerit quod jubet lex non amando justitiam, sed timendo poenam, fit quidem secundum justitiam quae ex lege est justus. De qua justitia alibi dicitur: Suam volentes justitiam constituere, justitiae Dei, id est gratiae, non sunt subjecti (Rom. VIII) . Sed si ex lege justitia est, quomodo est tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? [Haimo.] Deus legem dedit et imposuit, Deus te legi suae obtemperare praecepit. [Augustinus] Sed et tua est, quia de lege praesumis tua voluntate te legem posse implere, existimans quia illa legalia manibus operaris. Non habens meam, dico, sed illam justitiam quae est ex fide Christi, quae impetrat a Deo, quae tollit timorem et dat amorem, quam Deus solus operatur in nobis. Melius est enim justum esse quam hominem esse. Si ergo hominem te fecit Deus, et justum te facit quod melius est; non tu te, sed sine te fecit te: non enim adhibuisti aliquem sensum ut te faceret. Qui ergo fecit te sine te, non te justificat sine te. Fecit te nescientem, volentem justificat; et cum justitia vera sit ex fide, quid ergo opus est lege? Omnino tollenda est secundum verbum legalium figuratum. Quae justitia ex fide est ex Deo, non est ex nobis. Et si fides nostra sit et justitia, haec scilicet ens in fide. Sicut enim ex fide nata est, 184 ita existere non habet nisi in fide.
Deinde subdit commendationem fidei per multa quae facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte qui hic fide creditur, et habere resurrectionem, quae nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi, et in hac vita habere societatem Christi in patiendo; nisi enim per fidem nemo tanta pateretur. Et configurationem mortis ejus, ut, scilicet moriatur pro Christo, si opus fuerit, sicut ipse pro nobis. Et hoc est quod ait, fide, dico, valente ad cognoscendum illum perfecte in futuro. Hoc videtur dicere de fide non habente tempus operandi, quae tantum ad hoc valet. Et valente ad virtutem resurrectionis ejus, id est ad veram resurrectionis efficientiam, quae est virtus et effectus resurrectionis Christi. Et in hac vita valet ad societatem passionum ejus, id est ad hoc ut socii simus Christi in patiendo. Quae societas est ex charitate, hoc dicit de fide habente tempus operandi. Inveniar dico in illo, ego dico configuratus morti ejus, ut scilicet moriar pro illo, si opus sit, imitator mortis ejus et passionis. Vel ita, in fide ad cognoscendum. Quasi dicat: Qui in lege putat se justificari, non agnoscit Christum, sed ego volo justificari in justitia quae ex fide est, quae ex Deo est, quae est in fide. Ad quid? Ad cognoscendum illum, id est ut ego agnoscam illum, scilicet cur natus, cur passus. Et ad cognoscendum virtutem resurrectionis ejus, id est ut agnoscam quae est virtus resurrectionis suae, scilicet justificatio credentium. Ex illius enim resurrectione justificamur, tanquam enim a petra circumcidamur. Resurrexit enim Christus, propter justificationem nostram, id est ut justos nos faciat. Et agnoscam socios passionis ejus, id est fructum qui venit ex societate passionum ejus. Illam ergo bene noscit, qui per eam ad coeli gaudia pervenire credit. Ego dico, configuratus morti ejus. Hoc non mutatur. Si quomodo. Quasi dicat: quaero justificari ex fide, et configurari morti ejus Christi. Ego, dico, tentans, si quomodo, hoc ideo dicit, quia difficile est, occurram Deo, retribuens ei quod mihi retribuit, scilicet calicem passionis. Unde propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus, etc. (Psal. CXV). Ego, dico, pro hoc venturus ad resurrectionem, veram et gloriosam. Vel tentans, si quomodo, etc. In aera Christo, in judicio quod tantum sanctorum est prius veniens ad resurrectionem veram, quae est, non inter mortuos, sed longe ex mortuis. Qui autem licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose mutabuntur, et occurrent Domino in aera deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra, quousque percipiant terribilem sententiam judicis. Et ne videatur superfluum Apostolum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit: Non quod, quasi dicat: Merito jam pro illa gloria tantum laboro, quia non dico quod jam acceperim aliquid gloriae, quia si aliquid gloriae accepi, nihil est ad comparationem futurae, aut si quid jam accepi de cognitione Christi, non dico quod in illa jam perfectus sim, et si ita est de me, quid de aliis? Hoc dicit de se, ne illi quos in hac Epistola laudat, et in quorum fide et devotione se gaudere testatur, ut homines inflatione extollantur; sed laborent addere ut ipse facit, qui tantus est. Si enim ipse qui tanta praeditus est dignitate adhuc deesse sibi ad perfectionem confitetur, quanto magis hi elaborandum esse sibi intelligere debent, ut justificationum merita et perfectionis metam adipiscantur. Nemo ergo fidelium, etsi profecerit, dicat: Sufficit mihi. Qui enim hoc dixit, haesit in via ante finem, quem currens intuebatur Apostolus, et de sua imperfectione confitebatur, aliud in se intuens, aliud alibi quaerens. Per fidem enim ambulat, non per speciem. Vel ita quasi dicat: Ideo tento, si quomodo occurram ad resurrectionem, quia non est verum quod acceperim jam virtutem resurrectionis, aut quod jam perfectus sim, in cognitione Dei.
VERS. 12-14.-- « Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens; ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. »
Sequor autem. Quasi dicat: Non accepi, nec perfectus sum, sed sequor, non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitae moribus, ut possim esse perfectus justitiae possessor, qui, recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum factus ejusdem justitiae viator; perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Ideo ait: sequor, proficiendo, tentans si quomodo comprehendam, id est si aliquo modo potero perfecte cognoscere Christum qui est summa beatitudo. Ecce quanta est fides quae tam grande petit. Comprehendam, dico, in eo modo cognitionis in quo deprehensus sum a Christo Jesu, ut scilicet videam eum sicut est, sicut ipse me videt sicut sum. [Ambrosius] Vel ita: Comprehendam, dico, non merito meo, sed in eo in quo comprehensus sum a Domino, id est per misericordiam Dei per quam a praescientia Dei requisitus inventus sum. Vel ita. Quasi dicat: Comprehendam, dico, in eo modo videndi, in quo, etiam nunc comprehensus sum a Domino Jesu, ut scilicet videam eum in ea claritate in qua mihi apparuit in via, quando me comprehendit. Fratres, etc. Illud quod dixerat, evidentius aperit. Et quid illud sit quod nondum comprehendit, sed sequitur ut comprehendat, determinat. Et quasi mirantibus illis quid dicat, cum ait, non accepi, nondum perfectus sum, ait, fratres. Quasi dicat: Recte dico, sequor ut comprehendam, quia ego, qui melius novi quam vos, vel alii, non arbitror me comprehendisse, quidquid alii putent de me. [Augustinus] Ego non arbitror de me comprehendisse, unum, scilicet multa quidem habeo, unum autem nondum habeo, hoc unum. Una etiam dicitur in Psalmo: Unam petii a Domino (Psal. XXVI) . Et quasi diceretur: Quid ergo agis, Apostole? nondum apprehendisti? nondum perfectus es? Quid ergo agis? Quid mihi imitandum proponis? inquit. Quae quidem retro sunt. Vel ita, non arbitror me comprehendisse. Hic distingue, non comprehendi. Unum autem de me vobis assero, quod ego obliviscens ea quidem quae retro sunt, ad ea vero quae priora sunt me extendens, et persequor, etc. Vel ita, ab illo loco; fratres. Quasi dicat: Non comprehendi. Et vere, quia, o fratres, nec arbitror me comprehendisse, sed persequor, non utique tria vel duo, sed unum, summum bonum: quod vere est unum, in quo sunt omnia bona. Hoc est illud unum de quo Philippus ait, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV) .
Persequor, dico, qualiter? hoc modo, obliviscens quidem, id est dans oblivioni, quae retro sunt, id est terrena quae reliqui, ad ea vero quae sunt priora, id est ad coelestia quae terrenis priora sunt, extendens me, tota intentione et desiderio nondum habitae rei. Extendebat enim se ad coelestia secundum intentionem, non secundum perventionem, non secundum apprehensionem. Sic et nos non relabamur unde jam transilivimus, nec remaneamus in illis in quae jam venimus; curramus, intendamus. In via enim sumus, non respiciamus retro; sed in anteriora extendamus intentione et desiderio. Vita enim Christiani boni, secundum desiderium est. Quod autem desideras, nondum vides; sed desiderando capax efficiaris, ut cum venerit quod desideras, implearis. Sicut enim si velles implere aliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dabitur, extendes sinum vel sacci, vel utris, vel alicujus rei, et extendendo facis capaciorem: sic Deus differendo rem, extendit desiderium; desiderando, extendit animum; extendendo, facit capacem. Desideremus ergo quia implendi sumus. Haec est vita nostra ut desiderando exerceamur: tantum autem nos exercet desiderium sanctum, quantum desideria nostra amputabimus ab amore saeculi. Ideo dicit, obliviscens quae retro sunt, id est cuncta temporalia, et extendens meipsum ad ea quae sunt priora, appetens aeterna. Extensio enim illa est appetitio terrenorum. [Ambrosius] Vel ita, obliviscens quae retro sunt, id est merita jam praeterita priora, scilicet acta, non quia mala sint, sed quia parva ad meritum collocandum, sed ad potiora extensus est, ut semper proficiat in melius. [Augustinus] Unde subdit: Ad ea vero quae sunt priora meipsum extendens, id est priora mala; ad ea vero quae sunt priora meipsum extendens, id est ad promissa bona. Praeterita enim mala post tergum oportet ponere, ut in ea quae nobis promittuntur intendamus. Ergo nec ex praeterita vita, nec ex praesenti delectari debemus: revocandus est animus a recordandis cum quadam delectatione praeteritis malis, et cum quadam concupiscentia fruendi ne redeamus corde in Aegyptum. Vitam igitur praeteritam malam obliviscere, si te delectavit aliquando vanitas, non modo te delectet. Persequor, dico, eo usque donec veniam ad destinatum praemium, scilicet ad bravium, id est ad praemium quod est mihi destinatum et promissum a Deo, vel ad quod proposui me currere. Bravium, dico, supernae vocationis Dei, in Christo Jesu, id est aeternae vitae, ad quam in supernis dandam vocat me Deus per Filium suum Jesum Christum et ideo digna est res et certa.
VERS. 15-16.-- « Quicunque ergo perfecti sumus hoc sentiamus, et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. »
Quicunque ergo. Quasi dicat: Et quia ego ita curro, et ita de me sentio, scilicet quod adhuc perfectus sum; ergo, et vos Philippenses, hoc sentite, sed se eis enumerat, dicens: Quicunque ergo sumus perfecti, cursores vel viatores comparatione aliorum, hoc sentiamus. Quasi dicat: Non loquor imperfectis, quibus non valeo loqui sapientiam, qui adhuc lacte potantur, non solido cibo pascuntur; 185 sed illis dico, qui jam dicuntur esse perfecti; qui manducant solidum cibum, quia intelligunt aequalitatem Verbi cum Patre: sed non sic vident adhuc, quomodo videndum est facie ad faciem. Certa enim fides utcunque inchoat cognitionem. Cognitio enim perfecta non perficitur, nisi post hanc vitam, cum videbimus facie ad faciem. Hoc ergo sapiamus ut noverimus tutiorem esse affectum vera quaerendi, quam incognita pro cognitis praesumendi. Sic ergo quaeramus tanquam inventuri, et sic inveniamus tanquam quaesituri. De credendis, nulla infidelitate dubitemus; de intelligendis, nulla temeritate affirmemus. In illis auctoritas tenenda est, in his veritas exsquirenda. Et sciendum quod justitia qua justus ea fide vivit, nunc vera justitia est. Quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate perfecta dicatur, tamen est parva ad illam magnam quam ceperit aequalitas angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, perfectum; et propter istam quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat; minor ista justitia facit meritum, major illa, praemium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Unde ait: Quicunque perfecti sumus, id est perfecti currimus. Hoc sentite, quod nondum perfecti sumus ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut, cum venerit quod perfectum est, destruatur quod ex parte est (I Cor., XIII), id est jam non ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei res ipsa quae videatur succedet. Charitas vero quae in his tribus major est non auferetur, sed augebitur et implebitur. In qua plenitudine, illum praeceptum charitatis implebitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, etc. (Matth., XXII). Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, non omnino ex tota anima diligitur Deus. Caro autem non dicitur concupiscere, nisi quia carnaliter anima concupiscit. Tunc vero erit intus sine omni peccato, quia nulla lex erit in membris repugnans legi mentis. Tunc prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est summum praeceptum. Cur ergo non praecipitur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur?
Et si quid. Quasi dicat: Ita sentite sicut dixi; et si hoc feceritis, hoc vobis dabit Deus. Quod si quid modo aliter sapitis quam sapiendum sit, in futuro, quia modo per speculum videtis. Et hoc revelabit vobis Deus, quia clare faciet cognoscere, et se et alia omnia quae obscure modo videtis. Vel ita, quasi dicat, ita sentite ut dixi, et si quid aliter sapitis, id est imperfecte de Deo et aliis. Et hoc, quod modo aliter sapitis, et de Deo, et de omnibus, id est etiam hanc imperfectam cognitionem vobis Deus, per Spiritum sanctum revelavit. Vel ita, quasi dicat: Ita sentite, ut dixi, et si quid aliter sapitis quam sapiendum sit, ut parvuli sensu, id est si perfectam cognitionem de Christo vos habere putatis, si subrepit vobis quod aliquid magni sitis: et hoc idem male vos sapere per misericordiam suam vobis revelabit Deus, similiter et de aliis erroribus. Probata vita vos liberabit, non statim aeternum bravium dabit. Hoc, inquam, faciet, si humiliter sapietis, et de vobis senseritis, qui enim in pace Catholica manet. Et si quid aliter sapitis quam oportet, Deus humili revelabit. Si autem illud superbus defendit et pertinaciter astruit contra pacem Ecclesiae, Deus abjicit, quia superbis resistit Deus, humilibus dat gratiam (I Petr. V). Verumtamen, modo. Quasi dicat: Imperfecti sumus, aliter sapimus modo; sed tamen, necesse est ut omnes de illo idem sapiamus, credendo ad quod pervenimus fide et scientia, et etiam opere compleamus. Unde subdit: Ut in eadem regula, id est rectitudine vivendi permaneamus, et sic revelabit Deus quod aliter sapimus. [Ambrosius] Vel ita, ab illo loco, et si quid, quasi dicat: Ita sentite, ut dixi. Et si quid aliter sapitis, id est si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, et hoc donum Dei esse sciatis, quia haec revelabit Deus vobis. Sed ne qua praesumptio inde oriretur, subdit: Verumtamen. Quasi dicat: Et si aliter sapitis, verumtamen, teneamus id ad quod pervenimus, ut scilicet idem sapiamus, et in eadem regula fidei, et doctrinae et vitae permaneamus. Hoc est non extra regulam disciplinae sapere, sed quod commune sit et modestum in evangelica veritate, et in his, scilicet fide et regula vivendi.
VERS. 17-21.-- « Imitatores mihi estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est. Unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae qua etiam possit subjicere sibi omnia. »
Estote imitatores, o fratres, [Haimo] et fide et dilectione, ut, sicut ego credo, operor et doceo, ita et vos faciatis. Et si me praesentem non habetis, observate, id est diligenter inspicite et imitamini eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram, id est imaginem vitae nostrae, scilicet qui ita credunt, vivunt, docent. Sicut ego, id est mihi similes imitamini. [Ambrosius] Vult illos esse sollicitos, ne pravorum hominum subtilitate capiantur. Et notent quemcunque qualiter conversetur et doceat, ut his jungantur in quibus sensus magistri sui agnoverunt Multi enim, etc. Quasi dicat: Dico ut eos observetis qui ita ambulant. Multi enim sunt, qui aliter ambulant, non sentientes nobiscum de legis abolitione, sed legem cum Evangelio tenendam esse praedicantes, quos saepe, dum praesens eram apud vos, dicebam inimicos crucis Christi. Nunc autem idem dico, et flens, tum pro illorum perditione, tum pro simplicium subversione. Illos inimicos crucis esse dicit, quia qui carnales observantias inducunt, crucem superfluam asserunt. Quorum finis est aeternus interitus, id est in fine eorum, erit eis aeterna poena, quorum deus est ipse venter eorum. Quidquid faciunt, pro ventre faciunt, quasi ipsum ventrem colentes. Hoc enim ab homine colitur, quod caeteris plus diligitur. Unde quia Deus major est in omnibus rebus et melior, plus omnibus diligendus est ut colatur. [Ambrosius] Illi autem ventrem Deum faciunt, qui ita laborant de edendis, quasi in esca eis sit salus, vel venter Deus sit. Et gloria, alia littera est, in pudendis ipsorum, id est ipsi gloriantur in pudendis circumcisis. Qui tales sapiunt. Hoc est enim terrena sapere, scilicet in talibus gloriari. Qui autem spiritualia sapit, in fide, et spe, et charitate gloriatur. Vel ita, quorum deus venter est, id est escas quae ventri sunt, deum faciunt, dum eas justificare homines dicunt; et gloria eorum est in confusione ipsorum, id est in talibus, unde confundi et erubescere possunt, dum per animalia se justificari credunt. Vel, gloria eorum, temporalis est in confusione ipsorum, [Haimo] id est perducet eos ad confusionem aeternam, qui terrena sapiunt, quia in terrenis nil nisi quod vident intelligunt, legalia, non spiritualiter, sed terrene intelligentes. Nostra autem conversatio. [Ambrosius] Quasi dicat: Illi ita prave ambulant, sed nostra conversatio, et si adhuc simus in terra, est in caelis, ubi est spes vera, id est vivendo et intelligendo similes angelis. Propter quod praeter commoda quae jam habemus, Deum exspectamus. Et hoc est quod subdit: Unde etiam Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem, animarum jam, et quandoque corporum exspectamus venturum. Qui, cum venerit, reformabit. Quasi dicat: Hoc de eo exspectamus, quod sicut jam reformavit animas, ita reformabit corpus humilitatis, [Haimo] id est dejectionis nostrae, quod per mortem in pulverem et vermes humiliamur. Reformabit, dico, ita quod erit configuratum corpori claritatis ejus, id est assimilabitur corpori ipsius in claritate quam habuit in transfiguratione, vel in resurrectione. Quod utique facere potest secundum operationem, id est potentiam operandi qua possit, non solum corpus reformare, sed etiam subjicere sibi omnia, id est hoc potest facere secundum potentiam operandi, qua sibi subjecit omnia, et quia reformabit corpus nostrum.
Chapter 66 of 114