Distinctio II. Quae consideranda sunt de angelica natura.
1
De angelica itaque natura haec primo consideranda sunt: quando creata fuerit, et ubi, et qualis facta sit dum primum conderetur. Deinde qualis effecta aversione quorumdam et conversione quorumdam. De excellentia quoque, et ordinibus, et donorum differentia, et de officiis ac nominibus, aliisque pluribus aliqua dicenda sunt.
2. Quando facti sunt angeli prius dicit, in quo videntur sibi obviare auctoritates.
Quaedam auctoritates videntur innuere quod ante omnem creaturam creati sunt angeli. Unde illud, Eccl. 1: Primo omnium creata est sapientia, quod intelligitur de angelica natura quae in Scriptura saepe vita, sapientia et lux dicitur. Nam sapientia illa quae Deus est, creata non est. Filius enim sapientia Patris est genita, non facta nec creata, et tota Trinitas una sapientia est, quae non facta nec creata est, nec genita vel procedens. De angelica ergo vita illud accipiendum est, de qua dicit Scriptura quando facta est, scilicet, primo omnium. Sed rursum alia Scriptura, Gen. 1, dicit: In principio creavit Deus coelum et terram. Et in Propheta, psal. 101: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Et videtur contrarietas quaedam oriri ex assertionibus istis. Nam si primo omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta videntur; et ita post ipsam facta videntur coelum et terra, et ipsa facta ante coelum et terram. Item si in principio creavit Deus coelum et terram, nihil factum est ante coelum et terram, nec ipsa sapientia facta est ante coelum et terram. Cum ergo contraria videantur, nec in divina Scriptura fas sit sentire aliquid esse contrarietatis, requiramus intelligentiam veritatis.
3. Quid tenendum sit docet praemissas auctoritates determinando.
Videtur itaque hoc esse tenendum, quod simul creata est spiritualis creatura, id est, angelica, et corporalis; secundum quod potest accipi illud Salomonis: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, id est, spiritualem et corporalem naturam: et ita prius tempore creati sunt angeli quam illa corporalis materia quatuor elementorum; et tamen primo omnium creata est sapientia; quia etsi non tempore praecedit, tamen dignitate. Quod autem simul creata fuerit corporalis spiritualisque creatura, Aug., super Gen., ad litteram aperte ostendit, tom. 3, lib. 1, c. 1, dicens per coelum et terram spiritualem corporalemque creaturam intelligi, et haec creata sunt in principio, scilicet, temporis; vel in principio, quia primo facta sunt.
4. Quod nihil factum est ante coelum et terram, nec etiam tempus; cum tempore enim creata sunt, sed non ex tempore.
Ante ea enim nihil factum est; nec etiam tempus factum est ante spiritualem, scilicet, angelicam naturam, et ante corporalem, scilicet, materiam illam quatuor elementorum confusam. Illa enim cum tempore creata sunt, nec ex tempore, nec in tempore. Sicut nec tempus in tempore creatum est, quia non fuit tempus antequam esset coelum et terra. Unde Aug., in lib. 5 de Trin., c. 6, dicit quod Deus fuit Dominus antequam tempus esset, et non in tempore coepit esse Dominus; quia fuit Dominus temporis quando coepit esse tempus: nec utique tempus coepit esse in tempore, quia non erat tempus antequam inciperet tempus.
5. Quod simul cum tempore et cum mundo coepit corporalis et spiritualis creatura.
Simul ergo cum tempore facta est corporalis et spiritualis creatura, et simul cum mundo. Nec fuit ante angelica creatura quam mundus, quia, ut ait Aug., tom. 3, lib. 5 de Gen. ad litt., cap. 19: Nulla creatura creata est ante secula, sed a seculis cum quibus coepit. Hieron. tamen, tom. 9, super Epistolam ad Titum, c. 1, aliud videtur sentire, dicens: Sex millia necdum nostri temporis implentur annorum, et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas seculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni, dominationes, caeterique ordines servierunt Deo absque temporum vicibus atque mensuris, et Deo jubente substiterunt! His verbis quidam adhaerentes dixerunt cum mundo coepisse tempus seculare; sed ante mundum extitisse tempus aeternum sine mutabilitato, et in eo immutabiliter et intemporaliter astruunt angelos Deo jubente substitisse, eique servisse. Nos autem quod prius dictum est, pro captu intelligentiae nostrae, magis approbamus, salva tamen reverentia secretorum, in quibus nihil temere asserendum est, et illud Hieron. dixisse non ita sentiendo, sed aliorum opinionem referendo arbitramur.
6. Ubi angeli mox creati fuerint; in empyreo scilicet, quod statim factum repletum est angelis.
Jam est ostensum quando creata fuerit angelica natura; nunc autem attendendum est ubi facta fuerit. Testimoniis quarumdam auctoritatum evidenter monstratur angelos ante casum fuisse in coelo, et inde corruisse quosdam propter superbiam; alios vero qui non peccaverunt illic perstitisse. Unde Dominus in Evangelio ait, Luc. 10: Videbam Satanam tanquam fulgur de coelo cadentem; nec appellatur hoc coelum firmamentum quod secunda die factum est, sed coelum splendidum quod dicitur empyreum, id est, igneum a splendore, non a calore; quod statim factum angelis est repletum, quod est supra firmamentum: et illud empyreum quidam expositorum sacrae Scripturae nomine coeli intelligi volunt, ubi Scriptura dicit: In principio creavit Deus coelum et terram. Coelum, inquit Strabus, non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale; quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim factum repletum est angelis. Unde Job 38: Ubi eras, cum me laudabant astra matutina? etc. De hoc quoque Beda ita ait: Hoc superius coelum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis impletum est, quos in principio cum coelo et terra conditos testatur Dominus dicens: Ubi eras, cum me laudabant astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei. Astra matutina et filios Dei eosdem angelos Dei vocat. Coelum enim in quo posita luminaria, non in principio, sed secunda die factum est. Ex his liquet quod in empyreo omnes angeli fuerunt ante quorumdam ruinam, simulque creati sunt angeli cum coelo empyreo, et cum informi materia omnium corporalium.
7. Quod simul creata est visibilium rerum materia et invisibilium natura, et utraque in formis secundum aliquid, et formata secundum aliquid.
Simul ergo visibilium rerum materia et invisibilium natura condita est; et utraque informis fuit secundum aliquid, et formata secundum aliquid. Sicut enim corporalium materia confusa et permixta (quae secundum Graecos dicta est chaos) in illo exordio conditionis primariae et formam confusionis habuit, et non habuit formam distinctionis et discretionis, donec postea formaretur atque distinctas reciperet species, ita spiritualis et angelica natura in sua conditione secundum naturae habitum formata fuit; et tamen illam quam postea per amorem et conversionem a Creatore suo acceptura erat formam non habuit, sed erat informis sine illa; unde August., lib. 1, de Gen. ad litt. c. 1, multipliciter exponens praemissa verba Genesis, per coelum dicit intelligi informem naturam vitae spiritualis, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur; per terram, corporalem materiam sine omni qualitate quae apparet in materia formata.
8. Quomodo dicat Lucifer secundum Isaiam: Ascendam in coelum, et ero similis Altissimo, cum esset in coelo.
Hic quaeri solet, si in coelo empyreo fuerunt angeli quam statim facti sunt, quomodo, ut legitur in Isaia 14, dicit Lucifer: Ascendam in coelum, et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo. Sed ibi coelum vocat Dei celsitudinem, cui parificari volebat; et est tale: Ascendam in coelum, id est, ad aequalitatem Dei.
Chapter 51 of 184