Skip to the text

Distinctio XL. An ex fine omnes actus pensari debeant, ut simpliciter boni vel mali dicantur.

1

Post haec de actibus adjiciendum videtur utrum et ipsi ex fine, sicut voluntas, pensari debeant boni vel mali. Licet enim secundum quosdam omnes boni sint, in quantum naturaliter sunt; non tamen absolute dicendi sunt omnes boni, nec omnes remunerabiles, sed quidam simpliciter mali dicuntur, sicut et alii boni. Nam simpliciter ac vere sunt boni illi actus, qui bonam causam et intentionem, id est, qui voluntatem bonam comitantur, et ad bonum finem tendunt; mali vero simpliciter dici debent qui perversam habent causam et intentionem. Unde Ambros. ait: Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Et August. super psal. 31: Nemo computet bona opera sua ante fidem. Ita enim videntur mihi esse ut magnae vires, et cursus celerrimus praeter viam; quia ubi ipsa fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit attendat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat. His testimoniis insinuari videtur ex affectu et fine opera bona esse vel mala. Quibus consonat quod Veritas in Evangelio, Matth. 7, ait: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Nomine arboris non natura humanae mentis, sed voluntas intelligitur; quae si mala fuerit, non bona, sed mala opera facit; si vero bona fuerit, bona, non mala opera facit.

2. Utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala.

Sed quaeritur utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala. Quibusdam ita videtur esse, qui dicunt omnes actus esse indifferentes, ut nec boni nec mali per se sint, sed ex intentione bona bonus, et ex mala malus sit omnis actus. Secundum quos quilibet actus potest esse bonus, si bona intentione geratur. Aliis autem videtur quod quidam actus in se mali sint, ita ut non possint esse nisi peccata, etiam si bonam habeant causam; et quidam in se boni, ita ut etsi malam habeant causam, non tamen boni esse desinant. Quod testimonio Augustini confirmant, qui dicit bonum aliquando non bene fieri. Quod enim quis invitus vel necessitate facit, non bene facit; quia non bona facit intentione, ut ait Augustinus, tom. 8, tract. 8, super 1 Joan. Servilis, inquit, timor non est in charitate; in quo quamvis credatur Deo, non tamen in Deum; et si bonum fiat, non tamen bene. Nemo enim invitus bene facit etiamsi bonum est quod facit. Ecce habes quod aliquis non bene facit illud quod bonum est. Facit ergo quod bonum est intentione non bona. Ideo asserunt illi quaedam opera esse talia, quae sic bona sunt, quod mala esse non possunt, quocumque modo fiant; sicut e converso, quaedam sic sunt mala, ut non possint esse bona, quacumque ex causa fiant. Alia autem esse opera quae ex fine vel causa bona sunt vel mala, et ad illa referunt sanctorum testimonia, quibus ex affectu vel intentione judicium operum pensari dicunt. Tripartitam edunt isti differentiam actuum.

3. Aliter Augustinus sentire videtur, qui dicit opera hominis esse bona vel mala ex intentione et causa, praeter quaedam quae per se peccata sunt.

Sed Augustinus evidentissime docet in libro contra mendacium, cap. 7, in tom. 4, omnes actus secundum intentionem et causam judicandos bonos vel malos, praeter quosdam, qui ita sunt mali, ut nunquam possint esse boni etiamsi bonam videantur habere causam. Interest, inquit, plurimum qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat. Sed ea quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Et quippe opera hominum, si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per seipsa peccata: sicut victum praebere pauperibus bonum est, si fit causa misericordiae cum recta fide: et concubitus conjugalis quando fit causa generandi, si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. Haec rursus mala sunt, si malas habeant causas: velut si jactantiae causa pascitur pauper, aut lasciviae causa cum uxore concumbitur, aut filii generentur non ut Deo, sed ut diabolo nutriantur. Cum vero opera ipsa per se peccata sunt, ut furta, stupra, blasphemiae, quis dicat causis bonis esse facienda, vel peccata non esse; vel, quod est absurdius, justa peccata esse? Quis dicat: Furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus; aut: Falsa testimonia proferamus, non ut inde innocentes laedantur, sed potius salventur? Duo enim bona hic sunt: ut inops alatur, et innocens non puniatur. Aut quis dicat adulterium esse faciendum, ut per illam cum qua fit, homo de morte liberetur? Testamenta etiam vera cur non supprimimus, et falsa supponimus, ne haereditates habeant qui nihil boni agunt, sed hi potius quilindigentes adjuvant? Cur non fiant illa mala propter haec bona, si propter haec bona nec illa sunt mala? Cur non ab immundis meretricibus quas ditant stupratores, rapiat divitias vir bonus, ut indigentibus eas largiatur, cum nullum malum malum sit si pro bono fiat? Quis hoc dicat, nisi qui res humanas moresque conatur et leges subvertere? Quod enim facinus non dicatur recte fieri posse, nec impune tantum, verum etiam gloriose, ut in eo non timeatur supplicium, sed speretur et praemium; si semel consenserimus in malis actibus, non quid fiat, sed quare fiat esse quaerendum, ut quaecumque pro bonis fiant causis, nec ipsa mala esse judicentur? At justitia merito punit eum qui dicit se subtraxisse superflua diviti, ut praeberet pauperi; et falsarium qui alienum corrumpit testamentum, ut is esset haeres qui faceret eleemosynas largas, non ille qui nullas; et eum qui se fecisse adulterium ostendit, ut per illam cum qua fecit, hominem de morte liberaret. Sed dicet aliquis: Ergo aequandus est fur cuilibet furi qui voluntate misericordiae furatur? Quis hoc dixerit? Sed horum duorum non ideo quisquam est bonus, quia pejor est unus. Pejor enim est qui concupiscendo, quam qui miserando furatur. Sed si furtum omne peccatum est ab omni furto abstinendum est. Quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit gravius, aliud levius peccatum? (Lib. eod., c. 8.) Nunc autem quaerimus quis actus peccatum sit vel non; non quid gravius sit vel levius. Intende, lector, propositis verbis tota mentis consideratione, quae non inutilem habent exercitationem; et dignosces quis actus sit peccatum, qui, scilicet, malam habeat causam; nec ille tantum, quia sunt nonnulli actus qui etsi bonam habeant causam, tamen peccata sunt, ut supra positum est. Ex quo consequi videtur quia non semper ex fine judicatur voluntas sive actio mala, sicut in illis quae per se peccata sunt. Illa enim cum quis gesserit pro aliqua bona causa, bonum videtur habere finem; nec ex fine voluntas est mala, nec ex voluntate actio fit mala, sed ex actione voluntas fit prava. In quibus aliqui ponunt actum Judaeorum, qui crucifigendo Christum arbitrabantur se obsequium praestare Deo, quia bonum finem dicunt eos sibi posuisse, scilicet Dei obsequium; et tamen voluntatem eorum et actionem perversam fore asserunt. De bonis autem nulla fit exceptio in praemissis verbis August. quin omnis voluntas bona ex fine sit bona; et ex fine et voluntate omnis actio bona, bona est. Sed non omnis mala voluntas ex fine mala est, nec omnis mala actio ex fine et voluntate mala est; et omnis quae habet malam causam mala est, sed non omnis quae bonam causam habet bona est. Ideoque cum ex affectu dicitur nomen imponi operi, in bonis operibus generaliter vera est haec regula; sed in malis excipiuntur illa quae per se mala sunt. Omnia ergo hominis opera secundum intentionem et causam judicantur bona vel mala, exceptis his quae per se mala sunt, id est, quae sine praevaricatione fieri nequeunt.

4. Quidam dicunt praedicta non posse fieri bono fine.

Quae tamen quidam contendunt nunquam habere bonam causam. Qui enim aliena furatur ut pauperibus tribuat, non pro bono, ut aiunt, furatur. Non enim bonum est aliena pauperibus erogare. Qui enim de rapina sacrificium Deo offert, idem facit, ut ait auctoritas, Eccl. 34, ac si filium in conspectu patris victimet, vel sacrificium carnis Deo offerat. Abominabilis nempe Deo est impiorum oblatio. Ita etiam et hominem per adulterium a morte liberare, malum esse dicunt. Etsi enim bonum sit hominem a morte liberare, tamen sic hominem liberare, malum esse asserunt. Ideoque Aug. in superioribus dicunt temperasse sermonem cauteque locutum, ubi ait ea quae constat esse peccata, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda. Non enim simpliciter dixit bono fine et bona intentione, sed addidit quasi et velut; quia talia non fiunt bono fine et bona intentione, sed intentione quae videtur bona, et fine qui putatur bonus, sed non est. Nec ideo accepit August. ista, ut aiunt, quin causas habeant malas; sed quia causas habent quae videntur bonae, sunt tamen malae.

Chapter 89 of 184