Skip to the text

Distinctio XL. De sexto et septimo praecepto secundae tabulae.

1

Sextum praeceptum est: Non desiderabis uxorem proximi tui. Septimum est: Non concupisces domum proximi tui, non servum, non ancillam, etc. Sed videtur praeceptum de non concupiscendis rebus proximi, unum esse cum eo quo dicitur: Non furaberis; et praeceptum de non concupiscenda uxore, unum esse cum eo quo dicitur: Non moechaberis. Poterat enim praeceptum non furandi in illa generalitate intelligi, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur; et in eo quod dictum est, non moechaberis, poterat illud intelligi, non concupisces uxorem proximi tui. Sed in illis duobus praeceptis non moechandi et non furandi, ipsa opera notata sunt et prohibita; in his vero extremis, ipsa concupiscentia; multum ergo differunt illa ab istis. Unde illi praecepto non moechandi, fit superadditio in Evangelio, Matth. 5, ubi omnis concupiscentia moechandi prohibetur. Sed cum hic prohibeatur concupiscentia alienae uxoris, et alienae rei, quare dicitur lex comprimere manum et non animum? Illud de lege dicitur secundum caeremonialia, non secundum moralia; vel quia in lege non est generalis prohibitio omnis mortiferae concupiscentiae, ut in Evangelio.

2. Quid sit littera occidens.

Si vero quaeritur quam dicat Apostolus litteram occidentem, 2 Cor. 3, ea certe est Decalogus, qui non dicitur littera occidens eo quod mala sit lex, sed quia prohibens peccatum auget concupiscentiam, et addit praevaricationem nisi liberet gratia, quae gratia non sic abundat in lege ut in Evangelio. Vel secundum eorum carnalem intelligentiam: Lex ergo bona est, et tamen occidit sine gratia, cum sit virtus peccati quae jubet quod sine gratia impleri non potest. Gratia autem deerat, et ideo littera occidens erat. Distat autem Evangelii littera, a legis littera, quia diversa sunt promissa; ibi terrena, hic coelestia promittuntur. Diversa etiam sacramenta, quia illa tantum significabant, haec conferunt gratiam. Praecepta etiam diversa, quantum ad caeremonialia. Nam quantum ad moralia sunt eadem, sed plenius in Evangelio continentur. Audistis decem chordas Psalterii utrique sexui impositas, quae charitate tangendae sunt, ut vitiorum ferae occidantur.

Chapter 133 of 184