Skip to the text

Prologus alter.

In praecedentibus praemissa descriptione originis et discretionis artium, et quarumdam aliorum, ortum, cursum et occasum omnium regnorum ab initio usque ad nos disposuimus. In sequentibus, profundas allegoriarum obscuritates, secundum subjacentis historiae cursum, prius de Veteri Testamento, deinde de Novo, in quantum praesenti brevitati sufficere videtur, elucidabimus. Invenies in hac parte libelli multa juxta imbecillitatem mei sensus, necessaria tuae inchoationi: et in cognitione veritatis, et in amore virtutis omnibus modis utilia, si tamen quae scripta sunt legere et memoriae commendare non neglexeris. Liber primus Allegoriarum Veteris Testamenti tractat de mysteriis rerum gestarum ab initio mundi usque ad Abraham, continens octodecim capitula. Secundus tractat de mysteriis rerum gestarum ab Abraham usque ad Moysen, continens novemdecim capitula. Tertius tractat de mysteriis rerum gestarum a Moyse usque ad Josue, continens viginti duo capitula. Quartus tractat de mysteriis rerum gestarum a Josue usque ad Helcanam patrem Samuelis, continens decem et octo capitula. Quintus tractat de mysteriis rerum gestarum ab Helcana usque ad David, ubi scriptum est: Scidit Dominus regnum tuum a te hodie, et tradidit illud meliori te, continens decem et novem capitula. Sextus tractat de mysteriis rerum gestarum a David usque ad Salomonem, continens viginti quinque capitula. Septimus tractat de mysteriis rerum gestarum a Salomone usque ad transmigrationem Babylonis, continens quadraginta tria capitula. Octavus tractat de mysteriis rerum gestarum, quae continentur in Esdra, continens sexdecim capitula. Nonus tractat de mysteriis, quae continentur in libris Esther, Tobiae, Judith et Machabaeorum, continens quatuor capitula.

Chapter 2 of 284