Skip to the text

Caput xv.— De corvo, et columba.

Corvus, qui de arca emissus est et non est reversus, significat falsos Christianos, qui dum aliquando causa necessitatis ad exteriora mittuntur, foris remanent: quia visibilibus inhaerent, nequaquam ad interiorem quietem revertuntur; dum foris in fluctuatione temporalium delectantur. Columba vero, quae reversa est, bonos significat, qui dum pro necessitate proximorum ad exteriora procedunt, redeunt, dum foris quietem non inveniunt, et afferunt ramum olivae, quia peregerunt opus misericordiae.

Chapter 17 of 284