Skip to the text

Caput XIV. De duabus tabulis, duobus cherubim, et duabus tubis.

Duae tabulae Testamenti, in quibus lex erat scripta digito Dei, significant duo Testamenta. Duo Cherubim, eo quod Cherubim interpretatur plenitudo scientiae, duo Testamenta significant, quia in ipsis perfecta scientia continetur. Duae quoque tubae argenteae, duo significant Testamenta; quia eorum praedicatione, praedestinati ad vitam, convocantur ad unitatem Ecclesiae, et ad sublimitatem vitae aeternae.

Chapter 53 of 284