Skip to the text

Caput VIII. De eo quod scriptum est: « Demetam posteriora Baasa. »

Ecce, ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus (III Reg. XVI). Demetit Dominus posteriora cujuscunque iniqui, cum peccata post finem vitae ulciscitur; demetit Dominus posteriora domus ejus, cum imitatorem ejus aeternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitae suae in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetuntur, quia de terra viventium succidetur.

Chapter 133 of 284