Skip to the text

Caput XXV. De homine negotiatore quaerente bonas margaritas.

Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam (Matth. XIII). Bonae margaritae, lex et prophetae; una pretiosa, Salvatoris scientia: omnia vero vendit et istam emit, qui, sicut Paulus, veteribus observationibus renuntiat, ut Christum lucrifaciat. Item omnia vendit et pretiosam margaritam emit, qui pro amore coelestium terrena contemnit.

Chapter 225 of 284