Caput i-ii. De viro et muliere curatis.
Legimus in Evangelio quod Dominus spiritum immundum expulit de viro: et continuo feminam a febribus, socrum scilicet Petri, curavit (Luc. IV). Moraliter virum a daemonio liberatum ab immunda cogitatione purgatum, intelligimus: feminam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiae fervore per continentiae praecepta frenatam. Et mulier sanata Domino ministrat, cum membra carnis, quae prius servierant immunditiae, justitiae famulantur.
Chapter 245 of 284