Skip to the text

Epistola XXVI. Ad Gondulfum

Pro transmissis muneribus amico non esse habendas gratias: sollicitus est adhuc de Mauritio monacho.

Domno GONDULFO frater ANSELMUS.

Si nescirem me totum esse tuum et te totum esse meum, referrem gratias pro muneribus tuis. Quoniam autem tua mea, et mea tua sunt, dum das mihi tua, ego cur tibi inclinem, cum non accipiam aliena, sed quae mea sunt? Si te cognoscis non meritis, quibus me praecellis, sed mutua dilectione alterum Anselmum, sentiat hoc dilectus frater et filius meus domnus Mauritius. Precor ut in omnibus gerens ejus sollicitudinem propter Dei et proximi charitatem, nostram erga eum exhibeas vicem. De infirmitate capitis ejus te precor quantum possum, ut te precante et adjuvante quantum potes, a domino et amico nostro Alberto medico curetur quantum potest.

Chapter 26 of 130