Epistola XXXIX. Ad Mauritium
Se accepisse munera transmissa.
Suo dilectissimo amico et fratri; et quoniam hoc clarius auditur, charissimo filio MAURITIO, frater ANSELMUS, salutem.
Pretiosum munus pretiosae mihi tuae dilectionis ea charitate, qua missum est, suscepi; et in eum usum, ob ampliorem tui memoriam, quem postulas penes me mansurum constitui: non tantum, ut recipiam aliud, sicut promittis, quantum quia sic tibi placere et ego scio, et tu significas tuis dictis. Pro quo gratias tibi scribendo referrem, nisi tu scires quia plus aliquid paratus fui tibi semper tribuere, antequam esset quod possem retribuere. Semper enim fui et sum memetipsum, et quod possum, tibi et pro te paratus impendere. Festinat lator, cogor, quae conantur erumpere, animi verba reprimere: hoc tamen subinfero, quod tibi fui, hoc persisto. Vale.
Chapter 39 of 130