Contra Adimantum Manichaei discipulum, Capita 1–13
1.1. De eo quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram; usque ad id quod scriptum est: Et factum est vespere, et factum est mane dies unus. Hoc capitulum Legis adversum esse Evangelio stultissimi Manichaei arbitrantur, dicentes in Genesi scriptum esse quod Deus per se ipsum fecerit coelum et terram et lucem; in Evangelio autem scriptum esse per Dominum nostrum Iesum Christum fabricatum esse mundum, ubi dictum est: Et mundus per ipsum factus est, et mundus illum non cognovit. Tribus enim modis refelluntur. Primo, quia cum dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram; Trinitatem ipsam christianus accipit, ubi non solum Pater, sed et Filius et Spiritus sanctus intellegitur. Non enim tres deos, sed unum Deum credimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: quamvis Pater Pater, et Filius Filius sit, et Spiritus sanctus Spiritus sanctus. De qua unitate Trinitatis hoc loco longum est disputare. Deinde, quia ubi dicitur: Dixit Deus: Fiat, et factum est; ibi necesse est intellegatur per Verbum eum fecisse quod fecit. Verbum autem Patris est Filius. Non ergo repugnat hoc capitulum Geneseos, ubi scriptum est: Et Dixit Deus: Fiat, et factum est; illi loco Evangelii ubi dicitur: Et mundus per eum factus est, id est, per Dominum nostrum; quia ipse est Verbum Patris per quod facta sunt omnia. Postremo, si propterea in Genesi non intellegitur Filius, quia non est dictum quod per Filium Deus fecerit; nec in Evangelio per Filium Deus et aves pascit, et lilia vestit, et cetera innumerabilia quae ipse Dominus dicit Deum facere Patrem: quamvis non dicat quod ea per Filium faciat. Quod autem etiam testimonium Apostoli adiungunt, quod ait de Domino nostro Iesu Christo: Ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per ipsum facta sunt in coelo et in terra, visibilia et invisibilia; et hoc capitulum adversum esse dicunt Genesi, ubi Deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter Filius ibi non sit nominatus: vehementer errant; et non vident, si ita est, ipsum Apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco unum dicit, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; et Filium non nominat. Quomodo autem hic Filius nominatus non est, intellegitur tamen; ita et in Genesi: et quomodo sibi haec duo capitula Pauli non adversantur; ita nec Genesis Evangelio.
2.1. De eo quod scriptum est: Et consummavit Deus die sexto omnia opera sua quae fecit, et in septimo requievit ab eisdem omnibus operibus quae fecerat. Huic etiam loco Manichaei calumniam movent, et dicunt Novo Testamento adversari quod in Genesi scriptum est, Deum septimo die requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit: quoniam Dominus in Evangelio dicit: Pater meus usque nunc operatur. Quod nullo modo contrarium est. Dominus enim Iudaeorum refellit errorem, qui putabant Deum sic requievisse die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. Requievit autem ab omnibus operibus suis quae fecit, ut iam ultra non faceret mundum cum omnibus quae in eo sunt: non tamen ut etiam a mundi administratione requiesceret. Non enim scriptum est: Requievit Deus ab omnibus operibus suis, ut deinceps non operaretur. Sed scriptum est: Requievit Deus ab omnibus operibus suis quae fecit: ut deinde non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessaverat; sed in administrando operaretur, in quo opere eum esse Dominus intimavit. Nec illa requies, quasi post laborem Deum pausam quaesisse, sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse significat, quamvis usque adhuc in administrandis operetur.
2.2. Sabbati autem observationem non intellegebant Iudaei, qui putabant ab iis etiam operibus quae ad salutem hominum valent, oportere cessari. Unde illos Dominus etiam aliis locis, de bove qui in puteum cecidit, et iumento quod solvendum est ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit. Sabbatum autem, non repudiatum, sed intellectum a Christianis destitit quidem carnaliter observari, sed spiritaliter retinetur a sanctis, qui intellegunt vocem Domini vocantis ad requiem, et dicentis: Venite ad me, qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est. Hoc sabbatum, id est, hanc requiem Scriptura illa significat, quam Iudaei non intellegebant, et pro temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cuius umbrae quasi corpus, id est, veritas nobis danda erat. Sed quemadmodum illa requies Dei post fabricatum mundum insinuatur; sic requiem, quae nobis promittitur, post opera quae in hoc mundo habemus, si iusta fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est disputare. Non ergo Dominus rescindit scripturam Veteris Testamenti, sed cogit intellegi: nec sabbatum solvit ut pereat quod figurabatur, sed aperit potius ut appareat quod tegebatur.
3.1. De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Deus: Non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adiutorium. Et immisit Deus Adae somnum, et obdormivit; et sumpsit unam de costis eius, ex qua formavit Evam, quam adduxit ad Adam; et ait: Ideo relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Huic rursus loco Manichaei calumniantur, dicentes contra Novum Testamentum esse istam sententiam, qua Deus scribitur et formasse mulierem, et viro coniunxisse: propterea, quia in Evangelio dicit Dominus: Omnis qui reliquerit domum, aut uxorem, aut parentes, aut fratres, aut filios propter regnum coelorum, centies tantum accipiet in hoc tempore, et in futuro saeculo possidebit vitam aeternam. In qua calumnia miror eos sic esse caecatos, vel potius non miror: Excaecavit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum. Sed tamen quis non videt tanta in Novo Testamento praecepta de uxore diligenda? Cur enim potius Vetus Testamentum dicunt adversari huic sententiae Domini, qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum coelorum, et non ipsum Novum sibi adversari? Quod nefas est dicere. Intellegenda enim sunt, non temere accusanda, quae imperitis videntur esse contraria.
3.2. Nam et Dominus interrogatus a Iudaeis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere uxorem, respondit eis dicens: Non legistis quoniam qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit in unum, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Dicit illis Iesus: Quia ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, facit eam moechari: et ipse si alteram duxerit, adulterium committit. Ecce habent confirmatam sententiam Veteris Testamenti ab ipso Domino adversus imperitiam Iudaeorum. Simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam cordis eorum repudium dari permisit. Numquid etiam Evangelium Evangelio dicunt esse contrarium? Quod si dicunt hoc capitulum falsum esse, et a corruptoribus Scripturarum esse additum (nam hoc solent, quando non inveniunt quid respondeant, dicere); quid, si alius dicat illud esse immissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente Domino: Omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios propter regnum coelorum, et cetera? Non intellegunt miseri quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur evertere. Fides autem vera et Ecclesiae catholicae disciplina utrumque verum et a Domino dictum esse confirmat, et nullo modo esse contrarium: quia et coniunctio mariti et uxoris a Domino est, et relictio uxoris propter regnum coelorum a Domino est. Non enim quia suscitavit Iesus Christus mortuos, et dedit eis vitam, propterea ipsa vita non est relinquenda propter regnum coelorum. Sic ergo quamvis Dominus dederit uxorem viro, relinquenda est tamen, si opus est, propter regnum coelorum. Non enim hoc semper necesse est, sicut Apostolus dicit: Si quis fidelis habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat eam. Significat utique quod si non consentit habitare cum illo, id est, si exsecratur in illo fidem Christi, et non eum patitur, quod christianus est, relinquenda est propter regnum coelorum, sicut idem apostolus in sequentibus dicit: Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim subiectus servituti frater aut soror in huiusmodi. Si quis ergo relinquit regnum coelorum, dum non vult relinquere uxorem non ferentem christianum virum, improbatur a Domino: et item si quis vir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis, aut obtinendi regni coelorum, similiter improbatur a Domino. Ita nec ista duo capitula evangelica inveniuntur sibi esse contraria, nec Evangelium Veteri Testamento: quia ibi uxor coniungitur viro, ut simul mereantur possidere regnum coelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si virum impediat ad possidendum regnum coelorum.
3.3. Et ideo quando Christianos utrosque Apostolus monet, id est, maritos et uxores; nonne ita dicitur: Diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit se ipsum pro ea? et: Mulieres viris suis subditae sint quasi Domino; quia et Ecclesia subdita est Christo? Nonne illud quod isti miseri irrident in Veteri Testamento, quod scriptum est: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia? Deinde subiungit: Verumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat; mulier autem ut timeat virum. Nonne alio loco evidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et coniunctionem a Domino Deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere, in Domino. Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo? Quod isti si considerare vellent, non quibusdam capitulis separatis et adversus se invicem magna fraude collatis caliginem facerent imperitis; sed omnia tam in Veteri quam in Novo Testamento uno sancto Spiritu conscripta et commendata esse sentirent.
3.4. Nam et in Veteri Testamento habent apud Isaiam prophetam quanta promittantur spadonibus: ne in Novo solo arbitrentur esse laudatos a Domino, ubi dicit esse quosdam qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum, et addidit: Qui potest capere, capiat. Nam et Isaias ita dicit: Haec dicit Dominus spadonibus eis qui custodierint praecepta mea, et elegerint sibi quae ego volo, et capaces fuerint testamenti mei; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatissimum, meliorem multo filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo illis, nec umquam deerit. Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur, qui Testamentum Vetus accepit: tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica disciplina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint. Sed sanctae Scripturae non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.
- De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Dominus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc maledictus eris a facie terrae, quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ex caede manus tuae: te enim operari necesse est terram, quae steriles tibi fructus dabit. Huic capitulo Geneseos, quo maledictionem accepit Cain, ut terrae sterilitate puniretur, calumniantes Manichaei, et Evangelio contrarium demonstrare cupientes, non sane, mihi videntur cogitare cum hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora forent, qui eos audirent vel eorum scripta legerent; sic abusi sunt imperitia eorum et tarditate ingenii, vel potius animi caecitate. Quippe dixerunt huic capitulo illud in Evangelio esse contrarium, quod Dominus ait discipulis suis: Nolite cogitare de crastino; nam crastinus dies ipse cogitabit sibi. Respicite volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea. Quasi vero Cain parricida discipulis Christi comparandus sit, ut quoniam ille meruit poenam sterilitatis terrae, consequens esset ut eamdem sterilitatem isti etiam paterentur, qui Dominum Iesum Christum secuti, praedicando Evangelio parabantur. Imo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de Evangelio tamquam sibi inimica posuerunt, tanta invenitur amicitia atque concordia, ut nulla maior desideranda sit. Quid enim congruentius, quid convenientius quam ut illum, cuius erat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur: illis autem, per quorum ministerium in praedicando Dei verbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus fructuosa terra serviret? Quod si in Veteri Testamento exhorrescunt maledicto Dei terram sterilem factam esse peccatori; cur non in Novo Testamento exhorrescunt maledicto Domini nostri Iesu Christi arborem fici aridam factam, nullo peccato domini sui? Item si Domini sententia delectantur, qua discipulis dicit ne de crastino cogitent, quod de victu eorum Deus curam gerat; cur non et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens: Abice in Dominum sollicitudinem tuam, et ipse te pascet? Ut hoc modo, si possint, miseri intellegant, et illa quae detestantur in Veteri Testamento de Deo dicta, usque adeo recta esse, ut etiam in Novo inveniantur; et illa quae in Novo laudant et praedicant, etiam in Veteri reperiri: unde clarescat bene intellegentibus utriusque Testamenti manifesta concordia.
5.1. De eo quod scriptum est in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Hunc locum Manichaei, quo scriptum est in Genesi, hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei, propterea dicunt Novo Testamento esse contrarium, quia Dominus in Evangelio dicit Iudaeis: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis: ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est, et quod alio loco Iudaei serpentum genimina et viperarum appellantur. Non intellegunt illud esse dictum de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem Dei; hoc autem quod in Evangelio est: Vos ex patre diabolo estis, peccatoribus et infidelibus dici. Tribus enim modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno, secundum naturam, quomodo Isaac filius Abrahae, vel etiam ceteri Iudaei qui ex eadem origine veniunt; alio, secundum doctrinam, ut filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit; sicut filios suos Apostolus appellat, qui ab illo didicerunt Evangelium; tertio, secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos vocat Apostolus, qui eius fidem imitamur. Duobus ergo modis peccatores infideles Iudaei, filii diaboli vocantur a Domino; vel quod ab ipso impietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo Apostolus dicit: Qui nunc operatur in filiis diffidentiae; vel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id quod de illo dictum est: Et in veritate non stetit; quia et ipsi Iudaei in veritate legis quae sibi data est, non steterunt, Domino attestante et dicente: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit. Secundum eorumdem peccatorum venena etiam serpentum et viperarum genimina vocantur.
5.2. Ad imaginem autem Dei factum hominem, non tantum Genesis, sed etiam Apostolus clamat, cum dicit: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei, mulier autem gloria viri. Et ut manifeste intellegatur non secundum vetustatem peccati quae corrumpitur, sed secundum spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem Dei, idem apostolus monet ut exuti consuetudine peccatorum, id est, vetere homine, induamur nova vita Christi, quem novum hominem appellat. Et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renovationem illam vocat. Nam ita loquitur: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus eius, induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum. Filii ergo Dei sunt homines renovati ad eius imaginem, et ei similes facti usque ad dilectionem inimici: sicut Dominus dicit, diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus Patri nostro qui in coelis est. Quod in potestate nostra ab ipso Deo esse positum docet Scriptura, cum dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Filii autem diaboli dicuntur homines, cum imitantur eius impiam superbiam, et a luce atque celsitudine sapientiae decidunt, et non credunt veritati; quales Dominus arguit, cum dicit: Vos ex patre diabolo estis, et cetera. Cui loco evangelico propheta consonat, dicens: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis.
- De eo quod scriptum est in Exodo: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus Deus praecepit, illum Evangelii locum Manichaei dicunt esse contrarium, ubi Dominus cuidam dicenti: Ibo primum ut sepeliam patrem meum; respondit: Sine mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem veni, et annuntia regnum Dei. Quod eodem modo solvitur, quo illud superius, ubi de uxore relinquenda dictum est: Propter regnum coelorum; quia et parentes honorare debemus, et eos tamen propter annuntiationem regni Dei nulla impietate contemnimus. Nam si Veteri Testamento contrarium est Evangelium propter istam sententiam, incipit etiam Apostolo esse contrarium, qui et filios monet ut honorent parentes, et parentes ut diligant filios. Non solum autem, sed etiam Dominus videbitur sibi ipsi esse contrarius (quod credere nefas est), quia loco alio dicit homini quaerenti vitam aeternam: Si vis venire ad vitam, serva mandata, in quibus etiam illud commemorat: Honora patrem et matrem. Quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem Dei crescitur, in qua est tota perfectio. Nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem Dei. Et ideo respondenti quod omnia mandata illa servavit, dicit unum ei deesse, si vult esse perfectus, ut vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur eum. Ex quo manifestum est, et honorem parentum in gradu suo esse servandum, et eos tamen in divini amoris comparatione, praesertim si impedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. Nam et in Scripturis veteribus habes positum: Qui dicit patri aut matri: Non novi vos, et qui filios suos non agnoscit, ipse autem cognovit testamentum tuum. Ergo si et in Novo Testamento commendatur parentum dilectio, et in Veteri commendatur parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi Testamenta consentiunt.
7.1. De eo quod in Exodo scriptum est: Ego sum Deus zelans, tribuens filiis tertiae et quartae generationis parentum peccata qui me oderunt. Huic loco Manichaei illud de Evangelio dicunt esse contrarium, quod Dominus dicit: Estote benigni sicut Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et illud aliud quod idem Dominus ait: Non solum septies peccanti fratri dimittendum, sed etiam septuagies septies. A quibus tamen si quaeram utrum Deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. Ipsi enim dicunt: Deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt esse inimicam Deo. Et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. Sed cum ad capitula Veteris et Novi Testamenti veniunt, ut imperitos decipiant, et ea sibi adversa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. Sed dicant nobis, quibus dicturus est Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius; si omnibus parcit et neminem damnat? Quare intellegendum est et illud rectum esse, quod Deus retribuit parentum peccata filiis qui eum oderunt. Ex eo enim quod addidit, qui me oderunt, intellegitur eos puniri peccatis parentum, qui in eadem perversitate parentum perseverare voluerunt. Tales enim non saevitia, sed potius iustitia Dei, et sua iniquitate puniuntur, sicut Propheta ait: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate, id est, corripietur homo superveniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit Spiritus sanctus. Et alio loco: Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum. Et alio loco: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Quibus testimoniis veteris Testamenti de Novo consentit Apostolus dicens: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Qua concordia utriusque Testamenti satis ostenditur non esse saevum Deum, sed unumquemque in se saevire peccando.
7.2. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem vindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum, quatuor aetates sunt cum ista quae nunc agitur, quas Matthaeus evangelista distinguit. Una est ab Abraham usque ad David: alia, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: tertia, a transmigratione in Babyloniam usque ad Domini adventum: inde usque ad finem quarta deputatur, tamquam senectus saeculi ceteris aetatibus longior. Quas aetates pro generationibus positas credimus, quamvis singulae pluribus generationibus constent. Et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captivitas; in quarta vero, id est, post adventum Domini nostri, gens Iudaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi quod dictum est, tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum Deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseverantes tenere, quam Dei iustitiam sequi maluerunt. Nam non pertinere patris peccata ad filium iuste viventem, propheta Ezechiel apertissime ostendit.
7.3. Quod autem in Evangelio dicitur: Estote benigni quemadmodum Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos; non est Veteri Testamento contrarium. Hoc enim facit Deus ut invitet ad poenitentiam, sicut dicit Apostolus: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te invitat? Nec tamen ideo credendum est non puniturum Deum eos, qui, ut dicit idem Apostolus, thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Namque istam Dei patientiam et bonitatem etiam Propheta praedicat, dicens: Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt omnia, qui animas amas, et cetera innumerabilia quibus intellegitur et in bonitate et in severitate misericordiam et iustitiam Dei Testamentum utrumque praedicare.
7.4. Si autem moventur quod dictum est: Ego sum zelans; moveantur etiam illo quod dicit apostolus Paulus: Zelo Dei vos zelo; desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Sancta enim Scriptura verbis nostris loquens, etiam per haec verba demonstrat, nihil digne de Deo posse dici. Cur enim non etiam verba ista dicantur de illa maiestate, de qua quidquid dictum fuerit, indigne dicitur; quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? Nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam Dei, qua fornicari animam impune non sinit, zelum Dei Scripturae vocaverunt. Est autem animae fornicatio, aversio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque conversio.
7.5. Illud vero quod dimittendum esse dicit fratri, non solum septies, sed et septuagies septies, poenitenti utique dicit. Deus autem illis se dicit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per poenitentiam reconciliantur. Nam et apud prophetam Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris quantum ut revertatur et vivat. Ex quo facile apparet, et in ea patientia quae invitat ad poenitentiam, et in ea indulgentia quae ignoscit poenitentibus, et in ea iustitia quae punit eos qui corrigi nolunt, utrumque Testamentum sibi convenire atque congruere, tamquam ab uno Deo utrumque conscriptum.
- De eo quod scriptum est in Exodo: Oculum pro oculo, dentem pro dente; et cetera talia. Huic loco Manichaei, quod in veteri Lege par vindicta permittitur, et dicitur oculum pro oculo, dentem pro dente esse perdendum, sic calumniantur, quasi et ipse Dominus haec duo sibi veluti adversantia atque contraria in Evangelio demonstraverit. Ipse enim ait: Audistis quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo, et dentem pro dente; ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram; et quicumque voluerit tecum iudicio contendere, et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. In quibus duabus sententiis revera duorum Testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno Deo constitutorum. Nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se vindicare, quam erat illa iniuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus, ut iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor vindicantis excederet. Sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui eam primo non superare didicisset. Unde Dominus iam per Evangelii gratiam ad summam pacem populum deducens, huic gradui superaedificavit alterum; ut qui iam audierat non ampliorem vindictam, quam quisque laesus esset, reddere, placata mente totum se donare gauderet. Quod etiam in illis veteribus Libris Propheta praedicat, dicens: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala. Et alius propheta dicit de huiusmodi viro patiente iniurias, et lenissime tolerante: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Ex quo intellegitur et mensuram vindicandi recte carnalibus constitutam, et omnimodam iniuriae remissionem, non tantum in Novo Testamento esse praeceptam, sed longe ante in Vetere praenuntiatam.
9.1. De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus cum Adam et Eva, et cum serpente, et cum Cain, et ceteris antiquis: inter quos etiam et nonnullis apparuisse scribitur, et ab eis visus esse, non uno, sed multis Scripturarum locis, in quibus et locutus esse Deus cum hominibus invenitur, et nonnullis apparuisse: insidiantur Manichaei, et dicunt omnia contraria esse Novo Testamento, quoniam Dominus dicit: Deum nemo vidit umquam, nisi unicus Filius, qui est in sinu Patris; ille annuntiavit nobis de eo; et iterum quod dicit Iudaeis: Nec vocem illius aliquando audistis, nec faciem eius vidistis, nec verbum eius habetis in vobis manens: quia ei quem ille misit, non credidistis. Quibus respondemus eo ipso, quod in Evangelio scriptum est: Deum nemo vidit unquam, nisi unicus Filius qui est in sinu Patris; ipse annuntiavit nobis de eo, totam ipsam solvi posse quaestionem: quia ipse Filius, quod est Verbum Dei, non solum novissimis temporibus, cum in carne apparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui voluit de Patre annuntiavit, sive loquendo, sive apparendo, vel per angelicam aliquam potestatem, vel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus veritas, et omnia illi constant, et omnia illi ad nutum serviunt, atque subiecta sunt; ut etiam oculis per visibilem creaturam cui vult, quando dignatur, appareat: cum ipse tamen secundum divinitatem suam, et secundum id quod Verbum est Patris, coaeternum Patri, et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde videatur. Et ideo quibusdam locis etiam Scriptura ipsa testatur angelum visum, ubi dicit Deum visum. Sicut in illa luctatione Iacob, et angelus dictus est ille qui apparuit. Et cum apparuit in rubo Moysi; et item in eremo, cum iam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit, Deus ei locutus est. Sed sive in rubo, cum eum misit; sive postea, cum ei legem dedit, angelum dicit Stephanus in Actibus Apostolorum ei apparuisse. Quod ideo dicimus, ne quis arbitretur Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri, et alicui visibiliter apparere, nisi per aliquam visibilem creaturam. Sicut enim Verbum Dei est in propheta, et recte dicitur: Dixit Propheta, recte item dicitur: Dixit Dominus; quia Verbum Dei, quod est Christus, in propheta loquitur veritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando veritatem angelus annuntiat; et recte dicitur: Deus dixit; et: Deus apparuit; et item dicitur recte: Angelus dixit, et: Angelus apparuit; cum illud dicatur ex persona inhabitantis Dei, illud ex persona servientis creaturae. Ex hac regula etiam Apostolus ait: An vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christi?
9.2. Si autem hoc movet, quod in Veteri Testamento etiam peccatoribus Deus loquitur, vel Adae vel Evae, vel serpenti; attendant etiam in Novo cuiusmodi exemplum Dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est Dominus, cum ait: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; haec quae praeparasti cuius erunt? Cum enim veritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est verax. Quod autem Iudaeis dicit: Nec vocem eius aliquando audistis; ideo dicit, quia non obtemperaverunt isti duntaxat cum quibus loquebatur. Quibus dicit etiam: Nec faciem eius vidistis; quia non potest. Quod autem dicit: Neque verbum eius habetis in vobis manens; quia in quo manet verbum Dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. Nam cum ipse Dominus dixisset: Pater, clarifica me ea claritate qua fui apud te, priusquam mundus fieret; sonuit vox de coelo: Et clarificavi, et clarificabo. Quam vocem multi Iudaeorum praesentes audierunt, nec ideo tamen audisse dicendi sunt, quia non obtemperaverunt ut crederent. Quapropter si non est mirandum quod Verbum Dei, id est, unicus Filius Dei, qui de Patre annuntiat, cui vult per se ipsum, cui vult per aliquam creaturam manifestatur vel sonando, vel apparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde videatur, et per illum Pater: Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt, non est mirandum, ex utroque Testamento ista omnia testimonia consonare.
De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus Moysi et dixit illi: Loquere ad filios Israel: Sumite primitias ab omni homine, quod mihi destinetis, hoc est, aurum, argentum, aeramentum, purpuram, byssum, coccum, pilos caprinos, pelles rubras agnorum, ligna integra, oleum ad illuminationem, thymiamata, lapides pretiosos, hoc est, beryllos; et constituite tabernaculum, in quo commorari vobiscum possim. Commovent etiam hinc Manichaei quaestionem, et huic Scripturarum loco illud in Evangelio dicunt esse contrarium, quod ait Dominus: Non iurabis, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum eius est. Disputant enim, et magnum aliquid sibi videntur dicere, cum dicunt: Quomodo ille Deus, cuius coelum sedes, et terra scabellum pedum eius est, in tabernaculo habitat, quod ex auro, et argento, et aere, et purpura, et pilis pecorum, pellibusque constructum est? Adhibentes etiam testem apostolum Paulum, quia dicit Deum lucem habitare inaccessibilem. Quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de Novo Testamento protulerunt, de Veteri Testamento proferimus. Ibi enim invenitur prius scriptum: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Ecce habent ubi libri Veteris Testamenti praedicant Deum in templis manufactis non habitare: et tamen Filius Dei nostri, flagello de restibus facto, expulit de templo eos qui boves et columbas vendebant, et nummulariorum evertit mensas; et ait: Domus Patris mei domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum. Si ergo aliquis istis duobus ex adverso capitulis constitutis, velit imperitos decipere, et dicere in Veteri Testamento magnificari Deum, cuius dicitur sedes coelum, et terra scabellum pedum, et negatur habitare in domo manufacta; in Novo autem Testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei vel sero fatebuntur, et habitaculum Dei per manus hominum factum, ad aliquam significationem in utroque Testamento accipi; et Deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis, in utroque Testamento praedicari?
De eo quod in Exodo scriptum est: Ne adoraveritis deos alienos; et iterum: Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavit. Huic capitulo quod scriptum est: Ne adoraveritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. Nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant: quippe qui etiam ad ista visibilia venerunt, quae pro ipsius veritatis luce venerantur et adorant; et ideo displicet eis quod scriptum est in Exodo: Ne adoraveritis deos alienos. Addunt etiam illud propter hoc dictum esse: Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavit: ut tamquam Deum zelantem non amemus, cuius zelo deos alienos zelare non sinimur. Et ideo dicunt ista Evangelio esse contraria, quoniam Dominus dicit: Pater iuste, et mundus te non cognovit; quasi non sit dicendus Deus iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. Iustum enim Deum et zelantem Deum tamquam contraria sibi esse dissertant, et decipiunt miseros, non intellegentes totam spem salutis nostrae esse zelum Dei. Hoc enim nomine illa eius significatur providentia, qua nullam a se animam fornicari impune permittit, sicut Propheta dicit: Perdes omnes qui fornicantur abs te. Sicut enim ea quae dicitur ira Dei, non perturbatio mentis est, sed potentia vindicandi: sic zelum Dei non cruciatum animi, quo maritus adversus uxorem, vel uxor adversus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sincerissimamque iustitiam, qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus pravisque cupiditatibus corrupta, et quodam modo gravidata. Illi enim haec verba horrescunt, qui nondum viderunt ineffabili maiestati Dei nulla verba congruere. Sic enim ab istis verbis temperandum putant, quasi aliquid dignum Deo dicant, cum ista non dicunt. Sanctus enim Spiritus hoc ipsum hominibus intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa divina, his etiam verbis uti voluit, quae apud homines in vitio poni solent; ut inde admonerentur, etiam illa quae cum aliqua dignitate Dei se putant homines dicere, indigna esse illius maiestate, cui honorificum potius silentium, quam ulla vox humana competeret. Quaero zelum hominis, et invenio perturbationem cruciantem cor. Tamen cum quaero causam, nihil aliud invenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. Maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet. Itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et iustus, sine ullo cruciatu, et tota facilitate, et nulla iniquitate peccatum coniugis vindicaret. Quam tamen eius actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie, translate tamen et recte zelum vocarem. Quis enim Tullio calumniatus est, qui certe noverat latine loqui, cum ait Caesari: Nulla de virtutibus tuis, nec admirabilior, nec gratior misericordia est? Et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Numquid ergo virtus miserum cor facit? Quid ergo calumniosis Tullius responderet, nisi misericordiae nomine clementiam se appellare voluisse? Quoniam recte solemus loqui, non solum verba propria, sed etiam vicina usurpantes. Cuius auctoris mentionem facere volui, quoniam non de re quaestio hic, sed de verbo est. Sicut enim nostri auctores, divinarum scilicet Litterarum, de rebus maxime cogitaverunt; sic mundanorum auctorum prope omnis cura de verbis est. Sed habeo Evangelium, et omnes Novi Testamenti libros, in quibus misericordia Dei frequentissime commendatur. Si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem, et negent esse misericordem Deum, ne miserum cor habere intellegatur. Sicut ergo potest esse in Deo misericordia sine cordis miseria: sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum Dei non dedignemur accipere; et humani conditionem sermonis feramus, ut ad divinum perveniamus silentium. Sed si contraria dicunt esse zelantem Deum, et iustum Deum; quid dicturi sunt, cum et in Novo Testamento invenio: Zelo Dei vos zelo; vel adhibitum etiam de veteribus in Evangelio testimonium: Zelus domus tuae comedit me? Rursus in Vetere cum legunt: Iustus Dominus, et iustitias dilexit, aequitatem vidit vultus eius; nonne fatebuntur etiam hoc modo imperitis duo Testamenta videri posse contraria, ut in Novo inveniamus zelum Dei, in Vetere iustitiam Dei? bene autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti Spiritus unitate et pace concinere?
12.1. De eo quod scriptum est, non esse manducandum sanguinem, quod anima sit carnis sanguis. Huic sententiae veteris Legis Manichaei ex Evangelio illud opponunt quod Dominus dicit, non esse timendos eos qui occidere possunt corpus, animae autem nocere non possunt; et disputant dicentes: Si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent, cum de sanguine multa faciant, sive excipientes et canibus volucribusque in escam proponentes, sive effundentes, aut coeno lutoque miscentes? Haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. Ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat potestatem. Addunt etiam quod ait apostolus Paulus: Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: et dicunt: Si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla invenietur anima posse regnum Dei adipisci. Cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere ubi scriptum sit in libris veteris Legis, quod anima humana sanguis sit. Nusquam enim hoc invenient in illa Scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo permittuntur intellegere. Quod si de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest, aut possidere Dei regnum non potest? Sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti (cum enim sint hominum animae rationales, revolvi tamen eas in pecora existimant), clausa sibi esse arbitrantur regna coelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant.
12.2. Quid, quod etiam insultare ausus est populo Israel Adimantus unus ex discipulis Manichaei, quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant? Insultare ergo ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam, parentum ipsorum animae, partim a serpentibus devoratae, partim igne consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sunt. Quod si verum esse quisquam concederet, sine scelere tamen eorum quibus iste insultare voluit, factum esse convinceret. Non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt: quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. Quid autem ipse Adimantus faciet secundum opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est, hominum animas in belluina corpora posse contrudi? Quid ergo faciet de tanto scelere, si quando tardum iumentum plagis, aut concitatum freno fatigavit, in quo forte patris eius anima fuerit? ut non dicam quod etiam occidere parentes suos inter pediculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. Quid enim eis prodest, quod aliquando negant usque ad ista minutissima animantia revolvi animas humanas posse? Hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur, aut cogantur parcere pediculis et pulicibus et cimicibus, et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. Nam vehementer urgentur, cur in vulpeculam revolvi anima humana possit, et non possit in mustelam; cum catulus vulpeculae fortasse etiam minor sit, quam magna mustela. Deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? Et si in istum potest, cur in stellionem non potest? Et si in eum potest, cur in locustam non potest? Deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem, atque inde usque in pulicem, et si quid est aliud multo minutius, pervenire? Ubi enim terminum constituant, non inveniunt: atque ita per istam nugatoriam credulitatem, conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur.
12.3. Nam ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam eius esse; praeter id quod supra dixi, non ad me pertinere quid agatur de pecoris anima; possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. Non enim Dominus dubitavit dicere: Hoc est corpus meum; cum signum daret corporis sui.
12.4. Quod autem ait Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; etiam in Lege dictum est: Non permanebit in istis spiritus meus, quoniam caro sunt. Et toties in veteribus Libris iustorum animis praemium futurum promittitur. Sed tamen Apostolus volens insinuare quale corpus iustorum per immutationem in resurrectione futurum sit, quia non nubent, neque uxores ducent, sed erunt sicut Angeli in coelis; hanc ergo immutationem futuram corporum sanctorum volens insinuare, dixit Apostolus: Dico enim vobis, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso Epistolae loco pertractato, vel potius lecto (non enim res obscura est) inveniri potest. Sic enim dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quod eum de corpore dicere, de superioribus manifeste invenitur, cum ait: Non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum; alia caro volucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria: sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium; alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale; postea, quod spiritale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit. Certe iam clarum est quare hoc Apostolus dixerit. Quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat, nisi hoc ultimum, et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? Nam quoniam Domini nostri corpus post resurrectionem sic levatum est in coelum, ut pro ipsa coelesti habitatione coelestem acceperit mutationem, et hoc sperare in die ultimo iussi sumus; ideo dixit Apostolus: Qualis terrenus, tales et terreni, id est, mortales; et qualis coelestis, tales et coelestes, id est, immortales, non solum animis, sed etiam corporibus. Unde et supra dixerat, aliam esse coelestium corporum gloriam, et aliam terrestrium. Quod autem spiritale dixit corpus in resurrectione futurum, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit: sed spiritale corpus omni modo spiritui subditum dicit, sine aliqua corruptione vel morte. Non enim quia quod modo habemus corpus animale appellat, ideo putandum est non illud esse corpus, sed animam. Ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae; spiritale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi potest: sic et tunc spiritale vocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit.
12.5. Aut si adhuc parum videtur esse monstratum, quod sententiam istam propter immutationem quae futura est Apostolus dixerit, cum ait: Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit; attendite quid continuo subiciat, et adiungat: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Deinde contexit, et dicit etiam illud quod paulo ante commemoravi, ut ostendat qualis futura sit ipsa immutatio. Statim quippe dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Hinc ergo apparet quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia cum induerit incorruptionem et immortalitatem, iam non caro et sanguis erit, sed in corpus coeleste mutabitur. Quod quidem ex occasione tractavimus, quia huic quoque sententiae multum insidiari solent, negantes corporum resurrectionem. Nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est, quam putant sic accipi in Lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intellegimus. Sed quamvis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem: tamen illud quod Lex dixit, fundendum esse sanguinem, nec in escam assumendum, quia sanguis est anima, in signo esse positum dicimus sicut alia multa; et pene omnia Scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis, quae iam per Dominum nostrum Iesum Christum declarata est. Sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit Apostolus: Bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus. Notum est autem filios Israel petra percussa bibisse aquam in eremo, de quibus loquebatur Apostolus, cum haec diceret; nec tamen ait: Petra significabat Christum; sed ait: Petra erat Christus. Quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam vocat; id est, eam spiritaliter intellegi docet. Longum est, et nunc non necessarium, sacramenta eiusdem Legis exponere, nisi cum breviter possint. Sufficit autem ut noverint illi qui de his calumniantur, non ea nos ita intellegere, ut illa solent irridere; sed quemadmodum Apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt, ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent.
13.1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Videte ne obliviscamini testamentum Dei vestri quod conscripsit, et faciatis vobis effigies et imagines; addidit etiam dicens: Deus vester ignis est edax, et Deus zelans. Haec verba de Scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit. Eius enim calumnias refutandas refellendasque suscepimus. Sed et iam superius de zelo Dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum. Meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic, sic eum de zelo Dei criminatum Scripturas, ut adiungeret etiam quod de simulacris non colendis in illis libris praecipitur a Domino Deo nostro; quasi non ob aliud reprehendat zelum Dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum prohibemur: vult ergo videri favere se simulacris. Quod propterea faciunt, ut miserrimae et vesanae suae sectae etiam Paganorum concilient benevolentiam. Huic autem Legis capitulo etiam illud opponunt, ubi quidam accessit ad Dominum, et ait illi: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Cui respondit Iesus: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus. Ut ex hoc videlicet contraria ista esse arbitremur, quia in Lege dicitur: Deus ignis edax, et: Deus zelans; in Evangelio autem: Nemo bonus, nisi unus Deus.
13.2. Et de zelo quidem iam responsum est, non sic esse ista verba in Scripturis posita, ut aliquam Dei perturbationem cruciatumve significent: sed quia nihil dignum de Deo dici potest, propterea usque ad ista perventum est, quae cum homines indigna esse putaverint, cogantur discere, etiam illa quae convenienter de ineffabili divina excellentia se dicere existimant, indigna esse maiestate Dei; cuius sapientia cum descensura esset usque ad corpus humanum, prius usque ad humana verba descendit. Ecce dixi, descendit: quod verbum si discutere coepero, proprie me dixisse non video; non enim potest descendere, nisi quod etiam de loco in locum moveri potest. Nam qui descendit, locum superiorem deserere, et inferiorem petere videtur. Dei autem Sapientia, cum tota ubique praesto sit, nullo pacto migrare de loco in locum potest. De qua Ioannes in Evangelio melius ait, tamquam dominici pectoris particeps. Ait enim: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit; et tamen ipse adiungit et dicit: In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Quomodo hic erat, et quomodo venit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis, ut hominibus congruat, humanis sonis significanda est; ut autem deos homines faciat, divino est intellegenda silentio? Potest ergo reddi ratio, quare ita dictum sit; non tamen potest aliquid de Deo digne dici, quod ideo iam indignum est, quia potuit dici. Tolle de zelo errorem et dolorem, quid remanebit aliud, nisi voluntas custodiens castitatem, et corruptionem vindicans coniugalem? Quo igitur verbo, nisi zelo Dei melius posset insinuari, quod vocamur ad coniugium Dei, et non vult nos turpi amore corrumpi, et punit impudicitiam nostram, et diligit castitatem? Non enim frustra vulgo dici solet: Qui non zelat, non amat.
13.3. Ad hoc etiam pertinet quod dictum est: edax ignis; de quo disputare non debeo, sed potius ipsos interrogare, quem ignem dixerit Dominus se venisse mittere in hunc mundum. Hoc enim dictum est in Evangelio, quod illi accusare non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant Christianos. Quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum Dominus dixerit: Ignem veni mittere in hunc mundum; miseri dicunt: Sed illud aliud est. Quibus respondemus: Et hoc aliud est, noli metuere. Nam ipse Christus loquitur etiam in Veteri Testamento, cum dicit: Ego sum ignis edax; qui loquitur in Evangelio, quod ignem venerit in hunc mundum mittere, id est, Verbum Dei, quod est ipse. Nam veteres utique Scripturas exposuit post resurrectionem discipulis, incipiens a Moyse et Prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse confessi sunt, dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, cum aperiret nobis Scripturas? Ipse est ignis edax: consumit enim veterem vitam divinus amor, et innovat hominem: ut ex eo quod Deus ignis est edax, faciat ut eum nos amemus; ex eo autem quod Deus zelans est, ipse nos amet. Nolite ergo timere ignem, quod est Deus: sed timete ignem, quem paravit haereticis Deus.
13.4. Quod enim Adimantus elegit de Evangelio locum, quem huic Legis capitulo tamquam contrarium apud imperitos obiceret, ubi ait Dominus: Nemo bonus, nisi unus Deus, quoties invenitur bonitas Dei in Veteri Testamento, quis numerare sufficiat? Unum tamen ponam, quod quotidie in Ecclesia cantatur: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Certe et hoc zelanti Deo, sicut Manichaei existimant, videtur esse contrarium, et tamen in libris Veteris Testamenti cantatur. Item rex ille, qui cum filio suo nuptias faceret, invenit inter discumbentes hominem non habentem vestem nuptialem; et eum primo amici nomine appellans, manibus et pedibus colligatis mitti iussit in tenebras exteriores: moleste intellegentibus non videtur bonus. Et si ipsum quisquam capitulum Evangelii proponeret, et sicut facit Adimantus de Veteri Testamento, ita Evangelium calumniose accusaret, laudans potius Veteris Testamenti libros, ubi scriptum est: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius; et reprehendens in Novo, quod vocatus conviva in tantum supplicium propter vestem mittitur; et hoc fraudulenta perversitate assidue faceret, ut omnia loca lenitatis de Veteri Testamento colligeret, et loca severitatis de Novo, et haec sibi adversa esse contenderet, laudans Vetus, et reprehendens Novum: similiter inveniret imperitos et divinarum Scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet Vetus potius Testamentum, quam Novum esse retinendum. Quod cum isti ex alia parte faciunt, id est, Vetus reprehendentes, quasi contrarium Novo, miror quod non cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere, et divina ope intellectum utrumque laudare; fraudemque istorum atque malitiam vel dolere tamquam hominum, vel cavere tamquam haereticorum, vel irridere tamquam imperitorum et superborum.
Chapter 1 of 2