Skip to the text

Contra Adimantum Manichaei discipulum, Capita 14–28

14.1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, iuxta voluptatem quam dedit tibi Dominus. Cave autem ne sanguinem manduces; sed effunde tamquam aquam super terram. His verbis Legis Adimantus contrarium esse arbitratur quod in Evangelio Dominus ait: Ne graventur corda vestra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus; et quod ait Apostolus: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum; et iterum: Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum. Nos autem omnia haec, sive quae in Veteri, sive quae in Novo Testamento scripta sunt, et suis causis exigentibus posita dicimus, et sibi adversa non esse monstramus. Quamquam et ipse in his verbis quae posuit de Veteri Testamento, animadvertere potuit, non ad immoderatam voracitatem pertinere quod dictum est: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem; quando sequitur, iuxta voluptatem quam dedit tibi Dominus. Immoderatam enim voluptatem non dedit tibi Dominus, sed quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. Quisquis autem sequitur immoderatam voracitatem, suum vitium sequitur, non eam voluptatem quam dedit Dominus: et ideo non est contrarium quod in Evangelio positum est: Non graventur corda vestra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus. Cum enim quisque non replet nisi eam voluptatem quam Dominus dedit, id est, modestam atque naturalem, non gravatur cor eius cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus.

14.2. De carne autem non manducanda et non bibendo vino quod ait Apostolus, non quia illa immunda arbitratus est, hoc praecepit, sicut isti exstimant, et errantes in errorem praecipitant, quibus talia persuaserunt: sed cum ipse posuerit causam cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda vel exponenda sententia. Sufficit enim ipsum de Apostoli Epistola totum locum huic sermoni contexere, ut et causa manifeste appareat cur hoc Apostolus dixerit; et istorum fraus, qui particulas quasdam de Scripturis eligunt, quibus decipiant imperitos, non connectentes quae supra et infra scripta sunt, ex quibus voluntas et intentio scriptoris possit intellegi. Sic ergo Apostolus ait: Infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum. Alius quidem credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum recepit. Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus statuere illum. Alius quidem iudicat alternos dies, alius autem iudicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo: et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Ad hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem, quare iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Domini. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi curvabit omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Igitur unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius invicem iudicemus: sed hoc magis iudicate, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per illum, nisi ei qui putat aliquid esse commune, illi commune est. Nam si propter escam frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli in esca tua illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca et potus; sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur. Tu fidem quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non iudicat semetipsum in quo probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Numquid eget cuiusquam interpretatione, ut intellegatur cur hoc Apostolus dixerit; et quanta illi malitia de Scripturis certa quaeque discerpunt, quibus circumveniant imperitos? Nam et munda esse omnia dixit Apostolus secundum fidem; et ei esse immunda, qui putat immunda: et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem accipiuntur, id est, cum aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum, ne incidat in carnem immolatitiam; et ideo eum qui manducat, potest arbitrari in honorem idolorum id facere, et ex eo graviter offendi: cum ipsa immolatitia caro, si ex fide a nesciente accipiatur, neminem maculet. Unde alio loco idem apostolus interrogari vetat, cum quid de macello emitur, vel ab aliquo infideli quisquam vocatus, in mensa eius exhiberi sibi carnes videt, quas isti immundas arbitrantur, non propter immolationem, sed quia carnes sunt, cum Apostolus clamet omnia munda esse, et omnem creaturam Dei bonam esse, et omnia sanctificari per verbum et orationem: et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. Et quodam loco apertissime istos significavit, cum dicit, in novissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit. Hos enim proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent, aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas carnes immundas putant, et earum creatorem Deum esse negant. Nos autem teneamus apostolicam disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis, servata moderatione evangelica, ut non graventur corda nostra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus.

14.3. Nam idem illud quod Apostolus ait: Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum; non video cur opponendum huic loco Legis, et quasi contrarium Manichaei esse crediderint. Non enim de immolationibus Lex loquitur, cum in Deuteronomio dicitur: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, iuxta voluptatem quam dedit tibi Dominus; sed de cibis qui pertinent ad hominis alimentum. Sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis coenam quaeque animalia praeparantur, immolationem esse dicunt; secundum suum intellectum ista contraria esse putaverunt. Propterea et illum commemoraverunt locum, ubi Apostolus ait: Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo; cum Apostolus apertissime de victimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus; non de his escis quas sibi homines praeparant. Sic enim dicit: Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae immolant, daemoniis, et non Deo immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini enim est terra et plenitudo eius. Si quis vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae apponuntur vobis, manducate, nihil diudicantes propter conscientiam. Si quis autem vobis dixerit quia hoc immolatitium est, nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Quare enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, utquid blasphemor, pro quo ego gratias ago? Sive igitur manducatis, sive bibitis, sive quodcumque facitis, omnia in gloriam Dei facite. Haec attendant Manichaei, et videant quomodo dictum sit in Deuteronomio: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, iuxta voluptatem quam Dominus dedit tibi. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis Iudaeis praeceptum est, et immundae sunt dictae, ad significationem valet hominum immundorum, qui per figuras in veteribus Scripturis sunt designati. Sicuti enim bos ille, cui trituranti vetat os alligari, evangelistam significat, sicut Apostolus apertissime exponit; sic et illa quae prohibita sunt, quasdam hominum immunditias significant, quae in societatem corporis Christi, id est, in Ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. Nam quod ad cibos attinet, omnino nihil immundum esse, sed malum esse homini qui per offensionem manducat, manifestissime apparet.

15.1. De eo quod in Levitico scriptum est: Separate a mundo immundum, et nemo manducet carnem cameli, asini, et leporis, et porci, et aquilae, et milvi, et corvi, et vulturis, et reliquorum. Nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest, qui tamquam sibi adversa atque contraria de utroque Testamento capitula obiecit, quam in hoc loco ubi commemoravit in Levitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. Namque huic sententiae illud ex Evangelio credidit opponendum, ubi Dominus dicit: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant. Hoc si imprudens fecit, nihil caecius: si autem sciens, nihil sceleratius. Nonne ipse paulo ante posuerat Apostoli testimonium dicentis: Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum; dum cupit de Novo Testamento Veteri adversari, ubi dictum est: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem? Quomodo ergo nunc placet ei sententia Domini, qua dicit, nihil esse ingrediens in hominem quod coinquinet eum, sed ea coinquinare quae de homine procedunt? Ubi se iste abscondat ab hac sententia? Quo fugiet, dicat mihi, quando immunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam, perversa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? Certe enim, si verum est, non coinquinare illa quae ingrediuntur in hominem, cum magno errore immundas esse dicunt escas Manichaei, cum homines carne vescuntur. Si autem immundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient, quod evangelica et divina auctoritate prolatum est, ubi Dominus dicit, non coinquinari hominem iis quae ingrediuntur in eum, sed iis quae procedunt de illo? An forte dicturi sunt, sicut solent dicere, cum Scripturarum eos urget auctoritas, hoc capitulum a corruptoribus Scripturarum insertum esse Evangelio? Cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur, et inde conatur Vetus Testamentum oppugnare, unde iste prosternitur? Cum enim quispiam catholicus christianus utriusque Scripturae venerator et intellector ei responderit, haec non esse contraria; quod illa de quorumdam carnibus animalium, quibus non esse vescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum, quos Ecclesia quae corpus est Domini, in suae unitatis vinculum stabile et sempiternum recipere non potest, tamquam immundas escas respuens, et in sua viscera non convertens; ut omnia illa praecepta carnali populo imposita futuram disciplinam spiritalis populi prophetarent: et ideo non ea repugnare sententiae Domini, qua verissime dicit, non coinquinari hominem iis quae per escam ingrediuntur in eum. Illa enim sententia servis onera imponit; ista iam liberis iugum excutit servitutis. Et illa tamen sic dicta est, ut servorum onera fidem praenuntient liberorum. Omnia enim, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Si ergo in figuram contingebant quae patiebantur, in figuram accipiebant quae monebantur.

15.2. Cum ergo ista respondero, et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis Testamentis collata monstravero, quid iste facturus est, contra quem dicit gravissimum testimonium testis quem contra adversarium ipse produxit? Ipse enim commemoravit de Evangelio testimonium, Domino dicente non coinquinari hominem iis escis quae ingrediuntur in eum: et ipse a carnibus abstinendum tamquam ab immundis escis monere et docere non cessat. Et tamen sensit quantam plagam sibi infligeret, et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. Ne quis enim eum interrogaret et diceret: Quomodo ergo prohibetis carnibus vesci, si Dominus dicit, sicut tu ipse commemoras: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant? voluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero vulnere. Sic enim posuit ipsum evangelicum testimonium. In Evangelio, inquit, dicit ad turbam Dominus: Audite, et intellegite: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum, et cetera. Quod ergo commemoravit Dominum hoc ad turbam dixisse, nihil aliud ostendit, nisi non se ignorantia, sed malitia fecisse quod fecit: ut postea diceret Auditoribus suis ad turbam Dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos, quales se ipsi videri volunt; ut quoniam suos Auditores tamquam adhuc immundos permittunt carnibus vesci, sibi autem quasi iam mundis cum sceleratum atque nefarium esse arbitrantur, hoc etiam Dominum sensisse videatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit. O hominem pessimum, securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! Non enim credebat aliquem existere, qui arriperet Evangelium, et cum scientia legeret, et inveniret hominem in ipsis pratis, quibus greges suos Dominus pascit, laqueos incautis et minus providis abscondentem. Nam de his verbis commoti discipuli, et non credentes proprie, sed potius figurate Dominum locutum fuisse, cum diceret non coinquinari hominem iis quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Iudaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarumdam carnium cibos a pueritia institutum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Cum ergo infidelitatem Iudaeorum plantationem appellaret quam non plantavit Pater coelestis, tamen adhuc Petrus putans esse illam parabolam, et propterea reprehensos Iudaeos et caecos dictos, quod eam intellegere non potuerint, respondens dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. Et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. De non lotis autem manibus Iudaei moverant quaestionem, cuius occasione Dominus generaliter de iis quae in os intrant, et in ventrem vadunt, et in secessum emittuntur, hoc est, de alimentis nostris dixit sententiam. Quamquam ergo convocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore; tamen iste quo timore hoc addiderit verbis suis, quibus huiusmodi testimonium commemoravit, satis apparet, sicut paulo ante dictum est, ut haberet quod responderet eis qui sibi quaestionem movissent, cur primates Manichaeorum nefas sibi esse existimant carnibus vesci: videlicet ut illud quod Dominus ait, turbis tantum, non Electis concessisse videretur. Sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum interroganti, audientibusque discipulis, quos utique ad culmen Ecclesiae producebat, ita respondisse Dominum, ut neque per parabolam se illa dixisse testatus sit, et ad omnes pertinere monstraverit; non habent isti unde auferant cibos de faucibus hominum, et eas laqueo superstitionis astringant.

15.3. Fortassis aliquis eorum dicat: Edissere ergo quid significet caro porci, et cameli, et leporis, et milvi, et corvi, et ceterorum, a quibus abstinendum in Lege praecipitur. Nolo, quia longum est. Sed fac me non posse; numquid propterea nullus potest? Et sunt iam volumina innumerabilia in quibus ista exposita sunt. Nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod eas observationes umbram esse futurorum, non ego, sed Apostolus dicit, cum etiam vetat serviliter observari, sed tamen aliquid significare declarat, dicens: Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. Illa itaque futura quae illis observationibus significabantur, posteaquam per Dominum Iesum Christum venerunt, ablatae sunt serviles observationes: sed earum interpretationes tenentur a liberis. Quidquid enim futuram Ecclesiam significavit, prophetia est. Habes autem eumdem Apostolum dicentem: Spiritum nolite spernere, prophetiam nolite exstinguere; omnia legite, quae bona sunt tenete. Legenda est ergo Scriptura divina, et Spiritus sancti dispensatio cognoscenda, et intuenda prophetia; et reicienda carnalis servitus, et liberalis intellegentia retinenda.

16.1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Observa et sanctifica diem quem praecepit tibi Dominus. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum; septima vero die sabbati epulare Domino Deo tuo, nullum faciens opus ipse tu, aut filius tuus, aut filia tua, aut puer tuus, aut puella tua, bos tuus, et asinus tuus, omnia iumenta tua, et colonus tuus. Sic autem quiescet servus tuus et ancilla tua, quemadmodum et tu. Memento quoniam servus fuisti in Aegypto, et eruit te Dominus Deus tuus in manu potenti et brachio excelso. Idcirco praecepit tibi Dominus custodire diem septimum. Et iterum in Genesi scriptum est quemadmodum Abrahae de circumcisione loquitur: Testamentum meum custodi, inquit, tu et semen tuum, quod erit post te. Hoc est testamentum meum quod servabis inter me, et te et semen tuum: omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum; et sit hoc signum testamenti inter me et vos. Octava autem die circumcidetis omnes masculos in gente vestra, ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc erit testamentum in gente vestra. Et omnis masculus qui non circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum meum dissolvit. Haec omnia verba Veteris Testamenti, ut eis de Novo Testamento adversetur, proponit Adimantus, et contraria esse affirmat ea quae Dominus dicit in Evangelio de proselyto: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis, erit filius gehennae, multo plus quam estis vos. Quasi vero propterea Dominus proselytum dicat filium gehennae, quia circumciditur, et sabbatum observat; et non potius quia Iudaeorum perditos mores et eorum pravam conversationem cogitur imitari, non qua observant praecepta Legis, sed qua faciunt contra Legem. Quod alio loco de his apertissime dicit, ubi ait quod reiiciunt mandatum Dei, ut suam constitutionem confirment: quia cum Lex praeceperit honorari patrem et matrem, instituerunt ipsi quomodo exhonorentur parentes. Et item cum eis dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui habetis clavem regni coelorum, nec ipsi intratis, nec alios permittitis intrare. Vel cum alio loco praecepit audientibus, ut dictis Pharisaeorum et Scribarum obtemperarent, facta vero eorum non imitarentur. Ait enim: Super cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Quo loco et auctoritatem Legis quae per Moysen data est, confirmat Dominus, et tamen cavendos et fugiendos esse mores eorum qui Legi quam acceperant non obtemperabant, apertissime ostendit. Istis autem perversitatibus suis faciebant, ut cum aliquis gentilis ad Legem eorum transisset, id est, factus esset proselytus, haberet mores eorum, et fieret filius gehennae, multo plus quam ipsi essent. Dabant enim magnam operam ut Iudaeus fieret aliquis ex Gentibus, et Iudaeum factum cogebant suos mores pessimos imitari.

16.2. Neque illud quod de Apostolo tamquam contrarium commemorat, potuit advertere Adimantus manichaeus, omnino non esse contrarium; quia totus eius oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem Scripturae intentus erat. Commemorat enim dicentem Apostolum: Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur: quia praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio praeceptorum Dei. Quid enim manifestius quam hoc Apostolum praecipere, ut unusquisque sicut vocatus erat, sic maneret? Advenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae observationes, id actum est, ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis rebus quas illae umbrae significabant esse venturas, id est, Christum et Ecclesiam. Et propterea illa iam omnia inania erant: nec tamen ea tamquam noxia removenda, sed tamquam superflua contemnenda Apostolus praecipit; ut si quis Iudaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur in ipsis superfluis remanere, nec tamen in eis salutem suam constitutam putaret: non enim signa illa, sed ea quae his significantur in salutem introducunt. Ideoque praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Et quod alio loco ait: Utinam et abscindantur qui vos conturbant; non quia circumcisio contraria est Evangelio, dicit Apostolus, sicut Manichaei putant: sed illud est Evangelio contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem. Quod volebant qui Gentibus in Christum credentibus iugum circumcisionis imponebant quasi ad salutem necessarium, cum iam non esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda.

16.3. Et quod dicit: Dies observatis, et sabbata, et solemnitates; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis; non sic scriptum est ut Adimantus ponit. Non enim nominat ibi sabbatum Apostolus. Dicit enim: Dies observatis et annos, et tempora; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis. Sed puta esse de sabbato dictum. Numquid et nos non dicimus ista non esse observanda, sed illa potius quae his significantur? Illi enim ea serviliter observabant, non intellegentes ad quarum rerum significationem et praenuntiationem pertinerent. Hoc in eis culpat Apostolus, et in omnibus qui serviunt creaturae potius quam Creatori. Nam nos quoque et dominicum diem et Pascha solemniter celebramus, et quaslibet alias christianas dierum festivitates. Sed quia intellegimus quo pertineant, non tempora observamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea reprehendunt, quasi nullos dies et tempora observent. Sed cum de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt, observare videantur. Quas quidem res fabulosas esse atque falsissimas, aliis locis ostenditur. Nunc ad hoc dictum est, ut ore suo cogantur fateri, posse talia rationabiliter celebrari: et ideo circumcisionem carnis et recte impositam servis, et recte a liberis intellectam esse manifestum est. Repudiamus ergo eam carnalem cum Apostolo, et approbamus eam spiritalem cum Apostolo: et sabbati quietem non observamus in tempore; sed signum temporale intellegimus, et ad aeternam quietem quae illo signo significatur, aciem mentis intendimus. Repudiamus itaque temporum observationem cum Apostolo, et temporalium signorum intellegentiam tenemus cum Apostolo: duorumque Testamentorum differentiam sic probamus, ut in illo sint onera servorum, in isto gloria liberorum; in illo cognoscatur praefiguratio possessionis nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. Interpretatur Apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: Remanet igitur sabbatismus populo Dei. Interpretatur etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham: Et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. Apostolicam itaque interpretationem spiritaliter teneo: carnalem servitutis observationem libertate contemno, utriusque Testamenti auctorem Deum venerans, qui et veteri homini fugienti tamquam dominus opposuit quod timeret, et novo redeunti tamquam pater aperuit quod amaret.

17.1. De eo quod in Exodo scriptum est: Si aure audieris vocem meam, et facies quaecumque praecipio tibi; odero odientes te; et contristabo contristantes te: praecedet te angelus meus, et adducet te ad Amorrhaeum, et Pherezaeum, et Chananaeum, et Iebusaeum, et Gergesaeum; et occidetis illos. Deos eorum ne adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione evertite illos, et delete eorum memoriam. His verbis de veteribus Libris ita commemoratis, tamquam contrarium opponit Adimantus quod in Evangelio scriptum est, dicente Domino: Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benedicite his qui vobis maledicunt, et benefacite iis qui vos oderunt, et orate pro iis qui vos persequuntur. Quo loco primo illud videndum est, quod satis esse debuerit homini volenti quasi contraria monstrare, quod de occidendis inimicis in veteri Lege scriptum esse commonuit. Dominus enim de inimicis diligendis, utique de hominibus praecepit; quos per nostram patientiam et caritatem ad salutem posse converti, et quivis intellegit, et exemplis saepissime demonstratum est. Quid ergo sibi vult, quod adiungenda consequentia putavit, ubi scriptum est: Deos eorum ne adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione evertite illos, et delete eorum memoriam; nisi quia et deos Gentium Manichaei cogunt diligere? Et quod in Evangelio Dominus ait: Diligite inimicos vestros, non solum ad homines, sed ad daemonia quoque, vel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. Quod si ita est, quis non istam detestetur amentiam? Si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum erravit, qui superstitiones Gentium evertendas esse praeceptas in Veteri Testamento commemorare voluit, cum in Novo quod scriptum est de inimicis diligendis, tamquam contrarium vellet opponere.

17.2. Nos autem neque illud quod de hostibus hominibus occidendis in veteribus Libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic praecepto evangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus Dominus iubet: quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui Lex tamquam paedagogus data erat, sicut Apostolus dicit. Hi vero qui tunc in illo populo sancti et spiritales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut Prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, et utrum eos quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et impios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei videre ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. Quid enim est quod dicit Apostolus: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi quasi praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum potentia Domini Iesu, tradere eiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu? Quid enim habet illa interfectio, quam multum isti exaggerant et invidiose ventilant, nisi interitum carnis? Sed quia exposuit Apostolus quo animo faceret, satis declaravit in aliquem inimicum vindictam cum caritate posse procedere. Et tamen hic etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per poenitentiam, potest intellegi. Ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini, a quo per imprudentiam palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque illud continuo venisse ad effectum. Nam cum ille homo, quoniam minister convivii erat, ut apportaret aquam exisset ad fontem, a leone occisus et dilaniatus est. Quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum eius intulit mensis, ubi convivabatur Apostolus: atque ita cum causa quaereretur a nescientibus, eisque panderetur, in magnum timorem et magnum honorem Apostoli eos esse conversos; atque hinc Evangelii exordium commendandi exstitisse. Si vellet aliquis dentes Manichaeorum in ipsos convertere, quam mordaciter ista reprehenderet! Sed quia et ibi tacitum non est quo animo factum sit, videtur dilectio vindicantis. Sic etenim in illa scriptura legitur, quod deprecatus fuerit Apostolus pro illo in quem temporaliter vindicatum est, ut ei parceretur in futuro iudicio. Si ergo tempore Novi Testamenti, quo maxime caritas commendatur, de poenis visibilibus divinitus iniectus est carnalibus timor; quanto magis tempore Veteris Testamenti hoc congruisse illi populo intellegendum est, quem timor Legis tamquam paedagogi coercebat? Nam haec est brevissima et apertissima differentia duorum Testamentorum, timor et amor: illud ad veterem, hoc ad novum hominem pertinet; utrumque tamen unius Dei misericordissima dispensatione prolatum atque coniunctum. Et in veteri Scriptura tacetur animus vindicantium, quia paucissimi spiritales divinis revelationibus quid facerent, noverant, ut populus cui terror utilis erat, severissimo imperio domaretur: ut quemadmodum videbant dari in manus suas interficiendos inimicos impios cultoresque simulacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si Dei veri iussa contemnerent, et ad cultum idolorum atque impietates Gentium laberentur. Nam et in ipsos similiter peccantes non dissimiliter vindicatum est. Sed omnis haec temporalis vindicta infirmos animos terret, ut enutritos sub disciplina erudiat, et a sempiternis atque ineffabilibus suppliciis possit avertere: quia plus timent carnales homines quod in praesenti Deus vindicat, quam illud quod futurum minatur.

17.3. Potest ergo esse dilectio in vindicante. Quod unusquisque in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem, severissima coercitione constringit, et tanto magis, quanto magis eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. Non autem occidunt filios quos diligunt homines, quando eos corrigere volunt: quia multi hanc vitam pro magno bono habent, et totum quare volunt educare filios suos, in hac vita sperant. Fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam vitam meliorem, et quanta possunt ex parte noverunt; nec ipsi vindicant occidendo, cum filios suos volunt corrigere, quia in hac vita eos posse corrigi credunt: Deus autem qui novit quid cuique tribuat, vindicat occidendo in quos voluerit, sive per homines, sive occulto rerum ordine; non quia eos odit in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. Nam in ipsis veteribus Libris legimus dictum Deo: Et nihil odisti eorum quae fecisti; sed omnia, sive per poenas sive per praemia iustitia moderante disponit. Nonne apostolus Paulus Christianis fidelibus loquebatur, cum diceret: Probet autem se homo, et sic de pane edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Propterea in vobis multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficientes. Si autem nos ipsos diiudicaremus, non utique diiudicaremur. Dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur? Ecce manifestum est Deum cum dilectione corrigere, non solum infirmitatibus et aegritudinibus, sed etiam mortibus temporalibus, eos quos non vult damnare cum mundo.

17.4. Attendant haec isti, et videant quomodo potuerint et impiae gentes dari in manus populi, quamvis adhuc carnalis, tamen unum Deum colentis, ut ab eo interficerentur; cum in eo tamen populo si qui essent spiritales, sine alicuius odio intellegerent dispensationem Dei: et quomodo non sit contrarium quod Dominus nobis in Evangelio praecepit, ut diligamus inimicos nostros: de quibus tamen promittit ipse vindictam, cum de illo iudice similitudinem inducit, qui quotidianas interpellationes viduae mulieris petentis ut se vindicaret, quamvis esset iniustus, nec Deum timens, nec homines reverens, tamen sustinere non potuit, et audivit eam, ne ulterius taedium pateretur: ex cuius comparatione multo magis Deum, qui est benignissimus atque iustissimus, dixit vindicare electos suos de inimicis eorum. Huic isti audeant obicere quaestionem, et dicant, si possunt: Quid est, quod iussisti ut inimicos nostros diligamus, et de illis nos vindicare disponis? An forte contra voluntatem suorum sanctorum facturus est, eos quos illi diligunt, puniendo atque damnando? Imo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate convertantur ad Deum, et in utroque Testamento intellegant eius voluntatem, ne in sinistra parte inveniantur inter eos quibus dicturus est Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare; et cetera talia. Displicet enim istis miseris, quod Deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et ipsi panem mendicanti dari prohibent, non inimico, sed supplici. Intellegant potius sine odio esse posse vindictam, quam pauci intellegunt: et tamen quamdiu non intellegitur, tamdiu necesse est, ut lector in libris utriusque Testamenti magno labore aut errore iactetur, et putet contrarias sibi esse Scripturas.

17.5. Quam vindictam sine odio nondum Apostoli animo ceperant, quando irati eis a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiverunt de Domino utrum vellet eos petere ignem de coelo, sicut Elias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur. Tunc respondit eis Dominus, dicens eos nescire cuius spiritus filii essent, et quod ipse liberare venisset, non perdere: quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos, quos volebant igne consumi. Postea vero cum impleti essent Spiritu sancto, et perfecti facti essent, qui iam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem vindicandi, quia iam sine odio poterant vindicare. Qua potestate Petrus apostolus usus est in eo libro quem isti non accipiunt, quoniam manifeste continet Paracleti adventum, id est, consolatoris sancti Spiritus, quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in coelum. Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam eiusdem Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Ipse etiam dicit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ablatus fuerit ab eis sponsus. In illo ergo libro, ubi apertissime Spiritus sanctus, quem Dominus consolatorem promiserat, venisse declaratur, legimus ad sententiam Petri cecidisse homines, et mortuos esse virum et uxorem, qui mentiri ausi erant Spiritui sancto. Quod isti magna caecitate vituperant, cum in apocryphis pro magno legant, et illud quod de apostolo Thoma commemoravi, et ipsius Petri filiam paralyticam factam precibus patris, et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam; et respondent, quod hoc eis expediebat, ut et illa solveretur paralysi, et illa moreretur: tamen ad preces Apostoli factum esse non negant. Quis autem illis dixit: Non expediebat gentibus impiis interfici, quas traditas esse divinitus in manus populi Iudaeorum irridentes mirari se fingunt? Cum autem illa non odio, sed bono animo Apostoli fecerint; unde isti convincunt animos virorum spiritalium qui in illo populo fuerunt, quod eos oderant, qui per ipsos divina iustitia de hac vita iubebantur auferri? Compescant potius temeritatem suam, et non decipiant imperitos, quibus aut non vacat legere, aut nolunt legere, aut perverso animo legunt; et non attendunt et misericordiam et severitatem Dei, utriusque Testamenti litteris commendari. Nam de inimici dilectione, ut non reddatur malum pro malo, in veteribus Libris legitur: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Quis hoc diceret, nisi qui sciret hoc Deo placere, ut malum pro malo nemo reddat? Sed hoc perfectorum est, ut non oderint in peccatoribus nisi peccata, ipsos autem homines diligant; et cum vindicant, non vindicent acerbitate saevitiae, sed moderatione iustitiae; ne ipsa relaxatio peccati plus noceat peccatori, quam poena vindictae. Nec tamen hoc fecerunt iusti homines, nisi auctoritate divina; ne quis arbitretur passim sibi esse permissum necare quem velit, aut iudicio persequi, aut poenis quibuslibet affligere. Aliquando autem aperte ponitur in Scripturis ipsa divina auctoritas, aliquando autem occultatur, ut et manifestis lector instruatur, et exerceatur obscuris.

17.6. Certe inimicum et persecutorem suum nimis ingratum et nimis infestum Saul regem accepit David in potestatem, ut ei faceret quod vellet; et elegit parcere potius, quam occidere. Non enim erat iussus occidere, sed neque prohibitus: imo etiam divinitus audierat se impune facere quidquid vellet inimico; et tamen tantam potestatem ad mansuetudinem contulit. Dicatur mihi quem timuit, cum interficere noluit. Nec hominem possumus dicere timuisse, quem acceperat in potestatem; nec Deum, qui dederat. Ubi ergo nec difficultas fuit occidendi, nec timor, dilectio pepercit inimico. Ecce David ille bellator implevit praeceptum Christi, quod accepimus, ut diligamus inimicos. Atque utinam hoc imitarentur isti, qui humanum affectum misericordiae ad nescio quae crudelia deliramenta torserunt! Dum enim credunt panem plorare, quod fieri non potest, non eum porrigunt homini, quem plorantem vident. Fortassis dicant, sicut solent caeci iactare insana convicia, meliorem fuisse David qui pepercit inimico, quam Deum qui dederit ei occidendi potestatem: quasi vero Deus nescierit cui dederit hanc potestatem. Noverat utique voluntatem servi sui, sed ut ceteris etiam hominibus ad imitandum innotesceret ea quae in corde David iam Deo nota erat inimici dilectio, dedit illi in potestatem inimicum, quem nondum volebat occidi, propter certam rerum dispensationem, quam per illum impleri oportebat. Ita et David bonitas commendata est, ut haberent homines quod amarent; et Saulis regis malitia ad exitum digniorem dilata est, ut haberent homines quod timerent.

18.1. De eo quod in Deuteronomio scriptum est: Si aure audieris vocem Domini Dei tui, benedictus es in agro tuo, benedictus es in prato tuo, benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, et generationes iumentorum tuorum, et armentum boum tuorum, et grex ovium tuarum; benedictus es in introitu tuo et egressu. Huic capitulo illud dicunt in Evangelio esse contrarium: Si quis vult me sequi, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Sed ex illa regula ostenditur non esse contrarium, qua notum esse iam debet, carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia praemia fuisse promissa, sed tamen ab uno Deo, cuius est creatura omnis et superior et inferior. Certe enim ipse Adimantus posuit testimonium de Evangelio, ubi Dominus ait: Nolite iurare, neque per coelum, quia thronus eius est; neque per terram, quia scabellum est pedum eius. Quod quidem et in veteribus Libris scriptum est: Coelum mihi thronus est, terra scabellum pedum meorum. Quid ergo mirum si bona throni sui dat spiritaliter sibi servientibus, et bona scabelli pedum suorum dat carnaliter sibi servientibus; cum spiritus superior sit, et caro inferior, sicut superiora sunt coelestia, et inferiora terrestria? Quamquam illa omnia, id est, ager, et pratum, et fructus ventris, et fructus terrae, et iumentorum, et armentum boum, et grex ovium possint etiam spiritaliter intellegi. Sed nunc ad rem non pertinet ista tractatio. Si autem in ipso Novo Testamento, cuius praemium et haereditas ad novum hominem pertinet, tamen et Dominus iisdem ipsis quos vult esse rerum temporalium contemptores, ut in Evangelio sibi serviant, promittit multiplicationem earumdem rerum in hoc saeculo, dicens quod accipient in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem venturo vitam aeternam; sicut etiam in veteri Scriptura dicitur: Fideli homini totus mundus divitiarum est. Unde exsultat Apostolus dicens: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes; si ergo in Novo Testamento praeter aeternam possessionem quae promittitur sanctis, huius quoque possessionis quae transitura est, multiplicatio non subtrahitur, et tanto fit uberior, quanto contemptius possidetur; quanto magis in Veteri Testamento carnalis populi praemia talia esse debuerunt, ipso tamen uno et vero Deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et administrante.

18.2. Sed ne in solis Novi Testamenti libris isti arbitrentur haec esse contempta, audiant prophetam abicientem talem felicitatem, et ad unum Dominum Deum confugiendum esse cantantem. Ita enim dicit: De gladio maligno erue me, et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in iuventute sua. Filiae eorum compositae et ornatae velut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cuius Dominus Deus ipsius. Attendant ergo quomodo irrideatur ista felicitas in hominibus impiis, et tota beatitudo in Deo solo inconcussa figatur. Illi enim dicunt beatum populum cui haec sunt; sed beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. Quod autem etiam illud contrarium esse putaverunt huic loco Veteris Testamenti, quod Dominus ait: Omnis qui confusus fuerit me aut verba mea in gente ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur illum, cum venerit in gloria Patris sui et laude sanctorum angelorum suorum; quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video. Quod si propterea pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis, Christum confiteri aut erubescat, aut timeat, quid habent quod dicant? Cum et nos dicimus ita esse ista munera Dei, ut tamen sint infima, et in comparatione salutaris confessionis, non solum amittenda, sed ultro etiam proicienda: carnalibus tamen haec amantibus, et nondum capientibus promissa coelestia, ne ab idolis et daemonibus ista peterent, utiliter a Domino Deo esse pollicita.

19.1. De eo quod scriptum est in Lege: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis. Huic sententiae illud opponunt quod Dominus dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et: Vae vobis divitibus, quia percepistis consolationem vestram. Sed cur nolunt et alia in Evangelio contueri? Ubi enim scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; ibi sequitur: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Ecce habent amicos Dei haereditate terrae divites fieri. Cum autem ad tantam egestatem dives ille redigitur, ut ab eo paupere quem neglexerat, digito brevi in aqua tincto arenti linguae suae humorem stillari deprecetur, intellegant quomodo fiant pauperes inimici Dei, et id esse cognoscant quod in Lege scriptum est: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis.

19.2. Nam istas divitias temporales et in veteri Scriptura esse contemptas et superius docui, et innumerabilibus locis qui legere voluerit, inveniet. Unde est etiam illud: Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas. Et illud: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. Et illud: Iudicia Dei vera iustificata in idipsum, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum. Et illud: Beatus vir qui invenit sapientiam, et immortalis qui videt prudentiam. Melius est enim illam mercari, quam auri et argenti thesauros. Pretiosior est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum malum; bene nota est omnibus appropinquantibus ei, et eis qui considerant eam diligenter. Omne autem pretiosum non est illi dignum. Et illud: Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus, et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Et praeposui illam regnis et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad comparationem ipsius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum ad illam. Haec isti si aut legerent aut non impie legerent, viderent omnia in utriusque Testamenti scripturis, et ad expetendum et ad fugiendum, et ad sumendum et ad reiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata.

20.1. De eo quod scriptum est in Lege: Si ambulaveritis in lege, et praecepta mea custodieritis; dabo pluvias tempore suo, et producet terra fructus suos, et arbores poma, et vindemiae tuae messibus succedent, et satio vindemiis: et saturabimini, et sedebitis in pace in terra vestra, et dormietis, et non erit qui vos terreat: et perdam omnem belluam ex terra vestra; et persequemini inimicos vestros, et cadent ante vos in gladio: et insequentur quinque ex vobis centum, et centum ex vobis persequentur decem millia, et concident inimici vestri ante vos in gladio: et veniam, et benedicam vos, et multiplicabo vos, et disponam vos. Manducabitis vetus quod inveteravit, et proicietis vetus ante novum. Iam neminem oportet postulare a nobis, ut haec ostendamus quam congruenter illi populo Deus promiserit. Multa enim de hac re diximus, et cui parva sunt, nimis tardus est. Sed tamen quod etiam huic loco de Novo Testamento dicunt esse contrarium; illud videlicet quod Dominus ait: Nolite portare aurum, neque argentum, neque nummos in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam; dignus est enim operarius mercede sua: quid mirum si haec Evangelistis donaverit? Numquid in hoc ministerium populus Iudaicus vocabatur? Quae tamen omnia spiritaliter perscrutanda sunt, ne ipse Dominus hominibus impiis contra sua praecepta fecisse videatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium victum pecunia portabatur. Nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam, peccatum esse; in loculis autem, non esse peccatum. Non autem ista iussa, sed permissa esse Apostolis, ex hoc intellegitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus victum quaerebat, non abusus ea potestate, sicut ipse loquitur, quam Dominus Evangelistis dedit. Quod enim permittitur a Domino, etiam non facere licet: quod autem iubetur, nisi fiat peccatum est.

20.2. Addunt etiam de illo divite, cui Deus dixerat: Stulte, hac nocte a te animam tuam expetam; quae autem praeparasti, cuius erunt? et dicunt non minus huic capitulo Legis esse contrarium: cum in isto inanitas irrisa sit vanae laetitiae, quia incerta illa pro certis habuit; populo autem Israel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. Unde apostolus Paulus scribens ad Timotheum, de divitibus saeculi huius, quos noverat in Ecclesiae membris habere suum locum, ita loquitur: Divitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Quis hic non intellegat non esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere, et ea praeferre aut etiam conferre veritati, iustitiae, sapientiae, fidei, bonae conscientiae, caritati Dei et proximi, quibus omnibus anima pia dives est in secretis suis coram oculis Dei? Sed ut diligatur Deus, qui diligentibus se ista cuncta et invisibilia et aeterna largitur, id est, se ipsum his omnibus plenum donat dilectoribus suis: ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore quo carnalis anima, carnis videlicet affectibus implicata, nisi temporalia desiderare non novit, persuadendum illi est, quod etiam ista Deus dat homini; quia et verum est, et utilissime creditur. Hoc populo Israel factum est per illas pollicitationes, quas imperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus, quomodo possent, Deum diligere assuescerent, quamvis plus ibi operetur timor. Quae tamen omnia dona temporalia figurae sunt donorum aeternorum, et illa de inimicis victoria praesignat victoriam de diabolo et angelis eius.

20.3. Et quod isti adiecerunt quasi contrarium Veteri Testamento, quod Apostolus loquitur, Deum non pugna et dissensione, sed pace delectari: sciant talem Deum praedicari in Scripturis illis, cui pacem suam nemo possit auferre; non qualem ipsi praedicant, qui timens ne irrueret bellum regionibus suis, membra sua longe misit, ut peregrina bella tolerarent, et postea liberari atque purgari victa et inquinata non possent. In natura vero humana, quae peccato in inferiora defluxit, ita Deus pace delectatur, ut non relinquat libramenta iustitiae, nec pacem quam diligit velit calcari a peccantibus, sed amari a certantibus, apprehendi a victoribus, et ea carnalibus figurata promittere, spiritalibus aperta monstrare.

  1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Maledictus omnis qui in ligno pependerit. Licet saepe a Manichaeis ista quaestio ventilata sit, non video tamen quid habeat huic sententiae contrarium quod ex Evangelio Adimantus opponendum putavit, ubi Dominus ait: Si vis perfectus esse, vende omnia quaecumque possides, et divide pauperibus, et tolle crucem tuam, et sequere me. Hicpraeterquam quod crucem nominat, nihil attendit esse contrarium ei quod dictum est: Maledictus omnis qui in ligno pependerit: quasi vero talem crucem possit quisque tollere et sequi Dominum. Sed illa tollitur, cum sequimur Dominum, de qua dicit Apostolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. Tali enim cruce vetus homo, id est, vetus vita perimitur, quam de Adam traximus, ut quod in illo fuit voluntarium, in nobis fieret naturale. Quod ostendit Apostolus dicens: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri. Si ergo vetus vita de Adam, unde et nomine veteris hominis vetus vita significatur; quid absurdum habet, quod in veterem hominem maledictum prolatum est, quem Dominus suspendit in ligno? Quia ex ipsa successione mortalitatem gestavit, de virgine Maria mortaliter natus, habens carnem non peccatricem, sed tamen similitudinem gerentem carnis peccati; quia mori poterat, et mors de peccato est. Unde etiam est illud: Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati. Non ergo Dominus per linguam Moysi famuli Dei, sed mors ipsa meruit maledictum, quam Dominus noster suscipiendo evacuavit. Mors itaque illa pependit in ligno, quae per mulierem ad hominem serpentina persuasione pervenit. Unde etiam serpentem, ad significationem ipsius mortis, Moyses in eremo exaltavit in ligno. Et quoniam a mortiferis cupiditatibus per fidem sanamur crucis Domini, qua cruce mors ligno suspensa est; propterea qui serpentum morsibus venenabantur, conspecto serpente qui fixus erat atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur. Huic sacramento ipse Dominus attestatus est dicens: Sicut enim Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis. Suscipiendo autem ignominiosissimum apud homines mortis genus Dominus noster Iesus Christus, hoc est, mortem crucis, commendavit nobis dilectionem suam, ut merito Apostolus diceret, accendens nos in eius caritatem: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus Christiana libertas, sicut Iudaica servitus, formidaret.

  2. De homine quem lapidari Deus iussit, qui sabbato inventus est ligna colligere. Dominus in Evangelio ubi hominis manum aridam sanavit die sabbati, divinum opus fecit, non humanum; nec ab otio recessit qui iussit et factum est. Et ideo non est simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inventus esset homo die sabbati, iussu Dei lapidatus est. De servili autem observatione sabbati, et de vindicta temporalis mortis, iam multa dicta sunt. Sicut enim tempore caritatis bonitas, sic tempore timoris severitas Dei maxime commendatur. Et cum adhuc non oporteret ante adventum Domini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non invitabantur illi homines significata intellegere, sed iussa cogebantur implere: nondum enim Deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem legi serviebant. Miror autem quod isti plangunt lapidatum hominem Dei praecepto, quia contra iussum Legis ligna collegit, et non plangunt arborem arefactam verbo Christi, quae contra nullum praeceptum fecerat; cum talem animam arboris esse credant, qualem hominis.

  3. De eo quod scriptum est: Mulier tua sicut vinea frondescens, et filii tui ut novellae olivarum in circuitu mensae tuae, et videbis filios filiorum tuorum; et scies quia hoc modo benedicitur homo qui timet Dominum. Hoc per prophetam figurate dictum, et ad significationem Ecclesiae pertinere Manichaei non intellegunt, et putant contrarium esse quod in Evangelio Dominus de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum coelorum. Sed nos iam et de viro, et de uxore, et de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capitulo disseruimus.

  4. De eo quod scriptum est apud Salomonem: Imitare formicam, et intuere diligentiam eius, quia ab aestatis tempore usque ad hiemem colligit sibi alimonias. Neque hoc intellegunt Manichaei spiritaliter esse accipiendum, et putant praeceptum esse ut thesaurizemus in terra, aut etiam curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines implere festinant. Et ideo illud Adimantus ex Evangelio dicit adversum esse huic sententiae, ubi Dominus ait: Nolite cogitare de crastino. Sed neque hoc intellegunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus, neque timeamus ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda vel Deo vel hominibus serviamus. Nam si hoc ideo dictum est, ut non servetur panis in crastinum, magis hoc implent vagi Romanorum, quos Passivos appellant, qui annona quotidiana satiato ventre, aut donant statim quod restat, aut proiciunt, quam vel Domini discipuli, qui etiam cum ipso Domino coeli et terrae in terra ambulantes loculos habebant; vel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor, sic tamen gubernavit ea quae praesenti vitae erant necessaria, ut etiam de viduis praeceperit dicens: Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat illis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit. Sed tamen illud de formica ita positum est, ut quemadmodum illa aestate colligit unde in hieme pascatur, sic unusquisque Christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat verbum Dei, ut in adversitate et tribulationibus, quae hiemis nomine significantur, habeat unde spiritaliter vivat. Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Si autem hoc eos movet, quod in terra condit formica quod colligit; irascantur etiam illi thesauro quem Dominus in agro dicit inventum.

  5. De eo quod scriptum est in Osee: Da illis ventrem vacuum et ubera arida: mortifica semen ventris ipsorum, ne pariant. Et haec prophetica locutio est utique figurata. Nam et ventrem non carneum intellegunt in Evangelio, cum legunt: Flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Et ubera quaedam habebat Apostolus, cum diceret: Lac vobis potum dedi, non escam; et iterum: Factus sum parvulus in medio vestrum, tamquam si nutrix fovens filios suos. Et Galatas ad carnalia declinantes iterum parturit, donec Christus in eis formetur. Et ideo huic propheticae sententiae non repugnat quod Adimantus posuit ex Evangelio, quod in resurrectione a mortuis, neque nubent, neque uxores ducent, neque morientur, sed sunt ut Angeli Dei. Nam hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus Isaias loquitur: Locum nominatum multo meliorem filiorum et filiarum, nomen aeternum dabo eis, inquit. Non ergo isti arbitrentur in solo Evangelio tale praemium promitti sanctis: ventremque vacuum et ubera arida et mortificatum semen, ne pariant, intellegant de his esse dictum de quibus dicit Apostolus: Sicut enim Iamnes et Iambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Cum ergo ultra non proficient, tunc habebunt ventrem vacuum, et ubera arida, et mortificatum semen. In qua sententia se isti tamquam in speculo dignentur inspicere.

  6. De eo quod scriptum est in Amos propheta: Si fieri potest ut ambulantes duo in via minime se agnoscant, et leo sine praeda ad catulum suum revertatur; si decidet avis sine aucupe in terram, si tendunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit sonum tuba in civitate, ut plebs non terreatur: ita etiam malum aliquod in civitate non perpetratur, quod Dominus non faciet. Malum hoc loco non peccatum, sed poena intellegenda est. Dupliciter enim appellatur malum; unum quod homo facit, alterum quod patitur: quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. De poenis ergo loquebatur Propheta, cum hoc diceret. Divina enim providentia cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut male patiatur quod non vult. Sic autem isti accusant Prophetam ista dicentem, quasi in Evangelio non legerint: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex his non cadit in terram sine Patris vestri voluntate? Ita ergo Deus malum facit, quod non ipsi Deo malum est, sed eis in quos vindicat. Itaque ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit; quia omne iustum bonum est, et iusta est illa vindicta. Et ideo non est contrarium, quod Adimantus obicit dixisse Dominum: Arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit. Quamvis enim malum sit gehenna damnato; iustitia tamen Dei bona est, et ipse fructus est ex arbore bona. Ille autem malis peccatorum suorum thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Quamquam istae duae arbores manifestissime in similitudine duorum hominum positae sint, id est, iusti et iniusti: quia nisi quisque voluntatem mutaverit, bonum operari non potest. Quod in nostra potestate esse positum, alio loco docet, ubi ait: Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Illis enim hoc dicit, qui putabant se bona loqui posse, cum essent mali, hoc est, bonos fructus facere, cum essent arbores malae. Sic enim et subiungit: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? Mala ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus ferat. Fuistis enim aliquando tenebrae, inquit Apostolus; nunc autem lux in Domino. Tamquam si diceret: Fuistis aliquando arbores malae, et ideo non poteratis tunc nisi malos fructus facere: nunc autem lux in Domino, id est, et iam facti arbores bonae, date fructus bonos; quod sequitur dicens: Sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni iustitia et veritate; probantes quid sit beneplacitum Domino. Nam et in ipso Evangelii capitulo, si non studio malevolentiae fugeret Adimantus, posset advertere quomodo dicatur Deus malum facere. Ibi enim ait Dominus, quod etiam iste commemoravit: Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur, et in ignem mittetur. Haec sunt mala quae Deus facit, id est, peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseverantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. Deus autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos, quia iustitiae fructus est vindicta peccati.

  7. De eo quod in Isaia propheta scriptum est: Ego sum Deus qui facio pacem, et constituo mala. Etiam hoc eadem regula solvitur. Non enim reprehendit Adimantus quod dixit Deus, facio pacem; sed quod dixit, constituo mala. Cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam latius tractaverit dicens: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos. In hoc sermone apostolico satis apparet bonitas Dei, secundum quam dixit Isaias: Ego sum Deus qui facio pacem; et severitas, secundum quam dixit, constituo mala. Simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate ipsius, vel excidi severitate mereamur. Non ergo est Isaiae contrarium Evangelium, sicut putat, vel potius putari cupit Adimantus, ubi Dominus ait: Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur. Vel ex ipsa enim parte debuit agnoscere, etiam Isaiam scire filios Dei esse pacificos, quia per eum dixit Deus: Ego sum qui facio pacem. Sed cum in alia parte ad male intellegendum oculum fixit, in altera se ipse excaecavit. Quod si vellet alius similiter caecus dicere bonum esse Vetus Testamentum, ubi dicit Deus: Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat; malum autem esse Novum Testamentum, ubi dicit Christus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius: nonne in foveam cadens omnes qui se sequerentur, indoctos et Scripturarum ignaros in imperitiae caecitatem germinante malitia secum pariter praecipitaret? Qui autem oculo pio legit, et in Novo Testamento invenit quod isti accusant in Vetere, et in Vetere quod laudant in Novo.

28.1. De eo quod scriptum est in Isaia: Et factum est eo anno quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem in sede altissima; et plena erat domus gloriae ipsius, et in circuitu Seraphim stabant, senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis vero pedes. Huic loco illud opponit Adimantus, quod ait Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili honor et laus in saecula. In qua quaestione quaerendum est, quid ei visum fuerit; vel in illa visione Isaiae binas alas praetermittere, quibus volabant Seraphim, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth: vel in Apostoli verbis non totum dicere. Nam ita dicit Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. An forte timuit ne Trinitatis commemoratio commendaret Prophetam lectori, et aliquid magnum ibi latere suspicaretur? Ter enim dicitur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. In Apostolo autem forte vidit, quod si dixisset, incorruptibili Deo; responderetur illi quod nunc istis dicimus: Quid ergo incorruptibili Deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? Aut si forte mendosos codices legerat, aut iste mendosus est ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est diutius de re dubia disserendum: sed iam quaerendum est quomodo et Propheta dixerit vidisse se Deum in sede altissima, et apostolus Paulus verum dixerit, invisibilem Deum. Interrogo itaque istos utrum invisibilia possint conspici. Si dicunt posse; quid ergo calumniantur, si Deum invisibilem Propheta conspexit? Si autem dicunt non posse, ipsi Apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait: Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Ipse enim dixit esse invisibilia; et ipse rursus dicit, conspiciuntur. Nonne hic coguntur fateri oculis corporeis esse invisibilia, menti vero esse visibilia? Sic igitur et Propheta Deum, qui corporaliter invisibilis est, non corporaliter, sed spiritaliter vidit.

28.2. Nam multa genera visionis in Scripturis sanctis inveniuntur. Unum, secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre, et Moyses ignem in rubo, et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam: et cetera huiusmodi. Alterum, secundum spiritum, quo imaginamur ea quae per corpus sentimus: nam et pars ipsa nostra cum divinitus assumitur, multa revelantur, non per oculos corporis, aut aures, aliumve sensum carnalem; sed tamen his similia, sicut vidit Petrus discum illum submitti e coelo cum variis animalibus. Ex hoc genere est etiam istud Isaiae, quod imperitissime impii reprehendunt. Non enim Deum forma corporea circumterminat: sed quemadmodum figurate, non proprie, multa dicuntur; ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus visionis est secundum mentis intuitum, quo intellecta conspiciuntur veritas atque sapientia: sine quo genere illa duo quae prius posui, vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. Cum enim ea, quae sive corporeis sensibus, sive illi parti animae quae corporalium rerum imagines capit, divinitus demonstrantur, non solum sentiuntur his modis, sed etiam mente intelleguntur, tunc est perfecta revelatio. Ex hoc tertio genere est visio illa quam commemoravi, dicente Apostolo: Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Hac visione videtur Deus, cum per pietatem fidei et per agnitionem Dei morum optimorum corda mundantur. Quid enim profuit Balthasari regi, quod manum scribentem ante oculos suos in pariete conspexit? Cui visioni quia non potuit adiungere mentis aspectum, quaerebat adhuc videre quod viderat. Tali autem acie luminis, qua ista intelleguntur, Daniel praeditus, mente vidit, quod ille viderat corpore. Rursus illa parte animi, quae imagines corporum capit, vidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum mentis ad melius videndum quod viderat, id est, ad intellegendum quod viderat, ideo ad interpretandum visum suum, aspectum quaesivit alienum, eiusdem scilicet Danielis: cui tamen aperienti ut certam accommodaret fidem, etiam ipsum somnium ut sibi diceretur exegit. Daniel autem revelante sancto Dei Spiritu, et quid ille vidisset in somnis ea parte vidit qua corporum capiuntur imagines, et quid significaret mente conspexit. Non est autem propheta veri Dei et summi, qui oblata divinitus visa, vel solo corpore, vel etiam illa parte spiritus videt qua corporum capiuntur imagines, et mente non videt. Sed plerumque in Scripturis sic posita inveniuntur, quemadmodum visa sunt, non etiam quemadmodum intellecta sunt; ut mentis visio, in qua totus fructus est, exercendis lectoribus servaretur. Sed ex multis quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerint, quae sic in libris posuerunt, quomodo figurate illis demonstrata sunt. Ad duo enim genera illa visionis pertinent figuratae demonstrationes: ad mentis autem, id est, ad intellegentiae visionem simplex et propria pertinet revelatio rerum intellectarum atque certarum. Omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque moderatur Spiritus sanctus summae incommutabilisque sapientiae. Sed isti miseri sunt qui calumniantur Prophetae dicenti quod Deum viderit, obicientes apostolicam sententiam, ubi invisibilem dixit. Si enim alter obiciat huic apostolico verbo evangelicum verbum, quo Dominus ait: Beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt; quomodo respondebunt posse invisibilem videri? Verbo enim premunt imperitos, et quatenus invisibilis Deus dictus sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. Tanta est pernicies animorum, qui cum vincere hominem volunt, ab errore vincuntur.

Chapter 2 of 2