Skip to the text

Liber I, Capita 1–17

1.1. Libro, quem misistis, fratres dilectissimi, nescio cuius haeretici invento, sicut scripsistis in platea maritima, cum venalis codex ipse ferretur et concurrentibus turbis periculosa curiositate et delectatione legeretur, ut quanto possem compendio responderem, prius quaesivi, cuiusnam esset erroris. Non enim soli Manichaei legem prophetasque condemnant, sed et Marcionistae et alii nonnulli, quorum sectae non ita innotuerunt populis christianis. Iste autem, cuius nomen in eodem libro non comperi, detestatur Deum mundi fabricatorem; cum Manichaei, quamvis librum Geneseos non accipiant atque blasphement, Deum tamen bonum fabricasse mundum etsi ex aliena natura atque materia confiteantur. Sed quamquam non mihi apparuerit, cuius sectae sit iste blasphemus, defendenda est adversus eius linguam Scriptura divina, quam maledicis disputationibus insectatur. Et quoniam se quoquo modo christianum videri cupit, unde et ex Evangelio et ex Apostolo ponit aliqua testimonia, etiam scripturis ad Novum Testamentum pertinentibus refellendus est, ut ostendatur in reprehensione veterum inconsideratius quam versutius insanire.

2.2. Ac primum, quod pius poterat religioso, quaerit iste impius ore sacrilego, quomodo accipiendum sit quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, quamquam non addiderit terram, de qua post loquitur. Quaerit ergo: " quo principio? Eiusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? ". Cui respondetur, quia nec Deus esse coepit nec eum vacationis suae taeduit, qui neque aliquando non fuit nec cessando torpuit nec operando laboravit nec sine caelo sedis indiguit nec facto caelo sedem tamquam finitis erroribus peregrinus invenit. Potens est enim beatissime manere in semetipso; templo autem suo, quod sunt omnes sancti et angeli et homines, sic impertire habitationem suam, ut illi ex ipso habeant tale bonum, quo beati esse possint, non ex eis ille talem domum, sine qua beatus esse non possit. Aut ergo sic intellegendum est quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, ut principium sit, ex quo esse coeperunt; non enim Deo coaeterna semper fuerunt, sed facta initium, ex quo esse inciperent, acceperunt. Aut certe quia in principio sibi coaeterno fecit Deus caelum et terram, hoc est in unigenito Filio. Ipse est enim sapientia, de qua dicit Apostolus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Et Deo qui fecit caelum et terram, dicitur in psalmo: Omnia in sapientia fecisti. Aut si de psalmo iste non vult accipere testimonium, Apostolum audiat de Christo loquentem: Quia in ipso condita sunt omnia, in caelo et in terra, visibilia et invisibilia.

2.3. Deus igitur nec coepit esse nec desinet, sed opera eius quaedam incipientia certo fine esse desistunt, sicut tempora et temporalia; quaedam incipientia permanebunt, sicut ipsa sanctorum hominum, quam percepturi sunt, vita aeterna. Quod iste non vidit, qui putavit esse dicendum ac definiendum, nullum esse sine fine principium: nec ipsum potuit attendere numerum, cuius initium est ab uno et finis in nullo. Nullus quippe numerus quamlibet magnus vel dicitur vel si iam dici non potest cogitatur, cui non addi possit ut maior sit. Et puto quod iste quamlibet haeresim sub nomine Christi teneat contra Christum, vitam sibi promittit in Christo utique beatam, cuius tunc poterit esse principium, cum vitae huius miserae finis fuerit. Respondeat itaque, beata illa, quam non negat habituram vel habere principium, utrum habitura an non habitura sit finem? Si dixerit habituram, quomodo se audebit dicere christianum? Si dixerit non habituram, ubi est quod ausus est dicere nullum esse sine fine principium?

3.4. Quaerit etiam: " Si mundus iste bonum aliquid est, cur non olim ex initio ab eo factum est, quod melius fuit? ". Quasi se ipso aliquid melius Deus fecerit mundum aut ideo non debuit hoc bonum fieri, quia non est aequale facienti. Quod autem quaerit, cur non istud olim ex initio factum sit, responsum habeat: immo vero olim ex initio factum est; ex initio utique suo, non Dei, cui nullum est initium. Si autem hoc initium significari potuit, eo quod dictum est: In principio fecit Deus; quid est quod calumniatur velut interrogans, in quo principio fecerit, cum ipse rursus quaerat, cur non olim ex initio factum sit? Proinde sua verba illi replicanda sunt. Nam sicut ipse propter id quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, argumentatur et dicit: " In principio igitur quo? ". Eiusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum vacuum esse taeduit? Ita et nos ad id quod ait: " Cur non istud olim ex initio ab eo factum est? ". Respondeamus et dicamus ei: Ex initio igitur quo? eiusne quo idem Deus esse coepit an ex eo quo illum vacuum esse taeduit? Hoc quippe illi displicet, quod non olim ex initio fecerit Deus caelum, cum dicit: " Cur non olim ex initio? ". Tamquam ex illo initio facere debuerit, ex quo est ipse qui fecit. Cur non hic timuit, ne dicendo ex initio, ex quo est ipse Deus, eum debuisse facere caelum, diceretur ei: habet ergo Deus initium ac per hoc secundum sententiam tuam habebit et finem; tu enim dixisti nullum esse initium sine fine? Porro si Deus caret initio, quomodo faceret aliquid ex initio ex quo ipse est? Ac per hoc ex initio fecit illo ex quo fecit, id est, ex quo coepit esse quod fecit. Aut ergo Deus ipsorum nihil boni unquam fecit; aut secundum istum, quodcumque boni fecit, ex illo initio fecit, ex quo ipse est; et habenti initium metuendus est finis. Aut sanctae Scripturae verbis debet acquiescere et intellegere Deum, qui ex nullo coepit esse principio, fecisse caelum in principio, vel ex quo caelum esse coepit, vel in Filio, qui Iudaeis interrogantibus, quis esset, principium se esse respondit.

3.5. Nisi forte dicturus est aliud initium aliud vero esse principium. Si ergo ita esset scriptum: In initio fecit Deus caelum et terram, nihil contra hoc iste moveretur, qui dixit: " Cur non olim ex initio factum est? ". Quandoquidem legeret: In initio fecit Deus, non existimans impium, si credatur Deus habere initium, sed non habere principium. Quod si ita est, emendetur hoc auctore Evangelium, ubi scriptum est: In principio erat Verbum. Cur enim non etiam hic iste dicat: In principio igitur quo? Eiusne quo idem Verbum esse coepit? Et quia Deus erat Verbum, potest etiam sic dicere, quemadmodum in hoc libro dixit: " Eiusne quo idem Deus esse coepit? ". Dicat hic si placet etiam illam definitivam suam, ubi audit: In principio erat Verbum, dicat etiam hic, si audet: nullum est principium sine fine, ut ab ipsis etiam Manichaeis, qui eum fortasse, quia inimicum Legi Prophetisque reperiunt, libentissime legunt, iudicetur insanus. Quia vero displicet ei Deus qui fecit mundum, cur non displicet per quem factus est mundus? De Christo enim scriptum est: In hoc mundo erat et mundus per eum factus est.

4.6. Intellegat itaque Deum facere bona posse, bonis autem a se factis egere non posse, unde nec faciendis eguit, qui factis non eget. Sed summe bonus fecit omnia, sibi quidem imparia, sed tamen bona. Bonum quippe etiam non summum, immo vero etiam infimum, nisi a summo bono esse non posset. Nimis autem de Deo male sentit, qui propterea bonum esse aliquid negat, quia aequale Deo non esse cognoscit. Ita enim non erit ille summum, sed infimum bonum, si quidquid eo minus est iam non est bonum. Porro si in rebus quas condidit ea quae sunt prima bona valde sunt imparia Conditori, quia ille fecit, haec facta sunt; profecto qui talibus non eguit ad augendam beatitudinem suam, multo minus inferioribus atque omnino infimis eguisse credendus est. Quae tamen fecit tamquam bonorum omnium constitutor. Nam Dominus Iesus, per quem factus est mundus non sola caelestia, sed etiam terrestria eorumque terrestrium quae videntur exigua, Deum creasse et creare sic indicat, cum dicit: Si ergo fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? Unus ergo atque idem Deus est institutor caeli et terrae, stellarum et herbarum, quidquid mensura, forma, ordine suo constat in caelo et in terra, quidquid vivit in caelo et in terra, quidquid sentit in caelo et in terra, quidquid intellegit in caelo et in terra. Quae non solum illi, a quo sunt condita, sed nec inter se esse oportebat aequalia, et ideo sunt omnia. Nam si essent aequalia, unum genus bonorum esset, non omnia. Nunc vero ideo sunt omnia bona, quia sunt aliis alia meliora, et bonitas inferiorum addit laudibus meliorum: Et in rerum bonarum inaequalitate ipsa est iucunda gradatio, ubi minorum comparatio ampliorum est commendatio.

5.7. Ea vero, quae dicuntur mala, aut vitia sunt rerum bonarum, quae omnino extra res bonas per se ipsa alicubi esse non possunt, aut supplicia peccatorum, quae de iustitiae pulchritudine veniunt. Sed ipsa quoque vitia testimonium perhibent bonitati naturarum. Quod enim malum est per vitium, profecto bonum est per naturam. Vitium quippe contra naturam est, quia naturae nocet, nec noceret, nisi bonum eius minueret. Non est ergo malum nisi privatio boni. Ac per hoc nusquam est nisi in re aliqua bona. Etsi non summe bona, quoniam summe bona incorruptibilis et immutabilis perseverat, ut Deus est, non tamen nisi in bona, quoniam non nocet nisi minuendo quod bonum est. Ac per hoc bona sine malis esse possunt, sicut ipse Deus et quaeque superiora caelestia; mala vero sine bonis esse non possunt. Si enim nihil nocent, mala non sunt; si autem nocent, bonum minuunt. Etsi amplius nocent, habent adhuc bonum quod minuant: etsi totum consumunt, nihil naturae remanebit cui noceatur, ac per hoc nec malum erit a quo noceatur, quando natura defuerit, cuius bonum nocendo minuatur.

6.8. Utrum autem aliqua natura, hoc est substantia prorsus ad nihilum redigatur, disputatio subtilissima est. Sed fides veracissime Deo cantat: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es. Nec fecit igitur nec regit mutabilia bona nisi immutabile bonum, quod est Deus. Porro bona mutabilia propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt; propterea mutabilia, quia non de ipso, sed de nihilo facta sunt. Quamobrem et ipsa mortalia, quamvis ex aliqua parte poenalia sint eis, quibus sola immortalitas potest perfectae beatitudinis implere mensuram, habent tamen proprium decoris locum in pulchritudine temporum. Sed maior quam humanus est sensus, quo talis pulchritudo sentitur. Fides tamen illa, quae Deo suo dicit: Omnia in mensura et numero et pondere constituisti, quamvis amore vivendi conditionem mortis exhorreat, Creatorem tamen omnium bonorum etiam de bonis mortalibus laudat. Nam iste ipse, qui reprehendit nec Deum esse credit, cuius terrena opera videt esse mortalia, eumdem sermonem suum, qui usque adeo illi placuit, ut eum litteris memoriaeque mandaret, nisi vocibus ad sua quaeque verba pertinentibus et incipientibus tamen et deficientibus implere non posset, ita pulchritudinem disputationis, qua vult persuadere quidquid oritur et moritur bonum esse non posse, nisi orientibus et morientibus syllabis non potuit explicare. Quid ergo mirum, si in tam magna universitate naturae est aliquod infimum bonum in ordinibus temporum, quod non permansione rerum sicut nonnulla sublimia spiritalia, sed pro decore sui generis imo atque terreno exortu occasuque sit pulchrum?

6.9. Quae cum ita sint, non calumnietur dicenti Scripturae: vidit Deus lucem quia bona est. Non solum enim lucem quam vocavit diem, et firmamentum quod vocavit caelum, et solem et lunam et caetera sidera, verum etiam ligna et herbas et in aquis ac terris quaecumque mortalia et creavit Deus summe bonus et vidit, quia bona sunt in genere atque ordine suo. Nec timuit, qui spiritu Dei revelante scripsit hunc librum, futuros impios reprehensores vaniloquos et mentis seductores primitus suae deinde aliorum, quos delectat blasphema loquacitas, quia et ipsos, in quantum homines sunt, in quantum corpore atque anima rationali constant, in quantum membra corporis eorum suis distinguuntur officiis et concordissima differentia in unitatem suae pacis mirabili ordinatione consentiunt, in quantum anima eis naturali excellentia praestat atque imperat, in quantum sensus carnis quinque partitos implet ac vegetat dissimili potentia, sociali convenientia, in quantum etiam mente atque ratione, quod bestialis anima non potest, sapere atque intellegere potest, vidit Deus quia boni sunt, et ideo creavit. Non enim tantum creatos postea vidit, sed et creandos ante praevidit, et quod perversa voluntate et caeco errore maligni sunt, non ideo vidit, quod non essent creandi; praevidit enim ubi sint ordinandi, et sic eos ex eadem massa primae praevaricationis merito damnata fecit vasa irae, si usque in finem in hac malignitate perdurant, ut prosint vasis misericordiae, quo eorum acumina vanitatis diligentius arcana veritatis inquirant. Magna quippe opera Domini exquisita in omnes voluntates eius. Quid autem mirum est, quia displicet humanae stultitiae, quod opera sua placent divinae sapientiae? Quid est enim aliud: Vidit lucem quia bona est, nisi quia placuit ei?

7.10. Sed iste vaniloquus blasphemator, qui scripsit librum sacrilegis conviciis plenum (in quo utinam opus eius displiceret ei et non putaret quia bonum est, sed videret quia malum est), videte quid dixerit: " Adeo antea nescivit, inquit, lux quid esset, ut modo eam primum videns optimam iudicaret ". Ergo et Dominus Iesus, quando auditis verbis centurionis miratus est et dixit discipulis suis: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel, nescivit antea fides illa quid esset, ut tunc eam primum videns optimam iudicaret. Aut vero alius eam in corde centurionis operabatur quam ipse qui mirabatur? Et profecto amplius est, unde possint blasphemare insipientes et infideles, quod miratus est Iesus quantamcumque hominis fidem, quam quod vidit Deus lucem quia bona est. Potest enim quisque etiam solita videre quia bona sunt, hoc est, sibi ea placita comprobare; quisquis autem miratur, profecto secundum consuetudinem, qua homines loquuntur, inopinatum atque improvisum sibi esse significat quod miratur. Sed Iesus, qui omnia praesciebat, quod mirandum aliis commendabat, mirando laudabat. Quid autem Deus vidit a se factum, quod non in luce, quod ipse est, prius vidit esse faciendum? Et quid tam necessario sancta Scriptura toties repeteret, quam quod vidit Deus bona esse quae fecit, ut hinc informaretur pietas fidelium non pro humano sensu, qui saepe etiam bonis rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de creatura visibili atque invisibili iudicare, sed laudanti Deo credere et discere? Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo cognoscit, quanto religiosius, antequam cognosceret, Deo credidit. Vidit ergo Deus lucem quam fecit quia bona est, quoniam quod faciendum placebat ut fieret, factum placuit ut maneret, quantum cuique rei existendi sive manendi a tanto fabricatore fuerat constituenda mensura. Sed aliud est lux quod est Deus, aliud lux quam fecit Deus. Incomparabiliter autem melior lux ipse qui fecit, nullo modo indigeret ea luce, quam fecit. Et unde iste calumniatur, cur non ista bona tam olim, quam olim est ipse, fecerit Deus, hinc potius intellegendum est, quod non ea fecerit eorum indigus, sine quibus esse in sua perfecta beatitudine potuit sine initio sempiternus. Ideo quippe istorum faciendorum causa sola Dei bonitas fuit, quia necessitas eius ulla non fuit. Quidquid itaque iste conviciatur Deo, quod velut tunc primum lucem viderit qui fuisset lucis ignarus, quam sit insulsum et vanum videret, si lucis ipse intus aliquid haberet.

8.11. Quin etiam " stultitiae scribentis " assignat, " quod tenebras dixerit sine initio semper fuisse, lucem vero initium sumpsisse de tenebris ", quasi legerit in eo libro, cui calumniatur, tenebras sempiternas, cum scriptum sit: In principio fecit Deus caelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum. Ex illo ergo tenebrae esse coeperunt, ex quo confusa moles caeli esse coepit ac terrae, antequam facta esset lux, qua illuminaretur quod sine luce fuerat tenebrosum. Quid autem inconveniens, si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur et tamquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio? Quamquam qui munere Dei potuerit perspicacius ista rimari, inveniet fortasse in creatura, quae ita facta narratur sine intervallis temporalium morarum, distinctum mirabiliter ordinem rerum. Neque enim materies omnino nihil est, de qua in libro sapientiae legitur: Qui fecisti mundum de materia informi. Non ergo quia informis dicta est, omnino nihil est, nec Deo fuit vel ipsa coaeterna, tamquam a nullo facta, nec alius eam fecit, ut haberet Deus, de qua faceret mundum. Absit enim ut dicatur omnipotens non potuisse facere, nisi unde faceret, inveniret. Ergo et ipsam Deus fecit. Nec mala est putanda, quia informis, sed bona est intellegenda, formabilis id est formationis capax. Quoniam si boni aliquid est forma, nonnihil est boni esse capacem boni. Sicut vox confusa est clamor sine verbis, vox vero articulata fit cum formatur in verba. Est ergo illa formabilis, ista formata, illa, quae formam capit, ista, quae habet. Nam quid horum unde fiat, in promptu est. Neque enim quisquam dixerit de verbis fieri sonum vocis, sed potius de voce fieri verba sonantia quis non intellegat?

9.12. Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam et intervallo aliquo interposito temporis formasse, quod informe prius fecerat, sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accipit formam, sed formata profertur, ita intellegendus est Deus de materie quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse cum mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia etsi potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari.

10.13. Sive ergo prius nomine caeli et terrae vel terrae invisibilis et incompositae atque abyssi tenebrosae materies ipsa informis significata est rerum notarum appellationibus, (quia ipsa prorsus ignota est humanis sensibus et vix utcumque intellegitur, cum res in deterius commutantur; tamquam ei propinquet quidque deformius nec perveniat tamen ad illam informitatem quantulacumque vel visibilis remanens vel intellegibilis species), sive per caelum et terram generaliter prius insinuata sit spiritalis corporalisque natura, sive aliquid aliud, quod hic salva fidei regula intellegi potest: Deum tamen verum summum et bonum fecisse cuncta, quae cernimus et quae meliora non cernimus, quamvis modus quo ea fecerit comprehendi humana mente non possit, dubitare fas non est. Sed cum istis indoctis blasphematoribus litterarum sacrarum non ea rationum subtilitate agendum est, qua ista quaerenda sunt et inter pacificos Dei filios disputanda.

11.14. Sed si putat iste adversus libros Legis et Prophetarum se nosse, quod dicit se scire " summum Deum incomparabilem splendorem incomprehensibilis esse lucis ", primo audire ab eo vellem, cuius lucis existimet esse splendorem summum Deum, utrum et ipsa lux Deus sit, et utrum patrem intellegat lucem, eiusque splendorem unigenitum Filium, quem tamen confessus est summum Deum. Quod si ita sentit, approbo et laudo. Sed quod eum, quem credit esse lumen de lumine, vel incomparabilem splendorem incomprehensibilis lucis, non credit esse opificem mundi, improbo et culpo, cum ibi legat: Mundus per eum factus est, ubi legit: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Improbo etiam, si nescit, magisque improbo atque detestor, si scit, et insidiatur, ut decipiat nescientes in veteribus prius divinis Litteris scriptum: Accedite ad eum et illuminamini, et Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos, et Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem. Neque enim hoc orabat homo utique mortalis, ne unquam corpore moreretur, aut corporalibus oculis somnus ne veniret optabat, sed eos utique oculos illuminari sibi petebat, de quibus Apostolus dicit: Illuminatos oculos cordis vestri.

11.15. Porro si huic displicet lucem initium sumpsisse de tenebris - etiam hoc enim verbis garrulae vanitatis exagitat -, eidem Apostolo hoc dicat, qui scribens ad fideles ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Quis enim hoc fecit, nisi ille, qui cum tenebrae essent super abyssum dixit: Fiat lux. Et facta est lux? Quod apertius alio loco idem Apostolus expressit dicens: Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris. Si autem hoc putat Scripturis deesse propheticis, quod Filius sit lumen de lumine vel splendor lucis, legat, quod in eisdem Litteris legitur de Sapientia: Candor est enim lucis aeternae, aut illud in prophetico psalmo: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra, cantate Domino et benedicite nomen eius, bene nuntiate diem ex die salutare eius. Quis est enim dies ex die, nisi Filius lumen de lumine? Salutare autem Dei esse Christum legat in Evangelio dicente simeone sene, quando illum cognovit in manibus matris, carne minimum, spiritu maximum, acceptoque in manus suas ait: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.

12.16. Hic si responderit aliam esse lucem, de qua dictum est: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, quia spiritalis lux mentis est ista, non carnis, aliam vero illam, de qua scriptum est: Dixit Deus: Fiat lux. Et facta est lux, quae ad oculos pertinet corporales, primo confitebitur a luce summa, quod est ipse Deus, fieri potuisse qualemcumque infimam lucem, bonam tamen. Deinde unde scit etiam qualis et quanta sit? Postremo utrum spiritalis an corporalis? Nisi forte fideles homines, qui quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a Domino, possunt iam merito ipsius fidei lux vocari et angeli non possunt, qui semper vident faciem Patris? Unde ergo scit, utrum talis lux primitus facta sit? Unde scit, quomodo in illa luce vespere et mane possit intellegi? Quomodo denique senario numero praesentata fuerit operibus Dei, et in ea septima requieverit Deus, unde ad istos dies nobis notissimos, qui solis circuitu revolvuntur, septenarii ipsius numeri quaedam forma translata est? Sed etsi lux facta est corporalis, unde novit, quomodo esse potuerit ante solem et ante firmamentum, quod caelum postea nuncupatum est, remota ab aspectibus terrenorum in superioribus partibus mundi, ut solus Deus inter illam tenebrasque divideret? Nam inter istas tenebras, quae nobis faciunt notissimam noctem, et lucem, quae nobis facit notissimum diem, luminaria nobis visibilia, ut dividerent, imperavit. Quis autem ferat, quamvis non sit indignandum potius quam ridendum, indicare istum nobis, quod " diem horae designent, horas autem sol discernat atque disterminet " et velle ut credamus, " quod Moyses ista nescierit, et ideo diem antequam sol fieret nominaverit "? Sed conveniant homines ad librum istius audiendum et proponatur eis, quid sit credibilius, utrum istum nescire quamdam lucem et quemdam diem, quem sciebat Moyses, an Moysen nescisse istam lucem ac diem, quem non solum iste, verum etiam qui verba eius non intellegunt sciunt.

13.17. Quid quod etiam " de aquarum congregatione " ingerit nescio quis imperitissimus quaestionem? Immo vero non quaestionem, sed reprehensionem, tamquam " non recte dictum sit: Congregentur aquae in congregationem unam et appareat arida, eo quod aquis omnia tenebantur ": ignorans quemadmodum aqua in aerios vapores tenuata rarescat et nebulosa caligine multum occupet spatii, exiguum vero si congregata denseatur, nec iam levis volitet, sed gravis fluitet. Quid ergo mirum, si rara terram texerat, spissata nudavit? Quid, si etiam divino nutu in magnos sinus terra subsedit atque ita, quidquid naturae humidae per totum eius iacebat, in partes concavas confluens recessit a ceteris et quod operiebat aperuit congregata in humiliora succumbentia, qua mare interflueret et circumflueret, atque altiora deserens, qua orbis emineret? Omitto quod potest hic intellegi significatum esse, quod informis illa materies aquae vel abyssi vocabulo insinuata sit et species acceperit duorum istorum gravium elementorum, humoris et humi, et ideo dictum esse: Congregetur aqua, quoniam labilis et mobilis ei species data est. Appareat autem arida, quia immobilis fixa est. Nam illud quod magis propheta libri huius auctor intendit, ut eius narratio rerum factarum esset etiam praefiguratio futurarum, non est contentiosis et infidelibus sensibus ingerendum. Cum ergo tot exitus pie quaerentibus pateant, ne temere tanta reprehendatur auctoritas, unde iste nisi diabolico instinctu in eis rebus eligit calumniari, quas non est idoneus perscrutari?

14.18. Quod vero " in hominis conditorem Deum " caecus et ingratus invehitur et audet dicere ei, qui se finxit: " Quare sic me fecisti? ", cum omnino quomodo sit factus ignoret, multum praecipitis mentis audacia est. Sed vasa irae permittuntur ista garrire, ut tamquam de neglegentiae somno excitentur vasa misericordiae et studio respondendi pestilentibus maledictis adhibeant curam salubribus dictis. Ecce enim in eo quod reprehendit iste " hominis conditorem, quia prohibuerit eum sumere cibum dignoscentiae boni et mali, tamquam eum pecoribus parem esse voluisset nescientibus ista discernere, et hoc ei negasset cui potestatem dedisset in bestias ", quo solo homo superat bestias. Quam necessarium est vitae bene agendae, quod discimus quaedam infeliciter disci et felicius nonnulla nesciri? Morbos enim et dolores quanto felicius nesciremus? Si ergo medicus nos ab aliquo cibo prohiberet, quo accepto aegrotaturos esse praesciret et ob hoc appellaret eumdem cibum dignoscentiae sanitatis et imbecillitatis, eo quod per ipsum homo, cum aegrotare coepisset, experiendo dignosceret, quid interesset inter contractam malam valetudinem et perditam sanitatem, quod utique melius ignorasset et in illa quam perdidit sanitate mansisset credens medico per oboedientiam, non morbo per experientiam, numquid talem medicum invidisse nobis eiusmodi scientiam diceremus? Quis dubitet malum esse peccatum? Et tamen cum laude dictum est de Domino Iesu Christo, quia non noverat peccatum. Non ergo noverat hoc malum atque ideo illam, unde Adam prohibitus est, boni et mali dignoscentiam non habebat. Hic si quaeratur: Quomodo quod non noverat, arguebat? Neque enim peccata non arguebat: Omnia autem, quae arguuntur, sicut dicit Apostolus, a lumine manifestantur. Quomodo igitur a quo arguebantur, ignorabantur? Nonne rectissime respondebitur: et noverat et non noverat? Rectissime omnino: noverat enim per sapientiam, non noverat per experientiam. Huic itaque divinae sapientiae credere debuit Adam, ut ab illa mali scientia, quae fit per experientiam, praecepto Dei oboediens temperaret. Sic enim malum nescisset, nisi fecisset. Fecit autem sibi, non Deo. Nihil enim facere potuit voluntate inoboedientiae, nisi quod ipse pateretur lege iustitiae. Haec est namque poena inoboedienti homini reddita in semetipso, ut ei vicissim non oboediatur nec a semetipso. De qua re uberius in aliis et maxime in quarto decimo libro de civitate Dei disputavimus.

14.19. Nunc autem breviter respondemus ad id quod ait iste, "hominis institutorem a magno bono prohibuisse quem fecerat, dum eum pecori similem sine dignoscentia boni et mali esse voluisset ". Haec enim dignoscentia non est beati hominis sapientia, sed miseri experientia. Unde lignum nomen accepit, a cuius cibo est homo prohibitus, ut oboedientia commendaretur, quae maxima est virtus et, ut sic dixerim, omnium origo materque virtutum in ea natura, cui sic datum est arbitrium liberae voluntatis, ut eam tamen necesse sit vivere sub potestate melioris. Quamquam non defuerint, quibus visum est illam dignoscentiam boni et mali magnum aliquod bonum fuisse, cuius capaces nondum fuerunt, qui hanc usurpantes contra vetitum, per inoboedientiam peccaverunt.

14.20. Quibus autem videtur sic hominem fieri debuisse, ut peccare nollet, non eis displiceat sic esse factum, ut non posset peccare si nollet. Numquid enim, si melior esset qui non posset peccare, ideo non bene factus est qui posset et non peccare? Aut vero usque adeo desipiendum est, ut homo videat melius aliquid fieri debuisse et hoc Deum vidisse non putet, aut putet vidisse et credat facere noluisse, aut voluisse quidem, sed minime potuisse? Avertat hoc Deus a cordibus piorum. Si ergo ratio recta demonstrat rationalem creaturam illam esse meliorem, quae nulla inoboedientia deserit Deum, quam istam, quae ita deseruit, sciat quisquis hoc sapit nec illam deesse caelestibus rebus quae nunquam deserit Deum, nec istam ita esse factam, ut aliqua necessitate deserere cogeretur Deum. Et quia voluntate deseruit, nihil ex hoc diminutum sapientissimis dispositionibus Dei, qui et malis bene et perversis recte utitur et de humano genere iuste meritoque damnato familiam sanctam atque numerosam non eius merito, sed gratia sua factam, in aeternum regnum se translaturum esse testatur.

14.21. Quae cum ita sint, nec Deus occultare debuit lignum, quod propter consecuturam hominis miseriam, si ex illo contra prohibitionem usurpato dignosceret a quo bono cecidisset et in quod malum incidisset, appellavit lignum dignoscentiae boni et mali. Cur enim occultaret, de quo mandatum dabat et per quod oboedientiam commendabat? nec ignarus fuit hominem peccaturum, sed simul etiam, quid iusti et boni fuerat et de peccante facturus, summa utique divinitate praescivit. Nec instituit quod obesset, si homo sibi obesse noluisset, sed potius instituit quod prodesset, quia homo non sine bona mercede oboedientiam custodisset et non sine utili exemplo, ut eam sancti eius posteri custodirent, poenas inoboedientiae persolvisset. Nec voluit quod non potuit, hoc enim voluit, ut aut oboediens homo esset aut inoboediens impune non esset. Nec infructuose voluit quod homo non fuerat servaturus iubere, quia poena contemptoris docuit alios oboedire. Nec in homine pars Dei restitit Deo, quia si hominis anima pars Dei esset, nec a se ipsa nec ab aliquo decipi nec ad aliquid male faciendum sive patiendum ulla necessitate compelli nec in melius vel deterius mutari omnino potuisset.

14.22. Flatus autem ille Dei qui hominem animavit factus est ab ipso, non de ipso. Quia nec hominis flatus hominis pars est nec homo eum facit de se ipso, sed ex aerio halitu sumpto et effuso. Deus vero et de nihilo et vivum rationalemque potuit, quod non potest homo. Quamvis nonnulli existiment non tunc animatum primum hominem, quando Deus in eius faciem sufflavit et factus est in animam vivam, sed tunc accepisse Spiritum sanctum. Quodlibet autem horum credibilius ostendatur, unde nunc longum est disputare, animam tamen non esse partem Dei nec de substantia et natura eius creatam sive prolatam, sed ex nihilo factam dubitare fas non est.

15.23. Non itaque, sicut ait iste blasphemus, " invenitur serpens loco meliore quam Deus, quia praevaluit decipere hominem quem fecerat Deus ". Nullo enim modo deciperetur homo, si non in se exaltato corde recessisset a Deo. Vera quippe quoniam divina est illa sententia: Ante ruinam exaltatur cor. Et ubi contra Deum exaltatur, ibi ab illo deseritur et in se tenebratur. Quid autem mirum, si dum tenebratur, nescit quid sequatur, quoniam non a se ipso lumen est, sed ab illo illuminatur? Quod ergo Deus semper invictus sit, etiam homo victus ostendit, quia victus non fuisset, si ab invicto non recessisset. Quomodo est autem victor hominis deceptor, cum a semetipso sit etiam ipse deceptus? Unde et ille qui decepit et ille quem decepit ambo decepti sunt recedendo ab eo, qui non potest decipi; et ambo sunt victi recedendo ab eo, qui non potest vinci. A quo utique qui plus recedit, plus vincitur, quia tanto est inferior quanto deterior. Et ideo necesse est, ut qui malum alteri prius inferendo vincere videtur, amplius ipse bonum amittendo vincatur, nec fieri potest ut ei sit locus melior, cum causa sit peior. Et quod ad tempus praevaluisse visus est diabolus homine superato, etiam sic in aeternum victus est homine reparato. Nec Dei confitentis verba sunt, sed potius exprobrantis: Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis. Sicut Apostolus ubi dicit: Donate mihi hanc iniuriam, utique a contrario vult intellegi, si adsit pronuntiator doctus, non calumniator indoctus.

15.24. Porro autem cui displicet peccator prohibitus a ligno vitae, quid nisi impune vult male vivere? Nec magnum erat Deo et alio quolibet modo vitam subtrahere homini quem vivere noluisset, sed quoniam rationales animae de sapientia vivunt, quarum mors est insipientia, huius rei significandae gratia lignum vitae in paradiso fructu suo mori hominem nec corpore sineret. Quod ergo inde separatus traditus est morti, consumendus aetate, quod nequaquam illi accidisset, si semper eodem cibo frueretur, significatum est, quod prius ab spiritali vitae ligno propter peccatum anima eius exclusa est et ista quadam sua interiore morte iam mortua. Nam de sapientia scriptum est: Lignum vitae est amplectentibus eam. Quod iste non intellegens ait: " Quatenus ergo ante maledictum immortalis homo perpetuo vivere poterat, qui nondum ex ista arbore cibum sumpserat? ". Quasi aliquis ei dixerit aut in illo libro alicubi legerit, quod nondum Adam sumpserat ex cibo arboris vitae. Quin potius intellegendus est, quoniam inde illi vita in corpore perpetua suppetebat, ne vetustate consumeretur aetatis, ad hoc inde prohibitus, ut ex peccati poena iam illi esset necessitas mortis.

15.25. " Quomodo ", inquit, " ex Dei maledicto mori coeperit, cum vita ipsa nunquam ex ipso initium sumpserit? ". Quasi optaverit ei Deus mortem, sicut homo homini; ac non Dei verba ad sententiam pertinent punientis, non ad iram maledicentis. Punire autem morte corporali fuit a vitae arbore separare, cum iam fuisset spiritaliter mortuus, animo utique separatus ab alimento sapientiae. Deus itaque, quid ei contigisset in animo, significare voluit separando eum a ligno vitae, quo significabatur sapientia.

15.26. " Sed ista ", inquit, " arbor quae in paradiso vitae fructus ferebat, cui proderat? ". Cui, nisi prius illis primis hominibus, masculo et feminae, qui in paradiso fuerant constituti? Deinde istis de paradiso pro merito suae iniquitatis eiectis mansit ad memoriam significandae spiritalis arboris vitae: quod est, ut diximus, ipsa sapientia, beatarum cibus immutabilis animarum. Utrum autem illo cibo nunc vescatur aliquis, nisi forte Enoch et Elias, non temere asseverandum puto; ligno tamen illo vitae, quod est in spiritali paradiso, nisi alerentur animae beatorum, non pro munere pietatis et fidelissimae confessionis latronis animae credentis in Christum legeremus paradisum eodem die fuisse concessum: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Esse autem ibi cum Christo, hoc est esse cum vitae ligno. Ipse est quippe sapientia, de qua, ut superius commemoravi, scriptum est: Lignum vitae est amplectentibus eam.

16.27. Numquidnam et hoc refellendum est, quod velut acute, ut sibi videtur, irridet? Primo, " Deum non praescisse quod contigit ", deinde, " implere non valuisse quod magnopere cogitavit ", tertio, "ad maledictum se convertisse superatum ". Unde scit Deum non praescisse quod contigit? An quia contigit? Quin immo si non contigisset, nullo modo id praescisset futurum, quia non erat futurum. Aut si putat propterea non praescisse, quia si praescisset, ne contingeret providisset, potest hoc et de Christo dicere, qui talentum dedit homini nihil acquisituro; quod propterea utique dederat, ut eius augeretur pecunia, quidquid est quod illa significat. Ergo quia contigit, ut ille sua pigritia nihil acquireret, hoc non praescivit ille qui dedit? Dicere etiam potest non implesse de hoc lucro Christum quod magnopere cogitavit. Potest et illum tertium, " ad maledictum se convertisse superatum ", quoniam dixit: Ligate illi manus et pedes et proicite eum in tenebras exteriores. Sicut de Adam dictum est, ut a ligno vitae separatus morte etiam corporis plecteretur. Huic enim homini diserto deficientis maledictum videtur potentis imperium. Dicat ergo impotentem Christum, quoniam de acquirenda spiritali pecunia non potuit quod cupiebat efficere. Dicat aemulum ac malitiosum, quod servo suo inviderit lucem ac salutem, quem proici iussit in tenebras, ubi esset fletus et stridor dentium. Si autem de Christo ista non dicit, ne hoc modo se indicet non esse christianum, cur audet dicere de hominis conditore et peccati merito damnatore, quod non audet dicere de hominis redemptore et, si eius praecepta contempserit, poena aeternae mortis ultore, eodem ipso scilicet? Nam in quem alium nisi in Christum haec maledicta nesciens iste iaculatur? Quandoquidem ille ait: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Quid enim Pater sine Filio vel tunc fecit vel unquam facit? Si ergo salubriter non solum bonitatem verum etiam severitatem Dei sancta Scriptura commendat, quoniam et amatur Deus utiliter et timetur, unde Apostolus eodem loco utrumque commemorat dicens: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei, quid est quod iste insanus et praeceps, cum christianum esse se iactet, hoc reprehendit in Deo Prophetarum, quod in Deo invenit Apostolorum; quoniam idem Deus est de illorum et istorum?

16.28. Quod autem de isto commemoravi, quem pigrum servum misit in tenebras exteriores severitas Dei, ubi nec futurorum improvidus dicitur, quia tali pecuniam suam credidit, nec impotens, quia ut bene ageret non ipse rexit, ipse correxit, nec aemulus ac malitiosus, quod a luce separatum in tenebras misit: hoc de omnibus poenis hominum, quae leguntur in propheticis Libris inflictae fuisse peccantibus, debet fidelis lector advertere. Hoc ergo etiam de diluvio. Neque enim Dominus Iesus non tale aliquid futurum in suo praenuntiavit adventu, quando ait: Sicut in diebus Noe: manducabant, bibebant, novellabant, aedificabant, nubebant, uxores ducebant; venit diluvium et perdidit omnes: sic erit et adventus Filii hominis. Hoc et de obduratione cordis pharaonis. Neque enim Novi Testamenti litterae non dicunt de quibusdam: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt. Hoc de spiritu mendaci, quem Deus, qui bene utitur etiam malis, iustissimo iudicio ad impium regem decipiendum misit, sicut Michaeas propheta sibi in visione prophetica demonstratum esse testatur. Neque enim dubitavit tale aliquid dicere apostolus Paulus, cum se sciret verissime dicere, ubi ait: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Hoc de facto per Moysen, cui Deus dixit: Accipe omnes duces populi, et victima illos Domino contra solem, hoc est in manifesto per diem. Vel quod factum idolum Moyses ita vindicavit, ut nec proximo suo quisque parceret, ferro perimens impios. Neque enim et Dominus Iesus non dixit: Eos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me. Ubi profecto, quia mortem significat animarum, magis est utique illa fidelibus horrenda et metuenda quam corporum. Unde idem Dominus dicit: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

16.29. Huius generis mortes, per quas animae mittuntur in gehennam, si quis fideli mente ut dignum est cogitaverit, valde viliter aestimabit quamlibet ingentissimam stragem et sanguinis fluvios mortalium corporum, et quomodocumque quandocumque moriturorum. Quas caedes iste exaggerans et scholastica vanitate describens ad blasphemandum Deum, qui talibus mortibus eos, quibus huiusmodi terror utilis fuerat, flagellabat, horrorem incutit mortalibus sensibus et aliquid se agere putat calces adversus stimulum iaciendo, ut cum de morte carnis accusat Dei providentiam, morte cordis mittatur in gehennam. Quis autem utriuslibet sexus homo non mallet gladio trucidari, etiam illo modo, quo trucidavit sacerdos phinees fornicarios, in ipso complexu nefariae voluptatis, terribile constituens adversus exsecrandas libidines ultionis exemplum, propter quod maxime Deo placuit: quis, inquam, non mallet tali genere mortis interfici, quis non postremo igne consumi vel ferinis morsibus per ipsa pudenda laniari, quam mitti in gehennam ignis aeterni? Cur igitur Deus christianorum peccantes talibus mortibus puniat, ut post corporis interitum transitorium sequatur in gehenna sine fine supplicium, nisi quia Testamenti utriusque unus est Deus? Nam possent Iudaei dicere adversus huius impietatem, quantumlibet exaggeret bella, caedes, vulnera, funera, sanguinem, longe incomparabiliter Deo nostro Deum se habere mitiorem, longe scilicet mitius punientem transitoriis mortibus corporum quam flammis perpetuis gehennarum.

16.30. At enim " propterea videtur " huic " Deus Legis et Prophetarum ", qui unus et verus est Deus, " crimine crudelitatis arguendus, quia propter levissimas causas vel etiam erubescendas poenam mortis vel corporalis inflixit, quod David populum numerasset, quod infantes ", sicut iste dicit, " filii Heli sacerdotis, de ollis vel cacabis Deo praeparatis aliquid degustassent ". Qua in re non disputo, quantum et quam perniciosum elationis vitium tam sancto viro, ut vellet Dei populum numerare, subrepserit eorumque mortibus non aeternis, sed iamiamque humana conditione venturis et celeriter transituris, fuerit flagellatus, quorum fuerat multitudine inflatus. Nec dico filios Heli non fuisse infantes, ut iste loquitur, nesciens quid loquatur, sed eius aetatis, qua possent et deberent, pro sacrilego ausu, quo se Domino Deo in sacrificiis praeferebant, digna coercitione cohiberi; quod neglectum Deus non sibi consulens, sed populo, cui religio pietasque profuisset, bello etiam vindicavit: ubi Dei timorem potuerunt augere victuri, per eorum mortes, qui fuerant, etsi senescerent, post non longa temporum spatia morituri. Mortibus quippe corporum legimus alios etiam mortuos, propter non sua, sed aliena peccata: ubi magis est in dolore cordis plaga viventium quam in resolutione carnis poena morientium; ubi animae de corporibus exeuntes suas causas habent vel malas vel bonas, non propterea gravatae, quia exutae; animarum vero morte alius pro alio plectitur nemo. Sed hoc dico, quantum existimet iste fuisse peccatum, quod in convivio nuptiali inventus est homo non habens vestem nuptialem: puto, si humana consideratione ista metiamur, huic aliquantulum sufficere debuit erubescere; et ut plurimum invitantis indignatio protenderetur, vestem mutare compelli: et tamen dictum est: Ligate illi manus et pedes et proicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Sed dicet: Non levem culpam significat vestem non habuisse nuptialem, quoniam ista parva magnarum signa sunt rerum. Sic ergo et sacrificia visibilia, cum sint in terrenis rebus exigua, magnarum quoniam divinarum signa sunt rerum, in quibus filii sacerdotis se ipsi Deo, cuius honor in sacrificiis attenditur, praeferebant. Non autem ille conviva se praetulit sponso, sed tantum non congruit, qui nuptialem tunicam non habebat. Verumtamen inter ipsas poenas, quibus utrumque vindicatum est, ille quid distet advertit, quamque incomparabiliter ista illam vincat intellegit, qui corporalibus et temporalibus spiritalia et sempiterna praeponit.

16.31. Verum quid opus est de mysticis significationibus sacrificiorum vestisque nuptialis inconvenientem carnalibus sensibus velle inculcare sermonem? Ecce quod est manifestius proferamus: Evangelium Legi veteri comparans Dominus et non illud malum quod homines ante didicerant, sed quod ipse docebat, perfectius esse contestans: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non occides, qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis: quicumque iratus fuerit fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit racha, reus erit concilio; qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. Quid tam parvum in peccatis, quam fratri dicere fatue? Quid tam magnum in suppliciis quam gehenna ignis? Si in Lege et Prophetis iste invenisset aliquem, quoniam dixisset fratri suo fatue, lapidari iussum fuisse divinitus, quantae Deum crudelitatis argueret? Quis non autem non dico lapidari, sed per singulos artus, immo per singula corporis frustra paulatim atque minutatim vivens et sentiens dilaniari consumique maluisset, quam gehennae ignibus mancipari? Absit tamen, ut crudeliorem quisquam dicat Evangelii Deum quam Legis Deum intellegens utriusque esse unum et eumdem Deum, in Lege terrentem carnalibus, in Evangelio spiritalibus poenis et ibi et hic fidelem, nusquam crudelem.

16.32. Quid illud? Nonne si a Christo linguam reperiret alienam in eumque blasphemam et qualis est huius impia garrulitate damnabilem, acerbius et amarius exagitaretur, quam quod iste de obsonio sacrificii praegustato corporalem temporalemque poenam pro sacrilegio sic indignatur ingestam, ubi venturum se Dominus et ad sinistram positis Gentibus minatur esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius? Huius tanti supplicii quaeris causam? Esurivi, inquit, et non dedistis mihi manducare. Ecce pro esca temporali non ablata, sed non data aeternum et horrendum supplicium comminatur. Et recte, si consulas veritatem. Perparvum est enim quod in eleemosynis datur; sed cum pie datur, aeternum inde meritum comparatur. Et ideo potius, quia parvum est quod datur, magna impietate non datur. Unde non mirum est, quod tantae sterilitati velut infructuosarum arborum ignis aeterni supplicium praeparatur. Si autem consulas hominem, ut de suo respondeat tibi: Omnis homo mendax, contemnit culpam, exaggerat poenam; illam quippe non videt mente carnali, hanc exhorret carne mortali. Talis est iste in omnium hominum, qui puniuntur vel corripiuntur in Vetere Testamento, longe mitioribus quam leguntur in Evangelio corporalibus poenis. Quod enim diluvium comparari aeternis ignibus potest? Quae caedes, quae vulnera, quae corporum mortes cruciatibus sempiternis? Viginti quattuor milia cadentium tanto buccarum strepitu inflat insanus, quasi non innumerabilia milia cottidie moriantur toto orbe terrarum? Sed transitoria ista corporis mors est: quis vero aestimare possit, quot milia stabunt ad sinistram ex omnibus Gentibus, quae sempiternis damnanda sunt ignibus?

16.33. Eat iste et clamet ore aperto et oculis clausis, quasi "confessus sit Deus suam crudelitatem, quia dicit per prophetam: Exacuam sicut fulgur gladium meum, inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus manducabit carnes de sanguine vulneratorum ". De quibus verbis sic iste accusat " Deum ", velut " semper humanum sanguinem esurientem " quasi dixerit: " Inebriabo me sanguine "; aut: " manducabo carnes de sanguine vulneratorum ". Sed quantumlibet hanc utilem " Dei comminationem tamquam facinoris avidam et ", ut dicit, " in sola crudelitate malis tantummodo gloriantem ", vanus et vesanus exhorreat; quid aut quantum valet verbis comparata dicentis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius? Ibi non sanguine inebriabuntur sagittae, sed non satiabuntur membris omnibus flammae; nec carnes gladius manducabit sensum doloris citius auferens mortuis quam inferens vulneratis, sed nemo cruciatibus saltem moriendo subtrahitur, ne in moriente simul etiam ipsa poena moriatur. Cur non hic dicit: Colendum ne istum an potius exsecrandum fugiendumque esse dicemus? An timet de Christo ista dicere, ne ipsius ignis aeterni supplicium non evadat, quo ille impios praeparat mittere, et ignorat miser haec dicendo de Deo Prophetarum de ipso se dicere, cuius tam tremendam severitatem in Evangelio formidat offendere?

17.34. Reprehendit etiam, quod " poenas impiorum significatas per uvam fellis et botrum amaritudinis et furorem draconum atque aspidum collectas dicit esse Deus apud se et signatas in thesauris suis, reddendas in tempore, cum lapsus fuerit pes eorum "; ignorans thesauros hic appellatas occultas dispositiones Dei, qui disponit reddere unicuique secundum opera eius. Unde Apostolus dicit: Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. Apud quem sibi enim thesaurizat iram cor impoenitens, nisi apud eum qui vivos est iudicaturus et mortuos? Neque enim nesciunt etiam illi veteres libri thesaurum desiderabilem, de quo ibi scriptum est, quod requiescat in ore sapientis. Et in Proverbiis legitur, quia Deus thesaurizat diligentibus se salutem; et Isaias propheta dicit: In thesauris salus nostra; ibi sapientia et disciplina et pietas ad Dominum. Hi sunt thesauri iustitiae. Sed vaniloqui et mentis seductores adversantes litteris sacris, quas intellegere nolunt, eligunt ex eis aspera, quae ibi leguntur ad commendandam severitatem Dei, et de litteris evangelicis atque apostolicis lenia, quae ibi leguntur ad commendandam bonitatem Dei, et apud homines imperitos hinc ingerunt horrorem, inde quaerunt favorem; quasi difficile sit, ut quisquam similiter blasphemus atque impius eo modo adversetur Novo Testamento, quo iste Veteri carpens de Vetere, quibus ibi commendatur Dei bonitas, et e contrario de Novo, quibus ibi commendatur Dei severitas; et clamet invidiosus atque venosus: Ecce qui Deus colendus est, misericors et miserator, longanimis et multae misericordiae; qui non in finem irascetur neque in aeternum indignabitur; qui non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis; sed quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis peccata nostra; qui sicut miseratur pater filios, sic miseratur timentes se; qui dicit: Nolo mortem impii, quantum ut revertatur et vivat. Non ille qui propter lucrorum avaritiam etiam eum servum, qui non perdidit talentum quod acceperat, tantum quia non amplius acquisivit, ligatis manibus et pedibus proici iussit in tenebras exteriores, ubi esset ei fletus et stridor dentium, et qui hominem non habentem vestem nuptialem de convivio suo tollit et similiter alligatum simili supplicio punit, et qui venientibus ad se et pulsantibus et dicentibus: Domine, aperi nobis, respondet: Non vos novi, tantum quia oleum secum quod infunderent suis lampadibus, non tulerunt, et qui propter unum contumeliosum verbum mittit in gehennam, et qui pro temporali cibo non accepto igne damnat aeterno. Haec atque huiusmodi si quis vesana mente sacrilegus inde lenia hinc aspera colligat ac sic homines utrarumque Litterarum imperitos a Christo tamquam saevo et crudeli conetur avertere et ad Deum Prophetarum misericordem mitemque convertere, nonne et huic ipsi, qui hoc facit Veteri Testamento, quod ab homine similiter sacrilego posset fieri Novo, impurus atque impius apparebit? Qui autem recte colit Deum, et profecto utriusque Testamenti invenit unum Deum et eiusdem unius Dei in utroque diligit bonitatem, in utroque metuit severitatem, in illo intellegens promissum Christum, in isto accipiens redditum Christum.

17.35. Nonne prius in illis veteribus libris lectum est non reddendum malum pro malo, ubi praecipitur, ut si iumentum inimici sui errare quisque invenerit, revocet domino eius, et si cecidisse in via, non pertranseat, sed levet cum illo? nonne ibi prius scriptum est, quod Apostolus ponit: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi? Nonne ibi prius homo Dei Deo suo quod ei utique scit placere dicit: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala? Nonne ibi prius Ieremias propheta describit sancti patientiam praebentis percutienti se maxillam? Nonne ibi prius per alium prophetam praecipitur, ut malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur? Quid est ergo quod iste blasphemus haec tamquam contraria Veteri Testamento de Novo colligit, aut utrasque Litteras nesciens aut ut decipiat imperitos se scire dissimulans? A quo tamen si quaeratur, utrum non reddat malum pro malo, qui pro cibo non accepto in ignem mittit aeternum, profecto turbabitur et admonebitur incomparabiliter esse mitius oculum pro oculo, dentem pro dente homini auferre, ubi mensura vindictae modum non transit iniuriae, quam propter non exhibitam humanitatem tantam reprehendere severitatem, ubi transitoria est culpa et finem non habet poena; atque ita discet, si pervicax non est, in utroque Dei unius Testamento et amandam bonitatem et timendam severitatem. Quamvis enim in Vetere Testamento propter temporalium bonorum promissionem malorumque comminationem servos pariat temporalis Ierusalem, in Novo autem, ubi fides impetrat caritatem, qua Lex possit impleri non magis timore poenae quam dilectione iustitiae, liberos pariat aeterna Ierusalem, tamen et illis temporibus fuerunt iusti spiritales, quos non occidebat littera iubens, sed vivificabat spiritus iuvans. Unde et fides venturi Christi habitabat utique in Prophetis venturum praenuntiantibus Christum; et nunc sunt plurimi carnales, qui vel haereses faciunt non intellegendo Scripturas, vel in ipsa Catholica aut adhuc parvuli lacte nutriuntur aut tamquam palea perseverans futuris ignibus praeparantur. Sicut autem Deus unus et verus creator bonorum est et temporalium et aeternorum, ita idem ipse auctor est amborum Testamentorum, quia et Novum in Vetere est figuratum et Vetus in Novo est revelatum.

17.36. Ignoscendi autem misericors mansuetudo, propter quam dictum est non solum septies, verum etiam septuagies septies fratri remittenda esse peccata, non ad hoc valet, ut sit iniquitas impunita aut torpens et dormiens disciplina, quod potius obsit quam diligens vigilansque vindicta. Claves quippe regni caelorum sic dedit Christus Ecclesiae, ut non solum diceret: Quae solveritis super terram, soluta erunt et in caelis, ubi apertissime bonum, non malum pro malo reddit Ecclesia, verum et adiungeret: Quae ligaveritis in terra, erunt ligata in caelo, quia bona est et vindicandi iustitia. Illud enim quod ait: Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus, gravius est quam si gladio feriretur, si flammis absumeretur, si feris subrigeretur. Nam ibi quoque subiunxit: Amen dico vobis, quae ligaveritis super terram, erunt ligata et in caelis, ut intellegeretur, quam gravius sit punitus, qui velut relictus est impunitus. Hic dicat iste, si placet: siccine mandata Salvatoris accepimus iubentis: Nemini reddideritis malum pro malo; sed si quis vos percusserit in unam maxillam, praebete et alteram; et: Dimittite iniurias fratribus vestris? Ecce ab hominibus non reddentibus malum pro malo alligatur homo amarius et infelicius Ecclesiae clavibus, quam quibuslibet gravissimis et durissimis ferreis vel adamantinis nexibus. " Absit ", inquit, " ut hoc dicam, quoniam christianus sum ". Hoc si vere esset, nec illa dixisset. Quoniam Deus Prophetarum, quorum scripta blasphemat, ipse est Deus Apostolorum, quorum scripta blasphemare formidat.

Chapter 1 of 3