Skip to the text

Liber I, Capita 18–24

18.37. " Sed David, inquit, Deum rogavit et non est exauditus nisi oblato sacrificio, ut hominibus qui non peccaverant, parceretur, et ideo non est credendus Deus verus qui sacrificiis delectatur ". Iam de poena occisorum hominum, quibus quandoque morituris mors illa non obfuit et eorum tamen mortibus cor regis sese extollentis merito vapulavit, superius respondimus. De sacrificio autem valde iste nihil sapit, et ideo fallitur, quia iam sacrificia talia non offert Dei populus Deo, posteaquam venit unicum sacrificium, cuius umbrae fuerunt illa omnia non hoc improbantia, sed hoc significantia. Sicut enim res una multis locutionibus et multis linguis significari potest, sic unum verum et singulare sacrificium multis est antea sacrificiorum significatum figuris. De quibus singulis hic disputare quam sit longum videtis. Unum tamen sciant insipientes, tardi ad intellegendum et praecipites ad reprehendendum, quod daemon sibi sacrificium non exigeret, nisi vero Deo deberi sciret. Falsus enim deus sic se vult honorari ab eis quos decipit, quomodo verus Deus honoratur ab eis quibus consulit; et maxime sacrificium est quod praecipue debetur Deo. Nam obsequia cetera, quae divinitati exhibentur, ausi sunt sibi etiam superbiae fastu homines arrogare. Rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrificaretur, cum regia potestate possent, ausi fuerint imperare. Quicumque tamen ausi sunt, per hoc se deos haberi voluerunt. Sacrificiis autem Deum non egere quis nesciat? Sed nec laudibus nostris eget. Verum sicut nobis, non illi utile est laudare Deum, sic nobis non illi utile est offerre sacrificium Deo. Quoniam singulari et solo vero sacrificio pro nobis Christi sanguis effusus est, ideo primis temporibus ad hoc sacrificium talibus significationibus prophetandum immaculatorum animalium sacrificia Deus sibi iussit offerri, ut quemadmodum illa immaculata erant a corporum vitiis, ita speraretur immolandus esse pro nobis, qui solus immaculatus fuerat a peccatis. Quae tempora per prophetam sic praenuntiantur: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris eius. Et paulo post in eodem psalmo: Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia caeli et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi. Meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua. Et iterum in fine psalmi eius: Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me et ibi via qua ostendam illi salutare Dei. Iam de hoc salutari Dei, quod ipse sit Christus, supra commemoravi atque monstravi. Quod est autem sacratius laudis sacrificium quam in actione gratiarum? Et unde maiores agendae sunt Deo gratiae quam pro ipsius gratia per Iesum Christum Dominum nostrum? Quod totum fideles in Ecclesiae sacrificio sciunt, cuius umbrae fuerunt omnia priorum genera sacrificiorum. Isti autem vaniloqui reprehensores Veteris Testamenti etiam si cetera quae commemoravi de hoc psalmo minus intellegunt, sufficiat eis quantum ad praesentem quaestionem attinet, quia Deus Prophetarum, qui Deus est etiam Apostolorum, non manducat taurorum carnes nec sanguinem potat hircorum. Talem quippe eum noverant sancti, qui pleni eius spiritu ista dicebant. Unde illud quod David obtulit, ut populo parceretur, umbra erat futuri, qua significatum est, quod per unum sacrificium, cuius illa figura erat, saluti populi spiritaliter parcitur. Ipse est enim Christus Iesus, qui traditus est, sicut Apostolus dicit, propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram, propter quod etiam dicit: Pascha nostrum immolatus est Christus.

19.38. Unde autem iste probare conatus est " evidenter servisse daemoniis, qui sacrificiis ea promeruerit ", volens hoc intellegi de sancto David ibi evidentius, quanta fraude imperitorum animis insidietur, ostendit. Adhibuit enim Apostolum testem eo quod dixerit: Vide Israel carnaliter nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo? Dico, quod idolum sit aliquid? Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant. Quod non ita scriptum est, sed ita: Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Quid ergo? Dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae immolant daemoniis, et non Deo immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Potuit autem accidere, ut secundum interpretationum varietatem non in rebus, sed in verbis, quod ego dixi, secundum carnem, alii codices habeant carnaliter; et quod ego dixi qui de sacrificiis manducant, aliqui habeant edunt hostias; quod ipse posuit et quod ego socii sunt altaris, habeant aliqui, participes sunt altaris; et quod ego posui: Quid ergo? Dico quia idolis immolatum est aliquid? minus ille posuerit, aut minus codex eius habuerit, et ideo tantummodo posuit quia " idolum est aliquid ". Quod vero sequitur multum ad rem pertinet, quia id aliter posuit. Ait enim Apostolus: Sed quia quae immolant daemoniis et non Deo immolant. Iste autem dixit: Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant; quasi omnes qui sacrificant, non sacrificent nisi daemonibus. Non enim ait Apostolus: qui sacrificant, sed quae sacrificant, vel, sicut a me positum est, immolant: illi scilicet qui idola colunt, quae sacrificant daemoniis et non Deo, sacrificant sive, immolant. Et ideo subiunxit: Nolo vos socios daemoniorum fieri; eos quippe ab idololatria prohibebat. Propter quod eis ostendere voluit ita illos fieri socios daemoniorum, si idolothyta sacrificia manducaverint, quomodo Israel carnalis socius erat altaris in templo, qui de sacrificiis manducabat. Ideo quippe addidit, carnaliter vel secundum carnem, quia est Israel spiritaliter vel secundum spiritum, qui veteres umbras iam non sequitur, sed eam consequentem quae illis umbris praecedentibus significata est veritatem. Hinc enim coepit, ut hoc diceret: Propter quod, dilectissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Deinde secutus ostendit, ad quod sacrificium iam debeant pertinere dicens: Quasi prudentibus dico, iudicate vos, quod dico. Calix benedictionis quem benedicimus nonne communicatio est sanguinis Christi? Panis quem frangimus nonne communicatio est corporis Domini? Quia unus panis unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane participamus. Et propter hoc subiunxit: Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Ut intellegerent ita se iam socios esse corporis Christi, quemadmodum illi socii sunt altaris. Et quia ut hoc diceret ab idolatria prohibebat, unde locus iste sermonis eius, sicut commemoravi, sumpsit exordium: ne putarent ideo non esse curandum, si de sacrificiis ederent idolorum, quia idolum nihil est, existimantes sibi haec velut superflua non nocere, confirmavit quidem et ipse nihil esse idolum, nec ideo se ista prohibere, quia idolis immolantur quae non habent sensum, sed quia quae immolant, inquit, id est idolorum cultores, daemoniis et non Deo immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Istum sensum veritas ipsa declarat, quia in templo cui serviebat carnaliter Israel, non utique idolum colebatur. Nam si sacrificia, quae in illo templo secundum veterem Legem offerebantur Deo tamquam idolorum sacrificia damnarentur vel tamquam daemoniis immolata, nullo modo ipse Dominus Christus leproso quem mundaverat diceret: Vade, ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. Nondum enim dederat pro sacrificiis illis omnibus sui corporis sacrificium, nondum suscitaverat sui corporis templum. Nec de illo templo eiciens eos, qui boves et columbas vendebant, diceret: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum.

20.39. Sane de apocryphis iste posuit testimonia, quae sub nominibus apostolorum Andreae Iohannisque conscripta sunt. Quae si illorum essent, recepta essent ab Ecclesia, quae ab illorum temporibus per episcoporum successiones certissimas usque ad nostra et deinceps tempora perseverat et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum locutus vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Haec quippe Ecclesia est Israel secundum spiritum; a quo distinguitur ille Israel secundum carnem, qui serviebat in umbris sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium, quod nunc offert Israel secundum spiritum, cui dictum atque praedictum est: Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi, et cetera, quae iam supra commemoravi. De huius enim domo non accipit vitulos neque de gregibus eius hircos. Iste immolat Deo sacrificium laudis non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec. Quod in eo psalmo positum est, quem Dominus Iesus in Evangelio de se conscriptum esse testatur quaerens a Iudaeis respondentibus Christum filium esse David, quod solum de illo carnaliter noverant, quomodo eum David in spiritu dixerit Dominum. Tunc enim huius psalmi commemoravit exordium: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ibi quippe et hoc dictum est: Iuravit Dominus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Noverunt qui legunt, quid protulerit Melchisedec, quando benedixit Abraham; et si iam sunt participes eius, vident tale sacrificium nunc offerri Deo toto orbe terrarum. Dei autem iuratio incredulorum est increpatio. Et quod Deum non paenitebit, significatio est quia hoc sacerdotium non mutabit. Mutavit quippe sacerdotium secundum ordinem Aaron. Unde alius propheta dicit ad eum qui carnaliter est Israel: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et hostiam non accipiam de manibus vestris. Ecce quod est secundum ordinem Aaron. Cur autem hoc non accipiat, addit et dicit: Quia ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in Gentibus et in omni loco incensum offertur nomini meo et hostia pura; quia magnum est nomen meum in Gentibus, dicit Dominus omnipotens. Ecce quod est secundum ordinem Melchisedec. Incensum enim quod est Graece sicut exponit Iohannes in Apocalypsi, orationes sunt sanctorum. Deus quippe ille, sicut canitur in psalmo, qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, cui terrae id est cui populo diffuso a solis ortu usque ad occasum diceret: Non accipiam de domo tua vitulos; immola Deo sacrificium laudis. Ipse per hunc prophetam quod certissime futurum erat iam velut factum praedicans ait: Ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in Gentibus et in omni loco incensum offertur nomini meo et hostia pura; quia magnum est nomen meum in Gentibus.

20.40. Non enim sicut hominem paenitet Deum; sed sicut Deum, quemadmodum non sicut homo irascitur nec sicut homo miseretur nec sicut homo zelat, sed omnia sicut Deus. Paenitentia Dei non est post errorem; ira Dei non habet perturbati animi ardorem; misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in latina lingua nomen accepit, zelus Dei non habet mentis livorem. Sed paenitentia Dei dicitur rerum in eius potestate constitutarum hominibus inopinata mutatio; ira Dei est vindicta peccati; misericordia Dei est bonitas opitulandi; zelus Dei est providentia, qua non sinit eos, quos subditos habet, impune amare quod prohibet. Unde iste qui tam loquaciter exagitavit Dei paenitentiam, discat primo vix inveniri aliquid, quod digne de Deo dici possit, sed plurima et paene omnia nos de illo dicere loquendi necessitate, quae magis homines ex hominibus metiuntur, sicut autem de illo intellegenda sunt, vix a paucis et spiritalibus intelleguntur. Propter quod providentissime Scriptura divina de illo ineffabili loquens ad quaedam etiam verba descendit, quae iam hominibus et ipsis carnalibus, cum de Deo sermo est, videntur absurda et indigna: ut, cum timentur ista sic accipi quomodo in hominibus solent, et discutiuntur quemadmodum de Deo bene accipi possint, ibi discatur etiam illa, quae humanis sensibus in eisdem scripturis Deo digna videbantur, non secundum hominum mores intellegi vel credi oportere. Cito enim videtur paenitentia, sicut ab hominibus agitur, non cadere in Deum, sed non cito videtur etiam misericordia, sicut homines miserentur, non cadere in Deum. Ex illo ergo quod requirendum fatetur, discit homo et hoc requirere, quod iam sufficere arbitrabatur. Sic ergo quando eum paenitet, non mutatur et mutat; sicut quando irascitur, non movetur et vindicat; et quando miseretur, non dolet et liberat; et quando zelat, non cruciatur et cruciat.

20.41. Numquid autem in libris Testamenti Novi desunt haec verba, quae si accipiantur sicut in hominibus intellegi solent, nullo modo congruunt divinitati et gravem pariunt offensionem? Cum enim de Christo verissime dicat evangelista, quod non opus habebat ut ei quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine, cur ipse quibusdam dicit: Nescio vos? Ipsos denique sanctos suos cum praescierit et elegerit ante mundi constitutionem, quid est quod dicit Apostolus: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo; quasi nunc eos cognoverit, quos antea nesciebat? Quod vero ait: Spiritum nolite extinguere, tamquam extingui Spiritus possit, quis ferat nisi qui ea prudenter intellegit? Nonne in Evangelio scriptum est: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum? Calumnietur ergo et huic verbo iste blasphemus et dicat: Qualis est qui irascitur cum scriptum sit: Iracundia viri iustitiam Dei non operatur? Calumnietur isto modo et Apostolo dicenti: Numquid iniquus Deus, qui infert iram? Iam porro si quisquam diceret: Confundetur Christus et hoc eo tempore, quo iudicaturus est vivos et mortuos, quis eum christianus patienter audiret? Tamen in Evangelio: Qui me, inquit, confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. Cur autem orantes dicimus: Sanctificetur nomen tuum, si semper est sanctum, nisi quia verum est et quod scriptum est de quibusdam, quia polluerunt nomen Domini Dei sui? Et cur dictum est Domino: Memento mei, cum veneris in regnum tuum, si nihil obliviscitur, nisi quia non insipienter, sed intellegenter ei dicitur: Oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram? Ergo et scienter nescit; et quod semper scivit, aliquando cognoscit; et cum extinguitur a negantibus, inextinguibilis permanet; et tranquille irascitur; et confundi non potest, etiam quando confunditur; et nomen eius pollui non potest, etiam quando polluitur; et oblivisci non potest, etiam quando obliviscitur; et meminit, etiam quando admonetur. Sic est ineffabilis. Haec enim de illo dicuntur, de quo nihil ab homine vel homini dici satis digne et satis competenter potest. Quae cum ita sint, quis religiosus non istum exsufflet ut pulverem, quem proicit ventus a facie terrae, qui tumens et elatus atque irruens in oculos infirmorum eosque perturbans videtur sibi aliquid dicere, arguendo verba in Vetere Testamento quae non intellegit, nec intuendo quae in Novo intellegit?

20.42. Hoc autem de paenitentia Dei, unde factum est ut loqueremur, cum commemoraremus prophetiam de Christo, ubi dictum est: Iuravit Dominus et non paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec, ad commendandum sacrificium salutare, in quo pro nobis sacer sanguis effusus est, cuius umbrae fuerant sacrificia, quae de pecoribus immaculatis iussa sunt immolari: hoc ergo de paenitentia Dei, ne sic eam putaret accipiendam, ut ex eo quod non intellegit in blasphemiarum latratus rabidus insaniret, habebat unde commoneretur in proximo. Ipse quippe commemoravit Deum dixisse: Paenitet me unxisse Saul in regem. Hoc autem scriptum est Samueli sancto dictum fuisse, per quem Deus arguit Saulem, quod homini quem Deus occidi iusserat pepercisset, exhibens velut misericordiam contempta oboedientia; quasi vero melius nosset, quid de homine fieri debuerit, quam ille qui hominem fecit. Ubi quod saluberrimum est discimus, ut semper divinum praeceptum humanum in nobis vincat affectum. Idem tamen Samuel, cui dixerat Deus: Paenitet me unxisse Saul in regem, dicit evidenter Deum non paenitere. Nam ita scriptum est: Et factum est verbum Domini ad Samuel dicens: Paenitet me quod constituerim Saul in regem, quoniam aversus est a me et verba mea non custodivit: et paulo post Sauli dixit ipse Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo bono super te et dividetur Israel in duo et non convertetur neque paenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum. Ecce qui noverat intellegere Deum sine miseria miserantem, sine ira irascentem, sine zelo zelantem, sine oblivione obliviscentem, sine ignorantia nescientem, sine paenitentia paenitentem; non iste qui secundum verbum Dei non loquendo et Litteras eius non considerando et voces earum non advertendo factus est mutus latrator, caecus lector, surdus auditor.

20.43. " Obliviosus ", inquit, " Deus et emortua memoria arcum posuit in nubibus, qui iris dicitur, unde commoneatur non amplius humanum genus delere diluvio, quid agat omnino nesciens, cui merito opus sit assiduo monitore ". Iste vero non memoria, sed anima mortua quid loquatur nesciens, si in rebus apertioribus calumniatur, quanto magis caligat in nubibus et delirare compellitur? Cui tamen ut cito respondeam ita dico Deum se admoneri voluisse, quamvis non sit oblitus, sicut Christus doceri se voluit, ubi Lazarus positus fuerit, quamvis non esset ignarus. Nolo enim dicere, quos arcus ille significet resplendens e nubibus fulgore et radiis luminis, quo roscida illustratur obscuritas, grata quodam modo confessione respondens, et quomodo Deus non perdat orbem diluvio spiritali, dum est eorum memor, quorum illuminatae nubes figuram gerunt, horum enim nomina scripta sunt in caelis, ut memor sit eorum Pater qui est in caelis, quoniam non de suo lucere se sciunt, sed de sole iustitiae, sicut illae nubes de sole visibili. Sed ex illo quod commemoravi urgendus est, quomodo accipiat Dominum dicentem de Lazaro: Ubi posuistis eum? Et locus ei, tamquam ignoret, ostenditur. Nisi enim aliquid eum ista, qua nesciens videbatur, inquisitione significasse fateamur, quomodo praedicamus Christum non solum scisse praesentia, verum etiam futura praescisse? Maxime quia iste in eam se praecipitavit mirabili caecitate sententiam, ut diceret: "Nemo nisi ignarus interrogat ". Ubi cogitare non potuit, quotiens Christus interrogaverit. Annon interrogat qui dicit: Quid vobis videtur de Christo? Cuius est filius? Quid hoc testimonio manifestius? Quod si nimium durus est, numquid etiam ibi negabit interrogasse Christum, ubi se ipse interrogare testatur dicens: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: baptisma Iohannis unde erat? E caelo an ex hominibus? Ubi nunc se abscondet loquacissimus contra Deum et desperatissimus disputator? Ubi est quod ait: " Nemo nisi ignarus interrogat "? Ecce Christus ignarus non est et tamen interrogat. His nempe oculis reprehendit Prophetarum Deum, quibus non videt Christum. Sed in talibus interrogationibus apertissime doctor est Christus. In his autem quando ait: Ubi posuistis eum? Et: Quis me tetigit? Et si quid dixisse huiusmodi legitur, videtur doceri velle quod nescit et tamen scit. Sic ergo et in illis Libris Deus tamquam oblitus admonetur, sed tamen absit, ut quidquam unquam obliviscatur.

20.44. Quid illud ipsum quod dixit Dominus discipulis suis: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis; nonne videtur tamquam ex illo arcu, qui refulget ex nubibus, velut quibusdam in caelo Deus litteris admoneri? Nisi haec pie accipiantur, donec fides impetret ut intellegantur, nonne ut fabulosa ridentur? Quibus ridentibus, nisi insipientibus et eo ipso, quo sapientes sibi videntur, magis magisque dementibus? quis enim cogitat, quomodo ad memoriam Dei scribantur in caelis sequentes Dominum, derelinquentes autem Dominum scribantur in terra, de quibus propheta Ieremias dicit: Universi qui derelinquunt te confundantur; recedentes super terram scribantur? Quos bene intellegitur significasse Iesus, quando Iudaei victi atque confusi, cum audissent: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem iaciat, unus post alterum recesserunt. Tunc autem ille ostendens de quo numero essent digito scribebat in terra.

21.45. " Si putamus, inquit, merito conversationis suae homines diluvii excepisse sententiam et Noe iustum ad reparationem creaturae melioris esse servatum, cur exinde peiores oriuntur et in eodem actu vitae sordentis humani generis etiam nunc nativitas revolvitur "? Ita hoc dicit, tamquam vixerit cum eis qui diluvio perierunt et inde noverit, quod nunc peiores oriuntur. Sed sive in peiore sive in eodem sive in meliore actu post diluvium genus versetur humanum, puto Dei dimittendum esse iudicio, qui novit retribuere unicuique secundum merita eius, non huic cani rabido adversus Dominum suum latranti vel asino stulto adversus stimulum calcitranti. Apostolus clamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit? Et iste illi, cui nullus est consiliarius, audet esse adversarius. Quid autem interest morituris cunctis, quantum ad mortem attinet corporis, utrum singillatim an simul omnes pariterque moriantur, nisi quod cum singuli moriuntur, et omnes mortem et omnes de mortuis patiuntur dolorem; cum autem simul universos rapit unus interitus, saltem nemini relinquitur luctus? Verum etiam altius in illo diluvio consilium Dei fuit, quam cor infidelium vel novit vel capit. Sed nolo me, apostolum Petrum potius audiat iste dicentem: In diebus Noe cum fabricaretur arca, octo animas salvas factas per aquam; quod et vos, inquit, simili forma baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi. Ecce habet expositum diluvii sacramentum. Ubi propterea est additum, per resurrectionem Iesu Christi, ut diem intellegeremus octavum; quod significavit in arca numerus hominum: octavo enim die, hoc est, post septimum sabbati Dominus resurrexit. Sic illa quae gesta commemorantur, si quis intellegat, etiam prophetiae fuerunt. Sed iste praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam constitutus, submersus est diluvio, non ablutus.

22.46. De testimonio quoque Isaiae prophetae calumniatur atque blasphemat eo, quod dixerit: " Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt; et eosdem paulo post appellaverit semen pessimum, tamquam se ostendens genitorem malorum, cuius filii sunt semen pessimum ": nesciens ob hoc eos dici semen pessimum, quoniam gratiae Dei, qua filii facti erant, peccando degeneres exstiterunt, eorum filii facti, quorum imitatores esse voluerunt. Unde illis alio loco dicitur: Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea, quarum Gentium sunt impietatem malitiamque sectati, ex quibus tamen carnis originem non ducebant. Sed solvat iste quaestionem evangelicam, ubi Dominus dicit: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se? Dicat quemadmodum sit bonus Deus malorum pater; utrumque enim Veritas dixit. Annon erant mali quibus ait: Si ergo vos cum sitis mali? Annon habebant Deum bonum patrem quibus ait: Quanto magis Pater vester qui in caelis est, dabit bona petentibus se? Porro si mali appellati sunt propter peccata, sine quibus non est in hac infirmitate mortalium quorumlibet etiam vita iustorum, quanto convenientius semen pessimum diceretur, quod nasceretur impia voluntate et moribus exsecrabilibus pullularet?

22.47. Sed " hunc ", inquit, " Deum Dominus Christus appellavit arborem malam facientem fructus malos ". Immo vero huius talia sentientis tamquam malae arboris iste ipse sermo blasphemus fructus est malus. Nam hominem malum dixisse Dominum arborem malam, cuius fructus mali essent opera mala, et hominem bonum arborem bonam, cuius fructus boni essent opera bona, id est, ipsas hominum voluntates vel malam mali hominis vel bonam boni hominis diversas esse arbores diversos fructus ferentes satis evidenter ipse testatur dicens: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Quomodo autem diceret: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum, nisi homo posset nunc in hoc, nunc in illud mutata voluntate converti?

23.48. " Sed ipse Deus ", inquit, " per eumdem prophetam fatetur et dicit: Ego sum Deus faciens bona et creans mala ". Ita plane: ipse est enim Deus, de quo dicit Apostolus: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei. Haec autem severitas eius damnabilibus mala est, quia malum illis damnationis importat. Nam quia iusta est, alio modo reperitur bona; omne enim iustum bonum. Quam vero eleganter sibi videtur iste verba discutere atque discernere nesciens quid loquatur? Quandoquidem hoc ipsum, quod ita posuit hoc testimonium, ut non diceretur: faciens bona et mala aut creans bona et mala aut creans bona et faciens mala, sed: Faciens bona et creans mala, vult vertere in crimen et conatur ostendere quod fit forinsecus fieri, quod autem creatur, apud ipsum esse creatorem atque inde procedere, ut videlicet Deus Prophetarum tamquam extranei a se boni factor aliquando fuisse videatur, creator autem mali tamquam natura malus de se ipso proferens quod creavit. Quae verba si ex consuetudine consideremus locutionis humanae, et fieri et creari, non solum filii quos de semetipso quisque generat, verum etiam magistratus dicuntur atque urbes et quaeque alia, quae non exeunt de gignente, sed forinsecus fiunt. Si autem quomodo Scripturae sanctae, quibus iste insidiatur, loqui soleant, perscrutemur, aut hoc est facere quod creare, a quo tamen distinguitur gignere, et variandi verbi causa, non ad aliquam rerum differentiam dici potuit: Faciens bona et creans mala, cum dici etiam posset, creans bona et faciens mala; aut si ullam voluisset propheticus Spiritus hic esse distantiam, multo accommodatius sic acciperentur haec verba, ut intellegeremus id fieri, quod si non fieret, omnino non esset, creari autem ex eo quod erat condi aliquid atque constitui, sicut diximus creari magistratus atque urbes. Nam et illi ex his, qui iam homines erant, constituuntur in honoribus, cum magistratus creantur; et ligna et lapides, quibus construuntur urbes, utique iam erant, sed nondum in illam rerum faciem, quam videmus in urbibus, quodam ordine et compositione venerant, quod cum fit creari urbes dicuntur. Quod enim Graeci appellant , hoc nostri aliquando creare, aliquando constituere, aliquando condere interpretantur, quod saepissime idem significat in illis Litteris, quod est facere. Nam et fecit Deus hominem ad imaginem Dei et Deus creavit hominem inexterminabilem, legimus; et si aliquando cum aliqua differentia dicitur, hoc rectius potest interesse quod dixi, ut facere sit quod omnino non erat, creare autem ex eo quod iam erat ordinando aliquid constituere. Ideoque hoc loco dictus est Deus creans mala, quoniam peccantibus ea convertit in malum dispositione severitatis suae, quae bonitatis eius largitate bona facta sunt. Unde dicit apostolus Paulus: Christi bonus odor sumus in omni loco et in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt. Quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem. Sed cum continuo sequatur et dicat: Et ad haec quis idoneus? Nonne importuni quodam modo sumus ingerere ista carnalibus non studiosis, sed contentiosis nullo modo idoneis ea capere, quae utinam saltem desinerent carpere?

23.49. Quantus quippe conflictus adversus Arianos fuerit excitatus, ne unigenitum Filium dicerent esse creaturam idem putantes creatum esse quod genitum, iste fortassis ignorat. Sed ut eius regula fallax atque distorta ex eodem prophetico et evangelico testimonio quod ipse posuit percussa frangatur, sic Deus loquitur per prophetam: Ego creans lucem et faciens tenebras, faciens pacem et creans mala. Quod ipse nec totum nec sicut illic legitur posuit. Atque illud quidem facile dissimulandum est, quod pro pace posuit bona, quoniam pax bona est. Sed illud praetereundum non est, quia huius sententiae partem superiorem dolo potuit praeterire, ne diceret creans lucem, quia cum sit lux etiam confitente ipso utique bona, ab eo creatam noluit confiteri, quem non vult creare nisi mala. Magis ergo indifferenter id positum debemus accipere, creare et facere, distinctionis tamen, quam sibi iste fecit, regula fracta est, quoniam Deus Prophetarum, quem de verbo quod non intellegit culpat, ibi legitur creator bonorum, quod negat. Itemque ex Evangelio. Nempe nobis, tamquam plurimum suis partibus faveret, opposuit quod Dominus ait: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. Cur ergo non secundum istum creat dixit, non facit, si vera est eius differentia, qua facientem a creante distinguit dicens quod fit alienum esse a faciente, quoniam de foris accedit, quod autem nascitur, proprium eius esse qui generat? Hinc enim existimat Deum generatorem malorum, quia dictum est creans mala, putans, quod et Ariani putaverunt, in scripturis illis nihil interesse, utrum generari dicatur aliquid an creari, sed certe in eo, quod Dominus arborem bonam fructus bonos, malam malos non dixit creare, sed facere, videat iste suam regulam fractam et comprimat linguam. Quid enim stultius quam dicere Deum Prophetarum esse arborem malam et id velle intellegi in eo quod Dominus ait: Arbor mala fructus malos facit, et rursus dicere: " Non facit mala, sed creat; quia si faceret, aliena ab illo essent eique forinsecus accederent; cum vero creat, ipse illa de se ipso tamquam radicitus generat "? Non ergo de isto Deo Dominus ait: Arbor mala malos fructus facit, quoniam creat mala iste, non facit. Ecce qui audet accusare Prophetas, qui ex Evangelio productis a se testibus refragatur.

24.50. Item verba quaedam ex libro Deuteronomio velut impura exhorrescens impurus exagitat, quasi Deus verecundari debuerit, pudenda impiis irrogare vel praenuntiare tormenta, nec eo comminari modo, ut diceret: Quae mollis in vobis et tenera nimis fuerit, cuius experimentum non accepit pes eius ambulare super terram prae teneritudine et mollitie, zelabit oculo suo virum suum et filium suum et filiam suam et secundas suas et quod exierit per femora eius comedet. Immo vero quanto est horribilius, tanto est terribilius. Neque enim a propheta monendo dictum est, sed minando, non ut haec homines facerent, sed ne illa facerent, quae sensus perversus exercet, et ad haec pervenirent, quae sensus humanus exhorret. Quis autem digne eloqui possit, quam sit mentis exsecrabilior foeditas, poenas exhorrere meritorum et merita non cavere poenarum? Dicat plane Spiritus sanctus intaminatus et intaminabilis, quod audire anima recusat immunda et esse non recusat immunda. Immunditiam quippe aversatur carnis offensis sensibus carnis, et immunditiam diligit suam extinctis sensibus cordis. Dicat haec Spiritus Dei et per horrorem talia mala patiendi incutiat timorem malefaciendi.

24.51. Idem namque Spiritus etiam per Apostolum loquens sensus impios non est verecundatus offendere, dum pios vellet instruere, ubi commemorata impietate quorundam, qua coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, subiunxit atque ait: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes et mercedem mutuam quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. Si quisquam inimicus Apostoli vellet ex his verbis talia dicere, qualia dicit ex Librorum veterum quibusdam locis iste blasphemus, nonne haberet amplam materiam, in qua loquaciter insaniret, et quanto sibi videretur disertiora dicere, tanto detestabiliora maledicta iactaret, maxime quia dictum est: Mercedem mutuam quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes? Oportuisse quippe non est veritus dicere Apostolus, ut qui creaturae potius quam Creatori servierunt, erroris sui mercedem non inviti haec turpia patiendo, sed libenter faciendo reciperent; iudicio scilicet non alicuius hominis immundissimi, quem talia delectarent, sed iustissimi Dei, qui tradidit eos in passiones ignominiae, ut crimina criminibus vindicentur et supplicia peccantium non sint tormenta, sed incrementa vitiorum. Sapiens autem cum haec audit, ipsam magis in hac vita iram Dei timet, qua homo non patitur quod acriter dolet, sed facit quod turpiter libet; et eius, cui talia iudicia displicent, verba insana contemnit, quia et in ipso poenam pharaonis, hoc est indurati cordis agnoscit. Si enim quosdam, qui non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt, quid mirum, si et istum qui divina blasphemat eloquia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut dicat quae non conveniunt? Sic enim oportet haereses esse, ut probati, inquit Apostolus, manifesti fiant in vobis. Sic vasa irae locis congruis et temporibus ordinantur, ut etiam de ipsis notas faciat Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae de massa eiusdem damnationis fiunt in honorem gratia illius, non meritis suis. Ille quippe donat prodesse nobis non solum quod docet veritas, verum etiam quod obstrepit vanitas, ut cum respondetur inquietissimae vanitati, auscultetur sincerissimae veritati.

24.52. De turpi maledicto arguit vanitas, sed turpe non esse, quibusdam rebus turpibus nominatis cavendam ostendere turpitudinem, misericors indicat veritas et vecors vincitur vanitas. Nam de turpi maledicto potest a verbosis impiis reprehendi et apostolus Paulus, ubi ait: Utinam et abscindantur qui vos conturbant, quod etsi bene intellegentibus benedictio magis apparet, ut fiant spadones propter regnum caelorum; potest tamen garrula caecitas etiam in Apostolo hoc reprehendere contendens, quod non debuerit rem honestam turpi verbo enuntiare. Possunt et ipsum Dominum, qui eiusdem continentiae donum commendans ait: Sunt qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum. Legunt quippe isti litteriones -sic enim potius quam litterati appellandi sunt qui legendo litteratos nihil sapere didicerunt - legunt ergo apud Ciceronem tale aliquid, unde sibi videantur docte Christi verba culpare, perditi potius quam periti. Ille namque cum doceret, in translatione verborum obscoenitatem esse vitandam: Nolo, inquit, dici morte africani castratam esse rem publicam. Sed si hoc verbum ipse quod vitari volebat, ut vitandum ostenderet, non vitavit, et quod dici noluit coactus est dicere, quanto magis res, quae verbo eodem recte significatur, ut ab audiente possit intellegi, suo verbo enuntiatur? Atque ut ad illud redeamus, quod iste in Deuteronomio reprehendit: Si Cicero vir eloquentissimus et verborum vigilantissimus appensor et mensor, quod dici noluit, dixit, ne diceretur, quanto melius Deus magis morum quam verborum pulchritudinem quaerens atque munditiam turpe aliquid non turpiter, sed minaciter dixit, ut hoc horreretur, ne aliud committeretur, propter quod ad illa quae audire horroris est, veniretur? Et tamen cum legitur, aures infidelitas claudit, avertit faciem, exasperat vultum, linguam vibrat, blasphemias iaculatur. Videte si non sunt isti ex illo genere hominum, qui loquente Christo de sacramento corporis et sanguinis sui dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Nisi quod excusabiliores sunt, qui verba divina quae non intellegebant, non in maledictione, sed in benedictione horribilia non ferebant. Mirum enim non est, si maledictum quando auditur horretur; nec exigendum est ut verbis non horrendis dicatur, quod ad hoc dicitur, ut ab exhorrente timeatur. Dominus autem talia dicebat, quae amari praeciperet, non timeri; et tamen quae infidelitas sufferat: Caro mea vere cibus est, et sanguis meus vere potus est; et: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis? Si ergo Dei sapientia verbis sacramento congruis pascens animam credentem non curavit insipientiam nauseantem, quanto magis eadem ipsa sapientia, ubi locus et tempus timoris fuerat, non amoris, salubrem volens importare terrorem non curavit insipientis errorem, quamvis eius praevideret horrorem? Quis autem istorum spiritalem novit horrere animae foeditatem, cum velut sua quadam fame atque egestate compellitur comedere, quae de suis carnalibus cogitationibus tamquam de femoribus exeunt? Nam illius maledicti, quod iste velut turpe reprehendit, rarus effectus est; vix enim aliquando tam magnum est flagellum famis, ut ad nefanda illa compellat; ista vero fame, qua miserorum animae inopes veritatis ea pro veritate comedunt, quae carnalibus sensibus pariunt, usquequaque plena sunt omnia, tanto infelicius, quanto nocet amplius et horretur minus.

24.53. Sed puto me uni libro illius quem misistis nostro non uno, ne nimium prolixus sit, respondere debere. Proinde hic faciamus huius finem, ut ex his, quae discutienda restant, alius inchoetur. Nescio quo enim modo ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio.

Chapter 2 of 3