Contra Donatistas post collationem, Capita 1–20
1.1. Quid adhuc, Donatistae, seducimini ab episcopis vestris, quorum fallaces tenebrae clara luce discussae sunt; quorum apparuit error, quorum pertinacia superata est? Quid adhuc vobis iactant vana mendacia? Quid adhuc creditis hominibus victis? Cum vobis dicunt iudicem praemio fuisse corruptum, quid novum faciunt? Quid aliud omnes victi facere consuerunt, qui veritati consentire nolunt, nisi ut de iudicis iniquitate mentiantur? Quaerite ab eis, et ad hoc primum vobis respondeant, si possunt, quare ausi sunt venire Carthaginem, et in unum locum nobiscum Collationis gratia convenire. Iam ante aliquot annos conveneramus eos publice, ut nobis conferentibus veritas appareret, et dissensio quae nos dividit de medio tolleretur. Sed ipsam veritatem refugientes, actis responderunt: " Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum ". Quare ergo modo nobiscum convenire voluerunt? Puto quod non facerent, quod eis videbatur indignum, nisi nos cognoscerent non esse progeniem traditorum. Aut certe ipsi vobis respondeant, quare dixerunt: " Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum ", et in unum nobiscum postea convenerunt. Quae res eos coegit facere quod indignum est? Non enim ligati adducti sunt, sed omnino liberi convenerunt. Si dixerint: "quia iusserat Imperator"; ergo tunc faciunt quod indignum est, quando iusserit Imperator? Quid ergo irascuntur nescio quibus traditoribus ad causam nostram non pertinentibus? Codices enim dominicos persecutoribus dare, utique indignum est: quod cum fecit traditor, non habet crimen, quia iusserat Imperator. Hoc dicimus, non secundum veritatem, sed secundum ipsorum perversitatem. Ipsi enim dixerunt: publica gesta proclamant, apud acta dixerunt. Non quilibet ignotus, sed Carthaginiensis episcopus eorum Primianus hoc dixit. Primianus hoc scriptum magistratui Carthaginis dedit, et a diacono suo dicendum apud acta mandavit: " Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum ". Ecce convenimus in unum; quid ad ista respondent? Si dicunt: Non est indignum: quare mentiti sunt, quando indignum esse dixerunt? Si dicunt: Indignum est: quod indignum est quare fecerunt? Uno modo se poterunt asserere, quod indignum est non fecisse, et in illis Primiani verbis non fuisse mentitos, si dicant: "Indignum est quidem ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum, sed nos ideo vobiscum in unum convenimus, quia cognovimus vos non esse progeniem traditorum". Quod si ita est, quare nobis iam convenientes in unum, ipsas calumnias obiecerunt, nisi forte ut etiam nos eos cognosceremus non esse filios martyrum? Martyres enim testes dicuntur; testes autem Christi, veri testes sunt. Isti autem falsi testes inventi sunt, qui traditionis crimina et aliena aliis obiecerunt, et nec ipsa probare potuerunt.
2.2. Quid adhuc attenditis humana mendacia, et divina testimonia non attenditis? Quid adhuc victis hominibus creditis, et veritati quae numquam est victa non creditis? Veritas enim Dei, sicut in ipsa etiam Collatione probavimus, perhibuit testimonium Ecclesiae suae per multa documenta Scripturarum sanctarum, per propheticas et evangelicas Litteras; et locus designatus est unde Christi Ecclesia fuerat incoeptura; et fines terrae, quo usque fuerat perventura. Per omnes gentes futuram Ecclesiam suam Dominus dicit, incipientem ab Ierusalem. Divina lectio recitatur, quemadmodum coeperit ab Ierusalem, ubi primum congregatis fidelibus missus est de coelo Spiritus sanctus. Divinae lectiones recitantur, quemadmodum se ab Ierusalem per vicina et longinqua diffuderit. Expressa sunt nomina locorum, manifestata sunt nomina civitatum, in quibus Ecclesia Christi apostolico labore fundata est. Quae loca et civitates etiam Epistolas ab Apostolis accipere meruerunt: quas Epistolas et ipsi in vestris congregationibus legunt, et tamen non communicant eorum locorum et civitatium Ecclesiis, quae ipsas Epistolas accipere meruerunt, obicientes eis nescio qua crimina Afrorum, quod eorum contagione perierint; cum ipsi dixerint in hac ipsa Collatione, quam modo Carthagini habuimus, quod nec causae causa, nec personae persona praeiudicet.
3.3. Tunc autem hoc dixerunt, quando eis diximus: Concilium quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti Caeciliano, quemadmodum concilium quod in causa Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest absenti Primiano. Protulerunt enim ubi septuaginta et quod excurrit episcopos, qui absentem damnaverant Caecilianum, cum proferantur plus minus centum episcopi partis ipsorum, qui damnaverant absentem Primianum. Quia ergo diximus eis, sic illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia; continuo non invenientes quod responderent, et horribiles angustias passi, dixerunt: Nec causam causae, nec personam praeiudicare personae: quod adversus omnes humanas calumnias in ore habet catholica Ecclesia, nunc autem multo fortius multoque liberius, quando id quod semper veritas tenuit, etiam inimicorum confessio confirmavit. Quis ergo sine tristitia perferat gravi? Quis gemitum cohibeat? Quis non in lacrymas et in vocem doloris erumpat, qui hoc digne consideraverit? Ecce ut ab episcopis partis Donati damnatus Primianus non amittat episcopatum, aut ut Primianus damnatus non inquietet partem Donati, nec causae causa, nec personae persona praeiudicat: ut autem Caecilianus, quem absentem inimici similiter damnaverunt, non deputetur episcopus, et contaminet omnes christianas gentes usque ad terminos terrae, et causae causa, et personae persona praeiudicat.
4.4. Si voce ipsius unitatis clament Ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae, ceterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit: " O pars Donati, non novimus quid dicatis; quare nobis non communicatis? Si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praeiudicat? Si nos audire non vultis, vos ipsos audite dicentes: Nec causae causa, nec personae persona praeiudicat. An usque adeo potest vestra perversitas, ut haec verba valeant ne vobis praeiudicet Primianus, et haec verba non valeant ut nobis praeiudicet Caecilianus? ". Clament etiam similiter Ecclesiae orientales septem ad quas scribit apostolus Ioannes, Ephesi, Smyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laodiciae, Pergami, et dicant: " Quid vobis fecimus, fratres, qui potius Donati quam nostrae communionis esse voluistis? Si Caecilianus peccavit, quamvis et ipsius crimen non potuistis ostendere, quia sicut Primianus vester, sic absens etiam iste damnatus est: verumtamen qualiscumque ille fuerit, nos vobis quid fecimus? Quare christiani cum christianis pacem habere non vultis? Quare in nobis communia Sacramenta rescinditis? Quid vobis fecimus? Quare Primiani causa non praeiudicat parti Donati, nisi quia verum est quod dixistis: Nec causae causa, nec personae persona praeiudicat? Quare ergo causa Caeciliani praeiudicat haereditati Christi, in qua sumus Apostolorum labore plantati? Ad unam nostrum scribit apostolus Ioannes, quod habeat pauca nomina in Sardis, eorum qui non inquinaverunt vestimenta sua; nec tamen ab eis qui in ipsa Ecclesia immundi fuerunt, illorum paucorum vestimenta polluta sunt: quoniam verum est quod dixistis, nec causam causae, nec personam praeiudicare personae. Quomodo ergo potest causa et persona Caeciliani praeiudicare nobis? Aut si non praeiudicat, quare separamini a nobis? ". Dicant etiam Ecclesiae ad quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium; nam de Galatia et Epheso supra iam dictum est: dicant ergo et istae: Litteras ad nos datas, fratres, quotidie legitis, qui vultis adhuc esse de parte Donati. In ipsis Epistolis per nomen pacis nos Apostolus salutavit, dicens: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Quare pacem in nostris Epistolis legendo didicistis, et eam nobiscum tenere noluistis? In tam longinquis terris trans mare positis Afrum nobis obicitis Caecilianum: certe verum est quod dixistis: Nec causae causa praeiudicat, nec personae persona. Quae est ista privata et peculiaris sanctificatio, qua vobis licet ut Afrae parti Donati causa non praeiudicet Afri Primiani, nec personae Primiani Carthaginensis praeiudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana praeiudicia tam longe mittantur aut nobis praeiudicet causa Caeciliani? ".
4.5. Dicat etiam catholica Ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata: dicat etiam ipsa: " Nec mihi Caeciliani causa praeiudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia; quia non praeiudicat Ecclesiae quae toto orbe diffunditur in cuius communione permaneo: aut certe praeiudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnaverunt. Si autem ideo non praeiudicat, quia nec causa causae, nec persona personae, multo magis servanda est ista iustitia erga unitatem catholicam Christi, si eam servari erga se postulat pars Donati ". Hoc Ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: " O pars Donati, tu ista verba dixisti, tu ista verba tua recognovisti, tu istis verbis etiam subscripsisti: Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat. Ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc vides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo damnatus est Primianus. In ipsa Primiani causa Felicianum damnasti, et eum postea sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. Si tantum valet quod nec causa causae praeiudicat, nec persona personae, ut tibi non praeiudicet hodie tecum viventis communio Feliciani; mihi quomodo praeiudicat olim defuncti memoria Caeciliani? ".
4.6. Quid ad ista respondent, qui vobis adhuc iactant inania, et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? Quid adhuc dicunt nos iudicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? Numquid et tanti apud vos meriti episcopum praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur? Hoc enim agebamus omnibus viribus, hoc instabamus, ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam Ecclesiae, quam Deus suis sanctis testimoniis roboravit, non pertinere ostenderetur. Hoc agebamus etiam similitudinibus evangelicis, ut causa et persona zizaniorum non praeiudicaret causae et personae tritici, quamvis in eodem agro eadem pluvia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret: ut causa et persona paleae non praeiudicaret
5.7. Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis; quia nec eorum peccatis consentiendo communicant, et ab eis, et si non corporaliter segregatione, tamen spiritali vitae dissimilitudine et morum diversitate discedunt, eo modo obedientes praecepto dominico quo ait: Discedite inde, et immundum ne tetigeritis. Nam qui hoc non spiritaliter observandum putant, arrogantia vanitatis in illud incidunt quod per eumdem prophetam Dominus detestatur dicens: Qui dicunt, noli me tangere, quoniam mundus sum, hic fumus indignationis meae. Hoc episcopi vestri faciendum putaverunt, quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu, nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse, ne cum talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter intellegentes quod in Psalmo positum est: Et cum impiis non sedebo: et tamen fecerunt quod in eodem ipso loco Psalmi pariter prohibetur. Nam ibi dicit Propheta: Et cum iniqua gerentibus non introibo. Si ergo quia nos iniquos vel noverant vel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt; quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt, ex parte sancti, et ex parte polluti: nisi quia Scripturas sanctas non intellegendo et carnaliter sapiendo etiam ipsam unitatem dissipaverunt?
5.8. Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti; quia non eis communicant boni, sed altari et Sacramentis Dei. Communicant autem malis, qui consentiunt factis malorum. Scriptum est enim: Non solum qui faciunt ea, verum etiam qui consentiunt facientibus.
- 8.Cum vero mali pacis conservandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suavem pluviam pariter bibat, servet tamen ubertatem, suam, nec convertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis vel perditionis. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Nullam cum bonis habent mali societatem regni, aut ignis aeterni. Quae enim societas luci ad tenebras? Non habent mali cum bonis consonantiam vitae ac voluntatis. Quae enim consonantia Christi ad Belial? Non habent boni cum malis partem, nec in poena criminis nec in praemio pietatis. Quae enim pars fideli cum infideli? Et cum intra eadem retia donec ad littus perveniant, pariter divina Sacramenta percipiunt, illi sociantur, illi dissociantur; isti consonant, illi dissonant; isti habent partem cum misericordia, illi cum iudicio: quoniam misericordiam et iudicium cantat Ecclesia Domino: et qui manducat indigne, iudicium non alteri, sed sibi manducat. De ipso quippe pane, et de ipsa dominica manu et Iudas partem, et Petrus accepit: et tamen quae societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Iuda? Quoniam nec causa causae praeiudicat, nec persona personae.
6.9. Sive ergo exeant, de quibus scriptum est: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: sive intus esse videantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur, dicens: " Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus ". Quibus verbis episcopi vestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamvis diu frustra contenderint, quod non in Ecclesia praedicta sint figurata zizania, quia dixit Dominus, Ager est hic mundus; nec dixit: " Ager est Ecclesia ". Nos autem mundum pro Ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura praefigurabatur Ecclesia. Unde illi dicebant, mundum semper in malam significationem positum; et testimonia de Scripturis dabant, quia scriptum est: Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: et cetera talia. Nos vero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in Scripturis positum respondebamus, ut commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi: qui utique non sibi reconciliat nisi Ecclesiam. Sive ergo exeant mali, sive intus vel ignorentur, vel videantur, hoc agit misericordia et iustitia Dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam portent: et nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus; sed anima quae peccaverit, ipsa moriatur.
- 9.Cum ergo quisque malis consentit ad malum, iam unam causam habet cum eis, et totius societatis malorum fit una persona: ac per hoc cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non aliena. Cum vero boni et mali idem verbum Dei simul audiunt, et simul Dei Sacramenta percipiunt, et tamen dissimiles habent actuum suorum causas, et dissimiles gerunt voluntatis diversitate personas, eumdem cibum sanctum aliis manducantibus digne, aliis indigne, nec causa causae praeiudicat, nec persona personae.
7.10. Ac per hoc quaecumque testimonia divinarum Scripturarum episcopi vestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur Ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in vita aeterna futura est. Et quaecumque testimonia Scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum,
8.11. Nos autem utraque accipientes testimonia, demonstrabamus utrorumque concordiam. Nam et illud accipiebamus, quod in suis litteris commemoraverunt Ecclesiae dictum esse: Nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus; et illud quod scriptum est: Sinite utraque crescere usque ad messem: sed hoc esse in agro, illud futurum in horreo. Denique et ipsi qui diu contenderunt, dicentes, zizania quae cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in Ecclesia, sed in mundo esse, contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: " Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut caritas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus ". Et nolentes consentire mundi nomine Ecclesiam posse significari, contra verba Apostoli qui dixit: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; et contra ipsius verba Domini qui dixit: Non venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: neque enim reconciliari Deo et salvari per ipsum mundus potest, nisi mundi nomine intellegatur Ecclesia, quae sola per eum Deo reconciliata salvatur: tamen in illa similitudine quam ex Evangelio commemoravimus, quod et boni et mali pisces, quousque in littore, hoc est, in fine saeculi separentur, intra eadem permixti retia continentur, victi evidentia veritatis malos in Ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse confessi sunt; sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia cum adhuc in mari sunt, a piscatoribus intra retia non videntur. Quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione posuerunt, quo Ecclesiae dictum est: Non adiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus, ad hoc tempus pertinere intellegitur, quando Ecclesia retibus comparata est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis permixtos vel occultos esse confessi sunt? Unde manifestum est nonnisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum et immundum per Ecclesiam transiturum. O violentia veritatis, quae suos, non in carne, sed in corde torquet inimicos, ut eam confiteantur inviti?
9.12. Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora Ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram: ad illam eius puritatem, non ad huius temporis permixtionem illa divina testimonia pertinere, quibus eam Deus praedixit ab omni malorum permixtione penitus alienam. Ecce etiam ipsi veritate evangelica non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei permixtos esse dixerunt. Ecce nunc transit per illam, licet occultus, immundus; non est ergo tempus quod praedictum est, dicente Propheta: Non adiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus: nunc ergo transeunt vel occulti. Nam et hoc ipsum quod ait: Non adiciet ultra, ostendit eos prius solere transire, sed ultra non transituros. Et a nobis invidiose requirebant, quomodo potuerit in Ecclesia Christi diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in Ecclesia malos saltem occultos esse permixtos, nec vellent attendere a diabolo utique seminatos.
10.13. Hoc ipsum etiam quod sibi acutum invenisse videbantur, contra se potius proferebant. Si enim Dominus propterea retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus Ecclesiam comparavit; quia malos in Ecclesia non manifestos, sed latentes intellegi voluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores: propterea ergo et areae comparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti praenuntiarentur futuri. Neque enim palea quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. De hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter ceteras ex Evangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt, nisi Ieremiam prophetam dixisse: Quid paleis ad triticum? Quod ideo dixit, quia similia non sunt, non quia permixta esse non possunt; quia in horreo non simul erunt, non quia in area pariter non triturantur. Quamquam Ieremias cum hoc diceret, non agebat de populo Dei, sed de somniis hominum et visionibus Prophetarum: quia haec duo nulla similitudine comparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas paleae non potest comparari.
10.14. Tentaverunt sane episcopi vestri negare scriptum in Evangelio, quod areae sit Ecclesia comparata: sed mox evangelicorum verborum commemoratione convicti ad id se converterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est: Veniet ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam; frumenta recondet in horreo, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Vos itaque iudicate, aperite oculos, aures intendite veritati; si propterea, sicut ipsi dixerunt: Dominus Ecclesiam retibus comparavit, quia non manifestos, sed latentes in ea malos intellegi voluit, quos ita non vident sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non vident piscatores; numquid et area sub aqua vel sub terra trituratur? aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur, aut in ea rusticus caecus operatur? Quanto ergo melius se ipsos corrigunt, quam Evangelia sancta pervertunt, et ad vanum suae mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! Aut enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed tantum propter mixtos in Ecclesia malos a Domino posita est: aut certe singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de piscibus propter occultos, de area propter manifestos malos; quod sicut illi ante littus, sic isti ante ventilabrum bonis in Ecclesia misceantur. Ipsi enim nos admonent, ut in area paleam manifestos in Ecclesia malos intellegamus, qui pisces reprobos intra natantia retia propterea occultos malos intellegi volunt, quia sicut illos nesciunt piscatores, sic istos nesciunt sacerdotes. Cur enim non dicamus: "Sic ergo et palea manifesti sunt mali, quia in aperto eam vident trituratores "? Sed sicut illi non possunt ante littoris exitum separari; sic nec illa potest ante finem debitum ventilari. Custodit autem Deus innocentiam sanctorum et fidelium suorum, sicut piscium bonorum, sicut pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera reprobanda, et in ista area non eis noceat permixta palea ventilanda; quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt: Nec causae causa, nec personae poterit praeiudicare persona.
11.15. Haec verba se negarent forte dixisse, nisi sua possent subscriptione convinci. Ecce quam diligenter actum est pro salute vestra, ut verbis nostris subscriberemus: quod fieri omnino nolebant, et ut facerent tandem aliquando pudore compulsi sunt. Nam exstant verba eorum, ubi hoc facere recusarunt: et rursus alia verba, ubi hoc facere consenserunt, quod primo negaverant. Omnia scripta sunt, omnibus subscriptum est. Ideo non videbantur nolle subscribere, ut negare se possent dixisse quod dixerant, et de gestis corruptis iudici calumniari. Quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum: qui ut contra illos iudicaret, non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt; quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inviti, suis tamen prosecutionibus subscripserunt. Ideo ergo nolebant subscribere, ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant: et ideo postea instante iudice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere, nihil se aliud indicare nolendo subscribere, nisi se verba sua ne sibi legerentur timere. Maluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere, quam eas tam cito damnare.
12.16. Sed videte, rogamus vos, quemadmodum ipsa sua defensione se peius implicent, et agant causam nostram, et omnino perimant suam. Nam post Collationem, posteaquam victi appellare voluerunt, obiecta sunt eis haec verba: et ea conantur peiore sua implicatione defendere, quando ab eis quid egerint quaeritis. Ita enim vos putant cor non habere, ut non intellegatis eos omni modo esse superatos; quando vobis ea dicunt, quae omnino non dicerent, si aliquid utile quod dicerent, invenirent. Quis enim ferat victos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata sententia: quasi non saepe iudices audiendi necessitas tenet, ut usque ad multam partem noctis sedere cogantur? Aut ideo non est verum quod dicitur, quia per noctem dicitur? Nec audiunt Scripturam clamantem: Per diem mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit; et iterum: Ad annuntiandam mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Aut quod dixerunt, nocte venisse ad Dominum tenendum persecutores, non attendentes quoniam ipsis nocturnis horis etiam Dominus veritatem suis discipulis praedicavit; nec advertere voluerunt, quod scriptum est, apostolum Paulum usque ad medium noctis produxisse sermonem. Si haberent verum quod dicerent, nox eos impedire non posset. Sed sane tenebrosissimam noctem in suis mentibus patiebantur, quando contra se ipsos tanta proferebant, nec ad veritatis lucem perversum animum corrigebant. Et adhuc utique dies erat, quando nobis forensi more de tempore praescribebant, dicentes causam lapsam esse, et agi iam omnino non posse: nec intellegentes nihil se hominibus ostendisse, nisi quantum timuerint ne ageretur, ubi eorum perversitas et catholica veritas monstraretur.
13.17. Adhuc dies erat, quando volentes destruere iudicium Romani episcopi Miltiadis, quo purgatus et absolutus est Caecilianus, etiam ipsum Miltiadem traditorem fuisse dixerunt. Cuius criminationis cum ab eis esset exacta probatio, gesta prolixissima recitarunt, ubi Miltiadis nomen, quod aliquid tradiderit, non fuit. Et recitaverunt etiam alia gesta, ubi legebatur Miltiadem misisse diaconos cum litteris Maxentii imperatoris et praefecti praetorio ad praefectum urbi, ut reciperent loca quae fuerant a Christianis tempore persecutionis ablata. Ubi cum Miltiadis crimen nullum penitus appareret, dixerunt superioribus traditionis gestis traditorem Stratonem fuisse recitatum, quod vocabatur unus etiam ex diaconis, quos ad recipienda loca miserat Miltiades, eumdem ipsum esse contendentes et non ostendentes. Neque enim Stratonem qui tradiderat, saltem diaconum fuisse monstrabant. Quod etiam si esset, respondimus eis, ante parvum tempus in eodem clero Ecclesiae Romanae duos Petros diaconos fuisse. Ita mente caeci, tenebrosas calumnias innectebant, addentes etiam manifestissimam falsitatem, quod non solum nomen, sed etiam loca et regiones et personae convenirent, quibus non alius, sed ipse esse Straton ostenderetur: cum in illis gestis omnino nihil conveniens, praeter similitudinem nominis, legeretur; qua plena est consuetudo generis humani, ut non solum duo, sed etiam plures homines uno nomine vocitentur. Nam ipsi quoque Donatum suum Carthaginensem, ne in iudicio Miltiadis ipse putaretur esse damnatus, quoniam illum multi pro magno habent, a Donato Casensi distinguendum esse clamaverunt, quia
14.18. Adhuc dies erat, quando Cirtense concilium, si tamen concilium dicendum est, in quo vix undecim vel duodecim episcopi fuerunt; unde recitavimus traditores fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum sententias protulerunt, falsum volentes ostendere, dixerunt persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos undecim vel duodecim episcopos congregari: et ut probarent tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut diebus et consulibus consideratis, quod tempus fuerit, appareret. Quae martyrum gesta, contra se ipsos protulisse convicti sunt. In eis quippe gestis manifestatum est illo tempore persecutionis christianas plebes solitas congregari. Unde constitit non esse incredibile, quod etiam illi episcopi in privatam domum similiter convenisse legebantur, ut plebi quae poterat, sicut gestis martyrum continebatur, etiam persecutionis tempore congregari, occulte ordinaretur episcopus, qui posset sibi etiam ipse occulte clericos ordinare in tanta necessitate, ubi anterior episcopus cum clero lapsus, per epistolam ipsius Secundi, quae ab istis allegata est, monstrabatur. Ex his martyrum gestis quae ipsi proferebant, admoniti sumus et in alia gesta martyrum intendere; et invenimus, et diximus, fervente tempore persecutionis, et privatam domum, quod illi fieri potuisse negaverant, congregationi Christianorum fuisse concessam, et in carcere fuisse martyres baptizatos: ut viderent quam non esset incredibile tempore persecutionis in privatam domum paucos episcopos congregari, quando et in ipso carcere celebrarentur Sacramenta Christi, in quo inclusi homines tenebantur pro fide Christi. Quantum nos ergo adiuverint gesta martyrum proferendo, quis non videat, qui non similem noctem habet in corde, qualem illi habebant, qui hoc non videbant?
15.19. Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, quia ibi dies et consules legebantur; et exigebant a nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies recitarentur, et consules. Ipsi enim Carthaginense concilium factum sine die et consule proferebant. Dicebant enim etiam concilium Cypriani consules non habere: ubi tamen legitur dies; in illo autem ipsorum Carthaginensi nec dies. Nos autem, quod in manibus erat, Romanum concilium Miltiadis, sicut illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules. Neque enim tunc ad horam antiqua archiva ecclesiastica discutienda nobis fuerunt, unde ista consuetudo etiam veterum fuisse doceretur. Nec tamen inanes eis etiam nos calumnias movere voluimus, quare in Cypriani concilio dies inveniretur, in ipsorum autem non inveniretur: quia illi vanas moras volebant innectere, quas nos conabamur avertere. Nam etiam hoc exigebant, ut de Scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies et consules esse conscriptos: quasi episcoporum concilia Scripturis canonicis aliquando fuerint comparata; aut possint etiam ipsi de Scripturis sanctis proferre concilium, ubi Apostoli iudices sederint, et accusatum aliquem vel damnaverint, vel absolverint. Et tamen respondimus eis, etiam Prophetas libros suos praenotatis et definitis commendasse temporibus, quo anno, cuius regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum super eos fuerit verbum Domini: ut ostenderemus quam inaniter et calumniose de diebus et consulibus episcopalium conciliorum quaestiones vanissimas excitarent. Fieri enim potest, ut in codicibus sit ista varietas, dum alii etiam dies et consules diligentia maiore describunt, alii tamquam superfluum praetermittunt. Sicut etiam codex de quo primum legimus iudicium Constantini, quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos pronuntiavit, diem et consulem non habebat; alius autem quem contra eorum calumnias postea protulimus, habebat. Qui etiam illic invidiosissime proclamaverant, quod imperatoris litteras sine die et consule recitavimus: et tamen etiam ipsi alias eiusdem imperatoris litteras in causa Felicis ordinatoris Caeciliani, quas mirabili caecitate contra se ipsos protulerunt, sine die et consule recitarunt: nec eis inde aliquid obiecimus, ne similiter ut ipsi, tempora necessaria superfluis verbis occuparemus. Haec autem modo dicimus, ut vos saltem oculos aperiatis, et tenebrosa nocte careatis, quam vestri episcopi corde gestabant, qui nocturnam sententiam cognitioni iudicis obiecerunt, et ipsi per diem interioribus tenebris involuti mirabili caecitate contra se ipsos tanta dixerunt.
16.20. Leguntur actis apud Carthaginis magistratum expressa verba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri maiores variis exsiliis vexaverunt: et in Collatione probare conantur, accusantibus maioribus suis ab Imperatore Caecilianum exsilio esse damnatum. Dicunt in litteris suis communionem suam esse Ecclesiam veritatis, quae persecutionem patitur, non quae facit: et conantur ostendere Caecilianum damnatum iudicio Imperatoris persequentibus maioribus suis. Et hoc dicunt factum, non per Donatum Casensem, sed per eum quem prae ceteris praedicant Donatum Carthaginensem. Hoc enim scriptis suis per suos modo iactare dicuntur, ubi victi iudicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna veritas confutavit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt Ecclesiae Carthaginis ornamentum et martyrialis gloriae virum, sic commendare voluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constantini cognitionem, ipse reum et asseruerit et convicerit Caecilianum. Ille ergo vir gloriae martyrialis apud Imperatoris cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum, illamque cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est: illo viro gloriae martyrialis accusante et instante, Caecilianus ab Imperatore damnatus est. Quod quidem nos falsum esse convicimus, qui eiusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et iudicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum calumnias detestatus est, prolatas de archivo publico recitavimus. Contra quas omnino quid responderent, nihil invenire potuerunt, et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. Proinde a maioribus eorum apud Imperatorem accusatum constitit Caecilianum; damnatum autem non constitit, imo etiam constitit absolutum. Sed tamen vel vos videte quantum adiuverint causam nostram episcopi vestri, qui de illa voluerunt etiam falsitate gloriari. Si enim Donatus ille vir gloriae martyrialis apud Imperatoris cognitionem reum asseruit Caecilianum, et illo viro gloriae martyrialis accusante et instante Caecilianus ab Imperatore damnatus est; respondeant vobis, quando haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus qui hominem apud Imperatorem persequebatur, an Caecilianus qui illo persequente ab Imperatore damnabatur? Ubi est nunc illa definitiva regula ipsorum, communionem Donati, esse Ecclesiam veritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? Ecce patitur Caecilianus, Donatus facit: quis eorum est vir gloriae martyrialis?
17.21. Attendite, advertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. Veritatem quae vobis occultabatur, Deus aperire dignatus est; falsitatem quae vobis offundebatur, Deus confutare dignatus est: tanto eius beneficio quare adhuc estis ingrati? Hoc est nempe, quod vobis saepe dicebant, unde cordis vestri oculos astuta fallacia caligabant; et adhuc etiam convicti inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. Hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi ostendentes esse Ecclesiam veritatis, quia persecutionem patitur, non facit. Non vos ergo adhuc fallant: hoc eis facimus, quod maiores suos, et ipsum quem praedicant velut martyrialis gloriae virum, Caeciliano fecisse gloriantur. Hoc egit ille apud Imperatorem, ut convictus Caecilianus illius iudicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti convicti similia paterentur. Si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? Si autem recte fecit, quare hoc Catholica parti Donati non faciat? Imo recte fieri nec illi dubitant, qui hoc maiores suos, quos multum laudant, fecisse gloriantur: nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui verbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti: et si forte Imperator permotus mentis sacrilegae pertinaciam graviore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant iudices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam. Interim ergo quamvis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a vobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse veram Ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit: fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. Et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani, quam et ipsi Christi Ecclesiam non esse confirmant. Ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis, et mali bonis: et pati persecutionem non est iustitiae documentum, quia eam non soli boni pro pietate, sed
17.22. Restat ergo vobis errore depulso Ecclesiam Christi videre ac tenere Catholicam, non ut inde eam eligatis quia persecutionem patitur. Cum enim dixisset Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur, ne inde se iactent haeretici, addidit, propter iustitiam. Nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et Circumcelliones partis Donati, nostis et vos. Incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensae etiam privatae domus, rapti homines de sedibus suis, et omnibus quae inerant ablatis aut perditis, ipsi caesi, laniati, excaecati: nec ab homicidio potuit temperari; quamvis sit mitius huic luci morientem, quam istam lucem auferre viventi. Ventum est ad homines, non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur. Nec tamen nostros ideo iustificamus, quia ista perpessi sunt; sed quia pro christiana veritate, pro Christi pace, pro Ecclesiae unitate perpessi sunt. Illi autem sub tam multis, sub tam severis legibus, et sub tanta Ecclesiae catholicae, quam Dominus ei tribuit, potestate, quid tale patiuntur? Si quando enim morte mulctantur, aut ipsi se occidunt, aut eorum cruentae violentiae dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati, nec pro errore sacrilegi schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, quae more latronum immani furore et crudelitate committunt. Pro parte autem Donati vix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt.
17.23. Aut ergo persecutio non omnis iniusta est, aut non est persecutio dicenda cum iusta est. Quapropter, aut persecutionem pars Donati patitur iustam, aut persecutionem non patitur, quia patitur iuste. Non autem iuste passus est Caecilianus, quia innocens probatus et absolutus est. Quod quidem illi negaverunt, et potius ab Imperatore damnatum esse dixerunt, et ideo maiores suos maximeque Donatum, a se tanta praedicatione laudatum, Caeciliano persecutionem fecisse confessi sunt. Illum autem convictum atque damnatum probare minime potuerunt: imo etiam, quod nos dicebamus, eum esse absolutum atque purgatum, ipsi quoque multa contra se ipsos legendo firmarunt. Et tamen liberum arbitrium sibi ab Imperatore concessum esse iactant. Victi atque confusi, id sibi etiam nunc flagitabant debere concedi, quod maiores eorum Caeciliano non concedebant: quem sic apud Imperatorem accusarunt, quem illis accusantibus ab Imperatore damnatum isti etiam mentiri voluerunt. Si voluntas libera unicuique tribuenda est, Caeciliano prius tribueretur. Si haec non homini iudici permittenda, sed Deo potius dimittenda sunt, Caecilianus apud Imperatorem prius non accusaretur.
18.24. Expergiscimini aliquando, non vos tartareus obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc impia consuetudo demergat: iam consonate paci, cohaerete unitati, acquiescite caritati, cedite veritati; Ecclesiam catholicam incipientem ab Ierusalem cognoscite usquequaque diffundi, cui non communicat pars Donati, cui causa non praeiudicat Caeciliani. Toties enim purgatus, toties absolutus, etiamsi non esset innocens, nec causa causae praeiudicat, nec persona personae. Haec verba per orbem terrae universa personat Ecclesia, clamat etiam membrum eius in Africa: " Testimonium Dei novi, negotium Caeciliani non novi; credo innocentem a vestris maioribus insectatum, quem lego toties absolutum: sed qualiscumque sit causa eius, causae meae nihil praeiudicat; qualiscumque sit persona eius, personae meae nihil praeiudicat. Vos hoc dixistis, vos ad hoc subscripsistis: Nec causa causae praeiudicat, nec persona personae. Ecce Dominus dicit: Per omnes gentes incipientibus ab Ierusalem: divinam veritatem in una Ecclesia teneamus, et humanas lites aliquando finiamus ".
19.25. Numquid enim verba ista, ubi dixerunt, nec causam causae, nec personam praeiudicare personae, ullo modo post ipsam Collationem defendere potuerunt, ac non potius se multo perplexius implicarunt? Sic namque in quibusdam scriptis suis locuti sunt: " Causam causae et personam non praeiudicare personae, a nobis, inquiunt, dictum esse memoriter recensitum est: sed ad locum nobis non praeiudicari ab iis qui a nobis vel reiecti sunt, vel damnati; ii autem qui ex Caeciliani ordinatione descendunt, quos de praecessore origo numerat ad reatum, quemadmodum non possint ordinatoris sui criminibus obligari, cum per seriem protensus peccatorum funis quoscumque communionis vinxerit vinculo, necesse est ut consortes faciat esse peccati? ". O mira defensio! Tam densum et arctum est lutum ubi eis adhaeserunt pedes, ut eos evellere conantes, frustra et manus et caput figant, et in eodem luto haesitantes arctius involvantur. Ex eis enim quos vel reiecisse se, vel damnasse commemorant, hoc est, ex Maximianistis, secum habent Felicianum, et damnatorem Primiani, et a se damnatum in causa Primiani. Quid est quod funem tam longum a Caeciliano usque ad haec tempora catholicae Ecclesiae implicare contendunt, et catenam suam tam in proximo non attendunt? Praeclara quippe illa Bagaitana sententia de Maximiano et sociis eius: " Trahit, inquit, ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii ". Felicianus ergo ista catena trahebatur. Si illis non praeiudicat Felicianus, quare nobis Caecilianus? An forte ubi volunt, praeiudicat, ubi autem nolunt, causae non praeiudicat causa, et pro libidine ipsorum fortior est funis antiquus, quam nova catena? Non praeiudicat Maximianus Feliciano a quo damnatus est; non praeiudicat Maximianus et Felicianus Primiano a quibus damnatus est; non praeiudicat Maximianus eis qui dilationem acceperunt, quibus in uno schismate sociatus est; non praeiudicat Felicianus parti Donati, a qua in eodem honore susceptus est, nec Baptismus quem in sacrilego schismate dedit, ibi destructus est: et praeiudicat Caecilianus tot christianis gentibus, qui semel damnatus est absens, quomodo Primianus, et ter absolutus est praesens, quomodo non Primianus? Praeiudicat nobis olim defunctus ignotus: et istis non praeiudicat vivus, a quibus legitur paulo ante damnatus, et quibus cernitur modo sociatus? Nobis involvitur funis Caeciliani a quibus ignoratur: et illis non involvitur catena Feliciani quorum in eum sententia recitatur, ubi ipsa catena damnatur? Illis licet dicere: " Suscepimus quos damnavimus pro pace Donati, quia nec causa causae praeiudicat, nec persona personae ": et nobis non licet dicere: " Propter eos quos damnastis, non deserimus pacem Christi, quia nec causa causae praeiudicat, nec persona personae?". O ferream frontem! o furoris tenebras, nocturnam sententiam iudici obicientes, et in sui cordis nocte palpantes, offendentes, cadentes, contra nos rabide litigantes, et pro nobis tanta dicentes!
20.26. Insuper adhuc etiam modo commemorare audent prophetica et apostolica testimonia, quibus nos universaliter in illa Collatione respondimus, ostendentes ipsos Prophetas sanctos cum iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta versatos, nec tamen a malis fuisse pollutos: quia noverant inter sanctum et immundum, non sicut isti sentiunt corporaliter populum dividendo, sed bene iudicando et bene vivendo discernere. Et hoc sine intermissione faciebant, ut in illa domo magna, ubi erant, sicut dicit Apostolus, alia vasa in honorem, alia in contumeliam, se ipsos a talibus morum diversitate mundarent, et essent vasa in honorem utilia Domino ad omne opus bonum semper parata. Sed bene, quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non intellegentes inseruerunt, quas in Collatione protulerunt et legerunt, tanquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium modo post Collationem victi commemorarunt. In isto ergo propheta multo evidentius quod volumus demonstramus, quia non corporalis, sed spiritalis contactus, qui fit per consensionem, ipse polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio.
20.27. Nam quando impios Dominus etiam visibili poena perdere voluit, ipse ab eis iustos admonitione separavit. Sicut Noe cum domo sua ab eis quos diluvio fuerat perditurus: sicut Loth ab eis quos igne fuerat consumpturus: sicut populum suum a synagoga Abiron, quam mox fuerat exstincturus. Ideo et illum qui non habebat vestem nuptialem, non illi qui invitaverant, sed ipse dominus cuius erat convivium, ligari iussit et proici. Neque enim et ipse sicut piscis sub fluctibus erat, et sic ab invitatoribus, quomodo a piscatoribus, videri non poterat. Proinde, ne putaretur, sicut isti putant, quod velut unus in turba latenter subrepsisset ignaris; continuo dominus in eodem ipso uno, quem ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores ex illo convivio proici iussit, multam societatem malorum esse intellegendam, inter quos pauciores boni in convivio dominico vivunt, significare non distulit. Nam posteaquam dixit: Ligate illi manus et pedes, et proicite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium; continuo subiunxit: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Quomodo hoc verum est, cum potius unus e multis fuisset proiectus in tenebras exteriores, nisi quia in illo uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante Domini iudicium convivio dominico permixtorum? A quibus se boni corde interim ac moribus separant, simul manducantes et bibentes corpus et sanguinem Domini, sed cum magna distinctione: quia isti in honore sponsi induti sunt veste nuptiali, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi; illi autem non habent vestem nuptialem, hoc est, fidissimam sponsi caritatem, sua quaerentes, non quae Iesu Christi. Ac per hoc, quamvis in uno eodemque convivio, isti misericordiam manducant, illi iudicium: quia ipsius convivii canticum est, quod et supra commemoravi: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.
20.28. Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat inquietos. Neque enim a populo Dei separamus, quos vel degradando vel excommunicando ad humiliorem poenitendi locum redigimus. Et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis Ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo Ecclesiae disciplinam refutamus; sed toleramus quae nolumus, ut perveniamus quo volumus, utentes cautela praecepti dominici, ne cum volumus ante tempus colligere zizania, simul eradicemus et triticum. Utentes etiam exemplo et praecepto beati Cypriani, qui collegas suos feneratores, fraudatores, raptores, pacis contemplatione pertulit tales, nec eorum contagione factus est talis. Unde et nos si triticum sumus, eiusdem beati martyris verba fidentissime dicimus: quia " etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut caritas nostra; ut quoniam zizania in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus ". Haec verba iustissime ac piissime dicerent maiores nostri, etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos eius malos viderent, quos tamen ab Ecclesia separare non possent, propter illos quibus mali demonstrari non poterant, et eos bonos innocentes putabant: haec verba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, ne cum vellent temere zizania separare, simul et triticum eradicarent.
20.29. Quod ergo iussus est quidam propheta nec panem manducare, nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat ut corriperet eos qui vaccas constituerant adorandas more idolorum Aegyptiorum; hoc omnino facere debuit quod praeceperat Dominus, cui tunc eo modo illos corripere placuit, ut nihil ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. Neque enim in Ecclesia non fit quotidie, quando eos quos acrius corripimus, etiamsi in eorum possessione sumus, nihil cibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus. Numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita, iudicare non possunt? Nam in ipsa Samaria et Elias et Elisaeus erant, et si ipsi in solitudine, non tamen deviantes sacramentorum causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus patiebantur. Nam illic erant, non utique in solitudine, separata, quae ipse ignorabat Elias, septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal. Denique inter praecipuos sanctus habitus Samuel et graviter Saulem corripuit, et cum eo tamen ad offerendum Domino sacrificium sine excusatione perrexit: nec peccatorum eius contagione pollutus est, sed omnino mundus meritorum suorum conservatione permansit.
20.30. Sed istam nobis quaestionem quamvis evidenter et in Collatione et modo soluta sit, evidentius tamen solvat Aggaeus, cuius testimonium prae ceteris legerunt, ut solum adhuc pro omnibus iactent. Arguit Dominus per Aggaeum prophetam, populum ex Babylonia residuum, ubi captivus tenebatur, quod domum Domini negligerent, et suas domos excolerent; et dicit propterea se plaga sterilitatis eorum percussisse regionem. Tunc Zorobabel, filius Salathiel, et Iesus, filius Iosedech sacerdos magnus, et omnis ille populus divinitus inspiratus operari coepit in domo Domini Dei sui. Sic enim eadem Scriptura dicit: Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ex tribu Iuda, et Spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et introierunt et faciebant opera in domo Domini omnipotentis Dei sui, quarta et vicesima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. Ecce et dies definitus est, quando intraverunt ad operandum in domo Dei. Credo quod illi viri, et ille populus operans in domo Dei non erat immundus; praesertim quia dixerat ei Dominus: Ego vobiscum; et suscitaverat spiritum eorum ad bene operandum in domo sua. Denique videte quid sequitur; contexit enim eadem Scriptura et dicit: Septimo mense, una et vicesima mensis, locutus est Dominus in manu Aggaei prophetae dicens ad Zorobabel filium Salathiel ex tribu Iuda, et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum, et ad omnem populum residuum, dicens: Quis ex vobis qui vidit domum hanc in claritate illa sua pristina? Et quomodo videtis eam modo, tamquam non sit in conspectu vestro? Et nunc praevale, Zorobabel, dicit Dominus; et praevale, Iesus fili Iosedech sacerdos magne; et praevalesce, omnis popule terrae, dicit Omnipotens; et spiritus meus praeest in medio vestrum. Bono animo estote, quoniam haec dicit Dominus omnipotens: Adhuc semel, commovebo coelum et terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et venient omnia electa gentium, et implebo domum hanc, dicit Dominus omnipotens: et cetera quae addidit, etiam futura prophetans; quae de Domini nostri Iesu Christi temporibus rectius intellegi solent, cuius populus verissimum et sanctissimum est templum Dei, non etiam in eis qui permixti tolerantur, sed in eis solis qui nunc interim a talibus bene vivendo spiritaliter separantur, post vero etiam corporaliter separandi sunt. Verumtamen ille populus, cui prophetia ista praenuntiata est, et qui tunc operabatur in domo Dei, ubi erant et illi duo, Zorobabel filius Salathiel, et Iesus filius Iosedech, quomodo sit exhortatus et commendatus a Domino, satis in promptu est videre in his verbis Prophetae, quae sicut dicta sunt, inseruimus. Numquidnam ergo istum populum immundum possumus dicere, ad quem si quis accesserit inquinabitur, cui populo dicitur: Et nunc praevale, Zorobabel, dicit Dominus; et praevale, Iesus filius Iosedech sacerdos magne; et praevalesce, omnis popule terrae, dicit Dominus omnipotens; et spiritus meus praeest in medio vestrum? Quis dementissimus dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit, inquinabitur?
20.31. Nunc ergo attendite quid post illam prophetiam, quae huic populo de Christi temporibus annuntiata est, consequenter Scriptura contexat. Quarta et vicesima noni mensis anno secundo sub Dario rege, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: Interroga sacerdotes legem, dicens: Si sumpserit homo carnem sanctificatam in summo vestimenti sui, et attigerit summum vestimenti eius panem, aut pulmentum, aut vinum, aut omnem escam, si sanctificabitur? Et responderunt sacerdotes et dixerunt: Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit inquinatus in animam aliquid horum, si inquinabitur? Et responderunt sacerdotes et dixerunt: Inquinabitur. Et respondit Aggaeus et dixit. Sic populus hic et gens haec in conspectu meo, dicit Dominus, et sic opera manuum ipsorum; et quicumque accesserit illo, inquinabitur, propter praesumptiones eorum matutinas a facie laborum suorum, et odio habebatis in portis arguentes. Quis est iste populus tam immundus, ut quisquis illo accesserit, inquinetur? Numquid ille cui dictum est: Praevalesce, et spiritus meus in medio vestrum? Absit ut ille sit. Duo igitur erant: unus immundus, et alter qui ad immundum prohibetur accedere, qui exhortabatur praevalescere, quia spiritus Dei erat in medio eorum. Si ergo duo erant, ostendantur et duo templa, unum quo iste, alterum quo ille ingrediebatur; ostendantur et altaria duo, unum in quo iste, alterum in quo ille victimas offerebat; ostendantur et sacerdotes, huius alii, et illius alii, qui pro suo quisque populo separatim sacrificabant. Si autem quisquis hoc affirmare conatur, insanit: sic erant isti duo populi in uno populo, sub uno sacerdote magno, unum templum intrantes; sicut erant etiam sub uno Moyse quidam Deum offendentes, quidam Deo placentes, de quibus Apostolus dicit: Non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Neque enim ait: In omnibus illis non est beneplacitum Deo, tamquam omnes displicuerint Deo; sed ait: Non in omnibus illis beneplacitum est Deo: ergo in quibusdam, non in omnibus. Et omnes sub eisdem sacerdotibus erant in uno eodemque tabernaculo, in uno eodemque altari hostias offerebant: et tamen distinguebantur factis, non locis; animo, non templo; moribus, non altaribus. Sic alii ad alios non accedebant, ne ab eis inquinarentur: hoc est, eorum malis factis non consentiebant, ne pariter damnarentur. Non enim et illos malos Moyses tantus propheta nesciebat, quorum impia murmura et horrendas amaritudines quotidie sufferebat. Sed istum nescisse faciamus: numquid et Samuel Saülem nesciebat, quem per os eius aeterna sententia damnaverat Deus? Verumtamen et ipsum et sanctum David unum Dei tabernaculum intrantes, inter eadem sacrificia videbat; sed distincte utique videbat, quia distinctos videbat; et unum eorum in aeternum amabat, alium pro tempore tolerabat. Sic et Aggaeus noverat in uno populo duos populos unum templum intrantes, sub uno magno sacerdote viventes; et alterum ostendebat immundum, alterum ad immundum accedere prohibebat: et tamen nec illos nec se ipsum ab eodem templo et ab eisdem altaribus separabat. Ergo spiritalem prohibebat accessum consensionemque factorum: quod et ipsa verba clamant, si aures adsint, quas animositas furiosa non claudat aut strepitus vanae contentionis
20.32. Ac ne quisquam diceret, illum populum, cui primo dictum est: Praevalesce, quoniam spiritus meus praeest in medio vestrum; paucis interpositis diebus in deterius commutatum, ut audire mereretur: Sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo, inquinabitur; dies enim ferme nonaginta computantur inter verba illa quae bona in populum, dicta sunt, et ista quibus eius immunditia vitanda praecipitur: ne quis ergo hoc putaret, bonum illum populum quamvis hoc parvo temporis intervallo tam pessimum effectum, videte quid sequitur, attendite quid dicatur eo ipso die, hoc est vicesima et quarta noni mensis, quo die dictum est: Sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo, inquinabitur. Cum enim hoc dixisset, et mala eorum commemorasset, quorum merito demonstrarentur immundi, addens etiam et dicens: Odio habebatis in portis arguentes; continuo subiunxit: Et nunc ponite in cordibus vestris a die hoc et supra, priusquam poneretur lapis super lapidem in templo Domini; qui eratis cum mittebatis in capsella viginti sata hordei, et fiebant decem sata, et intrabatis in torcular exhaurire quinquaginta amphoras, et fiebant viginti. Percussi vos infecunditate, et venti corruptione et grandine omnia opera vestra, et non estis conversi ad me, dicit Dominus. Constituite igitur corda vestra a die hoc et deinceps, a quarta et vicesima noni mensis, et a die qua fundatum est templum Domini, ponite in cordibus vestris, si adhuc cognoscetur in area, aut si vitis, aut malum, aut ficus et malum granatum, et ligna oleae quae non fecerunt fructum, a die hoc benedicam. Ecce ipso die etiam benedici meruerunt. Benedictio ergo haec puto quod non pertineat ad illos, ad quorum immunditiam prohibet accedi, sed ad illos bonos qui prohibentur accedere. In uno ergo fuerunt et permixti et separati: permixti quidem corporali tactu, separati autem voluntatis abscessu. Sed more suo Scriptura loquitur, quae sic arguit malos, tamquam omnes in eo populo mali sint; et sic consolatur bonos, tamquam omnes ibi tales sint. Pro nobis ergo episcopi vestri, etiam in eo quod post Collationem victi scripsisse dicuntur, Aggaei prophetiam posuerunt, unde nos commemorarent evidentius probare quod dicimus, quia et in uno populo, in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta, hominibus dissimili voluntate viventibus et diversis moribus discrepantibus, nec causae causa, nec personae potest praeiudicare persona.
Chapter 1 of 2