Skip to the text

Contra Donatistas post collationem, Capita 21–35

21.33. Illud etiam quod ex Apostoli Epistola, scriptis suis etiam modo commemorant, ubi ait: Nolite iugum ducere cum infidelibus: quae enim participatio luci ad tenebras? et cetera quae supra commemoravimus, et quomodo recte intellegerentur, ostendimus, quid aliud agunt, nisi ut nos commemorent quibus hoc Apostolus scripserit? In eodem quippe ipso populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus; ne forte arbitrentur Prophetarum tantummodo moris fuisse, et non ad Novi Testamenti, sed ad Veteris consuetudinem pertinere, sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populo arguantur; et sic alloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur. Ecce et ad Corinthios sic Apostolus loquitur: Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia; sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Quis haec audiens credat in Ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem verba ista sic sonant, velut ad omnes directa sit ista laudatio? Et tamen paulo post dicit: Obsecro autem, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Rursus tamquam in hoc horrendo vitio velut omnes arguens atque increpans, dicit: Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Puto autem eos qui in eo populo dicebant: Ego sum Christi; non duxisse iugum cum eis qui dicebant: Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae: et tamen omnes ad unum altare accedebant, et eadem Sacramenta communicabant, qui eadem vitia non communicabant. His enim Corinthiis etiam illud dictum est: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Quid enim aliud Apostolus nisi istos vaniloquos cogitabat, ut ei non sufficeret dicere, iudicium manducat et bibit, nisi adderet, sibi: ne hoc etiam ad illos pertineret, qui pariter quidem, sed non iudicium manducabant?

21.34. In ipsis etiam Corinthiis ibi erant qui non credebant resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est Christianorum; quod eis ita dicit Apostolus: Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Non dixit: In hac terra, vel in hoc mundo; sed, in vobis, inquit. Neque enim posset de Christi resurrectione praescribere, nisi iam utique Christianis, quibus de ipsa resurrectione Christi dicit: Sic praedicamus, et sic credidistis. Nunc attendamus verba illa, quibus Corinthiorum Ecclesiam in Epistolae principio sic laudat, ut dicat: Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia; sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Ecce sic erant ditati in Christo in omni verbo et in omni scientia, ita eis nihil deerat in ulla gratia, ut in illis essent qui resurrectionem mortuorum adhuc usque non crederent. Puto autem quod isti quibus nihil deerat in ulla gratia, non ducebant iugum cum eis qui resurrecturos mortuos non credebant. Ecce quomodo non ducunt iugum cum infidelibus, quamvis eidem populo misceantur, et sub eisdem sacerdotibus, eisdem Sacramentis imbuantur.

21.35. Denique ipse Apostolus, ne huic infidelitati consentirent, quorum iam fides tenebat resurrectionem mortuorum, non eis praecepit corporalem separationem: multi quippe erant; non sicut ille unus qui uxorem patris sui habuit, quem liberiore correptione et excommunicatione iudicat dignum: longe aliter iste, aliter vitiosa curanda et sananda est multitudo, ne forte si plebs a plebe separetur, per schismatis nefas etiam triticum eradicetur. Eos ergo qui iam credebant resurrectionem mortuorum, ab his qui eam in eodem populo non credebant, non corporaliter Apostolus separat, sed tamen spiritaliter separare non cessat, dicens: Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala. Non eorum congressum, sed consensum timet, ne malis colloquiis accommodent fidem, quae corrumpunt mores bonos. Moribus ergo eos, non altaribus admonet separari. Postremo antequam eis haec Apostolus scriberet, in eadem Ecclesia erant, qui resurrectionem mortuorum non credebant, in qua erant quibus nihil deerat in ulla gratia: et illi istos infidelitate sua non inquinabant, quia isti illis ad eamdem infidelitatem non consentiebant. Ecce quomodo illo non acceditur, ne quisquis accesserit, inquinetur; ecce quomodo nulla participatio est lumini ad tenebras; ecce quomodo, quamvis intra eadem retia natent pisces, utrique nec causa causae praeiudicat, nec persona personae.

21.36. Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam ferreus cordis somnus non excutiatur, possitque aliquando sentire, Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat pars Donati, praeiudicare non posse, si non praeiudicat parti Donati causa Maximiani, vel potius causa Feliciani et Primiani modo coniunctorum, paulo ante invicem damnatorum? Sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali sub fluctibus latitantes ignaros non polluunt piscatores. Quamvis non sit de piscatoribus quaestio, quos fortasse in illa similitudine Dominus Angelos intellegi voluit. Magis enim attendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse maculari. Neque enim et ipsi non vident invicem simul natantes, sicut a piscatoribus intra aquam positi non videntur. Sed, ut dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non polluunt, quorum mala facta nesciuntur.

22.37. Fuerunt quidam tempore Caeciliani beati pacifici, qui eum, etiamsi innocens non esset, scientes pro catholica unitate tolerarent, cum eum viderent tot ignotis gentibus, per quas ipsa unitas dilatatur, Sacramentorum participandorum communione cohaerere; eisque talem non posse monstrari, qualem ipsi eum esse cognoscerent: ipsi se contra istas calumnias defenderent verbis beati et pacifici Cypriani, clamarentque fidenter et dicerent: " Ideo propter Caecilianum non deserimus unitatem, quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus ". Istorum pacificae patientiae conveniret praeclarissima laus illa, qua laudatur angelus Ecclesiae quae est Ephesi (quem nemo recte intellegens dubitat ipsius Ecclesiae gestare personam), cui dicit in Apocalypsi Spiritus: Scio opera tua et laborem et patientiam, et quia non potes sustinere malos; et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces; et patientiam habes, et sustinuisti eos propter nomen meum, et non defecisti. Sic illi laudentur, qui in ista vita Caeciliani tempore fuerunt, qui propter nomen Domini, quod sicut unguentum effusum per innumerabiles gentes toto iam orbe fragrabat, non deficerent, patientissime sustinendo etiam quem malum nossent: si malus ille esset, qui eorum iudicio aliis demonstrari, et ab eis avelli separarique non posset. Nostra alia causa est, arrogare nobis laudem huius patientiae non debemus. Non enim possumus dicere, nos pro pace tolerasse quod ad nostram cognitionem prorsus non potuit pervenire. Nobis Caeciliani causa sub fluctibus fuit: vox nostra talis est, qualis christianarum gentium ceterarum, contra quas isti non invenerunt omnino quod dicerent. Verumtamen ignotam Caeciliani causam recte credimus bonam, quem semel inimicorum factione damnatum, ipsis autem accusantibus tertio legimus absolutum. Aut credant isti centum ferme episcopis partis Donati de criminibus Primiani, et tunc nos cogant credere septuaginta maioribus suis de criminibus Caeciliani. Quod autem dicunt Caecilianum obiecta sibi in illo concilio crimina cum absens fuerit, tacendo firmasse: firmavit ergo et Primianus crimina, quae a centum episcopis sibi obiecta nec postea saltem ostenditur diluisse.

22.38. Sed videlicet, nec causa causae praeiudicat, nec persona personae, ne pars Donati minuatur: praeiudicat autem, ut Christi haereditas dividatur. An vero Caeciliani causa non praeiudicat unitati catholicae quam tenemus, et cuius societate gaudemus, cum fuerit Caecilianus Carthaginensis episcopus; et praeiudicat ei causa Novelli Tyzicensis, Faustini Tuburbitani, quos nec accusandos postea sicut Caecilianum Felicemque putaverunt; quorum nomina, imo vero ipsarum in quibus fuerunt civitatum nomina, nec universae Africae nota sunt, aut fortasse nec universali Proconsulari provinciae? Ecce quorum pisciculorum, etiamsi mali fuerunt, tam in profundo latentium causam volunt praeiudicare causae tantae piscationis, cuius plena retia toto orbe diffusa sunt, qui piscibus iuxta natantibus vix noti esse potuerunt. Cur autem non credamus etiam istos innocentes fuisse; quando nec accusari ab eis, sicut dixi, postea meruerunt, et ille purgari potuit, quem maiores eorum malorum omnium fontem in concilii illius inimica conspiratione dixerunt ?

23.39. Sed qualescumque isti fuerunt, quid pertinet ad nos? Neque enim vere non nobis concedunt, ut istorum nescio quorum causa atque persona non praeiudicet causae atque personae Ecclesiae catholicae, si nec causa causae praeiudicat, nec persona personae. Et tamen obiciunt nobis, ut adhuc vos seducant, quod aurum iudici dederimus, ut pro nobis contra illos sententiam diceret. Vos dicite, si potestis, quantum dare debuerimus electis defensoribus episcopis vestris, ut tanta contra se pro nobis vel dicerent vel proferrent, ut sic agerent causam nostram, sic perimerent suam? Quanti emere debuimus, ut post verba Primiani quibus dixerat: " Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum ", venirent tamen, et in unum nobiscum, quod indignum esse dixerant, convenirent? Quanti emere debuimus, ut more forensium advocatorum de temporibus et diebus, de personis etiam nobis praescribere conarentur, et sic omnibus hominibus, etiam illis qui nostras disputationes intellegere non possent, satis aperte monstrarent quam malam causam haberent, quam proferre et agere sic timebant apud eum iudicem, cuius erga se benignitatem atque iustitiam tanto praeconio laudaverant, et cuius motum adversum se nullum adhuc senserant? Quanti emere debuimus, ut ipsi deinde exigerent non secum agi debere forensibus formulis, sed divinis potius testimoniis, et de Scripturis sanctis similiter se responsuros esse promitterent: et cum mandatum concilii catholici, quod obtuleramus, recitatum esset, atque in eo ipsis etiam confitentibus claruisset, nos Ecclesiae catholicae testimoniis sanctarum Scripturarum agere voluisse, rursus tamquam obliti quid sibi placere dixissent, ad easdem forenses praescriptiones perplexis et odiosis contentionibus remearent?

23.40. Quanti emere debuimus, ut subscriptionum nostrarum, quae in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti, exigerent totius concilii nostri praesentiam; ex quo concilio nonnisi decem et octo secundum edictum Cognitoris aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro aliis subpositi subscribere potuerunt? Sic enim perventum est, ut eorum quoque numerus recenseretur, et ipsi in ea falsitate deprehenderentur, cuius in nos suspicionem intendere voluerunt: ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur subscripsisse pro absentibus, qui nec Carthaginem venerant; verum etiam quemdam recitatum et non respondentem cum in itinere defecisse dixissent, quaesitumque ab eis esset, quomodo apud Carthaginem subscribere potuerit qui in itinere iam defecerat; post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et variae responsionis suae, non venientem, sed posteaquam subscripsit, ad propria remeantem in itinere defecisse asseverarent: deinde sub divina testificatione interrogati, utrum eum constaret fuisse Carthagini, vehementius perturbati dicerent: " Quid, si alius se pro eodem opposuit? ". atque ita verbis suis falsitatem quam nobis obiecerant, in suo mandato apparuisse, et convictam claruisse firmarent.

24.41. Quanti emere debuimus, ut cum vellent de numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent? Nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset, dictumque a nobis esset, alios centum ferme episcopos catholicos, partim senectute, partim valetudine, partim diversis necessitatibus impeditos non venisse Carthaginem; illi hoc audito, multo plures suos non venisse dixerunt. Sicut etiam nunc plus quam quadringentos per totam Africam se esse iactantes, obliti sunt quod in sua notoria posuerunt, usque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut eis solis exceptis quos vel in propriis sedibus, vel in itinere tenuit corporis aegritudo, nec gravissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit impedire. Et lectae sunt in mandato eorum subscriptiones, sicut facta supputatione respondit Officium, ducentae septuaginta novem, annumeratis etiam iis in quibus falsitas deprehensa est, et qui pro absentibus subscripserant, quod aegritudine detenti non potuerint venire Carthaginem. Quomodo ergo verum est plures quadringentis eos esse, quando illos solos Carthaginem non venisse dixerunt, quos valetudo corporis impedivit: cum et pro ipsis quibusdam alii subscripserunt; ut non dicamus hoc pro omnibus aegrotantibus esse factum? An forte sic eos invaserat pestilentia, ut eorum tertiam partem repente prosterneret? Sic autem a primate suo per tractoriam fuerant evocati, quo praetermissis omnibus properarent convenire Carthaginem, ut scirent se decepisse quod haberent optimum in causa, quicumque venire noluissent. Hoc erat videlicet optimum in causa, ut ingens eorum numerus appareret: quasi tanto plus prosit ad aliquid facilius inveniendum, quanto maior fuerit quaerentium multitudo caecorum!

24.42. Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque nostrum consentientibus cognitione dilata, pridie per notoriam peterent, ut sibi nostrum mandatum ab Officio ederetur, quo instructi adesse possent; causantes quod conscribendis gestis tam angusto tempore occurrere non posset Officium? Sic enim factum est ut sequenti die cognitionis, quamvis iustam peterent, acciperent dilationem: qui considerata causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas patiebantur angustias, convincerentur tamen contra suos venire consensus. Quid enim iustius, quam petere dilationem tanta veritatis firmitate turbatos? Quod eis utinam profuisset, ut considerato mandato nostro, cui respondere minime potuerunt, corrigere potius pravitatem, quam in deterius augere maluissent. Iuste itaque dilationem petebant: sed pridie non debuerant in notoria sua dicere, ideo sibi nostrum edi debere mandatum, ut parati ad diem constitutum venirent, quia exceptores occurrere cum gestorum conscriptione non possent; et ipso actionis die rursus de ipsis exceptoribus, quia non occurrerant, velle causari. Quid eos ad hoc compulit, nisi vehemens perturbatio, cum viderent sic a nobis esse actam causam in conscriptione mandati, ut responsionem invenire non possent? Nam illud quanti emendum fuit, ut ipsam peterent dilationem, et acciperent sex dierum, ut nemo posset eos dicere, angustia temporis impeditos, non potuisse nostro respondere mandato?

25.43. Ipso vero tertio nostrae Collationis die, quanti emendum fuit, quod inanissimis et supervacuis morarum interpositionibus se omni modo pervenire ad causam nolle monstrabant, et quam malam causam haberent, ipso suo timore clamabant: quamquam eorum timor etiam in testimonium manifestissimae vocis erupit, quando dixerunt: " Sensim inducimur in causam "; et alio loco: "Pervidet, inquiunt, potestas tua sensim nos in causae interna deduci? ". O violentia veritatis, quolibet equuleo, quibuslibet ungulis fortior ad exprimendam confessionem! Congregantur ex universa Africa tot episcopi, ingrediuntur Carthaginem cum tanta speciosi agminis pompa, ut tam magnae civitatis oculos in se intentionemque convertant. Qui loquantur pro omnibus, eliguntur ab omnibus. Locus etiam re tanta dignus in urbe media procuratur. Utrique conveniunt, iudex praesto est, tabulae patent, suspensa omnium corda exitum tantae Collationis exspectant. Tunc a lectissimis et disertissimis viris, quantis viribus agi debuit aliquid, tantis agitur ut agatur nihil. Quaerunt personas forensi more discutere, in qua quaestione annosa etiam tempora litigatores conterere consueverunt. Ista quippe actione Catholicos mandatum suum divinis potius testimoniis quam forensibus formulis conscripsisse confessi sunt, et similiter se de Scripturis responsuros esse promiserunt. Et quoniam mirifica opitulatione Deus voluit, ut cum quaerunt personam petitoris, ne veniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam; clamant praeclari viri qui ad agendum videbantur electi, ac se potius ad non agendum electos esse testantur, et invidiose iudici conqueruntur, sensim se in causae interna deduci: quasi aliquid aliud praetermissis omnibus agi debuerit, quam illud quod tanto post, vel sero agi nolebant; quia numquam prorsus agi volebant, ubi vinci metuebant! Huius timoris apertissimam vocem quis de illorum clauso pectore excuteret, et non dico si eos donis largissimis ditaremus, sed si eos poenis crudelissimis torqueremus?

25.44. Cum enim personam petitorum forensi tritura inquirerent, et volentes ostendere nos esse petitores, ut personas nostras permitterentur iure discutere, et moras annosissimas invenire, legerent libellum nostrum aliquando proconsuli datum, quo eos petivimus conveniri, ut ipsa inter nos Collatio tunc fieret, quam modo ab Imperatore ut fieret impetravimus, et eo libello nos quasi petitores esse monstrarent; responsum est a nobis, ideo nos semper voluisse fieri Collationem, non ubi eis crimina obiceremus, sed ubi ea quae solent obicere purgaremus: propter hoc quippe haeretici et ab Ecclesiae unitate separati, quia crimina obiciunt quae probare non possunt. Deinde quia videbatur Cognitor secutus ordinem temporum, ut gestis quae protuleramus, ubi et ipsi apud praefectos Collationem petiverant, ideo praeferret libellum nostrum ab ipsis prolatum, quia gesta illa praefectoria tempore praecedebat: facillime nos atque iustissime hac occasione oblata a Cognitore impetravimus, ut si ea praeferret quae tempore priora esse constaret, illud iuberet potius recitari, ubi ipsi apud imperatorem Constantinum per Anulinum proconsulem accusarunt Caecilianum, cuius crimina nostrae communioni obiciunt, quae volebamus illa Collatione purgare. Proinde posteaquam legi coepit, quoniam illic apertissime in omnibus vincebantur, clamare coeperunt: " Sensim inducimur in causam"; et iterum: " Pervidet potestas tua sensim nos in causae interiora deduci ". O magna, sed non miranda confusio! Quando enim daemon sic exorcistam timeret, quomodo timuerunt ne illa legerentur, ubi apparebat Caecilianus et ab eorum praecessoribus apud Imperatorem accusatus, et tot iudiciis non solum episcopalibus, sed etiam imperialibus absolutus?

25.45. Quando vel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati, redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, ubi dixerant lapsam esse iam causam, et quatuor mensibus evolutis agi iam omnino non posse? Quid est hoc? Quis tam idoneus index inveniri potest animi eorum, quam timor iste sic expressus, sic apertus; ut cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed verbis apertissimis proderent? O vehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! Tam fortis ex ore prosilivit timor, ut eius impetu de fronte fugerit pudor. Si non legerentur ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirebantur, personae discutiebantur; et quamvis morarum tendiculae, ne ad ipsam causam perveniretur, tergiversatorie necterentur; tamen propter agendam causam etiam ista postulari veluti iure videbantur. Postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, revocatur explosa et convicta praescriptio, diem causae agendae iam transisse clamatur.

26.46. Quid adhuc exspectatis quid pro nobis pronuntiaverit Cognitor, cum videatis quid contra se ipsos episcoporum vestrorum pronuntiaverit timor? Dederat certe ipse Cognitor potestatem, ut alium cum illo quem vellent iudicem constituerent: quod illi recusaverunt; quoniam si aliquem delegissent, mentiri vobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. Sed fecerunt quod recusaverunt: prorsus constituerunt cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed intimum suum. Ecce ipse timor eorum alius iudex fuit: certe ipse a nobis nihil accepit, et pro nobis libere iudicavit: non gratificatus est eorum personae, quibus internus haerebat, de quorum secreto cubiculo procedebat; et antequam causa diceretur, prior iudicavit, quia eam prior in ipsorum corde cognovit. Denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui noverat: ille iudicavit stando, audiendo, loquendo; iste tantummodo in medium procedendo. Puto quod melius dicebant, ut causa iam non ageretur. Quanto enim citius eam finivit litigatorum timor, quam Cognitoris labor? Ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur: iste indicavit quid in eorum cordibus ageretur.

27.47. Quoniam autem ad hoc venerant, territi eis quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent iam lapsam esse causam temporibus, et agi non posse? Proposuerunt nobis quod iam fuerat ante transactum: ut si de Scripturis sanctis ageremus, illa minime legerentur; si autem illa recitanda eligeremus, habere se validam praescriptionem, ut lapsam temporibus causam omnino agi non sinerent: cum ipsi non servaverint, quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos Ecclesiae causam Scripturarum testimoniis egisse confessi sunt, similiter se Scripturarum testimoniis responsuros; qui petitorum discutiendas esse personas, non more disputantium, sed more litigantium contendebant. Respondimus ergo eis, ut si nihil aliud agi mallent, nisi ut quaereretur quae vel ubi sit catholica Ecclesia, causam eius nos nonnisi divinis, quibus praenuntiata est, testimoniis ageremus: si autem hominibus aliqua crimina obicerent, quoniam nec ipsi ea possent testimoniis divinis, sed aliquibus aliis talibus documentis ostendere, etiam nos ea documentis talibus purgaturos. Sic illis assidue sua inania repetentibus, haec a nobis perseverantissime repetita sunt: sic eos veritas vicit, et ad illa quae protuleramus audienda confutatos superatosque constrinxit. Videbant enim, si nulla crimina Caeciliani obicerent communioni nostrae, nihil sibi remanere unde suam ab unitate separationem aliquo modo excusarent: si autem obicerent crimina Caeciliani, nec a se nisi talibus documentis posse asseri, nec a nobis posse aliter defendi.

28.48. Iam vero illud inter hos eorum contentiosissimos strepitus, quanti emendum fuit, quod cum diceremus hoc nos proponere, ut crimina quae solent obicere nostrae communioni, quae per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc eorum separatio, utrum iusta fuerit nosceretur; responderunt, alienam causam nos agere velle, hoc est, transmarinarum Ecclesiarum, quibus haec non obicerent, quoniam inter Afros esset ista contentio: illas vero Ecclesias potius exspectare debere, ut eos sibi copulent qui in hac Collatione vicerint, et ipsi cum eis habeant catholicum nomen? Quid ergo adhuc quaeritis, quidve dubitatis, quam Ecclesiam tenere debeatis? Ecce habetis eam, contra quam vestri episcopi causam se non habere confessi sunt, cui communio nostra coniuncta est, unde ipsorum communio separata est. Si enim modo eam exspectare debere dixerunt, ut qui nostrum vicerint, ipsi ei copulentur, et cum illa teneant catholicum nomen: iam utique maiores nostri maiores eorum ante vicerunt; ideo illi Ecclesiae copulati catholicum nomen in eius unitate tenuerunt. Isti autem si a maioribus nostris iam in suis maioribus victi sunt, quare nobiscum adhuc usque contendunt? Si autem victi non sunt, quare non communicant illi Ecclesiae, quam negare catholicam non valentes, nullam causam contra eam se habere confessi sunt? Ecce Ecclesia catholica transmarina in tot gentibus dilatata, quem debere exspectare dixerunt; ut eos sibi qui vicerint copulet, quomodo exspectare debet eos sibi copulare qui vicerint, nisi ab eis criminibus de quibus inter nos agitur, aliena sit? Nam si ab eis aliena non est, etiam ipsa rea victa cum victis quomodo sibi est copulatura victores? Porro si ab his criminibus, sicut fatentur, aliena est; alieni et nos sumus, qui eidem communione cohaeremus. Nam si propter istam communionem nos contaminat crimen alienum; et ipsam, cui communicamus, crimen contaminat nostrum. Sed ipsa confessi sunt non pollutam crimine Afrorum, quamvis ei Sacramentorum communione socientur: ibi ergo convicti sunt nec nos pollui potuisse crimine illorum, quibus Sacramentorum communione sociamur, quia nullo nexu consensionis involvimur. Quamquam et ipsius Caeciliani victrix causa eisdem verbis istorum facillime demonstratur. Si enim confligentibus nobis exspectare debet Ecclesia transmarina ab istis criminibus aliena, ut eos qui vicerint, sibi et catholico nomini adiungat; tunc exspectabat, quando maiores istorum cum Caeciliano acriter confligebant. Ille ergo tunc vicit, quem sibi post conflictum illa quae hoc exspectaverat copulavit. Aut si potuit et pollutum sibi in Sacramentorum communione copulare, et sicut iam confessi sunt, ab his criminibus impolluta persistere; multo magis vicimus hinc ostendentes proprium onus quemque portare, et nec causam causae, nec personam praeiudicare personae.

29.49. Iam vero ut mandato nostro, ubi universam causam complexi fueramus, nec repentinis verbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? Sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, quae in nostro mandato posita, nec attingere omnino suis litteris voluerunt. Neque enim potest aliquis dicere, prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere, et propterea rebus necessariis non omnibus respondere voluisse. Editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus, et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. Et cum iam septem delecti essent a ceteris, qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt, tamquam epistolam ab omnibus illis ad Cognitorem datam. Quam si nollemus admittere, iure optimo faceremus: neque enim ordinis erat, ut post iniunctam septem hominibus causam, iam quidquam nisi per illos qui delecti fuerant, ageretur. Sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse videremur, sine ulla haesitatione ut legerentur allegarentur admisimus. Optandum enim, et ut dixi, emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, afferrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse, satis utrasque litteras legentibus appareret, et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. Si enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur aliquid dixisse, in quibus locis mandati nostri tacere noluerunt; neminem puto esse tam stolidum, qui etiam in his locis aliquid eos respondisse existimet, in quibus omnino tacuerunt. Non enim parva vel quasi contemnenda sunt, cum in his potius omnis causa consistat.

29.50. Nam testimonia Scripturarum quibus asseruimus Ecclesiam cui communicamus, ab Ierusalem coeptam, toto terrarum orbe diffundi, tamquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt magna mole divinae auctoritatis oppressi. Item quod in nostro mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius in Ecclesia malos, quam propter eos Ecclesiam deserendam, et praecepto admonuit, et suo confirmavit exemplo, attingere omnino non ausi sunt: credo inintellegentes quod Cypriani auctoritatem si in aliquo scripto eius labefactare tentarent, faterentur etiam nos recte auctoritati eius non cedere, in eo quod de iterando Baptismo solent eius placita vel decreta proferre: quam nec ipsam de Baptismo Cypriani sententiam aperte commemorare voluerunt, scientes etiam illic, si facerent, se offensuros esse naufragium; quoniam Cyprianus non reliquit unitatem; et cum eis in illa permansit, qui de hac re diversa senserunt: unde aut tunc Ecclesia perisse dicenda est, et non fuit iam ex qua nasceretur Donatus illorum; aut si, quod verum est, permansit Ecclesia, non in ea contaminant mali bonos, sicut Cyprianus etiam iudicavit, qui cum diversa sentientibus in eadem universitate permansit. Ac per hoc isti se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter nescio quorum crimina non probata, etiamsi vera essent, nullo modo se ab unitate toto orbe diffusa separare debuerunt. Hoc illi quantum intellegitur praevidentes, ab illo testimonio Cypriani, quod in nostro mandato commemoratum est, toto silentio transierunt.

29.51. Illud etiam quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos, et eos inde quos damnaverunt, in honore integro susceperunt; et Baptismum Christi licet foris ab Ecclesia datum, agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos, et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt: etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum, quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. Causam etiam Caeciliani a causa Ecclesiae in nostro mandato distinctam, et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam, respondendo prorsus non attigerunt. Quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum verbum facere, nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? Quod autem visi sunt respondere, legat qui voluerit, et iudicet, eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum, praeter responsionem, quam continuo reddidimus, qua omnia vanitatis eorum machinamenta subversa sunt.

30.52. Iam illud, si montes aureos daremus, quando emere possemus, quod (obiecta sibi Maximiani causa, ut intellegerent eo modo non obfuisse Caeciliano concilium quo in eum absentem septuaginta episcopi quod voluerunt pronuntiaverunt, quomodo non obfuit Primiano cum similiter absentem pro Maximiano centum ferme episcopi damnaverunt) vehementissime perturbati et in horrendas contrusi angustias responderunt, nec causam causae, nec personam praeiudicare personae; his paucissimis verbis totam nostram causam, de qua cum eis superius confligebamus, omnino invictam esse firmantes? Quid enim aliud agebamus tot testimoniis sanctorum eloquiorum, tanta auctoritate Prophetarum, Apostolorum, episcoporum ipsorumque adversariorum, demonstrantes bonos a malis Sacramentorum communione non pollui, si corde, voluntate, moribus, operibus diversas habeant causas, gerantque personas? Quid enim aliud laborabamus, nisi ut appareret, nec causam causae, nec personam praeiudicare personae? Hoc ipsi breviter compulsi summa necessitate dixerunt, quia cum a nobis diu diceretur, veritati cedere noluerunt.

31.53. Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus, quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod maiores suos apud imperatorem Constantinum persecutos Caecilianum non confiteri tantum, verum etiam profiteri atque gloriari minime dubitarunt, eumque ab Imperatore damnatum etiam mentiendo asseverare conati sunt? Ubi est illa vox, qua vos decipere consueverunt, nobis invidiam concitantes, quod apud Imperatorem causam agamus Ecclesiae? Ubi sunt verba Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: " Illi portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus Evangelia "? Ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem suam, dicentes, eam esse Ecclesiam veritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? Nempe elisa est, nempe prostrata. Leguntur prosecutiones eorum; negare non possunt, quia leguntur etiam subscriptiones eorum. Tenemus eos confitentes, profitentes, gloriantes maiores suos Caecilianum apud Imperatorem graviter persecutos: tenemus etiam Caecilianum eis persequentibus ab Imperatore damnatum. Non ergo iam clament, segregationem suam ideo esse Ecclesiam veritatis, quia persecutionem non facit, sed patitur: aut fateantur non eam fuisse Ecclesiam veritatis, quando a maioribus eorum Caecilianus patiebatur. Si enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur; bonus erat Caecilianus quando patiebatur. Si autem potest quidem fieri ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt esse qui faciunt; non erant boni maiores eorum, quando Caecilianum persequebantur. Porro si fieri potest ut et boni faciant, et mali patiantur; non ideo nos culpandi sumus, nec ideo isti laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum maioribus suis facientibus passum esse gloriantur. Et tamen Caecilianum ab Imperatore damnatum omnino non constitit: sed in eius absolutione atque purgatione, quae iudicii episcopalis et imperialis recitatione constiterat, nil postea probari potuit immutatum. Ita factum est, ut remota Caeciliani damnatione de qua ipsi mentiti sunt, remanserit persecutio quam maiores suos fecisse confessi sunt.

31.54. Parum fuit ut Caecilianum ab Imperatore damnatum et mentiendo gloriari auderent, et asserendo probare non possent; insuper etiam probaverunt, et nostra in eam rem documenta fortius adiuverunt, Caeciliani absolutionem mansisse firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, Imperatoris posteriore iudicio in contrarium commutato. Nam primo Milevitanae Ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum petaverunt, pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab Imperatore damnatum. Quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo risum potuit continere. Qui tamen risus non utique conscriptioni gestorum potuisset adiungi, et omnino latuisset, nisi et ipsum latere non sinerent dicentes: " Audiant qui riserunt ": hoc sane scriptum est, et subscriptum. Quod enim pro se legi voluerunt, ambiguum fuit: unde cum rectissime Cognitor iussisset paulo superius recitari, ut inde si possent verba illa clarescerent; hoc recitatum est quod nolebant, id est, Caecilianum fuisse purgatum; quem prius legendum dederant, non sicut iactabant damnatum, sed Brixiae bono pacis retentum. Hic cum dixisset, illis verbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare voluisse; dictum est eis, ut evidentem Caeciliani damnationem aliunde recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi, qui apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum. Hoc cum facere omnino non possent, interiectis atque consummatis omnium morarum superfluis ambagibus, apertissime nos adiuvare coeperunt. Tamquam enim a nobis essent instructi, vel tamquam nobiscum ad innocentiam Caeciliani defendendam declarandamque delecti, cum quaereretur ab eis, ut si possent ostenderent quod dicebant, posteriore iudicio Caecilianum ab Imperatore damnatum, cuius Imperatoris litteras legeramus, quae illum ostenderant absolutum: protulerunt libellum maiorum suorum ad eumdem Constantinum imperatorem datum, quo apertissime demonstrarant illius iudicio se potius fuisse damnatos. Contigit enim eis apud imperatoriam potestatem, quod inimicis sancti Danielis, qui hoc ab eisdem leonibus passi sunt, quod pati voluerant innocentem. Hic cum breviter admonuissemus illum libellum pro nobis contra se potius recitasse, aliud addiderunt, proferentes eiusdem imperatoris litteras ad Verinum vicarium datas, ubi eos graviter detestatus, et Domini iudicio qui iam in eos coeperat vindicare, dimittens, ignominiosissima indulgentia de exsilio relaxavit. Ita manifestissime constitit, non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea consecutam, verum etiam eius absolutionem atque purgationem, et poena illorum et detestabili indulgentia fuisse firmatam. Haec tam excellentia documenta, quod fatendum est, non habebamus in manibus, sed forsitan si alicubi esse audiremus, unde nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perveniremus, ut nobis describenda permitterentur. Quantum autem daremus, si venale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis adversariis legerentur?

32.55. Quid videtur addi iam posse, ut nos cumulatius adiuvarent? Et tamen addiderunt. Commemoraverunt enim causam Felicis Aptugnensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, cui Felici traditionis crimen intenderant. Absoluto autem Caeciliano cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de isto Felice commoverant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum iam purgatum alienis criminibus irretiri. Etiam haec ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio; ubi liquidissime innocentia Felicis apparuit. Sed quoniam quidam Ingentius, qui eodem iudicio adversum Felicem falsum se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit ubi causa episcopi vertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis reus, nisi Imperatore consulto, quo instante illa omnia gerebantur: retulit inde proconsul, et rescripsit Imperator, ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, volens maiores istorum, a quibus quotidie interpellabatur, in praesentia confutari; nihil tamen dubitans de purgatione, imo eam verborum quoque suorum manifestatione confirmans, sicut rescriptum eius ostendit. Haec nos omnia documenta causae Felicis in manibus habebamus, et disposueramus tradere recitanda. In quo ipsi nos praevenerunt, et easdem Imperatoris litteras de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt; et recitaverunt, iam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamus etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius exigi videretur. Sed adversariis nostris id agentibus, ut persecutio quam maiores eorum apud Imperatores nostris maioribus fecerunt, et eorum calumniae superatae cumulatius apparerent; quid faceremus, nisi oblata libenter accipere, et gratias Domino in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt, ipsi recitaverunt. Incredibile videtur esse quod dico, sed gesta testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur subscriptiones. Ipsi, inquam, recitaverunt: " Constantinum subscripsisse quod Aelianus proconsul in causa Felicis audientiam praebuerit competentem, et quod a crimine traditionis innocentem Felicem fuisse constiterit. Sed Ingentium ad comitatum suum propterea mitti voluisse, ut his, inquit, qui in praesentiarum agunt, et diurnis diebus interpellare non desinunt, praesentibus et coram assistentibus apparere et intimari posset, frustra eos Caeciliano invidiam comparasse, et adversus eum violenter insurgere voluisse ". Ipsi recitaverunt. Quis nostrum hoc auderet optare, ut quos iniquitas fecerat nostros accusatores, eos veritas nostros faceret defensores? Sic et illum Balaam, quem temporibus antiquis ad maledicendum Dei populum conduxit iniquitas, benedicere compulit veritas.

33.56. Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat: neque enim praesto erant libelli qui consulares vocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere nos vellent, quid misso Ingentio gestum fuerit, vel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declaraverit, et eamdem sententiam responsio Imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmaverit; et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent: sicut ergo consulum ordo declarat, primo Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab Imperatore inter partes cognoscente purgatus est; deinde post aliquot annos adversarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. Nam Miltiades iudicavit Constantino ter et Licinio iterum consulibus, sexto nonas octobres. Aelianus proconsul causam Felicis audivit, Volusiano et Anniano consulibus, quinto decimo calendas martias, id est, post menses ferme quatuor. Constantinus ad Eumalium vicarium de purgatione Caeciliani scripsit, Sabino et Rufino consulibus, quarto idus novembres, id est, post biennium et menses prope, octo. Et idem imperator ad Valerium vicarium de illorum exsilio soluto, et eorum furore Deo vindici dimittendo, litteras dedit, Crispo et Constantino iterum consulibus, tertio nonas maias, id est, post quartum annum, et mensem ferme sextum. Unde sine ullis ambagibus liquidissime constat, sive misso ad comitatum Ingentio, sive non misso, nihil postea contra Caecilianum fuisse iudicatum, imo eum iudiciis quoque imperialibus victorem adversariorum et persecutorum suorum postea declaratum.

34.57. Eat nunc pars Donati, toties improbata, toties calumniosa, toties mendax, toties confutata, toties modis omnibus superata atque confusa: adhuc iactet iudicem a nobis fuisse corruptum; quasi vox alia victis esse consuevit. Prorsus iudex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant, illius infirmaret auctoritas. Sed nec male illos egisse dixerim: imo vero optime egerunt, qui contra suos errores pro veritate tanta dixerunt. Nam si causa eorum consideretur, revera contra ipsos: si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum ipsos iudicavit. An vero in ea causa ille qui medius erat adversaretur nobis, in qua illi qui ex adverso stabant, dixerunt, protulerunt, recitaverunt tanta pro nobis? Quid emere a iudice deberemus, quando ab adversariis illa non emimus, quae iudicem cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis ferre sententiam? Quamquam si non eum nossemus Deum timentem, et iustitiae dilectorem, et ab omnibus huiusmodi sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere deberemus; qui nimia patientia, cum eos videret premi veritate, nec eis videri vellet adversus, nimium patienter pertulit homines per inania vagantes, et tam multa superflua dicentes, et ad eadem toties convicta redeuntes; ut gesta tantis voluminibus onerata pene omnes pigeret evolvere, et quemadmodum acta causa sit legendo cognoscere: quod illi utrum magis inopia veritatis, an industria calliditatis egerint, nescio. Hinc tamen solum causam tam pessimam utcumque adiuvare potuerunt, quam potius deserere debuerunt. Denique si in illos qui egerunt, intendant ceteri accusationem, eosque potius asserant a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus, vel a se prolatis lectionibus sic adiuvarent causam nostram, sic perimerent suam; nescio quemadmodum se possint defendere, et ab ista suspicione purgare, nisi forte dicant: " Si corrupti essemus, causam tam malam, et per nos et per illos convictam, cito etiam finiremus; nunc vero vel inde credite nos ex animo adfuisse, et aliquid prodesse voluisse, quod multum loquendo egimus, ne quod actum est facile legeretur, et nos esse victos cito cognosceretur ". Si hoc ab eis non fieret, nec ipsis, nec nobis iurantibus forsitan crederetur, illa quae pro nobis contra se, et tam multa dixerunt, et tam multa legerunt, gratis eos nobis omnia praestitisse. Nec tamen ipsis, sed Deo potius hinc agimus gratias. Ut enim illa omnia vel loquendo vel legendo pro causa nostra promerent atque propalarent, veritas eos torsit, non caritas invitavit.

35.58. Quapropter, fratres, si tamen non irascimini quia fratres vocamus: illi enim cum hoc a nobis audirent, iniuriam sibi fieri apud acta dixerunt; nec mandato nostro admoniti, ubi hoc ex propheta testimonium positum est, recolere potuerunt Deum praecepisse: Dicite: " Fratres nostri estis ", his qui vos oderunt et qui vos detestantur; ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant. Ergo iam, fratres, appareat vobis nomen Domini in iucunditate, quod super nos invocatum est, et cuius utrique Sacramenta portantes, non immerito dicimur fratres: iam pacem amate, consuetudinem litigiosam et calumniosam iam saltem convictam confusamque relinquite; nec ipsos oderitis quando ad nos correcti transeunt, sed quando in errore nefario permanentes vos adhuc usque seducunt. Nec sibi ipsi magni videantur, quod eis honorem in unitate deferimus quem possideant liberandi: hunc enim habentes extra unitatem magis sunt inde damnandi. Signa quippe militaria perniciosius ab usurpatoribus habentur, quam si omnino non haberentur, nec tamen eis correctis et in castra Imperatoris redactis illa franguntur aut abolentur; sed eos quos antea prodebant atque puniebant, iam ornare incipiunt et munire. Quid adhuc attenditis ad eorum insanas querelas et vana mendacia? Nocte causa finita est, sed ut nox finiretur erroris. Nocte dicta sententia est, sed fulgens lumine veritatis. Inclusos se tamquam in carcere fuisse conquesti sunt: ibi et nos eramus; aut utrisque facta est iniuria, aut utrisque adhibita diligentia. Sed quomodo dicamus iniuriam, quando in tam spatioso et lucido et refrigeranti loco nos fuisse recolimus? Aut quomodo erat carcer, ubi erat et iudex? Postremo clausum fuisse nos nesciebamus, qui simul intus eramus: ipsi unde sciunt, nisi quia fugere fortasse voluerunt. Sed quis non videat quod ista inania et ridenda potius quam refellenda de tali Cognitore non dicerent, si pro sua causa possent validum aliquid invenire quod dicerent? Scimus quam multi vestrum, et forte omnes aut pene omnes, dicere soleatis: " O si in unum locum convenirent o si aliquando conferrent, atque illis disputantibus veritas appareret! ". Ecce factum est, ecce convicta est falsitas, ecce apparuit veritas. Quid adhuc fugitur unitas? quid adhuc contemnitur caritas? Quid nobis est per hominum nomina dividi? Qui nos creavit unus est Deus, qui nos redemit unus est Christus, qui nos consociare debet, unus est Spiritus. Iam nomen Domini honoretur, et appareat vobis in iucunditate, ut agnoscatis fratres vestros in ipsius unitate. Iam in prosecutionibus episcoporum vestrorum, qui nos separabat error est victus: aliquando in cordibus vestris vincatur et diabolus, et gregi suo collecto atque pacato sit propitius qui hoc praecepit Christus.

Chapter 2 of 2