Skip to the text

Liber I, Capita 1–28

1.1. Gaudentius Donatistarum Thamugadensis episcopus, cum se ipsum in ecclesia quibusdam sibi adiunctis perditis incendere minaretur; viro spectabili tribuno et notario Dulcitio, cui piissimus Imperator leges suas exsequendas cura perficiendae unitatis iniunxit, agenti, ut oportebat, cum furentibus mansuete, et prius ad eumdem Gaudentium litteras pacificas danti, duas rescripsit epistolas: unam breviorem, et perlatoribus, sicut indicat, festinantibus festinatam; alteram vero prolixiorem, in qua secundum Scripturas se respondisse diligentius arbitratur. Ita ergo scripta eius opitulante Domino institui refutare, ut etiam qui sunt ingenio tardiores, ad omnia me respondisse non dubitent. Nam prius verba eius ponam, deinde nostra subiungam: non sic quemadmodum feci, cum Petiliani litteris responderem. Ibi enim per loca singula, quando verba ipsius inseruntur, positum est: " Petilianus dixit ": quando autem mea verba redduntur: " Augustinus respondit ". Unde mihi, tamquam mentitus fuerim, calumniatus est, dicens quod numquam mecum cominus disputaverit: quasi propterea non dixerit quod scripsit, quia hoc non in verbis eius audivi, sed in litteris legi; aut ego ideo non responderim, quia non eo praesente locutus sum, sed scriptis eius vicissim scribendo respondi. Quid faciamus hominibus qui tale cor habent, aut eos quibus scripta sua innotescere cupiunt, tale cor habere opinantur? Sed etiam talibus hic satisfaciamus: et quando ponimus verba Gaudentii, non dicamus: " Gaudentius dixit "; sed: Verba Epistolae ": et quando respondemus, non dicamus: " Augustinus respondit; sed: " Ad haec responsio ". Sic ergo incipiamus refellere Gaudentii epistolam priorem atque breviorem.

1.2. Verba Epistolae: " Honorabili, ac nimium nobis, si sic volueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario: Gaudentius episcopus ". Ad haec responsio: Non debemus etiam ista discutere, ne propemodum in superfluis immoremur, cum sint loca necessaria, quae nos aliquanto diutius loqui cogant.

2.3. Verba Epistolae: " Religionis tuae scripta percepi per eos, quos et moribus et instituto suo cunctis charos esse manifestum est ". Ad haec responsio: Neque hoc discutiam quomodo dixeris: " Religionis tuae ", homini quem potius irreligiosum putas. Reddidisti quippe honorificentiam, sicut reddendam existimasti: quia ille te honorificentius tractavit in litteris quas ad te dedit, quam catholicus haereticum debuit, putans tuam mentem tali fieri sermocinatione sanabilem.

3.4. Verba Epistolae: " In quibus tam multa ", inquit, " a tua Dignatione dicta sunt, quae nunc interim conticesco; sed quoniam ingenii tui acumen minus advertit, quod nos in eodem scripto nec innocentes plenos, nec reos asserere potuisti ". Ad haec responsio: Quomodo non asseruit reos, quos dixerit male congregatos? Quomodo non asseruit reum, quod dixerit, quod te duce miserorum animae nefando exitu periturae sint; adiciens te intellegere debere, quae te et in hoc mundo invidia, et in illo ultimo desperando iudicio poena poterit manere? Quomodo non asseruit reum, quem sicut potuit exhortatus est, ut imitandum aliorum secutus exemplum, dimisso errore prioris haereseos, te ad unam et veram Dei conferas fidem? Verumtamen nos non Tribuni verba defendere, sed haeretici refutare suscepimus. Si quid ergo iste noster tamquam laicus militaris dixit incautius, quis ei non ignoscat? quis Ecclesiae catholicae de verbis eius praeiudicandum esse contendat? Tu perpensius considera quid loquaris, quem pars Donati in nostra Collatione quae apud Carthaginem facta est, sex aliis adiunctum, etiam defensorem suae divisionis edidit.

4.5. Verba Epistolae: " Quod si criminosos ", inquit, " existimas, fugienda est vobis damnanda societas ". Ad haec responsio: Plane fugienda est societas criminosorum, sed non est respuenda correctorum. Illud ergo salubriter ita devitamus, ut hoc misericorditer velimus, optemus, instemus.

5.6. Verba Epistolae: " Si vero innocentes putas ", inquit, "quod etiam ipse dixisti, persecutores nos in fide Christi constituti sustinere gaudemus ". Ad haec responsio: Consideravi litteras Tribuni ad te datas, et nusquam in eis legi quod te dixerit innocentem; sed ab aliis audisse, vel cognovisse prudentem. Sic autem in Scripturis sanctis, non solum boni, verum etiam mali vocari solent. Nam hoc ibi nomen etiam serpens hominis deceptor accepit. Quod enim quidam interpretati sunt, " sapientissimum omnium bestiarum "; " prudentissimum " potius graeci codices habent; unde in latinam linguam scriptura illa translata est. Sed si eos putandum est innocentes a Tribuno esse dictos, quos a te ad exitium teneri dixit invitos; quid mirum si et illic fieri credidit, quod in aliis locis factum esse cognovit? Non est ergo unde gaudeas te pati persecutionem, cum invenire non possis quomodo te asseras innocentem. Absit autem ut ista persecutio dicenda sit hominum, cum sit potius pro hominibus liberandis persecutio vitiorum, qualem facit aegris etiam diligentia medicorum. Quamvis etsi essetis innocentes, hinc efficeremini nocentes, quia occidere cupitis innocentes. Qui enim se innocentes conantur asserere, et tamen vitae suae nolunt parcere, quid aliud quam innocentes convincuntur occidere?

6.7. Verba Epistolae: " In hac autem ecclesia ", inquit, " in qua nomen Dei et Christi eius, ut etiam ipse dixisti, in veritate semper est frequentatum, nos aut vivi quamdiu Deo placuerit permanemus, aut ut dignum est Dei familia, intra dominica castra vitae exitum terminamus: sub ea scilicet conditione, quia si vis fuerit operata, tunc id poterit evenire. Nemo enim tam demens est, ut nullo impellente festinet ad mortem ". Ad haec responsio: Neque hoc in Tribuni litteris legitur, a te invocatum in veritate nomen Dei, quamvis dixerit invocatum. Quamquam etiamsi dixisset, posset hoc intellegi, non ad vestram gloriam, sed ad poenam. Nam et de gentibus impiis Apostolus dixit: Qui veritatem in iniquitate detinent; ut et vos facitis, qui veritatem Baptismi divini in iniquitate detinetis erroris humani. Unde nos cum vestram corrigimus iniquitatem, non utique debemus illius Sacramenti rescindere veritatem. Profiteris sane, innocens homo, aliis quidem verbis, cum ecclesia te ac tuos interituros. Cum enim dicis, in ecclesia, quid aliud vis intellegi, nisi cum ecclesia; quando quidem id agere ignibus praeparas? Haec est innocentia partis Donati, ut hoc faciatis adiunctis mortibus vestris, quod etiam apud Carthaginem in invidiam nostram de basilicis quae vestrae fuerunt, sicut potuistis, et cum quibus potuistis, fecisse asseveramini sine mortibus vestris. Quis enim vos non credat zelando fecisse quod facere etiam moriendo disponitis? Si autem illud vos non fecistis, hoc certe furiosius est quod vos facere praeparatis. Sed dixisti: " Si vis fuerit operata "; et adiunxisti: " Nemo est enim tam demens, qui nullo impellente festinet ad mortem ". Quanto est ergo dementior, qui cum impellatur ad vitam, festinat ad mortem?

7.8. Verba Epistolae: " Eos autem qui nobiscum sunt, inquit, testem Deum facio, eiusque omnia Sacramenta, quod exhortatus sum, et impensissime persuasi, ut qui haberet voluntatem egredi, securus publice fateretur: nec nos enim invitos retinere possumus, qui didicimus ad Dei fidem nullum esse cogendum ". Ad haec responsio: Cur autem non te etiam, si non invitorum retentorem, tamen ad bonum opus exhortatorem apertissime profiteris, si quod facturus es bonum est? An forte quam malum sit et ipse intellegis, atque id facturum te magis ut terreas, quam ut impleas comminaris, aut mentiendo infidelis, aut verum dicendo crudelis?

8.9. Verba Epistolae: (Et alia manu): " Opto te incolumem in reipublicae actibus florentem, et a Christianorum inquietudine recedentem ". Ad haec responsio: Possumus eum et nos optare et incolumem, et in reipublicae actibus florentem, sed non ab haereticorum correctione quiescentem.

9.10. Verba Epistolae secundae: " Honorabili et omni affectu desiderando Dulcitio, Gaudentius episcopus ". Ad haec responsio: Si omni affectu desideras hominem, quare cum illo tenere Christi respuis unitatem? An reddendo malum quasi pro malo, quem tuum persecutorem putas, rebaptizare desideras?

10.11. Verba Epistolae: " Solent sibi ", inquit, " sola fama noti, cupere, aut inserto invicem aspectu verba miscere, aut incogniti saltem non horrere praesentiam: tua vero censura, quod absentem me inveneris, gratulatum te; quod autem redierim, contristatum, litteris intimasti ". Ad haec responsio: Non omnes qui sibi sola fama noti sunt, videre invicem volunt, sed quos bene ipsa fama commendat. Mirum est autem revera quod tibi accidit, ut tu eum desiderandum dicas, a quo te persecutionem perpeti quereris: ille autem qui te persequitur, absentem te malit esse, et nolit eum quem persequitur, invenire. Sed hoc unde, nisi quia te potius eorum persecutorem voluit intellegi, quorum in Christo salutem tua praesentia credidit impediri?

11.12. Verba Epistolae: " Sed quoniam praeterita die ", inquit, "ne epistolari responso siluissem propter moram portantium, certa quaeque strictim ac breviter intimavi: nunc mihi Dignationis tuae scriptis sacrosanctae legis divinae verbis est respondendum. Dominus dicit*: Innocentem et iustum non occides et* purgatione non purgabis reum. Certum est igitur, in Dei iudicio pari crimine parique reatu esse devinctos, qui reum absolverit, et qui occiderit innocentem. Si ante communionem rei erant, a te nominatus Gabinius, vel ceteri fideifragi, in malo illi lapsu consortes secundum Dei voces absolvi minime debuerunt. Si autem tamquam innocentes vel sancti recepti sunt, quare in ea fide permanentes, unde velut sanctos accipitis, occiditis innocentes? ". Ad haec responsio: Invidiose et mendaciter loqueris. Ille quippe ad quem loqueris, non tale praeceptum accepit ut occidamini, sed ut corrigamini; quod si nolueritis, ne correctionem impediatis aliorum, in exsilium mittemini. Quod si a iustis fieri non debet iniustis, cur etiam falso voluistis de Caeciliani exsilio in nostra Collatione gloriari, quo eum missum vestris maioribus instantibus a Constantino imperatore dixistis? Iste autem tribunus ad quem scribis, cui legum pro unitate latarum cura mandata est, usque adeo vult ut vivas, ut timeat ne ipse te occidas. Ecce constitue tibi ante oculos ipsum, et te ipsum. Ipse te in Christi pace vult vivere; tu in parte Donati te quaeris occidere: quis vestrum sit tuus persecutor, agnosce.

12.13. Gabinius autem iam noster, qui fuit aliquando vester, et alii quam plurimi, qui ex vobis ad nos considerata catholica veritate transierunt, non ideo tibi videantur a vestra contagione non fuisse purgati, quia non sunt a nobis rebaptizati. Hi enim qui nondum baptizati sunt, a peccatis omnibus in catholica Ecclesia lavacro regenerationis abluuntur: in eis autem qui hoc Sacramentum, non ad auxilium, sed ad iudicium foris accipiunt, quia nec in desertore violamus characterem regium, fit illud sicut scripum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. Ecce quemadmodum possunt, quos non oportet baptizari, ipsa catholicae unitatis caritate mundari, ut non incipiat eis intus inesse quod et foris inerat, sed incipiat eis prodesse intus quod foris oberat. Non itaque a vobis accipimus velut sanctos; ad nos enim transeundo sanctificantur; qui manendo apud vos sancti esse omnino non possunt: nec vos innocentes occidimus, quos etiam reos vivere volumus.

13.14. Sed tu qui testimonium divinae vocis bene recolis, et nobis obiicis Deum dixisse: Innocentem et iustum non occides; si innocens es et iustus, quare te occidis? Nos te innocentem et iustum non dicimus, et tamen nolumus occidaris: tu te innocentem et iustum arbitraris, et innocenti et iusto non parcis. Certe, ipse dixisti, " in Dei iudicio pari crimine parique reatu esse devinctos, qui reum absolverit, et qui innocentem occiderit ". Quare ergo absolvisti Felicianum maximianistam reum? Quare innocentem occidis et te ipsum? Nos autem nec reum absolvimus, sed ut mereatur absolvi, prius corrigi cupimus: nec te innocentem, sive tibi parcas, sive te occidas, si in parte Donati remanseris, iudicamus. Nam de quantalibet innocentia glorieris, te ipsum innocentem occidendo, innocens esse non poteris: nisi forte mihi respondeas et dicas: " Cum me occido, non innocentem utique occido, quia ipsa voluntate qua me occidere statuo, reus efficior animo, priusquam corpus occidero ". Hoc si dicis, verum dicis, et miris modis te accusando defendis. Cum enim te ostendis in te occidendo prius ipso proposito tuo fieri nocentem, procul dubio facinore perpetrato, nemo te convincet quod occideris innocentem. Hac itaque ratione colligitur, quod cum multi innocentes ab aliis occidantur, a se ipso nullus innocens occiditur. Ea quippe cogitatione qua occidere se ipse molitur, innocentia prius exspoliatur, ut cum se occidit, non innocens moriatur. Hoc tibi contingeret, si antequam te occidere praeparares, innocens esses: nunc vero quia et antea iam haereticus innocens non eras, non erit, si te occideris, tuae iniquitatis initium, sed augmentum.

14.15. Verba Epistolae: " Nam de sancto Emerito ", inquit, "Caesareensi falsa ad nos pro merito fama pervenit. Quod si esset, audi Apostolum dicentem ": Si exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Ad haec responsio: Dicendum est de Emerito Caesareensi, quod dicere tu timuisti. Falsa quidem de illo fama iactata est, quod catholicus factus sit: sed quemadmodum hoc audistis; ita totum quod factum est, nosse potuistis. Cur ergo laudes coepiscopi tui, cuius tibi pro exemplo nomen obiectum est, tacere voluisti? Profecto si fecit aliquid laude dignum in tanto articulo, non abs te fuit utique reticendum. Sed quia eius laudibus non vis ut te invidere potuisse credamus, quare ergo tacuisti, nisi quia de illo erubescere timuisti? Venit ergo Emeritus Caesaream, illic positis et praesentibus nobis. Venit autem non apprehensus cuiusquam sagacitate, non adductus alterius potestate; sed excitatus propria voluntate videre nos voluit. Vidimus eum, ad ecclesiam c atholicam pariter venimus, adfuit maxima multitudo: nihil pro sua seu vestra defensione dicere potuit; communicare noluit, dilatus perseveravit, convictus obmutuit, illaesus abscessit. Quid fieri potuit pro nostra mansuetudine lenius, quid pro veritate catholicae invictius; quid pro vestra, si sapiatis, correctione salubrius? Cum enim sponte ad nos nisi pro vobis contra nos dicturus aliquid non venisset, profecto dixisset; si quod diceret, invenisset. Quaecumque enim cur veniret praeparaverat dicere, adiuvante misericordia Domini ante sunt nostra praeventione refutata, quam illius circumventione prolata. Et certe si putas eum potuisse, sed noluisse respondere; lege quod cum illo actum est, et ipse responde. Si in pacem catholicam transisset Emeritus, diceretis eum non divina miseratione consensisse lumini veritatis, sed ponderi persecutionis humana infirmitate cessisse. Si denique captus adduceretur invitus, non inopia respondendi, sed evadendi consilio tacuisse pro vestro arbitrio iactaretis. Nunc vero quando quidem ultro venit, profecto quod tacuit, non lingua, sed causa defecit: quod autem transire in unitatem catholicam noluit, animam superbam confusio pertinacissimam fecit. Sed hoc quantum ad ipsius exitium atque supplicium, tantum ad aliorum confirmationem salutemque profecit. Si enim viderent Emeritum nobis communicantem, suspicarentur hominem formidantem: cum autem viderunt et in parte Donati permanentem, et tamen adversus fidem catholicam reticentem, magis illis apparuit contra suos pro nobis silendo clamare. An vero cum voce atque ore sano et libero staret, non erat pro causa nostra contra vos testis idoneus Emeritus ille, ille, inquam, Emeritus, et inimicus et mutus?

15.16. Sed bene tibi visus es vestros auctoritate videlicet apostolica consolari: non propter Emeritum, qui non potuit plus facere pro vobis, quam quod non inveniens quid loqueretur pro vobis, non tamen discessit a vobis; sed propter alios, qui vestro errore derelicto in societatem catholicam immutati, in melius aggregantur, commemorasti propterea dixisse Apostolum: Si quidam illorum exciderunt a fide, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Revera hoc restat, ut excidisse dicantur a fide qui Deo crediderunt, et fidem tenere qui hominibus credunt. In semine tuo benedicentur omnes gentes, Dominus dixit. Ecce cui credunt, qui ex vobis ad nos transeunt. Caeciliani peccato periisse transmarinas gentes homines dixerunt. Ecce quibus credunt, qui in vestra societate persistunt. Et dicis eos excidisse a fide qui fidem Dei secuti sunt, et eos fidem habere Dei qui in verbis hominum remanserint. Ubi est ergo quod huic sententiae abs te commemoratae continuo subiecit Apostolus: Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax; si a fide exciderunt qui credunt quod dixit Deus Dominus verax, et in fide persistunt qui credunt quod dixit homo mendax?

16.17. Verba Epistolae: " Fugam mihi ", inquit, " quasi ex lege persuades: sed factor legis tantum debet audiri; quia Paulus apostolus dicit: " Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ". Nam audi et Dominum dicentem: " Quia bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis; mercenarius autem et cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et fugit; et lupus rapit eas et dispergit ". Ad haec responsio: Ecce quomodo intellegit Evangelium pars Donati. Itane Apostolus, non pastor, sed mercenarius erat, quando per murum in sporta submissus, fugit manus eius qui eum comprehendere cupiebat; et tu es pastor, qui eas quas Domini dicas oves, ut errore in animo pereant, furore corpus interimant, etiam tecum vis perdere, tecum quaeris occidere, nec audis pastorem pastorumque principem dicentem: Fur non venit nisi ut occidat et perdat? Ad hoc venisti, qui abscesseras? ad hoc redisti, qui fugeras? Hoc opus furis est et latronis, non pastoris atque custodis. Verumtamen etiam nobis non te cogentibus, vide quia omnes collegas tuos qui fugerunt, non pastores, sed mercenarios intellegi voluisti. Sed si essent apud te dominicae oves, aut tecum venirent, ut etiam te correctum possent habere pastorem, aut te dimisso fugerent ad pastorem. Mercenarius autem quem significat Dominus, viso lupo, non corpore, sed animo fugit, quando deserit timore iustitiam. Sicut fugit Secundus vester Tigisitanus quando Purpurium Liniatensem de homicidio confessum, magisque terribilem, ne primatum perderet vel episcopatum, timuit. Corpore autem etiam boni illi pastores Apostoli in persecutione fugerunt, nec ideo tamen oves Christi cura et animo reliquerunt. Si ergo et tu pastor esses, prius in lupi parte non esses; deinde imperium Domini tui, qui servos suos fugere in persecutionibus iussit, per os cuiuslibet etiam peccatoris obedienter audisses, nec contra Dominum tuum argumentareris et diceres: " Factor legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ".

17. 18. Quid in aliam sententiam verba manifesta convertitis? Auditores legis et non factores apud Deum iustos negavit; ab hominibus, quando verum dicunt, audiri non prohibuit; ne, sicut tu, loqueretur contra Dominum suum dicentem de quibusdam: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Vides quemadmodum Christus etiam per homines auditores ac praedicatores legis et non factores, alios eam tamen audire praecepit, et eius esse factores; et tu dicis: " Factor legis tantum debet audiri "; et volens redarguere quasi persecutorem tuum, loqueris adversus Creatorem tuum. Peccatori quidem dicit Dominus: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Sed ideo, quia illi nihil prodest, qui dicit, et quod dicit non facit. Prodest autem illi qui etiam per malum bonum audit, et quod audit facit. Non est quidem speciosa laus in ore peccatoris: sed speciosa est in vita moribusque factoris, etiamsi hanc audierit ex ore peccatoris. Quantumlibet ergo existima Tribunum esse peccatorem, et legis non esse factorem: obedienter tamen audi, non istum, sed illum etiam per istum qui dicit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Quid statis? audite et fugite; Christus hoc imperat, non Tribunus. Nisi forte respondes et dicis: " Ait quidem Christus: Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam; sed quare de ista civitate discedam, quando nec iste meus est persecutor, nec ego Christi sum auditor? ". Ac per hoc si manseris, lupus es saeviens; et si fugeris, lupus es timens. Et quoniam sponsus dicit: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra in mulieribus, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum; etiamsi te pastorem esse gloriaris, tamen quia de ovili dominico existi, haedos tuos pascis; non oves Christi.

18.19. Verba Epistolae: " Deinde ", inquit, " quae loca erunt, quae in hac persecutionis procella, undique perturbatos tranquillitati, servandos tamquam in portum recipiant sacerdotes, quando Dominus dixerit: Cum vos persequi coeperint in hac civitate, fugite in aliam [civitatem]? Tute tunc fugiebant Apostoli, quia neminem pro eis proscribi iusserat Imperator. Nunc vero Christianorum receptores proscriptionibus territi, pericula formidantes, non solum non recipiunt, verum etiam videre timent quos tacite venerantur ". Ad haec responsio: Hoc plane laudo, quod agnoscitis vos; sed quod non vos corrigitis, doleo. Quid enim hac tua professione manifestius, qua declaras satis, non vos ad eorum pertinere consortium, quibus Dominus ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam? Nempe hoc est quod paulo ante dixi, posse te mihi verissime respondere si dicas: " Nec iste meus est persecutor, nec ego auditor sum Christi ". Ecce hoc apertissime dicis. Quomodo enim es auditor Christi, cum ille suis auditoribus, hoc est, sectatoribus promittat, usque in finem saeculi non defuturas ad quas confugiant civitates, quandocumque persecutionem passi fuerint, dicens: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec veniat Filius hominis? Tu autem in hac persecutione, quam vos querimini perpeti, iam deesse vobis dicis loca, quo fugere, et ubi tamquam in portu possitis ab hac tempestate requiescere; loquens contra promissionem Christi, qui dicit non defuturas civitates quo fugiant sui qui persecutionem patiuntur, donec veniat, id est, usque ad consummationem saeculi. Quia ergo ille hoc promisit suis, quod vos non invenitis; profecto ille mentitur, si vos eius estis: sed quia ipse non mentitur, vos eius non estis. Ac per hoc nec Tribunus cui rescribis, persecutor est vester; sed persecutor est persecutoris vestri, hoc est erroris vestri, quo compulsi talia facitis, ut de illorum genere sitis, de quibus scriptum est, quod persecutionem passi sint ab ipsis factis suis. Proinde si intellegatis quid in vobis qui vos diligunt, persequantur; ipsa sine dubio, a quibus persecutionem patimini, facta mala vestra fugietis, et coniungemini eis qui ut vos liberent, persequuntur vestros persecutores: non enim nisi vestros persequuntur errores.

19.20. Verba Epistolae: " Per opificem, inquit, rerum omnium Dominum Christum omnipotens Deus fabricatum hominem ut Deo similem, libero dimisit arbitrio. Scriptum est enim: Fecit Deus hominem, et dimisit eum in manu arbitrii sui. Quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est Deus? Adverte, vir summe, quanta in Deum sacrilegia perpetrentur, ut quod ille tribuit, auferat humana praesumptio, et pro Deo se id facere inaniter iactet. Magna Dei iniuria, si ab hominibus defendatur. Quid de Deo aestimat, qui eum violentia vult defendere, nisi quia non valet suas ipse iniurias vindicare? ". Ad haec responsio: Secundum istas vestras falsissimas vanissimasque rationes, habenis laxatis atque dimissis humanae licentiae impunita peccata omnia relinquantur, nullis oppositis repagulis legum nocendi audacia et lasciviendi libido bacchetur; non rex suum regnum, non dux militem, non provincialem iudex, non dominus servum, non maritus uxorem, non pater filium a libertate et suavitate peccandi minis ullis poenisve compescat. Auferte quod sana doctrina pro sanitate orbis terrarum sapienter per Apostolum dicit, et ut confirmetis in arbitrio tanto peiore, quanto liberiore, filios perditionis, delete quod ait Vas electionis: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Quapropter, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi iudicium acquirunt. Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est, vindex in ira ei qui male agit. Delete ista, si potestis; aut ista, sicut facitis, si non potestis delere, contemnite. Habete de his omnibus pessimum arbitrium, ne perdatis liberum arbitrium. Aut certe, quia sicut homines hominibus erubescitis, clamate, si audetis: " Puniantur homicidia, puniantur adulteria, puniantur cetera quantalibet sceleris sive libidinis facinora seu flagitia; sola sacrilegia volumus a regnantium legibus impunita ". An vero aliud dicitis, cum dicitis: " Magna Dei iniuria, si ab hominibus defendatur. Quid de Deo aestimat, qui eum violentia vult defendere, nisi quia non valet suas ipse iniurias vindicare? ". Haec dicentes, quid aliud dicitis, nisi: " Nulla hominis potestas contradicat atque obstrepat nostro libero arbitrio, quando iniuriam facimus Deo "? O dolor! Fraudata sunt tali magisterio tempora antiqua, quoniam nondum eras natus, quando sanctus Moyses iniurias suas lenissime pertulit, Dei vero severissime vindicavit. Tu nunc autem doctior haeretica praesumptione invidiosissime clamas: " Fecit Deus hominem, et dimisit eum in manu arbitrii sui. Quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est Deus? ". Hoc videlicet flagitans, ut ad faciendas iniurias Deo, qui cum libero arbitrio fecit hominem, liberum arbitrium tibi relinquatur ab homine. Sed illi etiam qui decreto Nabuchodonosor regis, proposita poena interitus sui et dispersionis domorum suarum, a blasphemando Deo Sidrach, Misach, Abdenago, terribiliter prohibebantur, et acriter si contemnerent plecterentur, dicere potuerunt quod ipse dixisti: " Magna Dei iniuria, si ab hominibus defendatur. Quid de Deo aestimat, qui eum violentia vult defendere, nisi quia non valet suas ipse iniurias vindicare? ". Haec verba tua prorsus etiam illi dicere potuerunt, et fortasse dixerunt; et si non eadem libertate, non dissimili vanitate.

19.21. Datum est igitur homini quando creatus est, liberum arbitrium; sed ut, si esset malefaciens, fieret patiens. Denique illi primi homines cum peccassent, morte damnati sunt; et priusquam mors eis extrema etiam corporis suppleretur, in exsilium de paradiso missi sunt. Mitiora in vos constituit Imperator, propter mansuetudinem christianam; exsilium vobis voluit inferre, non mortem: sed vos homines docti considerantes quid debeatur merito, et quid minus sit in supplicio, non de iudicio illius, sed de vestro additis mortem. Nolite perire in aeternum, dum vobis hoc tempore ad offendendum Deum concedi ab hominibus vultis liberum arbitrium. Audi Apostolum, et habebis magnum compendium, quo tibi regia potestas nocere non possit: Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Ex illa et ante nos iusti habuerunt laudem, non solum qui regibus religiosis fideliter paruerunt, verum etiam qui reges impios pro Dei veritate adversarios pertulerunt: illi laudem obauditionis , utrique tamen ex illa, sed bonum faciendo, non potestatibus resistendo. Quod autem vos facitis, non solum bonum non est, sed grande malum est, unitatem Christi pacemque conscindere, contra promissa evangelica rebellare, et adversus eum de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae; hoc est, adversus verum et summum regem Christianorum, tamquam civili bello christiana signa portare. Sufficiat ergo vobis ad occasionem correctionis, quod pro tam magnis malis vestris longe mitiora et minora recipitis, si non vobis ultro quod non Imperator constituit ingeratis: et nolite ad impunitatem licentiosam liberum arbitrium vobis ab hominibus velle concedi, ne in ipsius Dei manus infelicius incidatis. Nam et maiores vestri iudicaverunt in huiusmodi iniuriis Dei liberum hominis arbitrium non relinquendum a regibus impunitum; quia licet haberent causam malam, Caecilianum tamen episcopum persequendo usque ad imperatoris Constantini iudicium perduxerunt.

20.22. Verba Epistolae: " Nostram vero fidem ", inquit, " quam Dominus Christus Apostolis dereliquit, solae nobis istae persecutiones gratissimam reddunt. Felices, inquit, eritis, cum vos persecuti fuerint homines, et maledixerint, et dixerint adversus vos omne nequam propter Filium hominis: gaudete, et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis. Sic enim persecuti sunt et Prophetas qui ante vos fuerunt, patres eorum. Si tantum solis Apostolis dictum est, usque ad ipsos fides habuit praemia; et quid proderat postea credituris? Unde constat omnibus dictum. Deinde dicit apostolus Paulus: Qui volunt in Christo sancte vivere, persecutionem patiantur necesse est. Hoc autem in Evangelio Dominus dixit: Veniet hora ut omnis qui interficit vos, putet se victimam dare Deo; sed haec facient, quia non cognoverunt Patrem neque me ". Ad haec responsio: Recte ista dicerentur a vobis quaerentibus martyrum gloriam, si haberetis martyrum causam. Non enim felices ait Dominus qui mala ista patiuntur, sed qui propter Filium hominis patiuntur, qui est Christus Iesus. Vos autem non propter ipsum patimini, sed contra ipsum. Patimini quippe ideo, quia non ei creditis; et toleratis ideo, ne credatis. Quomodo ergo vos eam fidem tenere iactatis, quam Dominus Christus Apostolis dereliquit? An usque adeo caecos et surdos vultis esse homines, ut non legant, non audiant Evangelium, ubi noverint quam fidem de sua Ecclesia Dominus Christus Apostolis dereliquit: ex qua divisi atque separati, nihil aliud facitis quam contra verba capitis et corporis rebellatis; et tamen propter Filium hominis ac fidem quam reliquit Apostolis, vos persecutionem sustinere iactatis? Omittamus alia, et novissima verba eius in terris audiamus, ubi videamus quam fidem de Ecclesia reliquit Apostolis, quale testamentum quodam modo fecerit, non vitam finiturus, sed sine fine victurus; non mittendus in sepulcrum, sed ascensurus in coelum. Surgens enim a mortuis posteaquam apparuit discipulis suis intuendus oculis manibusque tractandus: Oportebat, inquit, impleri quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intellegerent Scripturas et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Itemque in monte Oliveti, postquam nihil ulterius in terris positus dixit, sed quod maxime fuerat necessarium, hoc commendavit extremum. Multi quippe erant futuri per universas partes terrae, vindicaturi sibi nomen Ecclesiae, et contra universam domum quae per universam terram cantat canticum novum, de quo scriptum est: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra; de suarum quisque ruinarum angulis latraturi. Aliud namque Apostoli audire cupiebant, et quod illis maxime fuerat necessarium, non quaerebant. Dic nobis, inquiunt, si in tempore hoc praesentabis, et quando regnum Israel? At ille: Non est, inquit, vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in totam Iudaeam et Samariam, et usque ad terminos terrae. His dictis nubes suscepit eum. Nihil ulterius verbis addidit: hoc tanto tenacius, quanto posterius, audientium mentibus fixit. Hanc sponsam suis amicis sponsus abiens commendavit. Hanc ergo de sancta Ecclesia discipulis dereliquit. Huic fidei, Donatistae, resistitis, et pro fide quam Dominus Christus reliquit Apostolis, vos persecutionem ferre contenditis. Huic hominis Filio, qui Ecclesiam suam incipientem ab Ierusalem, et per omnes gentes fructificantem atque crescentem, tanta diligentia commendavit, mira caecitatis impudentia contradicitis, et propter Filium hominis vos mala sustinere clamatis. An hoc fortassis ideo dicitis, quia vobis alium filium hominis invenistis, cuius nomine vocitemini, de cuius parte dicamini? Erratis, non est ipse: quando propter Filium hominis pati persecutionem felicitatis esse dicebat, se ipsum ille sponsus, non adulterum praedicabat.

20.23. Et nos confitemur, ut dicitis, non solis Apostolis esse dictum: Beati eritis, cum vos persecuti fuerint homines. Ad omnes enim hoc pertinet, non qui post illos quamlibet persecutionem passi sunt, sive patiuntur, sive qui passuri sunt; sed qui propter iustitiam, sicut et ipsi. Nam hoc paulo superius dixerat: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum coelorum. Deinde ista subiunxit, quae commemorare et frustra vobis usurpare voluistis. Frustra enim beatitudinem istam pertinere ad vos putatis, quando in vobis iustitiam cui praemium debeatur, non demonstratis: quin imo e contrario etiam pro iniquitate patimini, minus ab aliis, plus a vobis, ut ante Dei iudicium quod futurum est, etiam, ipsi vobis quod meremini ex aliqua parte reddatis. Unde quia tu ipse dixisti, non hoc solis Apostolis, sed omnibus dictum, ne usque ad illos fides praemia habuisse videretur: sicut hoc ergo non solis Apostolis, sed omnibus dictum est, qui etiam post illos propter iustitiam fuerant mala quaecumque passuri; sic etiam omnibus illud dictum est: Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam. Quare hoc non facitis, si ad eorum societatem quibus haec dicta sunt pertinetis? Quod quidem et si feceritis, non ideo pertinebitis: quia et latrones hoc facere possunt, quos inquiri leges publicae iusserunt. Verumtamen quia hoc facere non vultis, de compendio vos ad istos quibus haec dicta sunt, non pertinere monstratis. Et ut vos multo manifestius ipsa excusatio vestra ab illo numero verorum Christianorum ostendat alienos, loca quo confugiatis, quae ille usque in finem saeculi non defutura promisit, vobis deesse iam dicitis; nullo modo illum quod falsa promiserit convincentes, sed vos ad eorum consortium quibus hoc promisit non pertinere monstrantes, et ideo non veraces martyres, sed haereticos vos esse fallaces. Quid vobis ulterius dicamus, quando lingua vestra vos vincit?

21.24. Nam et illud quod addidisti dixisse Apostolum: Omnes qui in Christo pie vivere volunt, persecutionem patiantur necesse est; non quidem ille dixit, necesse est; sed: Omnes, ait, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Sed vos ad istos non pertinere quis dubitat? Si enim et vos estis, de quibus hoc dixit Apostolus, quare non facitis quod ipse fecit Apostolus? Nam si portae adversus vos clauderentur, per murum submitti debuistis, ut manus persequentium fugeretis. Patent portae, et exire non vultis. Quam persecutionem patimini, nisi a vobis? Diligit vos persecutor vester, et persequitur vos furor vester. Ille ut fugiatis cupit, iste ut pereatis impellit. Sic autem intellegitis quod ait Apostolus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, ut maiores vestros sub apostata imperatore Iuliano non pie vixisse vobis necesse sit confiteri. Nam quisquis illo tempore donatista factus est, donec adversus vestrum rursus errorem pia christianorum Imperatorum cura consurgeret, si ante defunctus est, non pie vixit, quia non est passus persecutionem. Si autem hoc propterea dixit Apostolus, quia sicut alibi scriptum est: Tentatio est vita hominis super terram; nec cessat pios verosque Christianos non solum adversitatis infestatione, verum etiam prosperitatis seductione tentare, ut animus humanus aut afflictione succumbat, aut elatione vanescat: profecto quamdiu hic vivitur, omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, ut aut victi comprehendantur a diabolo, aut probati diabolum vincant: quos autem comprehensos captivosque iam possidet, non ut obtineat persequitur, sed quia obtinet utitur.

21.25. Porro, si persequi tantummodo ille dicendus est, qui dolore aliquo excruciat, seu vult tenere ut excruciet; non tibi videatur excruciator cordis levior esse quam corporis, et considera qualem persecutionem patiebatur, qui dicebat in Psalmo: Vidi insensatos, et tabescebam. Hanc persecutionem Lot iustus patiebatur in Sodomis, etiam priusquam in domo eius angeli hospites eius, cum homines putarentur, a Sodomitis appeterentur ad stuprum. Iustus enim eos tam publice turpes, et ante suae domus iniuriam sine magno cordis cruciatu videre non poterat.

22.25. Unde inter suas persecutiones etiam talia commemorat apostolus Paulus, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Proinde, quanto maior est in nobis caritas Christi, tanto maiore cum dolore animi vos videmus habere Sacramenta Christi, et separari a membris Christi, et rebellare contra pacem Christi. Sed quamdiu in hoc corpore vivitis, spes nobis aliqua de vobis datur: cum vero iam in illa dissensione morimini, multo amarius vos dolemus. Iam porro quando vos ipsos necatis, vel irruendo armis alienis, vel praecipitiis et submersionibus et ignibus vestris, satis dici non potest quanto nos moerore crucietis. Plus quippe impius Absalon patrem sanctum David exstinctus, quam rebellis afflixit. Vivum namque eum comprehendi cupiebat, ut qui malitia grassabatur, poenitentia sanaretur. Erat ergo ille persecutor patris, non solum populum Dei dividendo, nec solum contra Dei legem et contra legitimum patris regnum arma portando atque bellando: sed multo amplius persecutus est cor paternum, in illa impietate moriendo. Denique illum pater optimus pessimum filium, quem non desperando non defleverat vivum, spe finita flevit occisum. Discite ergo quid sit quod Apostolus ait: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Si Catholicorum domus Donatistae non diripuissent, si catholicas ecclesias non incendissent, si Catholicorum codices sanctos in ipsa incendia non misissent, si Catholicorum corpora non immanissimis caedibus afflixissent, si Catholicorum membra non praecidissent, si oculos non exstinxissent, si denique Catholicos non crudeliter occidissent: hanc solam nos a vobis gravissimam persecutionem perpeti verissime diceremus, quia videmus vos insensatos, et tabescimus; quia infirmatos, et infirmamur; quia scandalizatos, et urimur; quia perditos, et lugemus. Haec mala vestra, quae vos in aeternum interitum mittunt, amarius nos persequuntur, quam illa quae a vobis nostris corporibus, vel rebus, vel domibus aut basilicis inferuntur. Minus persequimini, cum in nos saevitis, quam cum vos peritis. Denique in illa persecutione qua in nos saevitis, cum laude gaudemus: in hac autem qua vos peritis, si gavisi fuerimus, vobiscum perimus. Sed quamdiu in hac carne vivitis, de vobis desperare non possumus: cum vero in hac impietate morimini, maxime cum vos ipsos horrenda caecitate furoris occiditis, amarissimam tristitiam nostram illud tantummodo consolatur, quod consolatum est sanctum David, in unitate scilicet Dei populus congregatus, qui fuit scelerati filii tyrannide divisus. Tolerabilius enim longe pauciores pertinacissimi vestri suis praecipitiis vel submersionibus vel ignibus pereunt quam innumerabiles populi illis eorum salutem impedientibus, incendio cum illis aeterni ignis ardebunt. Numquam igitur Ecclesiae Christi defuit aut deerit, unde, secundum Apostolum, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiantur, aut impiorum malitiam sustinendo, cum in noxia vivunt; aut eos dolendo, cum pereunt.

23.26. Nolite itaque falli, quod vobis dictum sit: Veniet hora quando quis vos occiderint, putent se officium facere Deo; aut sicut tu hoc testimonium posuisti, putent se victimam dare Deo. Non quidem hoc esse dictum de persecutionibus quas Gentes Ecclesiae fecerunt, manifestum est. Diis enim suis plurimis, qui utique non sunt, deputaverunt se Gentiles officium facere, cum hoc facerent uni Deo. Unde hoc idem quod Dominus praedixit suis, aut per Iudaeos impletum est, qui sanctum Stephanum et multos alios occiderunt, dum putabant se officium Deo facere, quoniam unum verum Deum colere videbantur: aut etiam nobis, id est Catholicis dictum est de diversis haereticis usquequaque furentibus, qui ubi possunt, et quando possunt, et quomodo possunt, occidendo Catholicos, putant se officium Deo facere; maximeque de vobis, qui praecipuum vobis nomen fecistis in Africa de talibus victimis. Nam si vobis dictum esset, non utique vos ipsi occideretis, sed exspectaretis a nobis potius occidi, qui putamus nos, ut dicitis, cum id facimus, officium Deo facere. Nunc vero cum festinatis ad mortem, ne a nostris teneamini; vivere metuitis, non occidi; quia erubescitis corrigi, aut de vestro convinci. An forte vos estis ad quos utrumque pertineat, quia cum occidimini et vos a vobis, putatis vos officium Deo facere, et has ei victimas de vobis dare? Ad vos ergo pertinet quod sequitur, atque abs te commemoratum est. Mox enim Dominus adiunxit, et ait: Sed haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque me. Cum itaque vos ipsos occiditis, putantes vos officium Deo facere, nec Patrem cognovistis, <quem non audistis dicentem: *Non occides*, nec Filium cognovistis>, quem non audistis dicentem: Fugite.

24.27. Verba Epistolae: " Sed belliferae ", inquit, " pacis cruentaeque unitatis se incolas iactant. Audiant Dominum dicentem: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis; non sicut saeculum dat, ego do vobis. Saeculi enim pax inter animos gentium dissidentes armis et belli exitu foederatur; Domini Christi pax salubri lenitate tranquilla, volentes invitat, non cogit invitos ". Ad haec responsio: Vos quidem belliferam pacem et cruentam unitatem facere cupitis, aut violentis mortibus nostris, aut voluntariis mortibus vestris; non imputantes vobis quod facitis nobis, et imputantes nobis quod facitis vobis. Sed nos et quod facitis nobis cogimur sustinere, et quod vobis facitis, nihil possumus quam dolere; dum tamen fiat pax et unitas Christi propter salutem multorum sicut fit in plurimis, etiamsi propter furorem paucorum non fit in omnibus. Nam si non invido, sed fideli oculo velletis attendere, videretis quam vera pace atque unitate Christi gaudeant, qui ex vobis ad nos venerunt, tot tantorumque populorum agmina, in quibus etiamsi adhuc sunt nonnulli ipsa novitate turbati, et ipsi paulatim ab hac infirmitate sanantur. Et si ficti aliqui perseverant, non utique propter ipsos non fuerant colligendi quos videmus veraces, quorum quidam in regionibus vestris, etiam quibusdam nostris maiores apparuerunt, quando vobis illa perditionis libertate concessa, ad vos redire noluerunt. Debebamus ergo ne perderemus istos, colligere et fictos, quia in Evangelio legitur, servos ad nuptias Domini sui congregasse convivas bonos et malos: maxime quia vos de area dominica superbiae spiritus tamquam improbus ventus, ante tempus ventilationis excussit, unde vos ad illam, quantum opitulante Deo possumus, revocare conamur. Et utique nostis quemadmodum scopis diligentiae frumentum simul etiam cum terra trahitur, quando in aream revocatur.

25.28. Quod autem vobis videtur, invitos ad veritatem non esse cogendos, erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei, qui eos volentes facit dum coguntur inviti. Numquid enim poenitentiam Ninivitae inviti egerunt, quia hoc rege suo compellente fecerunt? Iam enim propheta iram Dei universae civitati eam triduo perambulans praenuntiaverat. Quid igitur opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur Deo, qui non intuetur ora, sed corda; nisi quia erant in eis quidam qui nec curarent, nec crederent praedicta divina, nisi territi potestate terrena? Ista igitur iussione regiae potestatis, contra quam voluntarius fit vester occasus, multis ad salutem quae in Christo praestatur occasio; qui et si violenter adducuntur ad coenam tanti patrisfamilias, et compelluntur intrare, intus tamen inveniunt unde se laetentur intrasse. Utrumque enim futurum Dominus ipse praedixit, et utrumque complevit. Nam reprobatis quibusdam, qui utique intelleguntur Iudaei, quia ipsi per Prophetas antea fuerant invitati, et ad horam excusare maluerunt; ait dominus servo suo: Exi in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Intellegimus vias, haereses; schismata, sepes. Viae quippe hoc loco significant diversas opiniones, sepes autem perversas opiniones. Quid ergo miramini, si non corporalis cibi, sed spiritalis fame moritur, quisquis ad istam coenam nec libenter introductus, nec violenter impulsus ingreditur?

26.29. Verba Epistolae: " Odio ", inquit, " saeculi gaudemus, in eius pressuris non succumbimus, sed laetamur. Mundus hic non potest servos Christi diligere, qui Christum cognoscitur non amasse, Domino ipso dicente*: Si saeculum vos odit, scitote quia me primum odio habuit quam vos; si me persecuti sunt, et vos persequentur "* . Ad haecresponsio: Quomodo gaudentes odio saeculi, pressuris eius non succumbitis, sed laetamini, cum vos ipsos velitis occidere, ne molestias qualescumque patiamini; et mori eligitis; non ab aliis occisi pro veritate Christi, sed a vobis ipsis pro parte Donati? Ista Circumcellionum est insania, non martyrum gloria. Cum itaque appareant facta vestra, quid vobis verba usurpatis aliena? " Mundus iste ",inquit, " non potest servos Christi diligere; qui Christum cognoscitur non amasse ".Non ergo ad mundum istum pertinemus nos, quia diligimus vos. Sed servi Christi vos non estis, qui malum pro bono retribuentes, et malitiam vestram quando in nos exercere non potestis, in vos retorquentes, nec nos diligitis, et vos occiditis. Dominus autem quando dixit:Si saeculum vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit; si me persecuti sunt, et vos persequentur; non vobis, sed illis dixit quibus praecepit, ut si eos persequerentur in ista civitate, fugerent in aliam: quod vos non facitis. Illis dixit, ad quas civitates confugerent usque in finem saeculi non defuturas, quas vos querimini vobis iam deesse, nec vultis fateri eos quibus haec dicta sunt vos non esse.

27.30. Verba Epistolae: " Sed et si persecutio conquiescat ", inquit, " unde martyrum numerus adimpletur, Ioanne dicente: Vidi, inquit, animas occisorum sub ara Dei exclamantium et dicentium: Quamdiu, Domine, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? Et acceperunt singuli stolas albas, et dictum est eis, ut requiescerent adhuc paucum tempus, donec impleatur numerus fratrum ipsorum, qui incipient interfici, sicut et ipsi "? Ad haec responsio: Si sub ara Christi martyres esse velletis, non vos ipsos incendendo sacrificium diabolo faceretis. Quis enim gaudet de isto furore vestro, nisi diabolus, qui eum vobis inspirat, et qui sunt ex parte illius? Ipse est qui illum puerum de quo in Evangelio legimus, mittebat aliquando in aquam, aliquando in ignem; ipse et illum gregem porcorum praecipitem fluctibus mersit. Ipse, ut se de pinna templi praecipitaret, etiam ipsi Domino audacissima tentatione suggessit. Ad diabolum sine dubio pertinetis, cum tria genera mortis, aquam, ignem, praecipitium in vestris mortibus frequentatis. Si enim mentes non dementia perderetis, ista ipsa verba quae de sancto libro posuisti, ab isto interitu quem vobis ingeritis, vos revocare deberent. Quid enim animae martyrum sub ara Dei dicunt? Quamdiu, Domine, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? Vindicari poscunt sanguinem suum, in eis utique a quibus fusus est: numquid in aliis? Ac per hoc vindicabitur vester in vobis.

27.31. Quid est autem stultius, quam quod putatis prophetiam istam de martyribus, qui futuri praedicti sunt, nonnisi in Donatistis esse completam; quasi posteaquam hoc scripsit beatus Ioannes, nulli martyres sint occisi, quousque exsurgeret pars Donati; qui si quando alios non possunt, se ipsos occidunt; qui faciunt opera latronum et daemonum, et gloriam sibi vindicant martyrum? Quod si tanto temporis intervallo, id est, a Ioanne usque ad istos nulli occisi essent martyres veri; ut nihil aliud, vel temporibus Antichristi diceremus futuros, in quibus ille martyrum numerus compleretur, nec tamen istos vel alieni vel sui sanguinis reos accrescere numero verorum martyrum crederemus, quibus dictum est ut requiescerent parvum tempus, donec impleretur numerus fratrum ipsorum, qui inciperent interfici, sicut et ipsi, ab aliis utique, non a se ipsis sicut isti, et ideo isti non sicut ipsi. Possumus etiam verissime dicere, ipsos quoque Donatistarum temporibus Catholicos quos occidunt, ad supplementum illius numeri pertinere. Sed cum post apostolum Ioannem, qui futura illa conscripsit, tanta strages martyrum interficientibus impiis usquequaque in tam multis gentibus facta sit; quid sibi volunt isti suarum animarum extortores, et alienarum tortores ut quod de martyribus sanctis legunt esse praedictum, de se iactent esse completum? Praeparate vos potius, ut vester sanguis, non in eis qui vos vel comprehendere vel fugere cupiunt ut vivatis, sed in vobis potius vindicetur. An forte ne hoc fiat, ideo non eum funditis, sed aut praecipitio colliditis, aut unda suffocatis, aut in cinerem convertitis? Sed erratis; vindicabitur in vobis, quocumque modo perimatur a vobis. In vobis enim vindicaretur, si non in Ecclesia Christi, sed in parte Donati ab aliis funderetur. Itane vos clamabitis ad Deum, ut vindicet sanguinem vestrum, et exaudiet vos, nisi damnaverit vos? Quomodo enim vindicetur, nisi qui eum ausus est trucidare damnetur? In hac ergo voce non estis nisi accusatores vestri, quia vos estis rei sanguinis vestri. Nec Deus nisi vos damnabit, quando a vobis vel collisum, vel suffocatum, vel exustum, vel quocumque pacto trucidatum, vel si hoc elegeritis, effusum sanguinem vestrum vindicabit.

28.32. Verba Epistolae: " Annon ista ", inquit, " persecutio est, quae tot millia innocentum martyrum arctavit ad mortem? Christiani enim secundum Evangelium spiritu prompti, sed carne infirmi, a sacrilega contaminatione caminorum reperto compendio suas animas rapuerunt, imitati presbyteri Raziae in Machabaeorum libris exemplum; nec frustra timentes. Quisquis enim in eorum manus inciderit, non evasit. Sed quantum velint faciant; quod certum est, Dei esse non possunt qui faciunt contra Deum ". Ad haecresponsio: Apertissime omnino, quam persecutionem patiamini, et verissime confiteris. Ipsa est enim de qua iam dixi, quae in sanctis Scripturis de quibusdam impiis satis evidenter expressa est, de quibus dictum est quia persecutionem patiuntur ab ipsis factis suis: quod quidem dici de vobis convenientissime potest, etiamsi vos aliorum manus propter vestra sacrilegia trucidarent. Nam et latrones et quilibet homines rei criminum capitalium, cum iustis legibus puniuntur, non dicendi sunt persecutionem pati, nisi ab ipsis factis suis. Sed nunc plane cum parcente vobis mansuetudine christiana, ita in vos saevit vestra dementia, ut quemadmodum dicis, " caminorum reperto compendio " vestras animas rapiatis, omni modo vos a vobis ipsis pati persecutionem, nimia est impudentia, si negatis; quando vos utrumque completis, et unde iuste pereatis, et quod peritis. Sic autem dicis tot hominum millia esse qui hoc faciunt, quasi non etiam ista sit non parva causa, cur ab huiusmodi magisterio vestro Africa liberetur. Eorum est enim hominum genus, cui hoc malum persuadere potuistis, qui solebant haec et antea facere, maxime cum idololatriae licentia usquequaque ferveret, quando isti Paganorum armis festa sua frequentantibus irruebant. Vovebant autem Pagani iuvenes idolis suis quis quot occideret: at isti gregatim hinc atque inde confluentes, tamquam in amphitheatro a venatoribus more immanium bestiarum venabulis se oppositis ingerebant, furentes moriebantur, putrescentes sepeliebantur, decipientes colebantur. Praeter haec sunt saxa immania et montium horrida praerupta, voluntariorum creberrimis mortibus nobilitata vestrorum: aquis et ignibus rarius id agebant; praecipitiis greges consumebantur ingentes. Aetatis nostrae hominibus res notissimas loquor. Quis enim nescit hoc genus hominum in horrendis facinoribus inquietum, ab utilibus operibus otiosum, crudelissimum in mortibus alienis, vilissimum in suis, maxime in agris territans, ab agris vacans, et victus sui causa cellas circumiens rusticanas, unde et Circumcellionum nomen accepit, universo mundo pene famosissimum Africani erroris opprobrium?

Chapter 1 of 3