Liber I, Capita 29–39
29.33. Ex hoc igitur genere quis ignorat quam multi antea per diversas mortes ibant et peribant, et nunc in illorum comparatione quam pauci suis ignibus ardeant? Sed si putas moveri nos oportere, quia isto modo tot millia moriuntur; quantum existimas nos habere consolationis, quod a tanta dementia partis Donati, ubi non solum nefariae divisionis error, verum etiam furor iste lex facta est, longe atque incomparabiliter plura millia liberantur? Neque enim isti qui pereunt, illorum saltem numero aequantur, qui ex ipso genere nunc iam tenentur ordine disciplinae, colendisque agris amisso Circumcellionum et opere et nomine inserviunt, servant castitatem, tenent unitatem: quanto minus coaequantur isti perditi numero utriusque sexus, non solum puerorum et puellarum, iuvenum et virginum, verum etiam coniugatorum et senum, quorum innumerabiles ex Donatistarum nefaria dissensione in pacem Christi veram et catholicam transeunt? Isti quippe qui se incendunt, nec tot homines sunt quot loca sunt populis plena, qui ab exitiali peste erroris illius et furoris, per hanc instantiam perficiendae unitatis eruuntur. Numquidnam obsecro sanum misericordiae potest esse consilium, ut simul cum illis isti omnes aeternis gehennarum suppliciis serventur, ne illi in istorum comparatione perpauci suorum caminorum ignibus exurantur? Ut enim omnes cum Christo vivant, magnis conatibus et votis agendum est: sed si hoc per quorumdam furorem fieri non potest, saltem ut non omnes cum diabolo pereant, laborandum est.
30.34. Sane de Scripturis sanctis sagacissime inquirens, si quid proferre posses pro ista spontaneae mortis sententia insana, invenisse te aliquid putas, quia scriptum est in Evangelio: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; tamquam ideo se quisque occidere debeat, quia infirmus est ad passiones inter manus persequentium sustinendas. Non potuisti citius dicere falsos martyres vestros ex illorum esse numero, de quibus scriptum est: Vae iis qui perdiderunt sustinentiam!, et ad illos prorsus non pertinere quibus Dominus dicit: In vestra patientia possidebitis animas vestras. De quibus autem legitur: Spiritus promptus est, caro autem infirma; somno non voluntario premebantur, non interitu voluntario necabantur. Diligenter lege, et quid loquaris attende. Ubi est quod Apostolus ait: Fidelis Deus qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere? Itane credendum non est huic apostolicae veritati, et inimicos debemus nos ipsos habere, quia inimicos non possumus alios sustinere? Absit hoc a cordibus christianis. Plane fideli Apostolo, imo ipsi fideli Deo, qui non sinit suos tentari supra quam ferre possunt, sed facit cum tentatione etiam exitum, ut possint sustinere, credant Catholici, non credant Donatistae; et ne semper ista non credant, non sint Donatistae. Quando enim desperatur in quibusque passionibus a Domino impetranda patientia, et ideo quaeritur compendium caminorum, ubi se isti non quidem feris, ut ait beatissimus Cyprianus, sed tamen flammis obiiciunt, quos nemo damnavit: non est hoc consilium, sed furor, non est sapientia, sed amentia. Habeant isti incendia sua, qui non dicunt de adiutorio Domini: Quoniam ab ipso patientia mea.
30.35. Certe sanctus Iob quando a capite usque ad pedes intolerabili vulnere putrescebat, et doloribus excruciabatur immanibus, hoc vestrum compendium habebat in promptu, quo se ab huiusmodi vita horrendis calamitatibus plena, in qua procul dubio manebat, nolebat eripere. Potestas utique aderat, sed iustitia non sinebat. Secundum hoc enim dicit: Atque utinam possem me occidere, aut rogare alium ut faceret mihi hoc! Negavit se posse iustus, quod per iustitiam fieri non poterat. Eo loquendi modo et Apostolus ad Galatas dicit: Testimonium vobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos eruissetis et dedissetis mihi. Cur enim et hoc fieri non posset, nisi quia iuste fieri nullo modo posset? Sic et Dominus cum per Angelos suos iustum Lot de Sodomis exeuntem urgeret ut properaret in Segor: Non enim, inquit, potero facere rem, donec tu illo introeas. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per iustitiam. Posset enim patientissimus Iob, ut nihil aliud, vel cibum vel potum non sumere, atque ita illam vitam aerumnosam horrendamque consumere: sed hoc iuste facere non posset, quoniam nulli fas est se ipsum occidere; maxime cum, ut possit vivere, possit fugere. An hoc aliquis dubitaverit, quod ille vir sanctus, qui tam multa in suis doloribus loquebatur, rogare ut hoc sibi fieret, aliquem posset? Neque enim ut dolenti et putrescenti manus defuit ad perimendum, et lingua defuit ad rogandum. Certe vel ipsam coniugem suam poterat hoc rogare: quae tamen ut hoc fieret nec ipsa suggessit, quae illum mori per eius blasphemiam Deo irascente cupiebat; ideoque aliquid in Deum consilio nefando
31.36. Proinde etiam senior ille Razias, quem sibi isti exemplis sui sceleris destituti, de Machabaeorum libris tamquam imitandum se invenisse gloriantur, hoc facere debuit, quod in eisdem Litteris leguntur septem illi fratres etiam exhortante matre fecisse, ut comprehensus, et a lege Domini sui non aversus, omne quod ei applicitum esset acciperet, et in dolore sustineret, et in humilitate sua patientiam haberet. Quocirca humilitatem inter manus inimicorum non valens ferre, non plane sapientiae, sed insipientiae dedit exemplum, non Christi martyribus, sed Donati Circumcellionibus imitandum. Verumtamen si diligentius consideremus, et ab isto apparetis alieni. Iste quippe cum iam comprehenderetur ab hostibus, non habuit liberam fugam; ideo se gladio percussit, et cum perimere non potuisset, de muro se praecipitavit. Deinde abruptam petram, cum iam vivere non posset, adhuc tamen spirans, et corpus impetu movens, currendo, licet exsanguis, obtinuit: ubi utraque manu producta sua intestina discerpsit, dispersit, occubuit: turba ita circumdatus ut evadere non posset, et si vivere posset. Vos igitur qui nec Dominum auditis dicentem: Fugite, nec imitamini Raziam, qui voluit, nec potuit fugere: profecto quia non habetis illum in praecepto, nec habetis istum in exemplo. Quid, quod iste Razias secundum vestram rationem sine dubitatione culpandus est? Dixisti enim propter evangelicam sententiam, ubi Dominus ait: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; vos ad caminorum fugisse compendium, quia videlicet infirmi estis perferre manus inimicorum, si ab eis comprehensi fueritis. Ergo illius qui se gladio graviter vulneravit, qui vulneratus murum petiit, qui se inde in cervicem praecipitem dedit, qui et postea potuit ad petram currere, in petra stare, intestina educere, carpere, spargere, numquid dici potest spiritus promptus, caro autem infirma? cuius non solum spiritus tam promptus apparuit, sed etiam caro tam firma, ut vix credibile sit eum facere voluisse ac valuisse quae fecit. Itaque vobis oportet iste displiceat, qui rationem vestrae infirmitatis sua firmitate perturbat. Porro si fugere valens, nec volens, in domum suam ligna congessisset, atque irruentibus inimicis ut eum comprehenderent, ignem supposuisset, seque cum suis aedibus concremasset, vobis quidem praebuisset exemplum, sed sibi acquisisset grande tormentum. Nunc autem quoniam fugere non valuit, aliquanto minus est fortasse sui sanguinis reus, quod sibi intulit mortem, quam comprehenso inimicus iam fuerat illaturus.
31.37. " At enim sanctarum Scripturarum auctoritate laudatus est Razias ". Quomodo laudatus? Quia fuit amator civitatis. Hoc potuit et carnaliter, civitatis videlicet illius terrenae Ierusalem, quae servit cum filiis suis; non autem illius quae sursum, liberae matris nostrae. Laudatus est, quia continentiam servavit in Iudaismo: at haec sibi in comparatione iustitiae christianae damna et stercora fuisse dicit Apostolus. Laudatus est, quia pater Iudaeorum appellabatur: hoc magis est, unde et illi tamquam homini subrepsit humilitatis impatientia, ut prius mori vellet quam hostibus subiici. Dictum est quod elegerit nobiliter mori: melius vellet humiliter, sic enim utiliter. Illis autem verbis historia gentium laudare consuevit, sed viros fortes huius saeculi, non martyres Christi. Dictum est quod se viriliter de muro praecipitavit in turbas: nec nos dicimus eum hoc fecisse muliebriter. Quamquam vos qui multum exemplo isto profecistis, etiam feminas vestras hoc facere docuistis: sed fatemur hoc etiam ipsas non facere muliebriter, sed viriliter; non tamen salubriter, quia non fideliter. Ad extremum quod invocasse dictus est dominatorem vitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet, id est, vitam et spiritum; nec tunc aliquid poposcit, quo boni discernuntur a malis. Reddet enim haec Deus et his qui male egerunt, non in resurrectione vitae aeternae, sed in resurrectione iudicii aeterni. Laudatus est itaque iste Razias amator civitatis, ut valde bene audiens, id est, bonae famae, quia pater Iudaeorum appellatus est, et quod continentiam tenuerit in Iudaismo. Istam vero eius mortem mirabiliorem quam prudentiorem narravit quemadmodum facta est, non tamquam facienda esset Scriptura laudavit. Nostrum est autem, sicut Apostolus admonet, omnia probare, quae bona sunt tenere, ab omni specie mala nos abstinere.
31.38. Et hanc quidem Scripturam quae appellatur Machabaeorum, non habent Iudaei sicut Legem, et Prophetas, et Psalmos, quibus Dominus testimonium perhibet tamquam testibus suis, dicens: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et in Psalmis de me; sed recepta est ab Ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur vel audiatur, maxime propter illos Machabaeos qui pro Dei lege sicut veri martyres a persecutoribus tam indigna atque horrenda perpessi sunt; ut etiam hinc populus christianus adverteret, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, pro quibus passus est Christus; si tanta patientissime pertulerunt pro lege quam dedit Deus per famulum hominibus illis, pro quibus nondum tradiderat Filium. Quamquam et iste Razias habeat quod legentibus prosit, non solum ut mens exerceatur recte iudicando quod legit, verum etiam ut animus humanus, imo animus christianus adverteret, quanta ferenda sint ab inimicis ardore caritatis cum a se ipso iste timore humilitatis tanta pertulerit. Sed ardor caritatis de sublimitate descendit gratiae divinae, timor autem humilitatis ex amore accidit laudis humanae: et ideo ille certat per patientiam, hic autem peccat per impatientiam. Non itaque debemus quidquid in Scripturis etiam Dei testimonio laudatos homines fecisse legerimus, consentiendo approbare, sed considerando discernere, adhibentes iudicium non sane nostrae auctoritatis, sed Scripturarum divinarum atque sanctarum: quae nos nec illorum hominum quibus illic bonum atque praeclarum testimonium perhibetur, omnia vel imitari vel laudare facta permittit, si quae non recte ab eis facta sunt, vel huic iam tempori non conveniunt. Sed de iis quae tunc fuerant recta, nunc non sunt, quid opus est aliquid in hac quaestione discutere; cum hoc unde agitur, ut sibi quis inferat mortem, maxime cui conceditur, vel potius qui compellitur vivere, in eis sit factis, quae nec poterunt umquam recta esse, nec potuerunt, sicut satis iam demonstravimus?
31.39. Proinde, quomodolibet accipiatur a vobis huius Raziae vita laudata, non habet mors eius laudatricem sapientiam, quia non habet dignam Dei famulis patientiam: potiusque huic vox illa Sapientiae, quae non laudis, sed detestationis est, competit: Vae iis qui perdiderunt sustinentiam! Nam si laudatorum facta omnia creditis imitanda, numquid melior est iste Razias quam David? Cur ergo eius factum de aliena uxore appetenda, eiusque occidendo marito, nullus bonus sibi proponit
31.40. His sacris Litteris eruditus beatus Cyprianus, in Confessione sua dixit: " Disciplinam prohibere ne quis se offerat ". Videte quantum mali faciatis cum vos vultis occidere, qui essetis indisciplinati etiamsi vos aliis hoc vobis facere cupientibus velletis offerre. Fugam praecipit quem vocatis Salvatorem, fugam permittit persecutor: quid ergo sequimini, ut vestris ignibus pereatis, nisi vestrum furorem? Et tamen dicis: " Annon est ista persecutio, quae tot millia innocentum arctavit ad mortem? ". Ostendite quomodo sitis innocentes, qui Christum dividitis et vos occiditis. Ostendite quomodo arctemini ad mortem, quibus fuga et divinitus iubetur, et humanitus relaxatur. Ostendite quemadmodum caminorum compendio animas vestras a contaminatione rapiatis, quos potius caminorum sacrilegio tamquam diabolico sacrificio contaminatissimas facitis. Interrogate Christum, iubet vos fugere; interrogate Tribunum, permittit vos fugere. Si et ipsum Raziam interrogare possetis, responderet vobis: " Ego non potui fugere ". Vos ergo nec Christum salvatorem, nec Tribunum persecutorem, nec Raziam auctorem habetis.
32.41. Quod autem dixisti, ut se ipsos vestri occiderent, non eos frustra timuisse, quoniam quisquis in nostras vel nostrorum manus incidit, non evasit. Quid
33.42. Verba Epistolae: " Sed quoniam prudentiam tuam, inquit, exsecutoris officium non decebat, quaeso, paucis adverte. Alia est, ut reor, solida veritas, alia effigies veritatis: quoniam veritas robore suo firmata constat; idolum sive simulacrum est quod in iniuriam verisimile fecerit humana praesumptio: numquam tamen potest praeiudicare veritati fallacia. Simulacrorum cultores dico, qui non tenent veritatem: sub alieno vocabulo gentilem existimo, qui facit sibi quod colat. Unde publicum apertumque est, quod minis, sive terrore et persecutionibus, crebris Gabinum similesque de naturae libertate sublatos, ipsi sibi quos venerarentur perfidos fabricasse noscuntur, ad quorum cultum coguntur inviti ". Ad haec responsio: Adhuc addis furori vestro verba blasphemiae, et audes dicere Ecclesiam catholicam humanum esse figmentum, cui dicit Deus: Ego enim sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei. Et ut sciamus ipsam eam Catholicam universo terrarum orbe diffusam, sequitur et adiungit: Et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur. Hoc evidentissimum Dei opus, humanum dicitis esse figmentum: nec vos respicitis, quod ab ista Ecclesia quam se promisit Deus in universa terra esse facturum, nullo modo separaremini, nisi hominem sequeremini. Nos eum sequimur qui dixit Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Eum sequimur qui dixit ipsi Ecclesiae suae, quod modo commemoravi: Ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur. Propterea tenentes Ecclesiam, quae dilatatur et crescit per omnes gentes et per universam terram, non utique figmentum sequimur humanum, sed promissum factumque divinum. Vos quid sequimini, ut ab huius divinae promissionis et divini operis communione divisi, velitis esse de parte Donati? Peccato Caeciliani perisse de orbe terrarum promissiones Dei, et remansisse in parte Donati, homo vobis dixit, an Deus? Si Deus, legite hoc nobis ex Lege, Prophetis, Psalmis, apostolicis et evangelicis Litteris. Legite, si potestis, quod in Collatione nostra minime potuistis. Si autem homines ista dixerunt, de quibus dictum est: Firmaverunt sibi sermonem malignum; ecce humanum figmentum, ecce quod colitis, ecce cui servitis, ecce propter quod rebellatis, insanitis, ardetis.
33.43. Gabinius vero et ceteri, qui hanc Ecclesiam cognoverunt, elegerunt, tenuerunt, non humanum figmentum, sed divinum promissum praedictum et impletum cum fidelibus habere cupientes, ulterius pro humano figmento ipsas humanas molestias perpeti noluerunt. Qui enim pro veritate et unitate Christi, non dico res suas, sed istam etiam vitam suam, aliis duntaxat auferentibus atque interficientibus, amiserit, vere fidem habet, vere spem habet, vere caritatem habet, vere Deum habet. Quisquis autem pro parte Donati vel fimbriam vestimenti perdiderit, cor non habet. Quid ergo mirum, si homines sapientes, cum viderunt contra obduratae consuetudinis pertinacissimam vetustatem proposita sibi esse damna et exsilia, consideraverunt utrum pro parte Donati contra Ecclesiam catholicam, hoc est, pro figmento humano contra opus divinum perpeti ista deberent: et se utique non debere viderunt; atque istam quam vocatis persecutionem, cognoverunt sibi esse correctionis occasionem, et fecerunt quod scriptum est: Da sapienti occasionem, et sapientior erit? Vides itaque quam inaniter dixeris homini, qui ex praecepto piissimi imperatoris sui vestram correctionem requirit, quod huius prudentiam exsecutoris officium non decebat. Quid enim magis religiosum militantem decet, quam ut in ea causa in qua perpendit quibusnam vos vultis esse deceptio, multis ipse fiat corrigendis salvatio?
34.44. Verba Epistolae: " Ad docendum, inquit, populum Israel omnipotens Deus Prophetis praeconium dedit, non regibus imperavit. Salvator animarum Dominus Christus ad insinuandam fidem, piscatores, non milites misit ". Ad haec responsio: Audite ergo Prophetas sanctos, et sanctos Piscatores; et molestos non patiemini religiosissimos reges. Iam enim et superius ostendi, ad curam pertinuisse regis, ut Ninivitae Deum placarent, cuius iram Propheta annuntiaverat. Quamdiu ergo vos non tenetis Ecclesiam, quam
Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae; et non timebitis christianum regem succensentem vobis hanc Ecclesiam blasphemantibus, quae sicut a rege prophetata est, exhibetur usque ad terminos orbis terrae. Quia et rex Nabuchodonosor, quamvis propheta non fuerit, eos tamen qui blasphemarent Deum Sidrach, Misach et Abdenago, religiosa severitate coercuit.
35.45. Verba Epistolae: " Mundanae ", inquit, " militiae numquam Deus exspectavit auxilium, qui solus potest de vivis et mortuis iudicare ". Ad haec responsio: Non mundanae militiae Deus exspectat auxilium, quando regibus largitur potius beneficium, qui eis inspirat ut in regno suo curent fieri Domini sui praeceptum. Quibus enim dictum est: Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram: servite Domino in timore; sentiunt suam potestatem ita Domino servire debere, ut ea potestate plectantur, qui nolunt eius voluntati servire. Quod autem de militibus facis invidiam, si utique ista cura, sicut iam docuimus, in Scripturis sanctis pertinere demonstratur ad reges, per quos id acturi sunt adversus rebelles Circumcelliones et insanos eorum sive participes sive principes, nisi per subditos milites?
36.46. Verba Epistolae: " Sed hoc non sciunt ", inquit, " alienarum rerum incubatores, qui nec Deum audiunt dicentem: Non concupiscas rem proximi tui; nec per Salomonem Spiritum sanctum dicentem*: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis; dicentes inter se, poenitentiam habentes, et per angustiam spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum existimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis; et iustitiae lumen non illuxit nobis: lassati sumus in iniquitatis et perditionis via, et ambulavimus solitudines difficiles; viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra*. Haec igitur fides nos hortatur, ut libenter pro Deo in ista persecutione moriamur ". Ad haec responsio: Agnoscite scelus vestrum, et nolite vobis usurpare nomen alienum. Scriptura dixit: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Non dixit: " Stabunt omnes qui mala passi sunt "; sed: stabunt iusti. Sicut et Dominus cum dixisset: Beati qui persecutionem patiuntur, nisi addidisset, propter iustitiam, non solos significaret qui pro sua in Domino patientia coronantur, sed etiam illos qui iustis legibus puniuntur. Quapropter si ad vos putatis haec iustorum verba quae scripta sunt pertinere, prius an iusti sitis ostendite. Habetis enim res magnas, quas inter vestras iustitias ventiletis; divisionem Christi, rescissionem Sacramentorum Christi, desertionem pacis Christi, bellum contra membra Christi, criminationes in coniugem Christi, negationem promissorum Christi. Hae sunt iustitiae vestrae, propter quas videlicet stabitis in magna constantia adversus eos qui vos angustiaverunt, et abstulerunt labores vestros. Iam vero cum inter iustitias vestras iactare coeperitis, quod vos ipsos necatis; quis vobis iustus aequabitur? Tunc enim maxime apparebitis vindicandi. Sed videte de quibus: de his utique qui vos occiderunt. Ergo ut vindicemini, puniemini, et sic stabitis adversus vos ipsos? Maxime stabitis, qui caminis clausis vos in crudeles angustias coarctatis, ut et qui voluerit subvenire, non possit intrare, et qui voluerit evadere, non possit exire. Absit, absit ut stent cum magna constantia, cum stabunt cum tam mala conscientia. Nisi forte arbitramini propterea vobis Deum tunc posse parcere pro sceleribus vestris, quia ipsi vobis modo non parcitis. Unde etiam quaedam sanctimoniales vestrae gravidae per saxa se miserunt, et dissilientibus uteris homicidiorum scelere etiam stuprorum scelera prodiderunt; existimantes si hoc modo in se vindicassent, nullo iam modo Deum vindicaturum: sicut et vos putatis, quae sacrilegio schismatis et haeresis, vel depraedando, detruncando, excaecando, occidendo, postremo etiam rebaptizando Catholicos, et quaelibet alia potuerunt a vobis nefanda committi, isto modo posse, quo vos occiditis, expiari. Sed erratis: hoc putavit et Iudas. An hoc etiam vultis addere documentum, quo certius noverimus maiores vestros potius fuisse traditores, quia mortem imitamini traditoris?
37.47. Ergo quod in Collatione contentiose negare voluistis, etiam hinc vera esse gesta firmatis. In quibus confessis traditoribus, qui tunc primae sedis episcopus in Numidia fuit, Secundus Tigisitanus ignovit, et quibus crimina traditionis manifesta atque confessa apud Cirtam praesentibus relaxavit, cum his apud Carthaginem tamquam traditores non convictos absentesque punivit: a quo crimine etiam Secundus ipse obiiciente Purpurio Limatensi se purgare non potuit, quando ei dixit idem Purpurius: " Tu quid egisti, qui tentus es a curatore et ordine, ut Scripturas dares? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti, aut iussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim ". Hoc autem Secundus etiam in litteris suis ad Mensurium datis, quas vos ipsi protulistis atque recitastis, sine ambiguitate confessus est, quod non tradidit, sed quod ad eum pervenerint a curatore et ordine missi persecutores, quos ei Purpurius Limatensis obiecit, ut Scripturas traderet: quas cum ab illo peterent, se respondisse: " Christianus sum et episcopus, non traditor ", eisque nihil omnino tradere voluisse. Quod ei vultis ut credamus, cum et vos ipsi quam sit incredibile videatis, fervente illa persecutione detentum episcopum sive conventum ut Scripturas dominicas traderet, nullis traditis fuisse dimissum. Nempe contendebatis non potuisse episcopos ad ordinandum episcopum ad civitatem Cirtensem persecutionis tempore convenire. Quomodo ergo persecutio illa fervebat, si potuit episcopus propter Scripturas tradendas teneri, nullisque traditis impune dimitti? Et tamen clamabatis, immanitatem persecutionis illius temporis describentes, nec duodecim episcopos ad ordinandum episcopum potuisse in concilium congregari, qui gesta illa conficerent, ubi crimina traditionis invicem donaverunt, proque pace Ecclesiae iudicanda Domino reliquerunt: cum vos hoc tempore talem persecutionem vos perpeti dicentes, qualis numquam fuit, id est, ut loca vobis desint, quo confugere, atque ubi latere possitis; tamen concilia faciatis, episcopos ordinetis, etiam in eorum locum, qui suis ignibus perierunt, iterum tales, qui suis ignibus perire parati sunt. In concilium autem tantae, ut putatis atque iactatis, persecutionis tempore, amplius etiam quam triginta convenire potuistis, ubi et Petilianus fuit, qui persecutionis tempore nec duodecim convenire potuisse clamabat.
37.48. Porro in ipso concilio statuistis, ut " qui nobis inviti communicaverunt, vel episcoporum, vel presbyterorum, tantum si sacrificium non obtulerint, aut in populo non tractaverint, ad veniam pertineant, et in suis honoribus recipiantur ": ac sic totas calumniarum vestrarum vires, etiam ipsi hoc decreto vestro penitus amputastis. Ubi est enim quod vestro vaniloquio etiam eos qui non fuerunt, dicitis per communionem nostram fieri traditores, quia scilicet sicut calumniamini, illi nos inquinaverunt, qui urgentibus tunc impiis potestatibus libros ecclesiasticos tradiderunt? Cur ergo nunc a crimine absolvitis, quos nobis communicasse cognoveritis invitos, si sacrificium non obtulerint, neque sermonem in populo fecerint; quasi illi tunc primi traditores sub terrore et horrore immanium suppliciorum, qualia modo vobis omnino nullus ingessit, codices sanctos non inviti tradiderint, aut sacrificium illic obtulerint, aut in populo sermonem fecerint? Videtis ergo quod sicut vos istis, quos vanissime criminamini communione nostra fieri traditores, si quid inviti fecerint, potuistis ignoscere; ita etiam maiores vestri in necessitate multo arctiore tradentibus traditoribus veris, eadem regula ignoscere potuerunt. Sed ut damnarent alios absentes et inauditos, inimicorum Caeciliani factione compulsi sunt, facientes quod de talibus Apostolus dicit: In quo enim alium iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas.
37.49. Quapropter, quoniam Donatistae semetipsos occidere semper amaverunt, et ipsi ab initio traditores fuerunt; quid mirum si traditoris mortem etiam suos posteros amare docuerunt? Sed vitandae huius similitudinis causa, vel numquam, vel difficillime se laqueo necaverunt. Frustra omnino; nam ille Iudam traditorem id facere compulit, qui et illum puerum, quem sanavit Dominus, in aquam et ignem saepe deiecit, et gregem porcorum in mare praecipitavit, et ipsi Domino praecipitium de pinna templi audaci praesumptione suggessit. Quamvis itaque diversis modis voluntariam vos praecipitetis in mortem, tamen eiusdem diaboli instinctu vos ipsos necando imitamini traditorem. Quod etsi vos non estis, eorum tamen qui fuerunt, et schisma fecerunt, in quo libenter estis, etiam hoc in vobis facere, quod in se traditor fecit, nefando magisterio didicistis. Ecce iam qua iustitia stabitis adversus eos, qui vos angustiaverunt: ut si vestrae mortes vindicabuntur, nonnisi in vobis ipsis iustissime vindicentur.
37.50. Qui sunt autem labores vestri, quos a vobis iactatis auferri? Anne iniustum est, ut ecclesiae quae fuerunt vestrae, cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? Illis enim ad nos transeuntibus, si res earum vultis tenere, vos procul dubio res alienas vultis auferre. Mater autem Catholica vobis dicit, quod quibusdam beatus Apostolus, dixit: Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Verumtamen quomodo vobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis obiicitis, et quod res vestras possidere cupiamus, et quod violenter vos nobiscum esse cogamus? Haec duo quam sint inter se contraria, non videtis. Si enim ad communionem nostram vos invitos quaerimus et tenemus, quomodo res vestras desideramus, quas utique vobis communicantibus habere non possumus. Si autem illas cupimus obtinere, quomodo vos quaerimus, ut eas vobis communicantibus amittamus? Sed confitemur vobis, cupiditas nostra caritas vocatur: haec vos quaerit in nobis; haec vos invenire, corrigere, atque in unitate Christi consociare desiderat, ut vestris caminis vos ardere timeamus, huius igne fervemus, haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus res vestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. Agnoscite, et venite, et perire nolite; aut si ultro venire erubescitis, servimus infirmitati, ne quid pereat caritati. Ecce volumus vos tenere, quid festinatis ardere? Ad vitam tenemus, ad salutem tenemus, ad Christi unitatem, veritatem, suavitatem tenemus: et ad coenam tanti patrisfamilias, si sponte non vultis, intrare compellimus.
38.51. De iustitia certamen est, non de pecunia. Cavete itaque ne forte dum putatis ad vos pertinere quod scriptum est: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et abstulerunt labores eorum; non hoc vobis contingat de laboribus vestris, sed potius quod alio loco scriptum est: Labores impiorum iusti edent. Neque enim stabunt contra vos Maximianistae, quorum quando potuistis, basilicas abstulistis: aut stabunt contra vos Pagani quorum certe ubi potuistis, templa evertistis et basilicas destruxistis; quod et nos fecimus: aut stabunt adversum vos symphoniaci daemoniorum, quorum tibias et scabella fregistis; quod et nos fecimus. Sic nec vos stabitis adversus nos. In talibus quippe omnibus factis, non rapina concupiscitur, sed error evertitur. Sicut ergo non stabunt Chananaei adversus Israelitas, quamvis Israelitae abstulerunt labores eorum; sed stabit Naboth adversus Achab, quia delictum factum est, non praeceptum, ut labores iusti auferret iniustus: sic haeretici non stabunt adversus Catholicos, cum in rebus haereticorum christiani imperii iussa complentur; nec res eorum a Catholicis auferuntur, sed potius inquiruntur, eisque multa quantum fieri potest, correctis reddenda servantur: sed stabunt Catholici, non solum adversus Gentiles, a quibus martyres veri exspoliati sunt; verum etiam adversus Circumcelliones Donatistarum, quia et ipsi abstulerunt labores eorum. Verum de his pecuniaribus laboribus facilior causa est, cum etiam illi quorum erant, ad pacem catholicam transeunt. Ecce quotidie, si quis ad nos transitum fecerit, reddimus pecuniam, vestem, fructus, vasa, rura, tecta vestrorum: vos quomodo nobis reddituri estis membra nostrorum?
38.52. Nempe aliquando expergiscimini, et cernitis nec vos esse de quibus dicatur, nec nos a quibus dicatur: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum; cum potius vos habeamus in fletum. Nec vos computabimini inter filios Dei, nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis Ecclesiam, quam sicut praedixit, exhibet Filius Dei. Nec inter sanctos est sors vestra, sed inter haereticos. Nam quod alios de vobis dicturos putatis: Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam; miror quod tam insensati estis, ut ipsi vobis modo talia non dicatis. Sanctis quidem veris ac fidelibus immundi et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique quos nunc existimant insanire, quia luxuriis quas vident frui nolunt, dum quod non vident credunt. Sed vos si non vitam vestram, certe istam quam vobis vultis facere, mortem vestram, si non existimatis insaniam, desperatius insanitis. Verba vero illa: Ergo erravimus a via veritatis, etc., non erunt quidem tantum vestra, sed maxime et vestra. Erratis enim, quod manifestum est, a via veritatis, et iustitiae lumen non lucet vobis, lassamini a via iniquitatis et perditionis, et ambulatis solitudines difficiles; viam vero Domini ignoratis. Quae autem sequuntur: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra; nescio utrum quisquam inter ceteros dicere poterit aptius et convenientius, quam tuus decessor Optatus. Nolite ergo putare vos quales non estis, et perire quales estis: quoniam non vos haec fides, sed vester malus error hortatur, ut non libenter pro Deo, sicut dicis, in ista persecutione moriamini, sed ut nequiter pro Donato factis persecutionem patiamini.
39.53. Verba Epistolae: (Et alia manu): " Opto te ", inquit, " incolumen veritate perspecta animum lenire, et ab innocentum exitibus temperare ". Ad haec responsio: Vos potius veritate perspecta lenite animum vestrum, ne sic saeviat, ut nec vobis parcat. Nam quid isto, cui haec scripsisti, facile potest lenius inveniri, qui vos et invitavit ad vitam, et si eam nobiscum agere nolletis, relaxavit ad fugam? Vos in vos estis asperi, vos immites, vos sine ulla humanitatis consideratione crudeles, qui hoc in vobis facitis, quod in suis inimicis facere consueverunt errorum dilectores, et hominum persecutores, ut sit quod amarissime doleant errorum persecutores et hominum dilectores. Quid autem optas ut ab innocentum exitibus temperetur? Vos quidem innocentes non estis: tamen ille vobis dedit exitum, sed ipsi vobis dare vultis exitium. Puto enim, quod verbi ignorantia te fefellit, ut volens intellegi exitia, exitus diceres. Cum igitur hortaris optando, ut se ab innocentium exitiis imperialium legum temperaret exsecutor, id agis ut deceptoribus parcat, et innocentes decipi impune permittat. Quid ergo aliud, nisi ut ille cui te bene arbitraris optare, nec Deo, nec imperatori suo servet fidem: quia scilicet per iustitiam non veram, sed vestram, ad imperatorum curam pertinere causae huiusmodi non deberent, ut calumniosa divisio sanaretur, deberent autem, ut quando facta est firmaretur? Si doctrina ista, quam non de Scripturis sanctis, sed nescio unde didicistis, iusta vobis videtur, ut haec ad imperialem non pertineant potestatem: tunc maioribus vestris venisset in mentem, quando Caeciliani causam ad imperatoris iudicium Constantini accusando miserunt. Nunc vero quia leones Danielem propter innocentiam non laeserunt, vultis ut illis parcant, qui eum calumniando leonibus obiecerunt? Sed non ut homo iudicat Deus, in cuius manu cor regis est, et quo voluerit inclinat illud. Cor autem regis cum est infidele, aut exercentur, aut probantur boni: cum vero est fidele, aut corriguntur, aut plectuntur mali. Horum duorum quid in vestra causa sit, satis iam diximus, satisque litteris tuis nullius loci praetermissione respondimus: quod utinam et tibi, tamen aliquibus ex vobis profuturum esse Domino miserante confidimus.
39.54. Ad haec autem si respondere aliquid praeparas, lege etiam illa quae cum Emerito acta sunt, quibus ipse respondere non potuit, ne forte tu possis, sicut iam superius ut experireris admonui. De causa etiam Maximianistarum cum illo egimus, de qua a nobis in Collatione toties vobis obiecta nihil respondistis, quoniam de re manifestissima et recentissima nihil quod responderitis invenire potuistis, quomodo Maximianus quem multo graviore quam Caecilianum sententia percussistis, ita ut diceretis eum Dathae, Chore, et Abiron ministrum, quos pro scelere schismatis vivos terra deglutivit, non polluerit consortes schismatis sui, quibus ut ad vestram communionem redirent, dilationem dedistis, non polluerit Afer Afros, vivus vivos, notus notos, particeps socios; et Caecilianus polluerit transmarinos, polluerit longe positos, polluerit ignotos, polluerit nondum natos. Inveni, si potes, quid dicas, quomodo susceperitis honorem Feliciani Mustitani, et Praetextati Assuritani, quos cum Maximiano et aliis decem sine ulla dilatione damnastis, contra quos, ut eos de basilicis pelleretis, apud duos, vel nisi fallor, apud tres proconsules litigastis; et cum iam in locum Praetextati alium ordinassetis, post tam longum tempus eos in suis honoribus recepistis. Qua iustitia, qua ratione, qua fronte in honore suo suscipitur Maximianista damnatus, et damnatur orbis terrarum catholicus inauditus? Qua iustitia, qua ratione, qua fronte cavendum esse dicitis, ne vos inquinet Caecilianus olim defunctus, vobisque prorsus incognitus, vestris maioribus iudicantibus semel damnatus, vestris maioribus accusantibus ter absolutus; et cavendum non putastis, ne vos inquinaret Felicianus, universalis concilii vestri ore damnatus, et ab universis vobis, praecipue tui praedecessoris favore susceptus? Qua iustitia, qua ratione, qua fronte rescinditis Baptismum quem dant Ecclesiae, quas laboribus suis Apostoli plantaverunt, cum susceperitis Baptismum quem Felicianus et Praetextatus per tam longum tempus, quando contra eos damnatos litigabatis, foris a vestra Ecclesia tradiderunt? Si enim, ut soletis male intellegere, et nobis obiicere, sic est intellegendum quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo quid proficit in lavacro suo?, inter illos isti iacebant quando baptizabant, de quibus vestra Bagaitana sententia tanto strepitu insonuit: " Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora: quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt sepulturam ". Quid ad haec dicturi estis? Ecce mortui baptizant eos quos suscipitis, nec morimini; et nobis tamquam mortuis calumniamini, ut catholicae unitati communicare nolentes vestris ignibus vere moriamini. Responde ad ista: vacat tibi cogitare quid dicas. Saltem in hoc aliquod tibi beneficium conferamus, ut dum cogitas quod respondeas, minus cogites quomodo ardeas. Sed nolumus ut inopia respondendi lassum illud et quassum, quod dicere consuevistis, adhuc tibi existimes esse dicendum: " Si tales sumus, quare nos quaeritis? ". Respondemus enim: Magis vos catholica Ecclesia debet quaerere, quia peristis, si vos Maximianistas perditi perditos inquisistis. De corde enim vestro nobis dicitis: " Quare quaeritis tot tantorumque reos criminum? ". Sed de libro Dei vobis respondemus, quia caritas cooperit multitudinem peccatorum.
Chapter 2 of 3