Liber II, Capita 15–22
15.1. In forma Dei Filium esse non negas, et Deo Patri aequalem negas, maiorem Patris formam putans esse quam Filii: tamquam non habuerit Pater unde formam suam compleret in Filio, quem de se ipso genuit, non fecit ex nihilo, non ex alio. Aut si formam suam in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen genuit plenam, sed minorem; quid sequatur attendite, et in viam redite, ne cogamini Patrem invidum dicere. Dicitis Deum Filium, dicitis Dominum; sed ut duos deos dominosque faciatis, contra Scripturam clamantem: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Quid autem in hoc sacrilegio vobis prodest, quod Patri datis tantam formam, quantam non datis Filio? Numquid si unus maior, alter est minor, ideo non sunt dii et domini duo? Si carere cupitis hoc errore, sic dicite alium esse Patrem, alium esse Filium, ut tamen simul ambos non duos dicatis, sed unum Dominum Deum. Dicitis regem Filium de rege Patre utique natum: nec intuemini in genere humano filios regum etiamsi non sunt ex regibus reges, esse tamen ex hominibus homines; nec habere potestatem cum patribus regiam, et tamen eamdem tenere naturam. Vos autem Filio Dei regis regnum cum Patre conceditis, et naturam paternam vanitate impia denegatis; eumque Deo Patri dicitis inaequalem, qui non rapinam, hoc est, non alienum arbitratus est esse aequalis Deo; sed tamen non intendens quae sua sunt, sed quae nostra sunt, semetipsum exinanivit; non formam Dei perdens, sed formam servi accipiens, in qua est Patri factus obediens usque ad mortem crucis. In qua forma eum non vultis sic agnoscere Patre Deo minorem, ut in Dei forma Patri non negetis aequalem. " Nos, " inquis, " dicti sumus filii gratia, non natura hoc nati: ideo unigenitus est Filius, quia quod est secundum divinitatis suae naturam, hoc est natus Filius ". Haec non tua solum, verum etiam nostra sunt verba. Cur ergo quem Dei Filium natura non gratia confiteris, eiusdem naturae, cuius Pater est, non esse contendis, nec quid mali abs te dicatur attendis? Nonne regis Dei Filio paternum regnum auferres tolerabilius quam naturam?
15.2. De Spiritu autem Sancto, quomodo et ipse de Deo sit, nec tamen et ipse filius sit, quoniam procedendo, non nascendo legitur esse de Deo, iam superius, quantum satis visum est, disputavi. Nos, inquis, in Patrem Deum innatum, naturam non accepimus. Et tamquam rationem reddens, cur Dei Patris non dicatis esse naturam, mox adiungis, et dicis: Credimus quod ait Christus: " Spiritus est Deus "; quasi Christus secundum id quod Deus est, non spiritus sit, quem tamen natura Filium esse dixisti. Non ergo Pater ideo natura non est, quia spiritus est. Sed forte quia natus non est, ideo eum non vultis esse naturam; putatis enim quod a nascendo natura sit dicta. Scitote ergo, quod unaquaeque res esse dicitur per substantiam, hoc esse utique per naturam. Certe si non putatis esse dicendum, eiusdem Filium cuius Pater est esse naturae; dicite cuius Pater est esse substantiae: ad causam quae inter nos agitur, sufficit nobis. Verumtamen admonendi estis, ut intueamini quod ait Apostolus: His qui natura non sunt dii, servistis; ubi certe nos Deo qui natura est Deus, servire monstravit. Vos ergo qui Deum Patrem non natura Deum esse creditis, ubi eum constituatis, advertite; et si ullus in vobis pudor est, erubescite. Ecce nos dicimus vobis, non servimus Deo qui natura non est Deus; ne simus tales, quales fuerunt illi quibus dictum est: His qui natura non sunt dii, servistis. Vos si tales esse vultis, petimus ne velitis, et Deum Patrem natura Deum esse dicatis: eiusque Filium, quem non gratia, sed natura Filium iam esse dicitis, eiusdem naturae cuius Pater est non negetis, ne nihil aliud quam Filium esse verum negetis. Quomodo enim dicitis, et verum Filium vos profiteri, et Patri similem non negare, quando eum negatis unius cum Patre esse substantiae? Sicut autem verum Filium indicat una substantia, sic non verum diversa substantia. Quomodo autem Filium Patri similem dicitis, cui Patris substantiam dare non vultis? Nonne similis homini est pictura vel statua, et tamen filius dici non potest, quia diversa substantia est? Homo nempe ad Dei similitudinem factus est; tamen quia non est unius eiusdemque substantiae, non est verus filius; et ideo fit gratia filius, quia non est natura. Si ergo vultis Dei Filium verum confiteri, prius illum ac praecipue dicite unius eiusdemque substantiae, ut tamquam verum Filium et Dei Filium per omnia similem Patri esse dicatis. Nam quem substantiam putatis habere diversam, plus eum dissimilem quam similem dicitis, et omnino verum Filium denegatis. Nam vultis nosse, ad ostendendum verum filium quantum valeat una eademque substantia: etiamsi filius hominis homo in quibusdam similis, in quibusdam sit dissimilis patri; tamen quia eiusdem substantiae est, negari verus filius non potest: et quia verus est filius, negari eiusdem substantiae non potest. Vos autem ita dicitis verum Dei Filium similem Patri, ut substantiae velitis esse diversae, per quam solam potest filius verus ostendi. Nam duo veri homines etsi nullus eorum filius sit alterius, unius tamen sunt et eiusdem substantiae; homo autem alterius hominis verus filius nullo modo potest nisi eiusdem cum patre esse substantiae, etiamsi non sit per omnia similis patri. Quocirca verus Dei Filius et unius cum Patre substantiae est, quia verus Filius est; et per omnia est Patri similis, quia Dei Filius est. Neque enim sicut contingit in filiis hominum vel quorumcumque animalium, ita fas est dicere, verum Dei Filium substantiae quidem unius esse cum Patre, sed non per omnia similem Patri. Nicaenum igitur tenete nobiscum concilium, si vultis Christum dicere verum Dei Filium.
15.3. Diversas, inquis, accusamur dicere naturas. Et quid aliud dicis de Deo Patre et Deo Filio? quid aliud dicis? An ideo putas ab ista accusatione purgari, quia continuo subiungis dicens: Hoc scito quod nos dicimus, quod Pater spiritus spiritum genuit ante omnia saecula, Deus Deum genuit? Hoc quidem dicitis, et verum dicitis: sed hoc tacuisti, quod falsum et exsecrabile dicitis. Spiritus enim spiritum genuit, verum dicitis: sed hoc verum ea intentione vos dicitis, quia etiam diversae naturae dicitur spiritus. Nam diversae naturae sunt Spiritus Dei, sive Spiritus Deus, et spiritus hominis; et tamen uterque dicitur spiritus. Item diversae naturae sunt spiritus hominis et spiritus pecoris; et tamen nihilominus uterque spiritus dicitur. Item dicitur: Deus Deus, et dicitur deus homo; sicut dictum est: Dii estis. Et sicut datus est deus Moyses Pharaoni. Et cum sit Dei et hominis diversa substantia, tamen uterque appellatur Deus. Prorsus veraciter arguimini, quamvis dicatis de Deo Patre et Deo Filio: Spiritus spiritum genuit, naturas tamen diversas dicere: et quamvis dicatis: Deus Deum genuit; etiam sic non recedere a diversitate naturae, quia non per omnia similem Patri esse dicitis Filium. Nam si per omnia similem diceretis, consequenter intellegeremini quod eos diceretis etiam unius eiusdemque esse naturae sive substantiae. Si ergo ab hoc crimine quod vobis obicitur, Dei Patris et Dei Filii vos dicere naturas esse diversas, purgare te cogitas; sicut dicis: Spiritus spiritum genuit; ita dic: Spiritus eiusdem naturae sive substantiae spiritum genuit. Item, sicut dicis: Deus Deum genuit; ita dic: Deus eiusdem naturae sive substantiae Deum genuit. Hoc si credideris, et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis. Si autem hoc non dixeris, quid prodest quia dicis: Verus innatus Pater verum genuit Filium; cum procul dubio verus Filius non sit, si non est unius eiusdemque substantiae cum illo qui genuit?
15.4. Dicit quidem Filius ad Patrem: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum; id est, te et quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum verum Deum. In quibus verbis vos solum Patrem non cum Filio verum accipientes Deum, quid aliud quam Filium negatis verum Deum? Quia vero Pater et Filius, non duo dii, sed unus est Deus; sine dubio et Filius verus est Deus, et adiuncto Spiritu Sancto solus est Deus. Neque enim movere nos debet, quod nominatus non est hoc loco Spiritus Sanctus, tamquam non sit Deus, aut non sit verus Deus. Tale est enim hoc quale si quis dicat, nescire Christum ea quae Dei sunt; quoniam dixit Apostolus sic: Et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Hoc est enim: Nemo scit, nisi Spiritus Dei; quod est: Solus ea scit Spiritus Dei. Sicut ergo ab hac scientia, quam non habere nisi Spiritus Dei dictus est, non excluditur Christus; sic ab eo quod Pater et Christus dictus est solus verus Deus, non excluditur Spiritus Sanctus. Sic et nomen illud quod in Apocalypsi nemo nosse dictus est, nisi ipse qui hoc habebat scriptum, id est Christus, noverat utique et Pater, quod negare non potestis; noverat et Spiritus Sanctus, etiamsi negetis. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudines Dei. Nisi forte quia scrutator dictus est, negatur apprehendere: negetur ergo Deus apprehendere corda et renes hominum; scriptum est enim: Scrutans corda et renes Deus. Ita ergo dictus est solus verus Deus Pater et Iesus Christus, ut ab hac veritate deitatis nullo modo alienaretur Spiritus Sanctus. Non autem Filius, ut tibi videtur, solum potentem, solum sapientem, solum bonum Patrem dicit esse Deum. Deus autem unus et solus est ipsa Trinitas, ut ostendunt ea quae superius iam saepissime diximus.
15.5. Quod autem non proficientem, sed perfectum Deus Pater genuerit Filium Deum; verum dicis. Sed quod ipsam Filii perfectionem, perfectioni Patris non vis aequare; hoc falsum dicis, et veritati qua verus est Filius contradicis. Homo enim si posset, inquis, perfectum mox generare filium, non parvulum generaret, qui coaugmentatis annis tandem aliquando sui genitoris impleat voluntatem. Verissime omnino contra te loqueris. Sed ut contra te non sit quod loqueris, agnosce aequalitatem Patris et Filii. Quia et homo si posset, filium mox generaret aequalem, nec exspectaret annos, per quos in forma filii posset voluntas eius impleri. Deus ergo cur non aequalem genuit Filium, cui nec anni necessarii fuerunt per quos id impleretur, nec omnipotentia defuit? An forte noluit? Ergo, quod absit, invidit. Sed non invidit: aequalem igitur genuit. Ac per hoc unius eiusdemque substantiae: quandoquidem homo, qui propterea quia non potest non gignit aequalem, eiusdem tamen substantiae gignit filium, cuius est ipse. Quod si non esset, profecto verus filius esse non posset. Quid est ergo quod dicis: Pater talem genuit Filium qualis et nunc est, qualis et permanet sine fine? Hoc bene diceres, si Patri aequalem verum Filium non negares. Cum vero perfectum dicis, et aequalem negas, et talem qualis est natus sine fine permanere non negas; procul dubio minorem Patre filium sine fine manere pronuntias. Ac per hoc nascitur filius hominis minor Patre; et quia imperfectus nascitur, crescendo ad formam pervenit patris: natus est filius Dei minor Patre; et quia perfectus atque immortaliter natus est, nullum accipit incrementum, sed eum ipsa perfectio a forma Patris in aeternum efficit alienum. Ecce quae creditis, ecce quae dicitis; ecce sunt, quod peius est, quae docetis. Sed in auditorum, inquis, est arbitrio, ut eligant alterum de duobus: aut obedientem Patri Filium, qui " se exinanivit, formam servi accipiens ", cui et Pater " donavit nomen quod est super omne nomen "; aut interpretationem tuam. Prorsus auditores quibus donat Dominus intellectum, non unum de duobus istis eligunt, sed utrumque; id est, et obedientem Patri Filium, et interpretationem, vel potius expositionem meam, qua ostendi sic obedientem fuisse in forma servi, ut formam non amitteret Dei, in qua aequalis est Patri. Tu vero vide quam contumeliose Filio Dei tribuas obedientiam, cuius minuis in divinitate naturam.
16.1. Quando autem a me audisti propter Iudaeos, humilitatis, non veritatis gratia, dixisse Filium quod Deus eius sit Pater eius? Hoc a me ita numquam audire potuisti, sicut numquam dixi: sed plane dixi, propter formam servi dictum esse. Sicut autem ipsa forma servi vera, non falsa est; ita Patrem suum esse etiam propter illam Deum suum, veraciter dixit, non humiliter finxit. Quis enim est humilitatis fructus ubi detrimentum est veritatis? Tu autem istam certissimam veritatem ita es refutare conatus, ut diceres ideo verba ipsa, quibus ait Dominus: Deum meum et Deum vestrum, ad formam servi non pertinere, quia eis verbis post resurrectionem usus est Dominus, quasi formam servi resurrectione consumpserit, ac non potius in melius commutaverit; quasi non qui mortuus est, ipse etiam resurrexerit; quasi non forma quae occisa est, ipsa revixerit; quasi non ipsa in coelum levata sit, in ipsa Dei Filius sedeat ad dexteram Patris, in ipsa venturus sit ad vivos et mortuos iudicandos. Nonne clarissima contestatio est Angelorum dicentium: Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Cur ergo post resurrectionem non diceret: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum; quando in eadem forma fuerat ascensurus, propter quam ex tempore Deus est eius, qui sine tempore Pater est eius? Propter quam formam non solum post resurrectionem, verum etiam post iudicium subiectus erit ei, qui illi subiecit omnia. Quotquot ergo testimonia posuisti, quibus probares dictum esse Deum Christi, eum qui Pater est Christi, discutere quemadmodum dicta sint, superfluum iudico: sed a te frustra commemorata esse, puto quod nec tu debeas dubitare.
16.2. Iam vero illud ubi Dominus in eadem carne quam resuscitaverat constitutus, et eumdem hominem gerens, ait ad discipulos suos: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis; utquid commemoraveris, et quid inde probare volueris, prorsus nescio. Numquid enim ait: Data est mihi a Deo meo potestas? Quod si dixisset, propter ipsam humanam formam dictum fuisse ambigi non deberet. Quia vero non dixit; quid isto testimonio volueris agere, non intellego. Imo intellego te id egisse, ut abundantius loquereris. Si enim tamquam Deo data est haec potestas, nascenti eam Pater dedit, non indigenti; quia gignendo dedit, non augendo. Si vero tamquam homini data est haec potestas, quid habet quaestionis? An forte nos admonere voluisti, quod baptizari Dominus iusserit gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti? Ubi audis unum nomen, et unam non vis intellegere deitatem.
16.3. Quod autem dicis, et ante incarnationem Christi, Patrem dictum esse Deum eius, quoniam scriptum est: Unxit te, Deus, Deus tuus; longe antequam Christus venisset in carne: itane non intellegis in prophetia esse praedictum, tamquam fuerit factum quod erat futurum? Annon sic in prophetia ait ipse Dominus: Foderunt manus meas et pedes; et cetera quibus passionem suam tanto ante praenuntiavit, et quod futurum fuerat, tamquam iam factum esset expressit? Dictum est ergo in prophetia rerum futurarum, tamquam locutione rerum praeteritarum: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis; participes eius significans, qui futuri fuerant servi eius, socii eius, amici eius, fratres eius, membra eius. Praedictum est ergo quod futurum erat, ut ungeret Deus Christi hominem Christum: qui tamen sic factus est homo, ut maneret Deus. Ungeret autem, non visibili et corporali oleo, sed Spiritu Sancto, quem Scriptura nomine olei exsultationis, figurata, ut solet, locutione significat. Dixit autem: Unxit; non dixit: Uncturus est; quia in praedestinatione iam factum erat, quod suo tempore futurum erat. Ubi tu timens ne Spiritus Sanctus, quo unctus est Christus, maior videatur esse quam Christus, quia revera maior est homine Christo; qui enim sanctificat, eo qui sanctificatur est maior: hoc ergo timens, voluisti oleo exsultationis eam laetitiam significatam videri, qua Filius exsultavit cum Patre, quando est condita creatura. Et commemorasti, ut soles, testimonia causae tuae non necessaria, de laetitia Patris et Filii. Sed quid facturus es? quo iturus? Quomodo id quod est luce clarius, aut negaturus, aut in aliud quodcumque versurus es, cum recitatur tibi quod beatus Petrus in Apostolorum Actibus dixit: Hunc Iesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu Sancto. Ecce quod prophetabatur, quando dictum est: Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, vel, oleo laetitiae, prae participibus tuis. Deus enim cui dictum est in eodem Psalmo: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis, virga regni tui: dilexisti iustitiam, et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus; a Deo Patre unctus est Filius, qui sic homo factus est ut maneret Deus, qua unctione plenus erat, id est, Spiritu Sancto. Propter quod de illo scriptum est: Iesus autem plenus Spiritu Sancto, reversus est a Iordane.
17.1. Dicis in persona Spiritus Sancti non posse suscipi quod de Filio dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et hoc ideo dicis, ut quibus potueris persuadeas, quod vobis male persuasum est, Spiritum Sanctum non esse creatorem; quasi legeris: Omnia per ipsum facta sunt sine Spiritu Sancto; aut: Omnia per neminem facta sunt, nisi per ipsum. Quamquam si et tale aliquid legeres, sic Spiritum Sanctum ab hac operatione, qua constituta est creatura, credere non deberemus exclusum; sicut Filius non excluditur ab ea scientia de qua dictum est: Quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Si autem quia non est nominatus, quod etiam per illum facta sit creatura, quando de Filio dictum est: Omnia per ipsum facta sunt; ideo putas Dei Spiritum non esse creatorem: procul dubio, nec in eius nomine poteris baptizatos dicere, quibus ait Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi; quia non ait: Et Spiritus Sancti; nec in Patris nomine, quia nec ipse ibi est nominatus. Si autem etiam non nominatis Patre et Spiritu Sancto, in nomine Iesu Christi iussi sunt baptizari; et tamen intelleguntur non baptizati nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; cur non sic audis de Filio Dei: Omnia per ipsum facta sunt; ut et non nominatum intellegas ibi etiam Spiritum Sanctum?
17.2. Nam quid excellentius in creaturis quam virtutes coelorum? Scriptum est autem: Verbo Domini coeli firmati sunt; et Spiritu oris eius, omnis virtus eorum. Dixeras nempe non me talia reperire in Scripturis divinis, quibus Spiritum Sanctum aequalem asseram Filio. Ecce reperi ubi etiam maior possit videri, nisi revocet pietas, quae illum veraciter confitetur aequalem. Nam utique maius aliquid sunt virtutes coelorum, quae firmatae sunt Spiritu oris Domini, id est Spiritu Sancto, quam coeli, qui firmati sunt Verbo Domini, hoc est, unigenito Filio. Sed si consulas veritatem, res utraque ab utroque firmata est; et id quod de uno dicitur et de altero tacetur, de utroque intellegitur. Quid est autem inconsideratius, quam negare esse creatorem Spiritum Dei, cum Domino dicatur: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes Spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae. Nisi forte minus idoneus erat Spiritus Sanctus creandis rebus quae fuerant defecturae, cum sit idoneus creandis quae sunt sine fine mansurae. Paulo ante dixi: Quid est excellentius in creaturis quam virtutes coelorum? Quid dicam de carne Creatoris? Quandoquidem Creator ipse per quem facta sunt omnia: Panis, inquit, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. Quid ergo? Mundus per Filium factus est, et creator est Filius: caro eius quae data est pro mundi vita, per Spiritum Sanctum facta est, et non est creator Spiritus Sanctus? Cum enim virgo Maria dixisset angelo promittenti ei filium: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit angelus: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Hic tu, quod in consequentibus quodam loco tuae prosecutionis adverti, asserere conabaris Spiritum Sanctum praecessisse, ut mundaret et sanctificaret virginem Mariam; ac deinde veniret Virtus Altissimi, hoc est Sapientia Dei, quod est Christus; et ipsa, sicut scriptum est, aedificaret sibi domum, hoc est, ipsa sibi crearet carnem, non Spiritus Sanctus. Quid est ergo quod ait sanctum Evangelium: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto? Nempe obstructum est os loquentium iniqua. Si ergo cogitas os veraciter aperire, non solum Filium, verum etiam Spiritum Sanctum creatorem carnis Filii confitere.
17.3. An forte dicturus es, ea facta esse per Spiritum Sanctum quae commemoravi, id est, quod omnis virtus coelorum per eum firmata sit, quod per eum creabuntur homines denuo, qui primo ita creantur ut convertantur in pulverem suum; quod ipse carnem operatus est Christi (nam de anima nolo aliquid dicere, cuius difficillima quaestio est); et si quid aliud per Spiritum Sanctum creatum potuerit inveniri: non tamen omnia, sicut per unigenitum Filium, de quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt? Si hoc dicis, non times ne tibi dicatur, eo potiorem esse Spiritum Sanctum Filio, quod elegit sibi meliora quae faceret, nec facere inferiora dignatus est? Sed quis hoc sapit, nisi qui desipit? Facta sunt ergo cuncta per Filium; absit, ut Spiritu Sancto ab hoc opere separato; sicut de illis magnis operibus dictum est: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus; nec tamen ab hac operatione Filius separatur.
17.4. Magnum sane aliquid tibi dicere videris, quia dicis: Filius erat in principio antequam aliquid esset; Pater vero, ante principium. Ubi legisti, ut haec crederes? Unde praesumpsisti ut haec diceres, ubi nec auctoritas ulla, nec ratio est? Quid est enim ante principium, quandoquidem quidquid ante esset, hoc esset principium? Si ergo Pater ante principium est, ante seipsum est; quia et ipse principium est. Quid est autem: In principio erat Verbum; nisi: In Patre erat Filius? Et ipse Filius interrogatus a Iudaeis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis. Pater ergo principium non de principio; Filius principium de principio: sed utrumque simul, non duo, sed unum principium; sicut Pater Deus et Filius Deus, ambo autem simul non duo dii, sed unus Deus. Nec Spiritum Sanctum ab utroque procedentem negabo esse principium: sed haec tria simul sicut unum Deum, ita unum dico esse principium.
18.1. Quid, si audieris, inquis, Patrem dicentem: " Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te "? Quid promittis, vel quid minaris, si audiero quod frequenter audio, et fideliter credo? Sed hinc te nihil adiuvari, cur non videas, plurimum miror. Sive enim ex persona sua hoc propheta dicat ad Dominum Iesum, sive ex persona Patris ad Filium, cum ego ambas generationes Christi, et ex Deo Patre sine tempore, et ex homine matre in plenitudine temporis accipiam, venerer, praedicem, non est hoc testimonium adversum me. Sed moras innectere voluisse indicat te, ubi ego potius intellego, quare ex utero dixerit genui te: quia hoc et tu ex persona Patris accipis dictum. Non enim quemadmodum corporis humani sunt membra disposita, sic habet uterum Deus; sed verbum translatum est a corporali ad incorporalem substantiam, ut intellegeremus de Patris substantia genitum unigenitum Filium; ac per hoc quid aliud quam unius eiusdemque substantiae? Ego itaque hoc testimonium proferre contra te debui: sed gratias ago quia commonuisti. Considera ergo quantum mali sit, quod eiusdem substantiae Filium negatis, quem genitum confitemini ex utero Patris, iniuriam gravissimam facientes Deo, tamquam illud quod ipse non esset, ex utero gignere potuisset. Nonne sentitis vos generationem Dei credere vitiosam, praedicare monstruosam, qui dicere audetis ex utero Dei processisse diversam naturam? Si autem hoc, sicut debetis, horretis, respuitisque nobiscum, iam tandem concilium Nicaenum et Homousion laudate ac tenete nobiscum.
18.2. Quis autem non videat defectum tuum, ubi cum audisses, me commemorante, in prophetia dixisse Christum suo Patri: De ventre matris meae Deus meus es tu; ut intellegeremus eius naturae illum esse Deum quam Filius ipsius ex tempore de ventre matris accepit, Patrem vero naturae illius quam de se ipse generavit: tu non inveniens quid responderes, tamen ne taceres dixisti: Ex ventre matris natum profiteris Christum secundum carnem; et addidisti, quod nec Iudaei diffidunt. Ac deinde quaesisti: Cur ista testimonia in medium non proferantur, quae illam nativitatem demonstrant in principio, sicut et praecedens nos, inquis, instruit testimonium? Quasi ego illam nativitatem Christi, non temporalem, sed aeternam, propter quam dictum est: In principio erat Verbum, non credam, non praedicem, non amplectar; sed tantum ex ventre matris natum asseram Christum? Ecce ego dico Deum Filium de Deo Patre sine tempore genitum. Quomodo sit autem etiam Deus eius qui Pater est eius, ostendi, propter hominem quem suscepit, et in quo natus est de ventre matris, sine concubitu hominis patris. Ad quod probandum testimonium dedi, ubi ait in prophetia Patri suo: De ventre matris meae Deus meus es tu. Tu qui dicis me ex ventre matris natum profiteri Christum, quod nec Iudaei diffidunt, quasi ego istam nativitatem Christi solam profitear; noli per inania conari evadere, et dic potius quare mihi non responderis, ubi dicit Christus Patri: De ventre matris meae Deus meus es tu. Ad hoc enim quoniam vidisti non te habere quod diceres, aliam nativitatem quae Dei de Deo est, interponendam putasti qua fugeres. Rogo te; quando quid respondeas non habes, quanto melius taceres?
18.3. Si propter corpus, inquis, in quo se exinanivit, debitorem se sentit suo genitori; multo magis qui illum tantum ac talem genuit, necesse est ut eum veneretur, eique offerat semper obsequium. Quodlibet de veneratione et obsequio Filii erga Patrem carnaliter sentias, Pater eius, nisi de ventre matris eius, non est Deus eius. Iam quantumvis obsequatur Deo Patri Deus Filius, quoniam video te non intellegere quanta sit in illa generatione geniti et genitoris aequalitas, numquid ideo est diversa natura patris hominis et hominis filii, quoniam filius obsequitur patri? Hoc est omnino intolerabile in vobis, quia de obsequio Filii diversam vultis probare substantiam Patris et Filii. Prorsus alia quaestio est: Utrum sint unius eiusdemque substantiae Pater et Filius; et alia quaestio est: Utrum Patri Filius obsequatur. Interim verum Filium non negemus, qui nullo modo est verus Filius, si non est ipsius et Patris una eademque natura. Dicite ergo Deum Patrem et Deum Filium unius eiusdemque esse substantiae. Extorqueat vobis divinitas, quod humanitati donavit ipsa divinitas. Obsequitur homo patri suo, de quo natus est homo; tamen obsequendo esse non desinit homo. Et si, non dico pariter honoratus, sed honoratior esset filius, gauderet pater, non invideret: honoraret tamen etiam ille patrem, etsi non parvulus, accessu augendus aetatis, sed ei natus esset aequalis. Aequalem vero si pater homo potuisset, nullo dubitante genuisset. Quis ergo audeat dicere: Hoc nec Omnipotens potuit? Addo etiam, quia si posset homo, maiorem se ipso melioremque gigneret filium: sed maius vel melius Deo quidquam non potest esse; ergo ei verum Filium credamus aequalem. Quod si dixeris: Eo ipso maior est Pater Filio, quia de nullo genitus, genuit tamen aequalem; cito respondebo: Imo ideo non est maior Pater Filio, quia aequalem genuit, non minorem. Originis enim quaestio est: Quis de quo sit; aequalitatis autem: Qualis aut quantus sit. Proinde si admittit ratio veritatis ut aequali Patri Filius obsequatur aequalis, non negamus obsequium; si autem per obsequium minorem natura vultis credere, prohibemus; nullo modo enim Deus Pater ut habere unici Filii posset obsequium, vellet denegare naturam.
18.4. Parentibus autem ut esset subditus Christus, non divinae maiestatis fuit, sed aetatis humanae. Frustra itaque dixisti: Si parentibus fuit subditus quos creavit, quanto magis suo genitori qui eum tantum ac talem genuit? Respondetur enim tibi: Si parentibus fuit subditus propter pueritiam, quanto magis Deo propter ipsam hominis formam? Quam formam cum immortalem fecerit, non morte perdiderit; quid miraris si etiam post huius saeculi finem subiectus erit in ea illi, qui ei subiecit omnia? Tu autem non propter formam servi dicis Filium Patri esse subiectum, sed quia eum tantum ac talem genuit, id est magnum Deum, quamvis Patre ipso minorem: ubi et Patri derogas, qui Filium sibi unicum, aut non potuit, aut noluit gignere aequalem; et ipsi Filio qui unicus Patri non est generatus aequalis, et ideo perfectus est natus, ne umquam vel crescendo fieret, quod non potuit esse nascendo.
18.5. Non autem, ut putas, corpus tantum Filii, id est, corpus hominis, verum etiam humanum spiritum Patri dicimus esse subiectum; et secundum id quod homo factus est intellegimus dictum: Cum autem omnia illi subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit illi qui ei subiecit omnia. Secundum id quod Christus est caput et corpus: caput scilicet ipse Salvator qui surrexit a mortuis, et sedet ad dexteram Patris; et Ecclesia quae est corpus eius, plenitudo eius, sicut apertissime dicit Apostolus. Ac per hoc cum omnia Christo subiecta fuerint, et capiti et corpori erunt sine dubitatione subiecta. Nam secundum id quod sine tempore Deus natus est, nihil umquam potuit ei non esse subiectum.
18.6. Scimus, quod nos commemorandos putasti, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Vellem tamen diceres nobis, quomodo Pater non iudicat quemquam, cum dicat ipse identidem Filius: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat, et iudicet; ut scias ideo dictum: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio; quoniam iudicandis vivis et mortuis forma hominis apparebit, quam non habet Pater; propter quod ait propheta: Videbunt in quem pupugerunt. Sed invisibiliter etiam Pater erit cum eo, quia inseparabilis est ab eo. Si enim: Non sum solus, quoniam Pater mecum est, ait ipse moriturus; quanto magis secum habebit Patrem, de mortuis et vivis iudicaturus? Cum illo erit etiam Spiritus Sanctus. Quomodo enim deseret eum Spiritus Sanctus in regali sede, quo plenus regressus est a Iordane? Quod itaque scriptum est ad Hebraeos: Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei: eum autem modico minus ab Angelis minoratum videmus Iesum propter passionem mortis; docere nos debet quomodo intellegendum sit quod scriptum est ad Corinthios: Cum autem omnia illi subiecta fuerint; quia secundum id dictum est quod factus est homo, non secundum id quod est Deus. Sic ergo in homine apparens, in quo per passionem mortis minoratus est modico minus ab Angelis, vivos et mortuos iudicabit, quando dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Quo tu testimonio non hominem, sed Deum minorem suo Patre quasi probare voluisti: sed sicut ab eis qui intellegunt perspicitur, non probasti.
- De Spiritus Sancti autem gemitibus, quia non ipse gemit, sed inspirans nobis desiderium sanctum nos facit gemere quamdiu peregrinamur a Domino, iam tibi sufficienter respondisse me existimo. Et tales de Scripturis sanctis locutiones, quantum satis videbatur ostendi, quoniam sic dicitur gemere Spiritus Sanctus, quia nos facit gemere; sicut dixit Deus: Nunc cognovi, quando cognoscere hominem fecit. Non enim tunc cognoverat quod tunc se dixerat cognovisse, qui omnia scit antequam fiant. Ad quod te respondere non potuisse, quid prodest quia sentis, quando non consentis?
20.1. Iam etiam de verbis Domini ubi ait: Ego et Pater unum sumus; nihil te respondere potuisse monstravi. Sed ut hic quoque ostendam, si exemplis, ut dicis, quibus ego usus sum, vis probare quomodo dictum sit: Ego et Pater unum sumus; et ob hoc commemoras apostolicum testimonium, quod a me positum est, ubi ait: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; dic et tu: Cum adhaeret Patri Filius, unus Deus est. Non enim ait Apostolus: Qui adhaeret Domino, unum sunt; sicut dictum est: Ego et Pater unum sumus; sed ait: unus spiritus est. Cum autem tu non dicas: Cum adhaeret Patri Filius, unus Deus est; utquid et tu adhibes hoc Apostoli testimonium, ubi ait: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; nisi ut te etiam a te producto teste convincam? Nunc saltem distingue duo ista, quae non potuisti, cum simul essemus, in nostra disputatione distinguere. Diligenter itaque attende quod dico. Quando de rebus duabus aut pluribus dicitur: Unus est, vel, una est, et additur quid unus vel quid una; et de his quae diversae, et de his quae sunt unius substantiae dici potest. Diversae sunt enim substantiae spiritus hominis et Spiritus Domini; et tamen dictum est: Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Unius autem substantiae sunt animae hominum et corda hominum; de quibus dictum est: Erat illis anima una et cor unum. Ubi autem dicitur de duobus aut pluribus: Unum sunt, nec additur quid unum sint; non diversae intelleguntur, sed unius esse substantiae; sicut dictum est: Qui plantat et qui rigat, unum sunt; et: Ego et Pater unum sumus. Tu autem qui Patrem et Filium diversas vis esse substantias, invenire non potuisti, ubi de diversis substantiis dictum fuerit: Unum sunt. Et qui non vis dicere: Cum Filius adhaeret Patri, unus Deus est; adhibuisti et tu apostolicum testimonium quod ego adhibueram; sed adhibuisti contra te ipsum, ubi ait: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Si enim de his qui diversae substantiae sunt, recte dici potuit: unus spiritus est; quanto magis de his qui unius substantiae sunt recte dicitur: Unus Deus est? Si haec intellegis, non te ad ea respondisse iam perspicis, et de consensu voluntatis te inaniter tam multa dixisse cognoscis. Etiam nos quippe incomparabilem consensum voluntatis atque individuae caritatis Patris et Filii et Spiritus Sancti confitemur, propter quod dicimus: Haec Trinitas unus est Deus. Sed nos hoc etiam, quod vos non dicitis, dicimus, propter unam eamdemque naturam atque substantiam: Hi tres unum sunt. Haec si discreveris, et contentiosus esse nolueris, non te ad ea respondisse aliquid iam videbis, et de hac quaestione procul dubio iam tacebis.
20.2. Ubi autem dixit Filius Patri: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis; quid te adiuvat quod tua verba subiungis et dicis: Ostendit vere voluntatem suam subiectam suo genitori; quasi nos negemus, hominis voluntatem voluntati Dei debere esse subiectam? Nam ex natura hominis hoc dixisse Dominum cito videt, qui locum ipsum sancti Evangelii paulo attentius intuetur. Ibi enim dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Numquid ex natura unici Verbi posset hoc dici? Sed homo qui putas gemere naturam Spiritus Sancti, cur non etiam naturam Verbi Dei unigeniti tristem dicas esse potuisse? Ille tamen, ne quid diceretur tale, non ait: Tristis sum; quamvis etiamsi hoc dixisset, non nisi ex natura hominis oportuisset intellegi; sed ait: Tristis est anima mea; quam sicut homo utique habebat humanam. Quamquam et in hoc quod ait: Non quod ego volo; aliud se ostendit voluisse quam Pater: quod nisi humano corde non potuisset, cum infirmitatem nostram in suum, non divinum, sed humanum transfiguraret affectum. Homine quippe non assumpto, nullo modo Patri diceret unicum Verbum: Non quod ego volo. Numquam enim posset immutabilis illa natura quidquam aliud velle quam Pater. Haec si distingueretis, Ariani haeretici non essetis.
20.3. Nam et illud quod dictum est: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit; potest quidem accipi etiam secundum id quod est unigenitum Verbum; ut ideo voluntatem non suam dixerit esse, sed Patris, quoniam de Patre est quidquid est Filius; non est autem de Filio quidquid est Pater; secundum quod dictum est et: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit; quoniam Patris doctrina ipse est qui Patris est Verbum, et utique non est a se ipso, sed a Patre. Et rursus cum dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt; Patri se ostendit aequalem. Non absurdum est tamen, ut etiam hoc secundum id quod homo factus est, dixisse accipiatur: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit. Secundus enim Adam, qui tollit peccatum mundi, isto modo se discrevit a primo Adam, per quem peccatum intravit in mundum: quia iste non fecit voluntatem suam, sed eius a quo missus est; cum ille fecerit suam, non eius a quo creatus est. Nec moveat quomodo Christus secundum id quod homo est, descenderit de coelo, cum de matre quae in terra erat factus sit homo. Hoc enim propter unitatem personae dictum est, quoniam una persona est Christus Deus et homo. Propter quod etiam: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei de coelo descendit, Filius hominis crucifixus est; si unitatem personae, et Filius hominis descendit de coelo, et Filius Dei est crucifixus. Ipse est enim Dominus gloriae, de quo ait Apostolus: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Propter hanc ergo unitatem personae, non solum Filium hominis dixit descendisse de coelo, sed esse dixit in coelo, cum loqueretur in terra. Non ergo voluntatem suam fecit, quia peccatum non fecit: sed voluntatem fecit illius qui eum misit. Tunc enim facit homo voluntatem Dei, quando facit iustitiam quae ex Deo est.
20.4. Nec sic arbitremur a Patre missum esse Filium, ut non sit missus ab Spiritu Sancto; cum vox ipsius sit per prophetam: Et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius. Hoc enim Filium dixisse, indicant ea quae sunt dicta superius. Nam sic ad ista verba perventum est: Audite me, inquit, Iacob, et Israel quem ego vocabo. Ego sum primus, et ego sum in aeternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelum. Vocabo illos, et astabunt simul; convenient etiam universi, et audient. Quis illis nuntiavit haec? Diligens te feci voluntatem tuam super Babylonia, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi; adduxi illum, et prosperam viam eius feci. Convenite ad me, et audite ista. Nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant, ibi eram; et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius. Quid hoc apertius? Nec sic a Patre et Spiritu Sancto missus est, ut se ipse non miserit; sicut a Patre ostenditur traditus, ubi legitur: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; alio autem loco de ipso Filio dicitur: Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me. Quomodo autem non facit voluntatem suam, qui dixit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat; et cum ei dictum esset: Si vis, potes me mundare; respondit: Volo, mundare; et ad verbum continuo factum est quod velle se dixit? Sicut autem Filius facit voluntatem Patris, sic et Pater facit voluntatem Filii. Nam Filius dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum. Non dixit: Peto, vel: Rogo; sed: volo, ut isto volente faceret ille, sicut illo volente faciebat iste: et non alia ille, alia iste; sed quae ille, haec etiam iste. Quaecumque enim Pater facit, haec et Filius similiter facit. Verba sunt ipsius, verba veritatis sunt, falsa esse non possunt.
21.1. Suscipere te dicis quod protuli: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Quod proposuisti dicere ideo dictum esse, quia in nemine habitat Deus, quem non ante Spiritus Sanctus sanctificaverit, atque purgaverit; quasi templum Deo habitaturo, non sibi, sanctificet et purget Spiritus Sanctus; cum Apostolus hinc ostenderit ipsum esse Deum, cuius nos dixerat templum; quia non ait: et Spiritus Dei sanctificat et purgat vos, ut Deus habitet in vobis; sed ait: Spiritus Dei habitat in vobis. Utique in templo suo Deus habitat: nam quid est templum Dei, nisi habitaculum Dei? Vidisti autem etiam tu consequenter esse Deum nostrum cuius sumus templum, et noluisti aliud testimonium commemorare quod protuli: Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus Sancti est, quem habetis a Deo? Iam ergo confitere Deum esse Spiritum Sanctum. Neque enim, nisi esset Deus, haberet templum, et templum non manufactum, sed aedificatum de membris Dei: Christus enim super omnia est Deus benedictus in saecula, cuius membra sunt nostra corpora. Qui enim dixit: Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus Sancti est? ipse dixit: Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Itane vero cui de lignis et lapidibus Salomon aedificavit templum, Deus est, et cui templum aedificatur de membris Christi, hoc est, de membris Dei, Deus non est? cum loquens de Deo beatissimus martyr Stephanus dixerit: Salomon aedificavit ei domum; sed Summus non in manufactis templis inhabitat. Et tamen Christi membra, quorum caput est super omnes coelos, templum sunt Spiritus Sancti, quem constat venisse de coelo. Istum negare Deum quid est, nisi non esse et nolle esse templum eius? Alloquitur nos Apostolus dicens: Obsecro autem vos, fratres, per miserationes Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Corpora itaque fidelium hostia sunt Deo, membra Christi, templum Spiritus Sancti, et Deus non est Spiritus Sanctus! Quis hoc dicit, nisi in quo non inhabitat? Quoniam in quo habitat, utique templum eius est. Denique cum dixisset Apostolus: Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus Sancti est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? empti enim estis pretio magno; continuo secutus adiunxit: Glorificate ergo Deum in corpore vestro. Ubi dilucide ostendit Deum esse Spiritum Sanctum, glorificandum scilicet in corpore nostro, tamquam in templo suo. Et quod Ananiae dixit apostolus Petrus: Ausus es mentiri Spiritui Sancto? atque ostendens Deum esse Spiritum Sanctum: Non es, inquit, hominibus mentitus, sed Deo.
21.2. Miror autem cor vestrum, quantum sermone explicare non possum, quomodo cum sic laudetis Spiritum Sanctum, ut eum sanctificandis fidelibus ubique asseratis esse praesentem, tamen negare audeatis Deum. Itane Deus non est, qui replevit orbem terrarum? Scriptura enim dicit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Sed quid dicamus quod replevit orbem, qui replevit orbis etiam Redemptorem? Dominus enim Iesus plenus Spiritu Sancto regressus est a Iordane: et praesumitis dicere, quia ipse Dominus Iesus Deus erat, et Spiritus Sanctus quo plenus erat, non erat Deus; tam male sentientes de Spiritu Sancto, ut non ei tribuatis saltem quod tributum est Moysi famulo Dei, qui non munera gratiarum, sed plagarum prodigia in eodem Spiritu Sancto, quia ipse est digitus Dei, Aegyptiis ingerebat, et tamen Pharaoni deus erat. Uno loco erat ad affligendos Aegyptios, et Pharaoni deus erat: ubique adest Spiritus Sanctus ad homines in aeternam vitam regenerandos, et non est eis Deus! Imo vero est, et Deus verus est, quia veri Dei membra templum eius est. Et utique subiectum est templum illi cuius est templum: quomodo ergo Deus non est, cui sunt membra Dei subiecta? Ac per hoc et Dominus est templi sui: quis enim hoc neget, quis ita desipiat, ut dicat non esse aliquem dominum domus suae? Quomodo ergo Spiritus Sanctus non est Dominus, qui Dominus est membrorum Domini? Ipse est quippe Spiritus Domini, de quo uno eodemque loco dictum est: Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
21.3. Iam creatorem superius demonstravi Spiritum Sanctum: quomodo autem rex non est, cuius templum est quae membra sunt regis? Quomodo non consedet Patri et Filio, qui replevit Filium, qui membra Filii suam possidet domum? Nisi forte quando Filius regressus est a Iordane, plenus erat Spiritu Sancto; et quando sedere coepit ad dexteram Patris, exclusit a se Spiritum Sanctum? Deinde cum de Patre procedat, quomodo cum Patre non sedeat? Cum ipsa sessio non sit utique cogitanda carnaliter: alioquin opinaturi sumus honorabilius Filium sedere quam Patrem; honorabilius quippe sedetur ad dexteram: et videbitur esse consequens ut Pater sedeat ad sinistram. Postremo qualis vobis persuaserit spiritus, ut Sancto Spiritui denegetis quod sanctis hominibus sancta Scriptura concedit, vos videritis. Ait enim Apostolus: Cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Iesu. Sancti ergo quos sanctificat Spiritus Sanctus, convivificati Christo, ita simul sessuri praedestinati sunt, ut iam factum dicat Apostolus, quod certum est adfuturum: et ipsi Spiritui Sancto subtrahitur a vobis quisquis est ille consessus, tamquam sedere cum Patre vel Filio sit indignus, qui eadem sede efficit dignos. Cui movetis etiam quaestionem quod non adoretur, et hoc utique simillimo errore, cum legatis, ut iam supra docui, a sanctis etiam homines adoratos. Et tamen ut invidiam blasphemantis evites; ita laudas Spiritum Sanctum, ut tribuas ei quod non habet ulla creatura, et detrahas ei quod adipiscitur et humana creatura.
22.1. Dixisse me quod commemoras, fateor, et nunc dico, quod Salvator noster non dixerit: Ut ipsi et nos unum; sed: Ut ipsi sint unum. Et de his evangelicis verbis satis a me recolo iam fuisse responsum, cum ostenderem refellere te non potuisse quae dixi. Quoniam poposci ut proferres ubi legeris: Unum sunt, dictum esse de aliquibus rebus quae non essent unius eiusdemque substantiae: neque protulisti. Quid enim te adiuvat, quod dilectionis consensione affirmas dictum esse de Paulo et Apollo: Qui plantat autem et qui rigat, unum sunt; cum eos non ostendas diversae fuisse substantiae? Ambo quippe homines erant. Si enim non diligerent invicem, natura unum essent, dilectione non essent; si autem unum natura non essent, unum dici dilectione non possent. Poscit ergo Filius ut ita sint unum, quomodo ipse et Pater unum sunt; id est, non solum natura, quod iam erant; verum etiam perfectione caritatis atque iustitiae, pro suae capacitate naturae, quantum in Dei regno esse potuerint: ut etiam ipsi summe unum sint in natura sua, quemadmodum Pater et Filius summe unum sunt, quamvis in excellentiore atque incomparabiliter meliore natura sua. Dixit ergo ad Patrem Filius: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos. Non dixit: Ut sint unum nobiscum; aut: Ut simus unum ipsi et nos. Item paulo post: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum ipsorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Neque hic dixit: Ut ipsi et nos unum simus, sed: unum sint in nobis. Quoniam homines qui natura unum sunt, summe atque perfecte secundum suum modum unum esse non possunt iustitiae plenitudine, nisi in Deo perficiantur, ut unum sint in Patre et Filio; id est, in ipsis unum, non cum ipsis unum. Adhuc sequitur, et adiungit: Ut mundus credat quia tu me misisti, et ego claritatem quam mihi dedisti, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Neque hic dixit: Ut nobiscum sint unum, aut: Ut ipsi et nos simus unum. Deinde cum addidisset: Ut cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos sicut et me dilexisti; secutus adiunxit: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Ubi sum, inquit, mecum sint; non ait: Unum mecum sint. Hoc ergo voluit, ut cum illo essent, non ut illi et ipse unum essent. Quid est quod dicere voluisti: Dilectionis fecit mentionem, et non substantiae? Quamvis tu non eo loco ista Domini verba posueris, quo ab ipso sunt posita. Sed quid ad nos? quandoquidem non ipsos et se, vel ipsos et Patrem dixit aut voluit unum esse; sed ipsos unum esse voluit, quos noverat unius esse substantiae. Sicut et nos, inquit, unum sumus: quos identidem noverat unius esse substantiae.
22.2. Tu si vis aliquid respondere, ostende secundum Scripturam sanctam de aliquibus rebus dici: Unum sunt, quarum est diversa substantia. Hoc enim Christus non dixit, quod tamen tu ausus es dicere, id est: Apostolos unum esse cum Patre et Filio, in eo quod in omnibus ad voluntatem Dei Patris respicientes, ad imitationem Filii subditi uni Deo Patri et ipsi inveniuntur. Haec dicens, Deum et homines sanctos unum esse fecisti. Potest ergo quisquam sanctorum dicere: Ego et Deus unum sumus? Absit hoc a cordibus et oribus sanctis. Puto autem quod et vos a quocumque hoc audiatis, horrescitis, nec fertis quemquam hominem, quantolibet munere sanctitatis excellat, dicentem: Ego et Deus unum sumus. Sed forte arrogantiae videatur, si hoc de se ipso aliquis dicat. Itane vero quisquam vestrum etsi non audet dicere: Ego et Deus unum sumus; saltem audet dicere: Paulus et Deus unum sunt; sicut incunctanter dicimus: Paulus et Apollo unum sunt; Deus Pater et Deus Filius unum sunt? Porro, si non audetis dicere: Quilibet homo sanctus, quilibet propheta, quilibet apostolus, et Deus, unum sunt; quis te urgebat, quis te impingebat, quis te praecipitabat, ut diceres: Apostoli unum sunt cum Patre et Filio? Unum sunt, inquis, Pater et Filius, non tamen unus; continuoque subiungis: Unum ad concordiam pertinet; Unus, ad numerum singularitatis. Volebas autem dicere: Unum sunt, ad concordiam pertinet; Unus est, ad numerum singularitatis; sed te a consideratione verborum tuorum impetus disputationis avertit. Nam et Unum et Unus utique ad numerum pertinet singularem. Sed quod verum est: Unum sunt, propter id quod additum est: Sunt, pluralem indicat numerum, quadam singularitate connexum: Unus est autem, apertissime est numerus singularis. Sed numquid Apostolus diceret: Qui autem adhaeret Domino, unum sunt? Quid enim aliud diceret, si hoc diceret, nisi: Homo sanctus, et Deus, unum sunt? Sed absit, absit ab illa sapientia ista sententia; et tamen dixit: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est; ut noveris de his dici: Unum sunt, quae unius sunt eiusdemque substantiae; sicut quibusdam hominibus dictum est: Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu; et sicut ait ipse Christus: Ego et Pater unum sumus. Cum autem unus dicitur, et quid unus dicitur: et de diversis substantiis dici potest, sicut dictum est: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; et de rebus unius substantiae, sicut dictum est: Erat eis anima et cor unum. Erat, dixit; non dixit: Erant; quoniam dixit et quid erat; id est, anima et cor. Sic etiam de Patre et Filio, et: Unum sunt, dicimus, quia unius substantiae duo sunt; et: Unus est, dicimus, sed addimus quid unus; id est, unus Deus, unus Dominus, unus Omnipotens, et si quid huiusmodi. Satis me vobis duarum istarum locutionum arbitror inculcasse distantiam. Scrutare itaque Scripturas canonicas veteres et novas, et inveni, si potes, ubi dicta sunt aliqua: Unum sunt, quae sunt diversae naturae atque substantiae.
22.3. Sane falli te nolo in Epistola Ioannis apostoli, ubi ait: Tres sunt testes; spiritus, et aqua, et sanguis; et tres unum sunt. Ne forte dicas spiritum et aquam et sanguinem diversas esse substantias, et tamen dictum esse: tres unum sunt; propter hoc admonui ne fallaris. Haec enim sacramenta sunt, in quibus non quid sint, sed quid ostendant semper attenditur: quoniam signa sunt rerum, aliud existentia, et aliud significantia. Si ergo illa quae his significantur, intellegantur, ipsa inveniuntur unius esse substantiae; tamquam si dicamus: Petra et aqua unum sunt, volentes per petram significare Christum; per aquam, Spiritum Sanctum: quis dubitat petram et aquam diversas esse naturas? Sed quia Christus et Spiritus Sanctus unius sunt eiusdemque naturae; ideo cum dicitur: Petra et aqua unum sunt; ex ea parte recte accipi potest, qua istae duae res quarum est diversa natura, aliarum quoque signa sunt rerum quarum est una natura. Tria itaque novimus de corpore Domini exisse, cum penderet in ligno: primo, spiritum; unde scriptum est: Et inclinato capite tradidit spiritum; deinde, quando latus eius lancea perforatum est, sanguinem et aquam. Quae tria si per se ipsa intueamur, diversas habent singula quaeque substantias; ac per hoc non sunt unum. Si vero ea, quae his significata sunt, velimus inquirere, non absurde occurrit ipsa Trinitas, qui unus, solus, verus, summus est Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, de quibus verissime dici potuit: Tres sunt testes, et tres unum sunt; ut nomine spiritus significatum accipiamus Deum Patrem: de ipso quippe adorando loquebatur Dominus, ubi ait: Spiritus est Deus. Nomine autem sanguinis, Filium; quia: Verbum caro factum est. Et nomine aquae Spiritum Sanctum: cum enim de aqua loqueretur Iesus, quam daturus erat sitientibus, ait evangelista: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Testes vero esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quis Evangelio credit, et dubitat, dicente Filio: Ego sum qui testimonium perhibeo de me: et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater? Ubi etsi non est commemoratus Spiritus Sanctus, non tamen intellegitur separatus. Sed nec de ipso alibi tacuit, eumque testem satis aperteque monstravit. Nam cum illum promitteret, ait: Ipse testimonium perhibebit de me. Hi sunt tres testes: et tres unum sunt, quia unius substantiae sunt. Quod autem signa quibus significati sunt, de corpore Domini exierunt, figuraverunt Ecclesiam praedicantem Trinitatis unam eamdemque naturam: quoniam hi tres qui trino modo significati sunt, unum sunt; Ecclesia vero eos praedicans, corpus est Christi. Si ergo tres res quibus significati sunt, ex corpore Domini exierunt: sicut ex corpore Domini sonuit, ut baptizarentur gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. In nomine; non: In nominibus; hi enim tres unum sunt, et hi tres unus est Deus. Si quo autem alio modo tanti sacramenti ista profunditas, quae in Epistola Ioannis legitur, exponi et intellegi potest secundum catholicam fidem, quae nec confundit nec separat Trinitatem, nec abnuit tres personas, nec diversas credit esse substantias, nulla ratione respuendum est. Quod enim ad exercendas mentes fidelium in Scripturis sanctis obscure ponitur, gratulandum est, si multis modis, non tamen insipienter exponitur.
Chapter 3 of 4