Liber II, Capita 23–26
23.1. Quid est autem quod poscis ut astruam: Si Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus; cum hoc astruat voce clarissima Scriptura divina dicens: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est? Quod et vos utique audiretis, si Israel esse velletis, non carnaliter ut Iudaei, sed spiritaliter ut Christiani. Qui enim non vult fideliter audire quod dictum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; superest ut eum qui hoc dixit, credat esse mendacem. Si autem mendax ille non est, vox ista vera est: si vox ista vera est, quaestio ista finita est. Procul dubio quippe vos veritas cogit Patrem et Filium et Spiritum Sanctum confiteri unum Dominum Deum. Sed Spiritum Sanctum, cuius templum non manufactum, sed corpus est nostrum, cuius templum non ligna et lapides, sed membra sunt Christi, negatis Deum: de ipso Christo quid dicturi estis, quem Deum et Dominum confitemini? Respondete itaque nobis, utrum Pater et Filius unus sit Dominus Deus. Si enim non est unus, duo sunt; si duo sunt, mentitur qui dicit: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; mentitur qui dicit: Videte quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me. Sed quia illum mentientem dicere non audetis, quare vos corrigere dubitatis, et venire vel redire ad catholicam fidem, quae Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non tres dominos deos, sed unum Dominum Deum credit, et audit clamantem populo suo: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; et: Videte quoniam ego sum Dominus, et non est alius praeter me? Si te dicam surdum et caecum, qui nec audis ista, nec vides, contumeliosum sine dubio me putabis. Ecce non dico: expone nobis quomodo accipias: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; utrum ibi sit intellegendus et Christus, an non sit. Si enim dixeris: Ibi est; confiteberis mecum Patrem et Filium unum esse Dominum Deum. Si autem responderis: Christum non esse ibi intellegendum, duos contra vocem divinam introducturus es dominos deos, quoniam non negas etiam Christum esse Dominum Deum. Similiter abs te quaero quomodo accipias: Videte quoniam ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Ibi est et Christus, an non est? Si ibi est, profecto Pater et Filius unus est Dominus; si autem ibi non est, et tamen Dominus est; mentitur qui dicit: Non est alius praeter me. Est enim alius Dominus Filius, si non unus est Dominus Pater et Filius. Quantumlibet enim excellentius laudes Patrem, et infra eum deprimas Filium, id agis, ut aequales non sint, non ut duo non sint. Clama, quantum vis: Pater est maior, Filius minor; respondetur tibi: Duo sunt tamen maior et minor. Nec dictum est: Dominus Deus tuus maior, Dominus unus est; sed dictum est: Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Neque dictum est: Non est alius aequalis mihi; sed dictum est: Non est alius Dominus praeter me. Aut ergo confitere Patrem et Filium unum esse Dominum Deum, aut aperte nega Dominum Deum esse Christum, sicut aperte negas Dominum Deum esse Spiritum Sanctum. Quod si feceris, istis quidem te divinis vocibus non urgebo; sed alia testimonia divina proferam, quibus te et in isto errore detestabiliorem convincam. Nunc autem et si negas Dominum Deum esse Spiritum Sanctum, tamen ut istis Dei vocibus conteraris, satis est quod Christum Dominum Deum confiteris; qui si non est cum Patre unus Dominus Deus, duo domini dii nostri erunt, et falsae illae Dei voces erunt: Dominus Deus tuus, Dominus unus est; et: Non est alius praeter me. Sed quanto melius erunt vestra verba emendata, quam Dei verba mendacia?
23.2. Quaeris a me utrum Iudaico modo te horter profiteri unum Deum; an de subiectione Filii potius secundum quod fides habet Christiana, ostendatur unus esse Deus, cuius Filius noster est Deus. Ita hoc dicis, quasi Iudaeorum sit vox: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; aut: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Ipse Deus hoc dixit: agnosce, et tace; vel potius edissere quomodo verum dixerit, quem nullus nostrum audet affirmare mentitum. Edissere, inquam, quomodo verum sit: Dominus Deus tuus, Dominus unus est; si domini dii nostri, ut dicitis, duo sunt, unus maior, alius minor: edissere quomodo verum sit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Quis enim hoc dixerit quaero, utrum Pater, an Filius. Si Pater dixit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me; non verum dixit, quia est alius Dominus Filius. Si Filius hoc dixit; nec ipse verum dixit, quia est alius Dominus Pater. Si autem hoc dixit Trinitas; profecto et verum dixit, et vos falsum dicere ostendit. Trinitas quippe secundum rectam fidem, id est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, in cuius nomine baptizamur, et unus Dominus Deus noster est, et praeter ipsum alius non est. Ipse est enim Deus de quo dicit Apostolus: Nullus est Deus, nisi unus. Nam si hoc de Patre acceperis dictum, non tibi erit Deus Christus, quia non potest solvi Scriptura, dicens: Nullus Deus, nisi unus; ut hic vobis taceam de Spiritu Sancto, quem superius Dominum Deum ostendimus, vobis negantibus. Quapropter si Macedoniani haeretici essetis, qui de solo Spiritu Sancto catholicae fidei consentire detrectant, Patrem vero et Filium duos quidem esse, id est, illum Patrem, illum Filium, et aequales esse, atque unius eiusdemque substantiae, nec tamen duos dominos deos, sed ambos simul unum Dominum Deum esse consentiunt; si ergo et vos saltem hactenus erraretis, non utique his divinis vocibus urgeremini. Patrem quippe et Filium assereretis unum Dominum Deum dixisse: Non est alius praeter me. Utinam non restaret agere vobiscum, nisi ut adiungeretis Spiritum Sanctum, et non dualitatem, sed Trinitatem diceretis unum Dominum Deum. Nunc vero cum sic asseritis Patrem Dominum Deum, et Filium Dominum Deum, ut simul ambos non dicatis unum Dominum Deum, sed duos, maiorem unum, minorem alterum; prorsus confodimini gladio veritatis dicentis: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; qui clamat: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Neque enim Deus Pater sic vellet Israelitas a cultu deorum revocare multorum atque falsorum, ut eis de uno Deo ac Domino mentiretur, et diceret non esse praeter se alium Dominum, cum sciret Deum et Dominum esse suum Filium. Absit ut veritas et veritatis Pater mendacio deciperet populum suum: haereticorum sit haec, non catholicorum tam horrenda et detestanda blasphemia. Prorsus Deus verum dicit, cum dicit: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus, non tres dii, sed unus Deus; nec tres domini, sed unus Dominus est. Prorsus verum dicit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me; quia non hoc Pater tantum, sed ipsa Trinitas dicit: Hic est Dominus unus, et non alius praeter ipsum. Nam si Pater diceret: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me; negaret utique Dominum esse unigenitum Filium. Et quis nostrum auderet eum Dominum confiteri, contradicente Patre atque dicente: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me? Ac per hoc secundum rectam fidem, non Patris, sed Trinitatis haec vox est: et Patris ergo, et Filii, et Spiritus Sancti. Obticescant igitur linguae ignorantium veritatem: haec Trinitas Deus unus est. De hoc uno Deo dicitur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Hic Deus unus dicit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Subiectus est quidem Patri Filius secundum formam hominis: non tamen sunt duo dii et duo domini secundum formam Dei; sed ambo cum Spiritu suo unus est Dominus.
23.3. Testimonia quae de Paulo apostolo protulisti, contra te loquuntur, et nescis. Dicit enim ille: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Quomodo est autem Dominus Iesus Christus, si Pater dicit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me? Non ergo solius Patris, ut dixi, sed Trinitatis haec vox est. Adhibes alterum testimonium, et ipsum contra te ipsum, ubi ait Apostolus: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso, sicut tu locutus es; Apostolus autem, et nos per ipsum ait; non ait: in ipso. Sed hoc quid ad causam? Solent ista contingere ex memoria proferentibus testimonia, non ex codice illa legentibus: quod ad rem pertinet potius intuere. Ecce, dixit Apostolus: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Omnino duas personas, unam Patris, alteram Filii, sine ulla confusione et sine ullo errore distinxit. Neque enim duo sunt dii patres, sed unus Deus Pater; nec duo sunt domini Iesu Christi, sed unus Dominus Iesus Christus. In illa quippe Trinitate quae Deus est, unus est Pater, non duo vel tres; et unus Filius, non duo vel tres; et unus amborum Spiritus, non duo vel tres; et ipse unus Pater utique Deus est, et ipse unus Filius etiam vobis fatentibus Deus est, et ipse amborum Spiritus etiam vobis negantibus Deus est. Sic et Dominum si quaeras, singulum quemque respondeo; sed simul omnes non tres dominos deos, sed unum Dominum Deum dico. Haec est fides nostra, quoniam haec fides est recta, quae fides etiam catholica nuncupatur. Tu autem qui huic fidei contradicis, quaeso te, expone nobis, etiam Iesus Christus quomodo sit Dominus, qui non Trinitatis, sed solius Patris esse asseris vocem: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Nempe turbaris; nempe quid respondeas non invenis, nisi quia tacere, quando convinceris, non vis. Si enim non Deus Trinitas, sed Pater tantum dixit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me, procul dubio negavit esse Dominum Filium; quoniam si Dominus est et Filius, falso dictum est: Non est alius Dominus praeter me. Non enim agitur de Domino, quales sunt homines domini hominum servorum, quos Apostolus secundum carnem dominos esse dicit: sed de Domino agitur, cui servitus illa debetur, quae graece latreia dicitur, secundum quam dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Qui Dominus Deus si non Trinitas, sed solus est Pater; prohibemur utique Domino Christo tali servitute servire, in eo quod audimus: Illi soli servies; si ita dictum est, ac si diceretur: Deo Patri soli servies. Qui profecto si solus, et non ipsa Trinitas dixit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me; negavit esse Filium Dominum talem, quali domino servitus illa debetur, qua nonnisi Deo cum vera religione servitur. Non enim dixit: Ego sum Dominus maior aut melior, et non est tantus aut talis praeter me; sed volens sibi soli ea quae Domino Deo debetur servitute serviri: Ego sum, inquit, Dominus, et non est alius praeter me. Porro si vox ista, sicut catholica fides dicit, unius Dei est, quod est ipsa Trinitas; sine ulla dubitatione huic soli serviendum est ea servitute, quae nonnisi Domino Deo debetur, quia ipse est Dominus, et non est alius praeter ipsum.
23.4. Deinde quaero quomodo accipias quod dictum est: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Numquid non et ex Filio sunt omnia, quandoquidem ipse dicit: Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit? Si autem ita distinguis, ut non sint per Patrem omnia, sed ex Patre; nec omnia sint ex Filio, sed per Filium; quis eorum tibi videtur esse ille de quo idem apostolus dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Utrum Pater est intellegendus, an Filius? Deum namque prius nominavit, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Postea vero eum Dominum appellavit, ubi ait: Quis enim cognovit sensum Domini? Sed hoc non habet controversiam: utrumque enim nomen etiam vos et Patri assignatis et Filio. Neque enim sic dicitis Deum Patrem, ut negetis esse Deum Filium; aut sic dicitis Deum Filium, ut negetis esse Deum Patrem. Quamvis in hoc apostolico testimonio quod adhibuisti, Deus dicatur Pater, Dominus Filius, id est: Unus Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia. Sed illud attende ubi dictum est: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Nam sive Pater sit iste, sive Filius, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quomodo ergo ex Patre omnia, non ex Filio; et per Filium omnia, non per Patrem: quandoquidem quemlibet eorum Apostolus voluerit hoc loco intellegi: Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia? Si ergo sive de Patre sive de Filio, verissime tamen dicitur, quod ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia; sine dubio Patris et Filii demonstratur aequalitas. Si autem quoniam non nominavit Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, sed Deum et Dominum, quod et ipsa Trinitas dici potest, singula horum trium referri ad singulos voluit: ex ipso dicens, propter Patrem; et per ipsum, propter Filium; in ipso, propter Spiritum Sanctum: cur hanc Trinitatem unum Dominum Deum non vultis agnoscere? Quandoquidem non ait: Ex ipsis, et per ipsos, et in ipsis; sed ait: ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; nec ait: Ipsis gloria; sed: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.
23.5. Falleris sane, qui putas de Patre solo esse dictum: Nemo bonus, nisi unus Deus. Si enim dixisset: Nemo bonus, nisi unus Pater; nec sic exclusum Filium et Spiritum Sanctum ab ista unitate bonitatis voluisset intellegi; quia et illud quod simili locutione dictum est, quam supra commemoravi: Ea quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei, non excludit ab hac scientia Filium Dei. Quanto ergo nobis latitudo intellegentiae magis patet, quia non dixit: Nemo bonus, nisi unus Pater; sed: Nemo bonus, nisi unus Deus; quod est ipsa Trinitas. Quaerebat quippe ille cui hoc respondit Iesus, non bonum qualecumque, sed bonum quo fieret beatus; imo ipsam beatitudinem veram, id est, vitam desiderabat aeternam: et interpellaverat tamquam hominem Christum, nesciens eum esse etiam Deum. Dixerat enim: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Tunc ait ille: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Vel, sicut legitur apud alium evangelistam, quod tantumdem valet: Nemo bonus, nisi solus Deus. Tamquam diceret: Recte me appellabis bonum, si me noveris Deum. Nam quando me nihil aliud quam hominem putas, quid me dicis bonum? Non te facit bonum nec beatum, nisi bonum immutabile quod solus est Deus. Nam bonus angelus, bonus homo, bona cetera creatura: haec non ita bona sunt, ut ea quisquis adeptus fuerit, sit beatus; nec ulla est beata vita, si non sit aeterna. Quomodo autem non est tale bonum Dei Filius verus, cum sit verus Deus et vita aeterna, ad quam cupiebat ille qui interrogaverat pervenire?
23.6. Proinde cum ego asseram: Nemo bonus, nisi unus et solus Deus, de ipsa Trinitate dictum esse, qui Deus unus et solus est; tu autem asseras de solo Deo Patre dictum esse, quia ipse de nullo alio Deus, de nullo alio bonus est; Filius autem de Patre Deus, de Patre magnus et bonus est: diligenter attende quis nostrum bene sentiat de Deo Patre et de Deo Filio; utrum ego qui dico: Deus quidem Pater, non de alio Deo Deus est, Deus autem Filius de Patre Deo Deus est, sed tantus iste de illo, quantus ille de nullo; et bonus Pater non de alio bono bonus est, Filius vero de Patre bono bonus est, sed tam bonus hic de illo, quam bonus ille de nullo; an tu qui propterea dicis solum esse Patrem Deum bonum, quia nec Deus est de alio Deo, nec bonus de alio bono; Filium vero ideo Patri non esse coaequandum, quia de illo Deus est, de illo bonus est? In qua sententia utrumque blasphemas: et Patrem scilicet, quia non tantum genuit quantus est ipse, nec talem qualis est ipse; et Filium, quia talis tantusque nasci non meruit, qualis quantusque est ille qui genuit. Denique ista ipsa duo de quibus agimus, hoc est, deitas et bonitas, quoniam dictum est: Nemo bonus, nisi unus Deus, in hac tua opinione deficiunt. Tantum enim quantus est ipse, et talem qualis est ipse, si non potuit gignere, quomodo Deus est? si noluit, quomodo bonus est?
23.7. Pater, inquis, fons bonitatis est, qui quod est bonus a nemine accepit. Numquid ideo minus bonus est Filius, quoniam quod bonus est, ab eo Patre accepit, qui nascenti Filio tantam bonitatem quantacumque illi est, quia Deus est, dare potuit; et dedit, quia bonus invidere non potuit? Nam si minus bonitatis, quam quod ipse habet unico dedit, minus bonus est et ipse quam debuit: quod sentire dementiae est. Ergo quantum ipse habet bonitatis, tantum Filio dedit. Et quia natura est, non gratia Filius, nascenti, non indigenti dedit; et plenus plenum, fons bonitatis fontem genuit bonitatis. Ac per hoc nec auxit in se hic quod accepit, nec minuit in se ille qui dedit: quia non habet immutabilitas unde deficiat, non habet plenitudo quo crescat. Quid est autem ipsa bonitas, nisi vita vivificans? Proinde quia fons fontem genuit, sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Hoc ipse Filius dixit, non ego. Unde merito Deo Patri dicitur: Quoniam apud te est fons vitae. Quis est autem iste fons vitae apud Patrem, nisi de quo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; de quo etiam paulo post dictum est: Et vita erat lux hominum? Haec vita fons vitae est, et lux ista lux lucis est. Unde cum dictum esset: Apud te est fons vitae; continuo subiunctum est: In lumine tuo videbimus lumen, hoc est, in Filio tuo Spiritum Sanctum; quem tu quoque esse illuminatorem in Collationis nostrae prima parte professus es. Fons ergo de fonte, Filius de Patre, et simul ambo fons unus; lux de luce, Filius de Patre, et simul ambo lux una; sicut Deus de Deo, et simul ambo utique Deus unus: et hoc totum non sine Spiritu amborum. Ex hoc fonte bonitatis, ex hoc fonte vitae, ex hoc immutabili lumine, ex hac indeficiente plenitudine, id est, Patre, et Filio, et Spiritu Sancto, uno Domino Deo solo, secundum mensuram fidei suae quicumque veraciter credunt, sumentes boni fiunt, vivificantur, illuminantur, implentur. Quibus tu unigenitum Filium, pace tua dixerim, nescio qua incredibili temeritate iunxisti. Tua quippe ista sunt verba: Sive, inquis, Filius, sive qui per Filium sunt facti, de illo uno fonte bonitatis unusquisque secundum mensuram fidei suae assumpserunt ut essent boni. Ubi est ergo quod fueras ante confessus, illum natura Filium esse, non gratia? Ecce contra sententiam tuam venis: ecce iam prodis nefarium secretum haeresis vestrae, quia unigenitum verum Dei Filium, verum Deum, non natura Filium, sed gratia profitemini. Si enim et ipse, sicut verba tua clamant, secundum mensuram fidei suae, ut bonus esset, assumpsit; gratia est ergo Filius, non natura: et fuit aliquando non bonus, et credendo factus est bonus; quia ut esset bonus, quemadmodum dicis, secundum mensuram fidei suae de illo qui Pater est, fonte bonitatis assumpsit. Legimus quidem quod Iesus proficiebat aetate et sapientia, et gratia Dei erat in illo: sed secundum formam hominis quam pro nobis accepit ex nobis, non secundum formam Dei, in qua non alienum arbitratus est esse aequalis Deo. Verumtamen etiam in ipsa forma hominis legimus eum aetate et sapientia profecisse, non tamen ut ex non bono bonus fieret credendo meruisse. Neque nunc inter nos quaestio vertitur de natura filii hominis, in qua Dei Filius minor est Patre: sed de natura Filii Dei, in qua, ut nos dicimus, vos negatis, aequalis est Patri: quia Filius verus, Filius unicus, Filius de vero Deo verus Deus, in nullo degeneravit a Patre. Proinde incomparabilem Patrem Filio, nec in Scripturis sanctis alicubi legere potuisti. Nec sana fide ipse dixisti immensum etiam Patrem; quoniam propterea dicis, ut Filium non pariter immensum, sed mensura existimes terminatum. Tecum habeto mensuram tuam, qua tuum falsum dominum metiaris, et de vero Domino mentiaris.
Bene confiteris quod et Pater diligat Filium, et Filius diligat Patrem: sed si et hoc confitearis, quia non est maior dilectio in Patre quam in Filio. Quia enim natura divinitatis aequales sunt, aequaliter se invicem diligunt. Facit autem Filius sicut homo mandatum Patris. Nam sicut Deus, ipse Filius est mandatum Patris, quia ipse est Verbum Patris. Unde alio loco de mandato Patris, hoc est, de se ipso dicit: Scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quod autem ipse Dei Filius sit vita aeterna, Scriptura divina testatur. Ubi autem ait: Qui me vidit, vidit et Patrem; quis nesciat ideo dictum, quoniam quisquis per intellegentiam videt Filium, Patri utique videt aequalem? Quod vos ideo non vultis, quia per oculos cordis, quantum in hac vita videri potest, Filium non videtis.
Putas non recte a me dictum esse, quod propter formam servi quam suscepit Filius, maior sit Pater. Tu enim secundum haeresim vestram, in ipsa Dei forma Patrem Filio vis esse maiorem: cui paternam sic invides formam, ut ideo perfectum velis natum esse Filium aeterna perfectione, ne ad paternam formam saltem crescendo valeat pervenire. Sed inaniter invidet homo paternam formam Dei Filio, cui Pater eam non invidit, quia aequalem sibi unicum genuit. Sed dicis non esse Patris magnam gloriam, si ea forma servi maior est, qua forma sunt maiores et Angeli. Vide si aliud conaris, nisi ad unius Patris gloriam, per unici Filii contumeliam pervenire, ut scilicet non augeatur Pater in gloria, nisi minuatur Filius in natura. Cohibe te: nescis et Patri et Filio te ingerere contumeliam, si nec ille potuit aut noluit gignere aequalem sibi, nec iste nasci aequalis Patri? Non se vult Deus ita laudari Patrem, ut Filium dicatur de se ipso generasse degenerem. Non vult bonus Filii dilector ita praedicari formam suam, ut eam non potuerit unicus eius vel nascendo sumere, vel crescendo comprehendere. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi maior est; qua maiores videntur et Angeli: non recte cogitas quem locum in rebus habeat humana natura, quae condita est ad imaginem Dei. Maiores Angeli dici possunt homine, quia maiores sunt hominis corpore: maiores sunt et animo, sed in forma quam peccati originalis merito corruptibile aggravat corpus. Natura vero humana, qualem naturam Christus humanae mentis assumpsit, quae nullo peccato potuit depravari, solus maior est Deus. Denique propter quid dictum sit: Minorasti eum modico minus quam angelos; aperuit Scriptura, ubi legitur: Eum autem modico minus quam angelos minoratum vidimus Iesum propter passionem mortis. Non ergo propter naturam hominis; sed, propter passionem mortis. Natura vero hominis, quae mente rationali et intellectuali creaturas ceteras antecedit, Deus solus est maior: cui utique iniuria facta non est, ubi scriptum est: Maior est Deus corde nostro. Filius ergo Dei susceptum hominem levaturus ad Patrem quando dicebat: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater maior me est; non carni suae solum, sed etiam menti, quam gerebat, humanae Deum Patrem utique praeferebat: quae tota sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam tota servit creatura Creatori.
26.1. Postrema tibi disputatio fuit, quomodo sit Deus patribus visus, quando corpus humanum in quo videretur, nondum acceperat Christus, cum invisibilis sit per se ipsa divina natura. Quod cum etiam tu ita confessus fueris ut inter cetera non solum Patrem, sed nec ipsum Filium in substantia divinitatis suae diceres esse visibilem, non solum hominibus, sed nec ipsis coelestibus potestatibus: postea, mutata sententia, dicis eum et ante incarnationem suam conspectibus apparuisse mortalium, asserens illud quod ait Apostolus: Quem nemo hominum vidit, nec videre potest, de solo Deo Patre dictum esse; Filium vero ex initio generis humani videri solitum esse ab hominibus. Quod cum probare voluisses, multa de Scripturis sanctis testimonia protulisti, quae te nihil adiuvare potuerunt. Non enim legis alicubi scripsisse Moysen, sicut dicis, quod ab illo primo homine Adam usque ad ipsam incarnationem semper Filius visus est. Hoc enim eum describere pronuntias in Geneseos libro, quod ita falsum est, ut etiam ridiculum sit. Numquid enim liber Geneseos, ab Adam usque ad incarnationem Christi, ea quae gesta sunt continet? aut ipse Moyses usque ad tempora incarnationis Christi, vel in carne vixit, vel ea quae facta sunt scripsit? Haec dicis, et putas te aliquid dicere, vel putaris ab eis qui nec ista possunt, quae tam manifeste falsa sunt, cernere.
26.2. Deinde quod commemoras Patrem ad Filium dicentem: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quid hoc ad rem pertinet, rogo te? quid ad rem pertinet? Tantumne tibi vacabat loqui, ut non attendens quid probare susceperas, memoriter nobis et inaniter Scripturam Geneseos ventilares? Numquid hinc probatur ante carnem susceptam visus ab hominibus Christus, quia dixit Pater ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Deinde adiungis, ac dicis: Et fecit Deus hominem; atque addis: Quis Deus, nisi Filius? Et ut mihi de opere quasi praescribas meo: Hoc utique, inquis, et tu in tuis tractatibus exposuisti. Ubi nolo quaerere quam verum loquaris, quando video nihil ad causam pertinere quod loqueris. Agitur quippe inter nos, utrum per suae divinitatis substantiam Christus visibus apparuisset humanis. Et tu dicis: Fecit Deus hominem; et addis: Quis Deus, nisi Filius? quasi propterea necesse fuerit ut homo Deum opificem suum videret oculis carneis. Hoc si ita esset, omnes homines viderent Deum: quis enim alius eos facit in uteris matrum? Adhuc adicis talia, et dicis: Iste ergo Filius qui est propheta sui genitoris, dicebat: " Non est bonum solum esse hominem, faciamus ei adiutorium secundum se ". Si quaeram, quis tibi indicaverit quia Filius hoc dicebat, in quibus angustiis te videbis? Scriptura enim quae dixit: In principio fecit Deus coelum et terram, non exprimens utrum Pater, an Filius, an Spiritus Sanctus, an ipsa Trinitas fecerit, qui unus est Deus; per cetera etiam ita commemorat Deum, ut dicat: Et fecit Deus; et dixit Deus, per quaeque opera eius, quorum illum asserit conditorem. Simili ergo locutione ait: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem: nec aliter locuta est, ubi ait: Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum se. Unde igitur tibi persuasum est, cetera superiora Patrem dixisse, hoc autem Filium? Unde, quaeso, distinguis, unde discernis Patrem dixisse: Fiat lux, et cetera; Patrem denique dixisse: Faciamus hominem; et Filium dixisse: Faciamus ei adiutorium: cum tibi Scriptura ubique non dicat nisi: Dixit Deus? Quae est ista temeritas? quae praesumptio? Deinde cum ideo Patrem maiorem soleatis asserere, quia dixit: Fiat hoc, aut illud, tamquam iubens Filio; Filium vero ideo minorem, quia iussa perfecit: quid dicturi estis, ubi scriptum est: Faciamus hominem? Non enim ait sicut in superioribus: Fiat homo, tamquam id iusserit Filio; sed: Faciamus, inquit, hominem. Quod non quaero quem dixisse arbitreris: iam enim verba tua tenemus, quod Pater hoc dixerit Filio. Cur ergo non ait: Fiat, vel: Fac; sed ait: Faciamus? An cetera Deus imperavit, et Filius fecit; hominem vero ambo fecerunt, sed Patre et iubente, et cooperante, Filio autem non iubente, sed tantum iussa faciente? Sed si propterea Patrem iubentem intellegis, quia scriptum est: Dixit Deus: Faciamus hominem, ergo iussit et Filius; quia tu ipse non Patrem accipis dixisse, sed Filium: Faciamus ei adiutorium. Et sicut illud ubi dictum est: Et fecit Deus hominem; obedisse iubenti Patri Filium vis videri, quia Pater dixerat: Faciamus hominem: ita etiam ubi legimus: Et immisit Dominus soporem in Adam, et sumpsit unam de costis eius, et cetera, quibus ostenditur factum homini esse adiutorium, obedisse Patrem iubenti Filio, te auctore, intellegamus; quia non Patrem, sed Filium dixisse asseris: Faciamus ei adiutorium.
26.3. Sed haec ita loquor, quasi ad causam quae a nobis agitur, quidquam pertineat, quodlibet hinc volueris credere aut suspicari. Prorsus, sicut dicis: Pater iusserit, ubi dictum est: Faciamus hominem; et Filius obedierit, ubi dictum est: Et fecit Deus hominem; prorsus sicut te delectat, Filius dixerit: Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adiutorium; sed talia dicens ipse non iusserit, quia hoc vultis: quomodo ostendis Filium qui hominem fecerit, ab homine visum? Quomodo ostendis Filium qui dixit: Non est bonum hominem esse solum; faciamus ei adiutorium, ab homine visum, vel ab ipsa muliere, si eam factam non vis a Patre, ne Filio Pater obedisse videatur; sed ipse eam Filius, tamquam sibi iubens sibique obediens, et faciendam dixit et fecit? Demonstra Filium visum esse a viro, visum esse a muliere. Demonstraturum te quippe promiseras, et antequam incarnaretur visum fuisse humanis aspectibus Filium. Ostende promissa. Quid pergis in vacua? Quid deludis exspectationem nostram, nec exhibes pollicitationem tuam? Multiplicas verba non necessaria, ut necessaria occupes tempora. Si propterea visus est a viro Filius quia fecit eum, et propterea visus ab eius muliere quia fecit eam; defini, si audes, non posse Deum Filium et operari videntia, et a suis operibus, quamvis alia videntibus, non videri. Si autem hoc potest Deus Filius; ipse quippe usque nunc operatur cuncta videntia, et tamen eorum a se ipso creatis oculis non videtur; quid est quod dixisti? Cur ista de libro Geneseos in tuo sermone posuisti? cur nobis necessaria temporum spatia superflua loquacitate finisti?
26.4. Sed iste, inquis, Filius visus est Adae, secundum quod legimus, Adam dicentem: " Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso; et abscondi me, quia nudus sum ". Hoc ergo prius diceres, homo bone, inde inciperes promissa monstrare. Quamvis et hic Adam: Vocem tuam, inquit, audivi; non ait: Faciem vel speciem tuam vidi. Et quod ait: Abscondi me, quia nudus sum; videri se a Deo timuit, non a se Deum visum esse monstravit. Nam si vox quando auditur, sequitur visio; visus est et Deus Pater quoties voce attestatus est Filio. Novimus quippe in Evangelio verba Patris sonantis, atque dicentis: Tu es Filius meus dilectus, etc., ubi auditus ab hominibus, non tamen visus est. Ac per hoc et in illis verbis quae adiungis, ubi dicit: Quis nuntiavit tibi quia nudus es? et sequentia; potuit audiri, et non videri Deus. Nondum itaque aliquid ex eo quod promiseras dixisse te vide: et dic tandem aliquid quod discutere debeamus, aut quod pro tua causa esse fateamur.
26.5. Hic Deus, inquis, et Abrahae visus est. Visum esse Deum Abrahae negare non possumus. Scriptura quippe fidelissima apertissime hoc loquitur, dicens: Visus est autem illi Deus ad quercum Mambre. Sed neque hic expressum est, utrum Pater an Filius. Cum autem narraret Scriptura, quomodo ei visus sit Deus, tres viros illi apparuisse declarat, in quibus magis ipsa Trinitas, qui unus est Deus, recte intellegi potest. Denique tres videt, et non dominos, sed Dominum appellat, quoniam Trinitas tres quidem personae sunt, sed unus Dominus Deus. Sic autem narratur quod vidit Abraham: Respiciens, inquit, oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum; et videns procurrit in obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praetereas servum tuum. Hic videmus tres viros apparuisse, et unum Dominum dici, unumque Dominum rogari ne praetereat servum suum, quoniam congruit Deo visitare famulos suos. Deinde tres personas pluraliter alloquitur, dicens: Sumatur nunc aqua, et lavem pedes vestros, et refrigerate sub arbore, et sumam panem, et manducate, et postea transibitis in viam vestram, propter quod declinastis ad servum vestrum. Manifestum est eos tamquam homines invitari: non enim tale illis praeberetur obsequium, quo indigentia reficerent corpora, nisi homines putarentur. Et Scriptura pluraliter eos respondisse commemorat; ait enim: Et dixerunt: Sic fac quemadmodum dixisti. Non ait: Et dixit; sed: dixerunt. Deinde cum esset parata refectio, dicit Scriptura: Et apposuit ante illos, et ederunt. Non ait: Apposuit ante illum, et edit. Sed ubi ad id ventum est, ut Abrahae filius promitteretur ex Sara, quia divinum offerebatur beneficium, non ut hominibus humanum exhibebatur obsequium, unum narrat Scriptura dicentem: Ubi est Sara uxor tua? Non enim ait: Dixerunt autem ad illum, sed ait: Dixit autem ad illum: Ubi est Sara uxor tua? Quis autem hoc dixerit, postea manifestat; ubi cum risisset Sara, ait eadem Scriptura: Et dixit Dominus ad Abraham: Quare risit Sara in semetipsa? et cetera usque ad finem, tamquam unus Dominus singulariter loquitur. Ac post haec, ut homines pluraliter abire narrantur, et dicitur: Exsurgentes autem inde viri, conspexerunt in faciem Sodomorum et Gomorrhae; Abraham vero ambulabat cum illis, deducens. Rursus autem redit Scriptura ad singularem numerum, ac dicit: Dominus autem dixit: Numquid celabo ego puero meo Abraham quae ego facio? Deinde promittitur Abrahae praeclara et copiosa posteritas, et Sodomorum denuntiatur interitus. Sequens autem Scriptura dicit: Et conversi inde viri, venerunt in Sodoma; Abraham autem erat adhuc stans ante Dominum. Et appropians Abraham dixit: Ne simul perdas iustum cum impio; et erit iustus tamquam impius? Et post collocutionem Domini atque Abrahae, sequitur Scriptura, et dicit: Abiit autem Dominus, ut desiit loqui ad Abraham, et Abraham regressus est in locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodoma ad vesperam. Hi sunt de quibus paulo ante dixerat: Conversi inde viri venerunt in Sodoma. Sed duos esse non expresserat, cum ab initio tres viros dixisset apparuisse Abrahae, et hospitaliter ab illo esse susceptos, quos et abeuntes deduxit, ambulans cum eis.
26.6. Fortassis ergo iam pronuntiare festinas, unum fuisse in eis Dominum Christum, qui singulariter promittebat et respondebat Abrahae; duos vero illos, angelos eius, qui venerunt in Sodoma tamquam missi angeli a Domino suo. Sed exspecta: quid properas? Consideremus omnia diligenter, ac prius intueamur verba Domini loquentis Abrahae: Clamor Sodomorum, inquit, et Gomorrhae multiplicatus est, et peccata eorum magna valde. Descendens ergo videbo, si secundum clamorem ipsorum venientem ad me consummant. Hic se ipsum descensurum dixit in Sodoma, quo tamen non ipse descendit, sed angeli duo. Ipse quippe abiit, ut desiit loqui ad Abraham; Abraham autem regressus est in locum suum. Venerunt autem, sicut dictum est, duo angeli ad vesperam in Sodoma. Quid, si et in illis duobus angelis unus Dominus invenitur, qui secundum verbum suum in ipsis angelis descendit in Sodoma? Nonne manifestum erit in tribus illis viris unum Dominum visum fuisse, ubi quid aliud quam ipsa Trinitas figurata est? Sed videamus utrum nobis sancta Scriptura demonstret, etiam in illis duobus angelis, ut dixi, unum Dominum inventum, ne forte haec ex nostro corde affirmasse videamur. Venerunt ergo duo angeli in Sodoma ad vesperam; Loth vero sedebat, ut scriptum est, iuxta portam Sodomorum. Videns autem Loth, surrexit in obviam illis, et adoravit in faciem in terram. Vides nempe hic a iusto viro angelos adoratos, et tu non vis adorari Spiritum Sanctum, quem vos quoque omnibus angelis sine ambiguitate praeponitis? Sed dicturus es: Homines esse credebat; nam et in hospitium tamquam homines invitavit. Hoc magis est contra te, qui dicis non adorari Spiritum Sanctum, omnibus Angelis praeferendum; cum videas et homines inferiores Angelis a iustis hominibus adorari. Sed adhuc dicturus es: Dominum adoravit: eum quippe in duobus illis, quos putabat esse homines, tamquam in prophetis esse cognovit. Iam ergo probatum est, quod me per Scripturam sanctam demonstraturum esse promiseram, eumdem Dominum qui dictus fuerat abisse ut cessavit loqui ad Abraham, in illis duobus angelis descendisse in Sodoma, sicut dixerat, et in eis ab homine iusto agnitum fuisse. Exhibuit itaque hospitalitatem quomodo sanctis hominibus Dei, in quibus Deum esse cognovit, cum eos, sicut etiam ipse Abraham, angelos esse nesciret. Hi enim Patriarchae sunt significati in Epistola ad Hebraeos, ubi de hospitalitate loquens ait: Per hanc quidam nescientes, hospitio receperunt angelos. Receptis ergo eis Loth, nesciens quod angeli essent, cognoscens tamen sicut ipso Domino demonstrante cognoscere potuit, quis in eis esset, ut ea quae interea facta sunt taceam, exiit, cum eis de Sodomis: quod antequam fieret, sicut Scriptura loquitur, dixerunt viri ad Loth: Sunt tibi hic generi, aut filii, aut filiae? aut si quis tibi alius est in civitate, educ de loco hoc: quoniam perdimus nos locum hunc; quia exaltatus est clamor eorum ante Dominum, et misit nos Dominus conterere eum. Ecce ubi apparet illud incendium Sodomorum per angelos factum, quos misit Dominus; in quibus tamen et ipse erat: neque enim sic mittit suos, ut recedat ab eis. In eis ergo descendit in Sodoma, quod se facturum esse praedixerat, quando cum Abraham loquebatur: quod posteaquam fecit, abisse ipse dictus est, et angeli venisse in Sodoma ad vesperam. Deinde paulo post, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt, sicut eadem Scriptura narrat: Salvam fac animam tuam; ne respexeris retro, nec steteris in tota regione; in monte salvum te fac, nequando comprehendaris; dixit Loth ad illos: Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te, etc. Quae cum finisset loquendo, et elegisset sibi civitatem pusillam in qua salvaretur, sequitur Scriptura, et ei dicit esse responsum: Ecce miratus sum faciem tuam et super verbum hoc, ne everterem civitatem de qua locutus es. Festina ergo ut salvus sis ibi: non enim potero facere verbum, donec tu illo introeas. Quis hoc ei respondit, nisi ille cui dixerat: Oro, Domine? Hoc autem ad ambos dixerat, non ad unum, sicut apertissime scriptum est: Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine. Agnovit ergo Loth unum Dominum in angelis duobus, sicut Abraham unum agnovit in tribus.
26.7. Non est cur dicatur: Ille abierat qui Dominus erat et cum Abraham locutus erat; duo vero angeli eius erant qui in Sodoma, illo abeunte, venerunt. Omnes enim tres viri dicti sunt qui apparuerunt Abrahae, sicut Scriptura solet viros etiam angelos nuncupare. Nec eorum alicui uni promptius et humilius Abraham obsecutus est quam duobus, sed aequaliter omnibus pedes lavit, aequaliter omnibus epulas ministravit. Ergo in omnibus Deum vidit. Propter quod Scriptura praedixerat, quod visus fuerat Deus Abrahae ad quercum Mambre, sub cuius umbra arboris tres viros pavit, quos oculis corporis vidit: in eis vero Deum, non corporis, sed cordis oculis vidit, id est, intellexit atque cognovit; sicut Loth in duobus, cum quo non pluraliter, sed singulariter loquebatur, eique respondebat etiam ipse tamquam unus. Primo quippe Abraham per tres viros illum audivit, postea per unum, qui duobus in Sodoma euntibus manens locutus est cum eo; Loth autem per duos, tamen et ipse unum Dominum, quem pro liberatione sua rogabat, et qui ei respondebat, audivit: cum ambo, id est, et Abraham et Loth, homines putarent eos qui angeli erant; Deum vero in eis intellegerent qui erat, non putarent esse qui non erat. Quid sibi ergo vult ista visibilis Trinitas et intellegibilis unitas, nisi ut nobis insinuaretur quod ita tres essent Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ut tamen simul non tres dii et domini essent, sed unus Dominus Deus? Tu autem dixisti: Hic Deus visus est Abrahae; sciens te legisse quod scriptum est, visum esse Deum Abrahae ad quercum Mambre: et volens quasi probare Dominum Filium visum esse illi patriarchae, declinasti ab illis tribus viris, et eos omnino tacuisti, in quibus narrat Scriptura Deum visum fuisse Abrahae; ne tu ipse nos admoneres unius esse substantiae Trinitatem Deum, sicut unius erant substantiae tres viri quos vidit Abraham; cum praedixisset Scriptura: Visus est Deus Abrahae, nec tamen tres deos esse, quia et: Visus est Deus, dictum est; non, visi sunt dii; et ipse Abraham tres vidit, et unum adoravit; a quo praeteriri noluit; ab uno responsa divinitatis accepit. Nec aliquos duos eorum duos esse deos sensit, sed unum in omnibus: quia et Loth duos vidit, et tamen unum Dominum agnovit. Ubi mihi videntur per angelos significari Filius et Spiritus Sanctus: quoniam se illi angeli missos esse dixerunt; et de Trinitate quae Deus est, solus Pater non legitur missus; leguntur autem missi et Filius et Spiritus Sanctus; quorum non ideo est diversa natura: nam et illi viri per quos significati sunt, unius erant eiusdemque naturae. Hanc ergo Scripturam qua convinci posses, astuto silentio devitasti. Et cum dixisses: Hic Deus visus est Abrahae: volens Filium solum visum putari in eo quod in Genesi legitur, visum esse Deum Abrahae, quomodo sit visus, dicere noluisti, ne ibi non solus Filius, sed Trinitas agnosceretur Deus.
26.8. Dixisti autem: Si vis credere, quia Filius visus est Abrahae, utique ipse Unigenitus in sancto affirmavit Evangelio sic: " Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est ". O disputare, o probare promissa! quasi dixerit Dei Filius: Abraham pater vester concupivit me videre; et vidit, et gavisus est. Quamvis et hoc sic adhuc posset intellegi, quod sanctus Patriarcha oculis cordis viderit Dei Filium, non oculis carnis, unde inter nos vertitur quaestio. Sed cum dixerit Christus: Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est; cur non diem Christi intellegimus tempus Christi, quo erat venturus in carne, quod Abraham sicut et alii Prophetae in spiritu potuit videre atque gaudere? Neque hic igitur quod proposueras et pollicitus fueras, probare potuisti.
26.9. Post haec venisti ad Iacob, qui luctatus est cum Angelo, quem scriptura ipsa Geneseos et hominem dicit et Deum. Nam ita legitur: Remansit autem Iacob solus, et luctabatur homo cum illo usque in mane. Vidit autem quod non potest ad eum, et tetigit latitudinem femoris eius, et obstupuit latitudo femoris Iacob, dum luctaretur cum eo; et dixit illi: Dimitte me; ascendit enim aurora. Ille autem dixit: Non te dimittam, nisi me benedixeris. Dixit autem ei: Quod est nomen tuum? Ille autem dixit: Iacob. Et dixit ei: Non vocabitur amplius nomen tuum Iacob; sed Israel erit nomen tuum, quia valuisti cum Deo, et cum hominibus potens es. Rogavit autem eum Iacob dicens: Enuntia mihi nomen tuum. Et dixit: Quare hoc interrogas tu nomen meum? Et benedixit eum illic. Et appellavit Iacob nomen loci illius: Aspectus Dei: " Vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ". Ex ista lectione unicum Dei Filium et antequam venisset in carne visibiliter apparuisse conaris ostendere: ubi etsi non absurde Christus intellegitur figuratus, propter prophetiam futura nuntiantem, quia futurum erat ut Iacob in filiis suis qui crucifixerunt Christum, praevaluisse Christo videretur; et in filiis suis videret Christum facie ad faciem, et salva fieret anima Israelitarum qui fideliter hoc viderunt: tamen hunc hominem qui luctatus est cum Iacob, Osee propheta evidenter angelum dicit. Sic enim apud eum scriptum est de Iacob: In utero supplantavit fratrem suum, et in labore praevaluit Deo, et confortatus est cum angelo, et potuit. Sicut ergo in Genesi ille qui luctatus est cum Iacob, et homo et Deus dicitur; ita et ab hoc propheta et Deus et angelus. Ac per hoc ita qui erat angelus, dictus est homo, quomodo illi dicti sunt viri qui apparuerunt Abrahae, quando nescientes et ipse et Loth hospitio receperunt angelos. Deus ergo erat in angelo, sicut est Deus in homine, maxime quando per hominem loquitur. Ita vero per hunc angelum figuratus est Christus, sicut per hominem. Nam et Isaac filius Abrahae, quid erat in figura, nisi Christus, quando sicut ovis ad immolandum ductus est, et quando sicut Dominus crucem suam, ita et ipse sibi quibus fuerat imponendus ligna portabat? Postremo, quid miramur per angelum figuratum esse Iesum, si non solum per hominem, verum etiam per pecudem figuratus est? Nam quis alius erat ille aries qui cornibus tenebatur in vepre, nisi Christus crucifixus, vel spinis etiam coronatus. Hunc autem arietem pro filio, cui parcere iussus est, immolavit Abraham. Ita enim homini parci Deus iussit, ut tamen ex pecore, propter passionem Christi, quae illo modo praenuntiabatur, mysterium sacri sanguinis impleretur. Si ergo putas proprietate, non figura, Christum fuisse angelum, qui luctatus est cum Iacob; potes dicere proprietate, non figura, Christum fuisse arietem, quem patriarcha immolavit Abraham: potes postremo dicere proprietate, non figura, Christum fuisse petram, quae percussa ligno, sitienti populo potum largissimum fudit. Sic enim dicit Apostolus: Bibebant enim de spiritali sequente petra; petra autem erat Christus. Figurae istae non res ipsae fuerunt, quibus figuris praecedentibus res significabantur esse venturae: quae figurae per subiectam Deo creaturam, et maxime per Angelorum ministerium, mortalium exhibebantur aspectibus, Dei quidem agente potentia, sed tamen latente natura, sive Patris, sive Filii, sive Spiritus Sancti.
26.10. Frustra itaque asseris Filium Dei visum fuisse ab hominibus, Patrem autem non fuisse visum: cum per subiectam sibi creaturam et Pater videri potuerit, et Filius, et Spiritus Sanctus; per suam vero substantiam nullus illorum visus est. Ergo Deus, sicut infirmis hominum sensibus, magis significatus quam demonstratus est. Non itaque visus est sicut est: hoc quippe in futura vita promittitur sanctis. Unde dicit apostolus Ioannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Viderunt ergo et in hoc saeculo Apostoli Dominum; viderunt, sed non sicut est. Denique Moyses eum sibi cupiebat ostendi, quamvis cum eo facie ad faciem Scriptura indice loqueretur. Quod cum in mea superius prosecutione dixissem, quasi non audieris praeteristi, cum tibi eiusdem meae prosecutionis recitari ex tabulis universa voluissem. Non autem discernens quid sit videri Deum per substantiam suam, et quid sit videri Deum per subiectam creaturam, in tantam blasphemiam decidisti, ut unigenitum Dei Filium per hoc ipsum quod Deus est mutabilem diceres: quandoquidem soli Patri putasti esse tribuendum quod scriptum esse dixisti: Ego sum qui sum, et non sum mutatus; quasi Filius vel Spiritus Sanctus sit mutatus quando visibiliter apparuit, vel ille quod constat natus ex femina, vel iste in specie columbae aut igneis linguis se humanis aspectibus monstrans. Unde iam respondi tibi in eo sermone, ubi ostendi non te refellisse quae dixi. Nunc vero ut intellegas quomodo dixerit Deus: Ego sum qui sum, et non sum mutatus, vel quod scriptum magis invenitur: Ego enim Dominus, et non mutor; quoniam non solus Pater, sed Deus unus hoc dixit, quod est ipsa Trinitas; Psalmum attende ubi legitur: Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt; tu autem permanebis: et omnes sicut vestimentum veterascent, et velut tegumentum mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Hoc autem ad Filium Dei dictum esse in Epistola quae est ad Hebraeos sancta Scriptura testatur. Quis vero non intellegat, ubi dicitur: Coeli mutabuntur; tu autem idem ipse es; nihil dici aliud, nisi, Tu non mutaris? Ac per hoc etiam Deo Filio convenit dicere: Ego sum qui sum, et non sum mutatus; vel: Ego enim Dominus, et non mutor. Quod tu ideo soli Patri assignasti, ut in sua substantia crederetur esse mutabilis Filius; tamquam ita susceperit hominem, ut in hominem verteretur. Hanc tantam blasphemiam non emendabis, nisi credideris, in assumptione hominis accessisse Filio quod non erat, non autem recessisse vel defecisse quod erat.
26.11. Deinde quaero, quis apparuerit Moysi in igne quando rubus inflammabatur, et non urebatur. Quamquam et illic angelum apparuisse Scriptura ipsa declarat, dicens: Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo. In angelo autem Deum fuisse, quis dubitet? Sed quis Deus erat? utrum Pater, an Filius? Dicturus es, Filius: non vis enim Patrem ullo modo, vel per subiectam creaturam, visibus apparuisse mortalium. Sed quodlibet horum eligas, ad utrumque respondeo. Si Pater erat, apparuit et Pater hominibus: si Filius erat, non mutatur et Filius. Ibi enim cum quaesisset Moyses, quis esset qui eum mitteret; ille respondit: Ego sum qui sum. Quod quid est aliud, nisi: Mutabilis non sum; sicut propheticum testimonium ipse posuisti: Ego sum qui sum, et non sum mutatus? Dixit etiam rursus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Aude, si potes, negare Deum Patrem Deum esse Abraham, et Isaac, et Iacob; si non ipse de rubo, sed Filius loquebatur. Si autem Pater, confitere etiam Patrem Deum hominibus visum. Si vero uterque est Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, quod esse annuis; quid ambigis utrumque unum Deum? Iacob quippe ipse est Israel, cuius filiis dicitur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est.
26.12. Quapropter verum esse agnosce quod dixi, divinitatem non per substantiam suam, in qua invisibilis et immutabilis est, sed per creaturam sibi subiectam mortalium oculis apparuisse cum voluit. Non itaque sicut accipere vel accipi mea verba voluisti, ego divinitatem sic patribus ostendisse se dixi, tamquam eam voluerim credi visibilem, quam prius invisibilem dixeram esse: sed dixi, quando se patribus divinitas ostendebat, per subiectam creaturam se visibilem demonstrabat. Nam per ipsam suam naturam usque adeo invisibilis est, ut ipse Moyses ei cum quo facie ad faciem loquebatur diceret: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste. Ecce quod dixi: relege, et invenies me verum dicere; te autem non intellegere voluisse, vel non potuisse, quod dixi. Audi ergo idipsum me aliquanto planius disserentem. Ego divinitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti in sua natura atque substantia mortalibus oculis invisibilem dico. Eam vero se in formas visibiles vertere, absit ut dicam, quia et immutabilem dico. Restat ergo ut aspectibus humanis quando se ostendit ut voluit, per subiectam intellegatur hoc fecisse creaturam, quae potest oculis apparere mortalibus.
26.13. Quid est autem quod cum de Patre dixisses: Unus est invisibilis, unde iam satis est disputatum; addidisti: Unus etiam incapabilis atque immensus? Incapabilem quidem non legimus Deum. Cur sane dicas incapabilem, nescio. Si enim capi non potest, quomodo non solum Filius, verum etiam Pater veniunt ad hominem, sicut dicit ipse Filius, et mansionem apud eum faciunt? Puto quod capiat eos apud quem faciunt mansionem. An forte dicis: Non ex toto, sed ex parte capiuntur? Dic quod vis; respondetur enim tibi: Non sunt ergo incapabiles, qui sunt vel ex parte capabiles. An ideo tibi non sufficit incapabilem dicere, sed addidisti, et immensum, ut exponeres quatenus incapabilem dixeris? id est, quia totius capax non est humana natura; immensus est enim? Verum hoc et de Filio dici potest. Neque enim quisquam sic capit unigenitum Verbum, ut eius capacem se omni modo audeat profiteri. Prorsus etiam ipsum non esse dubitamus immensum. Nam quaero abs te, de quo accipias quod scriptum est: Magnus est, et non habet finem; excelsus et immensus. De ipso quippe paulo post dicitur: Hic Deus noster, non aestimabitur alius ad eum; hic invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec super terram visus est, et inter homines conversatus est? Quis est iste, responde? Quis est, inquam: Magnus, et non habens finem; excelsus et immensus; qui super terram visus est, et inter homines conversatus est? Video quos aestus, quas patiaris angustias. Times dicere: Pater est; ubi audis: super terram visus est, et inter homines conversatus est. Tu enim Patrem per suam substantiam revera invisibilem, nec per subiectam creaturam vis esse ab hominibus visum. Times dicere: Filius est; ubi audis: non habet finem, excelsus et immensus. Tu enim Patrem tantummodo esse contendis immensum. Times dicere: Spiritus Sanctus est; ubi audis: hic Deus noster. Tu enim nec Deum vis esse Spiritum Sanctum. Quid es acturus, quid responsurus, homo qui non vis esse catholicus, ut Christum sic accipias in forma servi super terram visum, et inter homines conversatum, ut tamen in forma Dei in qua invisibilis mansit, confitearis immensum? Hic Deus noster, non aestimabitur alius ad eum. Quis alius, nisi Antichristus, quem verum Christum fides vera non aestimat, sed eum pro vero Christo exsecrabilis Iudaeorum error exspectat?
26.14. Si oras, et petis, ut dicis, discipulus esse divinarum Scripturarum, ad rem pertinentia testimonia divina considera. Noli per multa quae te nihil adiuvant, evagari: elige prudenter tacere quam inaniter loqui, quando non invenis quid respondeas manifestissimae veritati. Timere te ostendis, ne te nudem discipulis tuis. Utinam tu Christo sic induaris, ut discipulos tuos magis ipsius velis discipulos esse quam tuos. Nam me non poenitet, quantum Dominus donat, operam dare ut tu et discipuli tui sub uno magistro sitis condiscipuli mei. Tractatui autem meo, cui post tantum tempus adhuc te responsurum esse promittis, si ita responsurus es, ut modo respondisti vel interrogationibus, vel prosecutionibus meis, non plane aliquid respondebis; sed ut homines non intellegentes quomodocumque decipias, non tacebis. Ex his ergo omnibus, quae sicut potui disputavi, satis apparet Patris et Filii et Spiritus Sancti unam esse virtutem, unam esse substantiam, unam deitatem, unam maiestatem, unam gloriam; quia ipsa Trinitas est unus Dominus Deus noster, de quo dictum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Tunc autem dictum est, quando Dominus solus deducebat eos, et non fuit in eis deus alienus. Neque enim non eos deducebat et Christus, cum dicat Apostolus: Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tentaverunt; aut Christus non est Deus, aut Christus Deus est alienus. Hic est ergo Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, Trinitas unus Deus: cui uni iubemur ea quae non nisi Deo debetur servitute servire, cum audimus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Neque enim hac servitute non servimus Christo, cuius membra sumus; aut Spiritui Sancto, cuius templum sumus. Haec Trinitas unus Deus dicit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Neque enim non est Dominus Christus, quem vos quoque Deum et Dominum confitemini; aut Spiritus Sanctus non est Dominus domus suae, hoc est templi sui. Ipse est quippe Spiritus Domini de quo dicitur: Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Haec est Trinitas unus Deus, de quo dicit Apostolus: Nullus Deus, nisi unus. Non enim cum haec auditis, Deum negare unigenitum audetis. Hic Deus Trinitas dicit: Ego sum qui sum, et non sum mutatus. Non enim mutatus est Christus, cui dicitur: Mutabis coelos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es; aut mutabitur Spiritus veritatis, cum sit immutabilis veritas, cui tantum honorem dat ipse Christus, ut dicat: Expedit vobis ut ego eam: nisi enim ego abiero, Paracletus non veniet ad vos; et: Quicumque dixerit blasphemiam in Filium hominis, dimittetur ei; qui autem dixerit in Spiritum Sanctum, non dimittetur ei. Et cum de se ipso dixerit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi; de illo dixit: Ut vobiscum sit in aeternum. His atque huiusmodi testimoniis, quae omnia quaerere et colligere longum est, si pacifice acquiescas, eris, quod orare et optare te dicis, divinarum Scripturarum discipulus, ut de tua fraternitate gaudeamus.
Chapter 4 of 4