De vera religione, Capita 26–46
26.48. Dispensatio ergo temporalis, et medicina divinae providentiae, erga eos qui peccato mortalitatem meruerunt sic traditur. Primo unius cuiuslibet hominis nascentis natura, et eruditio cogitatur. Prima huius infantia in nutrimentis corporalibus agitur, penitus obliviscenda crescenti. Eam pueritia sequitur, unde incipimus aliquid meminisse. Huic succedit adolescentia, cui iam propagationem prolis natura permittit, et patrem facit. Porro adolescentiam iuventus excipit, iam exercenda muneribus publicis, et domanda sub legibus; in qua vehementior prohibitio peccatorum, et poena peccantium serviliter coercens, carnalibus animis atrociores impetus libidinis gignit, et omnia commissa congeminat. Non enim simplex peccatum est, non solum malum, sed etiam vetitum admittere. Post labores autem iuventutis, seniori pax nonnulla conceditur. Inde usque ad mortem deterior aetas ac decolor, et morbis subiectior debilisque perducit. Haec est vita hominis viventis ex corpore, et cupiditatibus rerum temporalium colligati. Hic dicitur vetus homo, et exterior, et terrenus, etiamsi obtineat eam quam vulgus vocat felicitatem, in bene constituta terrena civitate, sive sub regibus, sive sub principibus, sive sub legibus, sive sub his omnibus: aliter enim bene constitui populus non potest, etiam qui terrena sectatur; habet quippe et ipse modum quemdam pulchritudinis suae.
26.49. Hunc autem hominem, quem veterem et exteriorem et terrenum descripsimus, sive in suo genere moderatum, sive etiam servilis iustitiae modum excedentem, nonnulli agunt totum ab istius vitae ortu usque ad occasum. Nonnulli autem istam vitam necessario ab illo incipiunt, sed renascuntur interius, et ceteras eius partes suo robore spiritali et incrementis sapientiae corrumpunt et necant, et in caelestes leges, donec post visibilem mortem totum instauretur, adstringunt. Iste dicitur novus homo, et interior, et caelestis, habens et ipse proportione, non annis, sed provectibus distinctas quasdam spiritales aetates suas. Primam in uberibus utilis historiae, quae nutrit exemplis. Secundam iam obliviscentem humana, et ad divina tendentem, in qua non auctoritatis humanae sinu continetur, sed ad summam et incommutabilem legem passibus rationis innititur. Tertiam iam fidentiorem, et carnalem appetitum rationis robore maritantem, gaudentemque intrinsecus in quadam dulcedine coniugali, cum anima menti copulatur, et velamento pudoris obnubitur, ut iam recte vivere non cogatur, sed etiamsi omnes concedant, peccare non libeat. Quartam iam idipsum multo firmius ordinatiusque facientem et emicantem in virum perfectum, atque aptam et idoneam omnibus et persecutionibus, et mundi huius tempestatibus ac fluctibus sustinendis atque frangendis. Quintam pacatam atque ex omni parte tranquillam, viventem in opibus et abundantia incommutabilis regni summae atque ineffabilis sapientiae. Sextam omnimodae mutationis in aeternam vitam et usque ad totam oblivionem vitae temporalis transeuntem perfecta forma, quae facta est ad imaginem et similitudinem Dei. Septima enim iam quies aeterna est, et nullis aetatibus distinguenda beatitudo perpetua. Ut enim finis veteris hominis mors est, sic finis novi hominis vita aeterna. Ille namque homo peccati est, iste iustitiae.
27.50. Sicut autem isti ambo nullo dubitante ita sunt, ut unum eorum, id est veterem atque terrenum, possit in hac tota vita unus homo agere, novum vero et caelestem nemo in hac vita possit nisi cum vetere; nam et ab ipso incipiat necesse est, et usque ad visibilem mortem cum illo, quamvis eo deficiente, se proficiente, perduret: sic proportione universum genus humanum, cuius tamquam unius hominis vita est ab Adam usque ad finem huius saeculi, ita sub divinae providentiae legibus administratur, ut in duo genera distributum appareat. Quorum in uno est turba impiorum, terreni hominis imaginem ab initio saeculi usque ad finem gerentium. In altero, series populi uni Deo dediti, sed ab Adam usque ad Ioannem Baptistam terreni hominis vitam gerens servili quadam iustitia: cuius historia Vetus Testamentum vocatur, quasi terrenum pollicens regnum; quae tota nihil aliud est quam imago novi populi, et Novi Testamenti pollicentis regnum caelorum. Cuius populi vita interim temporalis incipit a Domini adventu in humilitate, usque ad diem iudicii, quando in claritate venturus est. Post quod iudicium, vetere homine exstincto, erit illa mutatio quae angelicam vitam pollicetur: Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur. Resurget ergo pius populus, ut veteris hominis sui reliquias transformet in novum. Resurget autem impius populus, qui ab initio ad finem veterem hominem gessit, ut in secundam mortem praecipitetur. Aetatum autem articulos, qui diligenter legunt, inveniunt; nec zizania nec paleas perhorrescunt. Impius namque pio vivit, et peccator iusto, ut eorum comparatione alacrius, donec perficiantur, assurgat.
28.51. Quisquis autem populi terreni temporibus usque ad illuminationem interioris hominis meruit pervenire, genus humanum pro tempore adiuvit, exhibens ei quod aetas illa poscebat, et per prophetiam intimans id quod exhibere opportunum non erat: quales Patriarchae ac Prophetae inveniuntur ab iis qui non pueriliter insiliunt, sed pie diligenterque pertractant divinarum et humanarum rerum tam bonum, et tam grande secretum. Quod etiam temporibus novi populi, a magnis et spiritalibus viris Ecclesiae catholicae alumnis video cautissime provideri: ne quid populariter agant, quod nondum esse temporis, ut cum populo agatur, intellegunt; alimenta lactea large avidis pluribus atque instanter infundunt, validioribus autem cibis cum sapientibus paucis vescuntur. Sapientiam enim loquuntur inter perfectos, carnalibus vero et animalibus, quamvis novis hominibus, adhuc tamen parvulis, nonnulla obtegunt, sed nulla mentiuntur. Non enim honoribus suis vanis consulunt et inanibus laudibus; sed utilitati eorum cum quibus societatem vitae huius inire meruerunt. Haec enim lex est divinae providentiae, ut nemo a superioribus adiuvetur ad cognoscendam et percipiendam gratiam Dei, qui non ad eamdem puro affectu inferiores adiuverit. Ita de peccato nostro, quod in homine peccatore ipsa natura nostra commisit, et genus humanum factum est magnum decus ornamentumque terrarum, et tam decenter divinae providentiae procuratione administratur, ut ars ineffabilis medicinae ipsam vitiorum foeditatem in nescio quam sui generis pulchritudinem vertat.
29.52. Et quoniam de auctoritatis beneficentia, quantum in praesentia satis visum est, locuti sumus; videamus quatenus ratio possit progredi a visibilibus ad invisibilia, et a temporalibus ad aeterna conscendens. Non enim frustra et inaniter intueri oportet pulchritudinem caeli, ordinem siderum, candorem lucis, dierum et noctium vicissitudines, lunae menstrua curricula, anni quadrifariam temperationem, quadripartitis elementis congruentem, tantam vim seminum species numerosque gignentium, et omnia in suo genere modum proprium naturamque servantia. In quorum consideratione non vana et peritura curiositas exercenda est, sed gradus ad immortalia et semper manentia faciendus. Proximum enim est, attendere quae ista sit natura vitalis, quae cuncta ista sentit: quae profecto quoniam vitam dat corpori, praestantior eo sit necesse est. Non enim qualiscumque moles, quamquam ista visibili luce praefulgeat, si vita caret, magni aestimanda est. Quaelibet namque viva substantia cuilibet non vivae substantiae, naturae lege praeponitur.
29.53. Sed quia irrationalia quoque animantia vivere atque sentire nemo ambigit, illud in animo humano praestantissimum est, non quo sentit sensibilia, sed quo iudicat de sensibilibus. Nam et vident acutius, et ceteris corporis sensibus acrioribus corpora attingunt pleraeque bestiae quam homines: sed iudicare de corporibus non sentientis tantum vitae, sed etiam ratiocinantis est; qua illae carent, nos excellimus. Iam vero illud videre facillimum est, praestantiorem esse iudicantem, quam illa res est de qua iudicatur. Non solum autem rationalis vita de sensibilibus, sed de ipsis quoque sensibus iudicat; cur in aqua remum infractum oporteat apparere cum rectus sit, et cur ita per oculos sentiri necesse sit: nam ipse aspectus oculorum renuntiare id potest, iudicare autem nullo modo. Quare manifestum est, ut sensualem vitam corpori, ita rationalem utrique praestare.
30.54. Itaque si rationalis vita secundum seipsam iudicat, nulla iam est natura praestantior. Sed quia clarum est eam esse mutabilem, quando nunc perita, nunc imperita invenitur; tanto autem melius iudicat, quanto est peritior; et tanto est peritior, quanto alicuius artis vel disciplinae vel sapientiae particeps est: ipsius artis natura quaerenda est. Neque nunc artem intellegi volo, quae notatur experiundo, sed quae ratiocinando indagatur. Quid enim praeclarum novit, qui novit ea impensa quae calce et arena conficitur, tenacius lapides cohaerere, quam luto? aut qui tam eleganter aedificat, ut quae plura sunt, paria paribus respondeant; quae autem singula, medium locum teneant? quamquam iste sensus iam sit rationi veritatique vicinior. Sed certe quaerendum est cur nos offendat, si duabus fenestris non super invicem, sed iuxta invicem locatis, una earum maior minorve sit, cum aequales esse potuerint: si vero super invicem fuerint, ambaeque dimidio quamvis impares, non ita offendat illa inaequalitas; et cur non multum curemus, quanto sit una earum aut maior aut minor, quia duae sunt. In tribus autem sensus ipse videtur expetere ut aut impares non sint, aut inter maximam et minimam ita sit media, ut tanto praecedat minorem, quanto a maiore praeceditur. Ita enim primo quasi natura ipsa consulitur quid probet. Ubi potissimum notandum est, quemadmodum quod solum inspectum minus displicuerit, in melioris comparatione respuatur. Ita reperitur nihil esse aliud artem vulgarem, nisi rerum expertarum placitarumque memoriam, usu quodam corporis atque operationis adiuncto: quo si careas, iudicare de operibus possis, quod multo est excellentius, quamvis operari artificiosa non possis.
30.55. Sed cum in omnibus artibus convenientia placeat, qua una salva et pulchra sunt omnia; ipsa vero convenientia aequalitatem unitatemque appetat, vel similitudine parium partium, vel gradatione disparium: quis est qui summam aequalitatem vel similitudinem in corporibus inveniat, audeatque dicere, cum diligenter consideraverit quodlibet corpus vere ac simpliciter unum esse; cum omnia vel de specie in speciem, vel de loco in locum transeundo mutentur, et partibus constent sua loca obtinentibus, per quae in spatia diversa dividuntur? Porro ipsa vera aequalitas ac similitudo, atque ipsa vera et prima unitas, non oculis carneis, neque ullo tali sensu, sed mente intellecta conspicitur. Unde enim qualiscumque in corporibus appeteretur aequalitas, aut unde convinceretur, longe plurimum differre a perfecta, nisi ea quae perfecta est, mente videretur? si tamen quae facta non est, perfecta dicenda est.
30.56. Et cum omnia quae sensibiliter pulchra sunt, sive natura edita, sive artibus elaborata, locis et temporibus sint pulchra, ut corpus et corporis motus; illa aequalitas et unitas menti tantummodo cognita, secundum quam de corporea pulchritudine sensu internuntio iudicatur, nec loco tumida est, nec instabilis tempore. Non enim recte dici potest secundum eam iudicari rotundum canthum, et non secundum eam rotundum vasculum; aut secundum eam rotundum vasculum, et non secundum eam rotundum denarium. Similiter in temporibus atque in motibus corporum, ridicule dicitur secundum eam iudicari aequales annos, et non secundum eam aequales menses; aut secundum eam aequales menses, et non secundum eam aequales dies. Sed sive per haec spatia, sive per horas, sive per breviora momenta convenienter moveatur aliquid, eadem una et incommutabili aequalitate iudicatur. Quod si minora et maiora spatia figurarum atque motionum secundum eamdem legem parilitatis, vel similitudinis, vel congruentiae iudicantur, ipsa lex maior est his omnibus, sed potentia. Ceterum spatio aut loci aut temporis, nec maior nec minor: quia si maior esset, non secundum totam iudicaremus minora; si autem minor esset, non secundum eam iudicaremus maiora. Nunc vero cum secundum totam quadraturae legem iudicetur et forum quadratum, et lapis quadratus, et tabella et gemma quadrata; rursus secundum totam aequalitatis legem iudicentur convenire sibi motus pedum currentis formicae, et secundum eam gradientis elephanti: quis eam dubitet locorum intervallis ac temporum, nec maiorem esse, nec minorem, cum potentia superet omnia? Haec autem lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana cui talem legem videre concessum est, mutabilitatem pati possit erroris, satis apparet supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur.
31.57. Nec iam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra rationem animam sit, Deum esse; et ibi esse primam vitam et primam essentiam, ubi est prima sapientia. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum speciem motumque iudicare secundum seipsam, simul oportet agnoscat praestare suam naturam ei naturae de qua iudicat; praestare autem sibi eam naturam, secundum quam iudicat, et de qua iudicare nullo modo potest. Possum enim dicere quare similia sibi ex utraque parte respondere membra cuiusque corporis debeant; quia summa aequalitate delector, quam non oculis, sed mente contueor: quapropter tanto meliora esse iudico quae oculis cerno, quanto pro sua natura viciniora sunt iis quae animo intellego. Quare autem illa ita sint, nullus potest dicere: nec ita debere esse quisquam sobrie dixerit, quasi possint esse non ita.
31.58. Quare autem nobis placeant, et cur ea, quando melius sapimus, vehementissime diligamus, ne id quidem quisquam, si ea rite intellegit, dicere audebit. Ut enim nos et omnes animae rationales, secundum veritatem de inferioribus recte iudicamus; sic de nobis, quando eidem cohaeremus, sola ipse Veritas iudicat. De ipsa vero nec Pater, non enim minor est quam ipse, et ideo quae Pater iudicat, per ipsam iudicat. Omnia enim quae appetunt unitatem, hanc habent regulam, vel formam, vel exemplum, vel si quo alio verbo dici se sinit; quoniam sola eius similitudinem a quo esse accepit, implevit: si tamen, accepit, non incongrue dicitur, pro ea significatione, qua Filius appellatur, quia non de seipso est, sed de primo summoque principio, qui Pater dicitur; ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Pater ergo non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: et, spiritalis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur, id est a nullo homine, sed a sola ipsa lege secundum quam iudicat omnia; quoniam et illud verissime dictum est, Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Omnia ergo iudicat, quia super omnia est, quando cum Deo est. Cum illo autem est, quando purissime intellegit, et tota caritate, quod intellegit, diligit. Ita etiam, quantum potest, lex ipsa etiam ipse fit, secundum quam iudicat omnia, et de qua iudicare nullus potest. Sicut in istis temporalibus legibus, quamquam de his homines iudicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas Conditor tamen legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit aeternam, de qua nulli animae iudicare datum est; ut secundum eius incommutabiles regulas, quid sit pro tempore iubendum vetandumque discernat. Aeternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, iudicare non fas est. Hoc autem interest, quod ad cognoscendum satis est ut videamus ita esse aliquid vel non ita: ad iudicandum vero addimus aliquid quo significemus posse esse et aliter; velut cum dicimus: Ita esse debet, aut, ita esse debuit, aut, ita esse debebit; ut in suis operibus artifices faciunt.
32.59. Sed multis finis est humana delectatio, nec volunt tendere ad superiora, ut iudicent cur ista visibilia placeant. Itaque si quaeram ab artifice, uno arcu constructo, cur alterum parem contra in altera parte moliatur; respondebit, credo, ut paria paribus aedificii membra respondeant. Porro si pergam quaerere, idipsum cur eligat; dicet hoc decere, hoc esse pulchrum, hoc delectare cernentes: nihil audebit amplius. Inclinatus enim recumbit oculis, et unde pendeat non intellegit. At ego virum intrinsecus oculatum, et invisibiliter videntem non desinam commonere cur ista placeant, ut iudex esse audeat ipsius delectationis humanae. Ita enim superfertur illi, nec ab ea tenetur, dum non secundum ipsam, sed ipsam iudicat. Et prius quaeram utrum ideo pulchra sint, quia delectant; an ideo delectent, quia pulchra sunt. Hic mihi sine dubitatione respondebitur, ideo delectare quia pulchra sunt. Quaeram ergo deinceps, quare sint pulchra; et si titubabitur, subiciam, utrum ideo quia similes sibi partes sunt, et aliqua copulatione ad unam convenientiam rediguntur.
32.60. Quod cum ita esse compererit, interrogabo utrum hanc ipsam unitatem, quam convincuntur appetere, summe impleant, an longe infra iaceant, et eam quodammodo mentiantur. Quod si ita est (nam quis non admonitus videat, neque ullam speciem, neque ullum omnino esse corpus quod non habeat unitatis qualecumque vestigium; neque quantumvis pulcherrimum corpus, cum intervallis locorum necessario aliud alibi habeat, posse assequi eam quam sequitur unitatem?): quare si hoc ita est, flagitabo ut respondeat, ubi videat ipse unitatem hanc, aut unde videat: quam si non videret, unde cognosceret et quid imitaretur corporum species, et quid implere non posset? Nunc vero cum dicit corporibus: Vos quidem nisi aliqua unitas contineret, nihil essetis, sed rursus si vos essetis ipsa unitas, corpora non essetis; recte illi dicitur: Unde istam nosti unitatem, secundum quam iudicas corpora, quam nisi videres, iudicare non posses quod eam non impleant: si autem his corporeis oculis eam videres, non vere diceres, quamquam eius vestigio teneantur, longe tamen ab ea distare? nam istis oculis non nisi corporalia vides: mente igitur eam videmus. Sed ubi videmus? Si hoc loco esset ubi corpus nostrum est, non eam videret qui hoc modo in Oriente de corporibus iudicat. Non ergo ista continetur loco; et cum adest ubicumque iudicanti, nusquam est per spatia locorum, et per potentiam nusquam non est.
33.61. Quod si eam corpora mentiuntur, non est credendum mentientibus, ne incidamus in vanitates vanitantium: sed quaerendum potius, cum ideo mentiantur, quia eam videntur ostendere oculis carneis, cum illa mente pura videatur utrum in tantum mentiantur, in quantum ei similia sunt, an in quantum eam non assequuntur. Nam si assequerentur, quod imitantur implerent. Si autem implerent, omnimodo essent similia. Si omnino essent similia, nihil inter illam naturam et istam interesset. Quod si ita esset, non eam mentirentur: id enim essent quod illa est. Nec tamen mentiuntur diligentius considerantibus: quia ille mentitur qui vult videri quod non est: quod autem non volens aliud putatur quam est, non mentitur, sed fallit tamen. Nam ita discernitur mentiens a fallente, quod inest omni mentienti voluntas fallendi, etiamsi non ei credatur: fallens autem esse non potest, qui non fallit. Ergo corporea species, quia nullam voluntatem habet, non mentitur: si vero etiam non putetur esse quod non est, nec fallit.
34.62. Sed ne ipsi quidem oculi fallunt; non enim renuntiare possunt animo nisi affectionem suam. Quod si non solum ipsi, sed etiam omnes corporis sensus ita renuntiant ut afficiuntur; quid ab eis amplius exigere debeamus ignoro. Tolle itaque vanitantes, et nulla erit vanitas. Si quis remum frangi in aqua opinatur, et cum inde aufertur integrari; non malum habet internuntium, sed malus est iudex. Nam ille pro sua natura non potuit aliter in aqua sentire, nec aliter debuit: si enim aliud est aer, aliud aqua, iustum est ut aliter in aere, aliter in aqua sentiatur. Quare oculus recte; ad hoc enim factus est ut tantum valeat: sed animus perverse, cui ad contemplandam summam pulchritudinem mens, non oculus factus est. Ille autem vult mentem convertere ad corpora, oculos ad Deum. Quaerit enim intellegere carnalia, et videre spiritalia; quod fieri non potest.
34.63. Quare ista perversitas corrigenda est, quia nisi fecerit quod sursum est deorsum, et quod deorsum est sursum, regno caelorum aptus non erit. Non ergo summa quaeramus in infimis, nec ipsis infimis invideamus. Iudicemus ea, ne cum ipsis iudicemur; id est, tantum eis tribuamus, quantum species meretur extrema, ne cum in novissimis prima quaerimus, a primis inter novissima numeremur. Quod nihil ipsis novissimis obest, sed nobis plurimum. Nec ideo divinae providentiae administratio minus decora fit; quia et iniusti iuste, et foedi pulchre ordinantur. Et si propterea nos fallit rerum visibilium pulchritudo, quia unitate continetur, et non implet unitatem; intellegamus, si possumus, non ex eo quod est nos falli, sed ex eo quod non est. Omne quippe corpus verum corpus est, sed falsa unitas. Non enim summe unum est, aut in tantum id imitatur ut impleat: et tamen nec corpus ipsum esset, nisi utcumque unum esset. Porro utcumque unum esse non posset, nisi ab eo quod summe unum est, id haberet.
34.64. O animae pervicaces, date mihi qui videat sine ulla imaginatione visorum carnalium. Date mihi qui videat omnis unius principium non esse, nisi unum solum a quo sit omne unum, sive id impleat, sive non impleat. Qui videat date, non qui litiget, non qui videri velit se videre quod non videt. Date qui resistat sensibus carnis, et plagis quibus per illos in anima vapulavit: qui resistat consuetudini hominum, resistat laudibus hominum, qui compungatur in cubili suo, qui resculpat suum spiritum, qui non foris diligat vanitates, et quaerat mendacia, qui iam sibi noverit dicere: Si una Roma est, quam circa Tiberim nescio quis Romulus dicitur condidisse, falsa est ista quam cogitans fingo: non enim est ipsa, nec ibi sum animo; nam quid ibi agatur modo, utique scirem. Si unus est sol, falsus est iste quem cogitans fingo: nam ille curricula sua certis locis et temporibus peragit; istum ego ubi volo, et quando volo constituo. Si unus est ille amicus meus, falsus est iste quem cogitans fingo: nam ille ubi sit nescio; iste ibi fingitur, ubi volo. Ego ipse certe unus sum, et hoc loco esse sentio corpus meum; et tamen figmento cogitationis pergo quo libet, loquor cum quo libet. Falsa sunt haec; nec quisquam intellegit falsa. Non ergo intellego, cum ista contemplor, et istis credo; quia verum esse oportet quod intellectu contemplor: numquid forte sunt ista quae phantasmata dici solent? Unde ergo impleta est anima mea illusionibus? Ubi est verum, quod mente conspicitur? Ita cogitanti iam dici potest: Illa lux vera est qua haec non esse vera cognoscis. Per hanc illud unum vides, quo iudicas unum esse quidquid aliud vides, nec tamen hoc esse quod illud est, quidquid mutabile vides.
35.65. Quod si haec intueri palpitat mentis aspectus, quiescite; nolite certare, nisi cum consuetudine corporum: ipsam vincite, et victa erunt omnia. Unum certe quaerimus, quo simplicius nihil est. Ergo in simplicitate cordis quaeramus illum. Agite otium, inquit*, et agnoscetis quia ego sum Dominus*: non otium desidiae, sed otium cogitationis, ut a locis ac temporibus vacetis. Haec enim phantasmata tumoris et volubilitatis, constantem unitatem videre non sinunt. Loca offerunt quod amemus, tempora surripiunt quod amamus, et relinquunt in anima turbas phantasmatum, quibus in aliud atque aliud cupiditas incitetur. Ita fit inquietus et aerumnosus animus, frustra tenere a quibus tenetur, exoptans. Vocatur ergo ad otium, id est, ut ista non diligat quae diligi sine labore non possunt. Sic enim eis dominabitur, sic non tenebitur, sed tenebit. Iugum meum, inquit, leve est. Huic iugo qui subiectus est, subiecta habet cetera. Non ergo laborabit; non enim resistit quod subiectum est. Sed miseri amici huius mundi, cuius domini erunt, si filii Dei esse voluerint, quoniam dedit eis potestatem filios Dei fieri; amici ergo huius mundi tam timent ab eius amplexu separari, ut nihil eis sit laboriosius, quam non laborare.
36.66. Sed cui saltem illud manifestum est, falsitatem esse, qua id putatur esse quod non est, intellegit eam esse veritatem, quae ostendit id quod est. At si corpora in tantum fallunt, in quantum non implent illud unum quod convincuntur imitari, a quo Principio unum est quidquid est, ad cuius similitudinem quidquid nititur, naturaliter approbamus; quia naturaliter improbamus quidquid ab unitate discedit, atque in eius dissimilitudinem tendit: datur intellegi esse aliquid, quod illius unius solius, a quo Principio unum est quidquid aliquo modo unum est, ita simile sit ut hoc omnino impleat ac sit idipsum; et haec est Veritas et Verbum in Principio, et Verbum Deus apud Deum. Si enim falsitas ex iis est quae imitantur unum, non in quantum id imitantur, sed in quantum implere non possunt; illa est Veritas quae id implere potuit, et id esse quod est illud; ipsa est quae illud ostendit sicut est: unde et Verbum eius et Lux eius rectissime dicitur. Cetera illius unius similia dici possunt in quantum sunt, in tantum enim et vera sunt: haec est autem ipsa eius similitudo, et ideo Veritas. Ut enim veritate sunt vera, quae vera sunt; ita similitudine similia sunt, quaecumque similia sunt. Ut ergo veritas forma verorum est, ita similitudo forma similium est. Quapropter vera quoniam in tantum vera sunt, in quantum sunt; in tantum autem sunt, in quantum principalis unius similia sunt: ea forma est omnium quae sunt, quae est summa similitudo Principii; et Veritas est, quia sine ulla dissimilitudine est.
36.67. Unde falsitas oritur, non rebus ipsis fallentibus, quae nihil aliud ostendunt sentienti quam speciem suam, quam pro suae pulchritudinis acceperunt gradu; neque ipsis sensibus fallentibus, qui pro natura sui corporis affecti, non aliud quam suas affectiones praesidenti animo nuntiant: sed peccata animas fallunt, cum verum quaerunt, relicta et neglecta veritate. Nam quoniam opera magis quam artificem atque ipsam artem dilexerunt, hoc errore puniuntur, ut in operibus artificem artemque conquirant; et cum invenire nequiverint (Deus enim non corporalibus sensibus subiacet, sed ipsi menti supereminet), ipsa opera existiment esse et artem et artificem.
37.68. Hinc oritur omnis impietas, non modo peccantium, sed etiam damnatorum pro peccatis suis. Non enim tantum scrutari creaturam contra praeceptum Dei, et ea frui potius quam ipsa lege et veritate volunt, quod primi hominis peccatum deprehenditur, male utentis libero arbitrio; sed hoc quoque in ipsa damnatione addunt, ut non modo diligant, sed etiam serviant creaturae potius quam Creatori, et eam colant per partes eius, a summis usque ad ima venientes. Sed aliqui se in hoc tenent, ut pro summo Deo animam colant, et primam intellectualem creaturam, quam per Veritatem Pater fabricatus est, ad ipsam Veritatem semper intuendam, et se per ipsam, quia omni modo ei simillima est. Deinde veniunt ad vitam genitalem, per quam creaturam visibilia et temporalia gignentia Deus aeternus et incommutabilis operatur. Hinc ad animalia, et inde ad ipsa corpora colenda dilabuntur; et in his primo eligunt pulchriora, in quibus caelestia maxime excellunt. Ergo in primis solis corpus occurrit, et in eo nonnulli remanent. Aliqui et lunae splendorem religione dignum putant: est enim nobis, ut perhibetur, propinquior; unde viciniorem speciem habere sentitur. Alii etiam ceterorum siderum corpora adiungunt, et totum caelum cum stellis suis. Alii caelo aethereo copulant aerem, et istis duobus superioribus elementis corporeis subiciunt animas suas. Sed inter hos illi sibi videntur religiosissimi, qui universam simul creaturam, id est mundum totum cum omnibus quae in eo sunt, et vitam qua spiratur et animatur, quam quidam corpoream, quidam incorpoream esse crediderunt: hoc ergo totum simul unum Deum magnum esse arbitrantur, cuius partes sint ceterae. Non enim universae creaturae auctorem conditoremque noverunt. Inde in simulacra praecipitantur, et ab operibus Dei usque in opera sua demerguntur, quae tamen adhuc visibilia sunt.
38.69. Est enim alius deterior et inferior cultus simulacrorum, quo phantasmata sua colunt, et quidquid animo errante cum superbia vel tumore cogitando imaginati fuerint, religionis nomine observant, donec fiat in anima nihil omnino colendum esse, et errare homines qui superstitioni se involvunt, et misera implicant servitute. Sed frustra hoc sentiunt: non enim efficiunt ut non serviant; remanent quippe ipsa vitia, quibus ut ipsa colenda opinarentur attracti sunt. Serviunt enim cupiditati triplici, vel voluptatis, vel excellentiae, vel spectaculi. Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit, aut potentiam vanam foveat, aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. Ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem exspectent. His autem rebus quibus quisque beatus vult effici, serviat necesse est, velit nolit. Nam quocumque duxerint, sequitur; et quisquis ea visus fuerit auferre posse, metuitur. Possunt autem auferre ista, et scintilla ignis et aliqua parva bestiola. Postremo, ut omittam innumerabiles adversitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. Itaque cum omnia temporalia mundus iste concludat, omnibus mundi partibus serviunt, qui propterea putant nihil colendum esse ne serviant.
38.70. Verumtamen quamquam in hac rerum extremitate miseri iaceant, ut vitia sua sibi dominari patiantur, vel libidine, vel superbia, vel curiositate damnati, vel duobus horum, vel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio vitae humanae, licet eis congredi et vincere, si prius credant quod intellegere nondum valent, et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut divinitus dictum est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Hoc modo tria illa sunt notata: nam concupiscentia carnis, voluptatis infimae amatores significat; concupiscentia oculorum, curiosos; ambitio saeculi, superbos.
38.71. Triplex etiam tentatio in homine, quem Veritas ipsa suscepit, cavenda monstrata est. Dic, inquit tentator, lapidibus istis, ut panes fiant. At ille unus et solus magister: Non, in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem voluptatis, ut nec fami cedendum sit. Sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat, qui carnis voluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt, et dictum est: Omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me. Cui responsum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ita calcata est superbia. Subiecta est autem extrema etiam curiositatis illecebra: non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat, nisi causa tantum aliquid experiendi. Sed neque hic victus est, et ideo sic respondit, ut intellegeremus non opus esse ad cognoscendum Deum, tentationibus visibiliter divina explorare molientibus: Non tentabis, inquit, Deum et Dominum tuum. Quamobrem quisquis intus verbo Dei pascitur, non quaerit in ista eremo voluptatem. Qui uni Deo tantum subiectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione iactantiam. Quisquis aeterno spectaculo incommutabilis veritatis adhaerescit, non per fastigium huius corporis, id est per hos oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.
39.72. Quid igitur restat, unde non possit anima recordari primam pulchritudinem quam reliquit, quando de ipsis suis vitiis potest? Ita enim Sapientia Dei pertendit usque in finem fortiter. Ita per hanc summus ille artifex opera sua in unum finem decoris ordinata contexuit. Ita illa bonitas a summo ad extremum nulli pulchritudini, quae ab ipso solo esse posset, invidit; ut nemo ab ipsa veritate deiciatur, qui non excipiatur ab aliqua effigie veritatis. Quaere in corporis voluptate quid teneat, nihil aliud invenies quam convenientiam: nam si resistentia pariant dolorem, convenientia pariunt voluptatem. Recognosce igitur quae sit summa convenientia. Noli foras ire, in teipsum redi; in interiore homine habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem inveneris, transcende et teipsum. Sed memento cum te transcendis, ratiocinantem animam te transcendere. Illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis accenditur. Quo enim pervenit omnis bonus ratiocinator, nisi ad veritatem? cum ad seipsam veritas non utique ratiocinando perveniat, sed quod ratiocinantes appetunt, ipsa sit. Vide ibi convenientiam qua superior esse non possit, et ipse conveni cum ea. Confitere te non esse quod ipsa est: siquidem se ipsa non quaerit; tu autem ad eam quaerendo venisti, non locorum spatio, sed mentis affectu, ut ipse interior homo cum suo inhabitatore, non infima et carnali, sed summa et spiritali voluptate conveniat.
39.73. Aut si non cernis quae dico, et an vera sint dubitas, cerne saltem utrum te de iis dubitare non dubites; et si certum est te esse dubitantem, quaere unde sit certum: non illic tibi, non omnino solis huius lumen occurret, sed lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quod his oculis videri non potest; nec illis quibus phantasmata cogitantur, per eosdem oculos animae impacta; sed illis quibus ipsis phantasmatibus dicitur: Non estis vos quod ego quaero, neque illud estis unde ego vos ordino; et quod mihi inter vos foedum occurrerit, improbo; quod pulchrum, approbo; cum pulchrius sit illud unde improbo et approbo: quare hoc ipsum magis approbo, et non solum vobis, sed illis omnibus corporibus unde vos hausi, antepono. Deinde regulam ipsam quam vides, concipe hoc modo: Omnis qui se dubitantem intellegit, verum intellegit, et de hac re quam intellegit certus est: de vero igitur certus est. Omnis ergo qui utrum sit veritas dubitat, in seipso habet verum unde non dubitet; nec ullum verum nisi veritate verum est. Non itaque oportet eum de veritate dubitare, qui potuit undecumque dubitare. Ubi videntur haec, ibi est lumen sine spatio locorum et temporum, et sine ullo spatiorum talium phantasmate. Numquid ista ex aliqua parte corrumpi possunt, etiamsi omnis ratiocinator intereat, aut apud carnales inferos veterascat? Non enim ratiocinatio talia facit, sed invenit. Ergo antequam inveniantur, in se manent, et cum inveniuntur, nos innovant.
40.74. Ita renascitur interior homo, et exterior corrumpitur de die in diem. Sed interior exteriorem respicit, et in sua comparatione foedum videt; in proprio tamen genere pulchrum et corporum convenientia laetantem, et corrumpentem quod in bonum suum convertit, alimenta scilicet carnis: quae tamen corrupta, id est amittentia formam suam, in membrorum istorum fabricam migrant, et corrupta reficiunt, in aliam formam per convenientiam transeuntia; et per vitalem motum diiudicantur quodammodo, ut ex eis in structuram huius visibilis pulchri quae apta sunt assumantur, non apta vero per congruos meatus eiciantur. Quorum aliud faeculentissimum redditur terrae ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes numeros accipit, et inchoatur in prolem, et sive convenientia duorum corporum, sive tali aliquo phantasmate commotum, per genitales vias ab ipso vertice defluit in infima voluptate. Iamvero in matre per certos numeros temporum in locorum numerum coaptatur, ut suas regiones quaeque membra occupent; et si modum parilitatis servaverint, luce coloris adiuncta, nascitur corpus quod formosum vocatur, et a suis dilectoribus amatur acerrime: non tamen in eo plus placet forma quae movetur, quam vita quae movet. Nam illud animal si nos amet, allicit violentius: si oderit autem, succensemus, et ferre non possumus, etiamsi formam ipsam praebeat fruenti. Hoc totum est voluptatis regnum, et ima pulchritudo; subiacet enim corruptioni: quod si non esset, summa putaretur.
40.75. Sed adest divina providentia, quae hanc ostendat et non malam, propter tam manifesta vestigia primorum numerorum, in quibus sapientiae Dei non est numerus; et extremam tamen esse, miscens ei dolores et morbos et distortiones membrorum, et tenebras coloris, et animorum simultates ac dissensiones, ut ex his admoneamur incommutabile aliquid esse quaerendum. Et hoc facit per infima ministeria, quibus id agere voluptatis est: quos exterminatores et angelos iracundiae, divinae Scripturae nominant, quamvis ipsi nesciant quid de se agatur boni. His similes sunt homines qui gaudent miseriis alienis, et risus sibi ac ludicra spectacula exhibent, vel exhiberi volunt eversionibus et erroribus aliorum. Atque ita in his omnibus boni admonentur, et exercentur, et vincunt, et triumphant, et regnant. Mali vero decipiuntur, cruciantur, vincuntur, damnantur, et serviunt; non uni omnium summo Domino, sed ultimis servis, illis videlicet angelis, qui doloribus et miseria damnatorum pascuntur, et pro ista malevolentia bonorum liberatione torquentur.
40.76. Ita ordinantur omnes officiis et finibus suis in pulchritudinem universitatis, ut quod horremus in parte, si cum toto consideremus, plurimum placeat: quia nec in aedificio iudicando unum tantum angulum considerare debemus, nec in homine pulchro solos capillos, nec in bene pronuntiante solum digitorum motum, nec in lunae cursu aliquas tridui tantum figuras. Ista enim, quae propterea sunt infima, quia partibus imperfectis tota perfecta sunt, sive in statu, sive in motu pulchra sentiantur, tota consideranda sunt, si recte volumus iudicare. Verum enim nostrum iudicium, sive de toto, sive de parte iudicet, pulchrum est: universo quippe mundo superfertur, nec alicui parti eius, in quantum verum iudicamus, adhaeremus. Error autem noster parti adhaerens eius, ipse per se foedus est. Sed sicut niger color in pictura cum toto fit pulcher; sic totum istum agonem decenter edit incommutabilis divina providentia, aliud victis, aliud certantibus, aliud victoribus, aliud spectatoribus, aliud quietis et solum Deum contemplantibus tribuens: cum in his omnibus non sit malum nisi peccatum, et poena peccati, hoc est defectus voluntarius a summa essentia, et labor in ultima non voluntarius; quod alio modo sic dici potest, libertas a iustitia, et servitus sub peccato.
41.77. Corrumpitur autem homo exterior aut profectu interioris, aut defectu suo. Sed profectu interioris ita corrumpitur, ut totus in melius reformetur, et restituatur in integrum in novissima tuba, ut iam non corrumpatur neque corrumpat. Defectu autem suo in pulchritudines corruptibiliores, id est poenarum ordinem praecipitatur. Nec miremur quod adhuc pulchritudines nomino: nihil enim est ordinatum, quod non sit pulchrum; et, sicut ait Apostolus, omnis ordo a Deo est. Necesse est autem fateamur meliorem esse hominem plorantem, quam laetantem vermiculum: et tamen vermiculi laudem sine ullo mendacio copiose possum dicere, considerans nitorem coloris, figuram teretem corporis, priora cum mediis, media cum posterioribus congruentia, et unitatis appetentiam pro suae naturae humilitate servantia; nihil ex una parte formatum, quod non ex altera parili dimensione respondeat. Quid iam de anima ipsa dicam vegetante modulum corporis sui, quomodo eum numerose moveat, quomodo appetat convenientia, quomodo vincat aut caveat obsistentia quantum potest, et ad unum sensum incolumitatis referens omnia, unitatem illam conditricem naturarum omnium, multo evidentius quam corpore insinuet? Loquor de vermiculo animante qualicumque. Cineris et stercoris laudem verissime atque uberrime plerique dixerunt. Quid ergo mirum est, si hominis animam, quae ubicumque sit et qualiscumque sit, omni corpore est melior, dicam pulchre ordinari, et de poenis eius alias pulchritudines fieri, cum ibi non sit quando misera est, ubi beatos esse decet, sed ibi sit ubi esse miseros decet?
41.78. Prorsus nemo nos fallat. Quidquid recte vituperatur, in melioris comparatione respuitur. Omnis autem natura quamvis extrema, quamvis infima, in comparatione nihili iure laudatur. Et tunc cuique non est bene, si melius esse potest. Quare si nobis potest bene esse cum ipsa veritate, male sumus cum quolibet vestigio veritatis: multo ergo deterius cum extremitate vestigii, quando carnis voluptatibus adhaeremus. Vincamus ergo huius cupiditatis vel blanditias vel molestias; subiugemus nobis hanc feminam, si viri sumus. Nobis ducibus et ipsa erit melior, nec iam cupiditas, sed temperantia nominabitur. Nam cum ipsa ducit, nos autem sequimur, cupiditas illa et libido, nos vero temeritas et stultitia nuncupamur. Sequamur Christum caput nostrum, ut et nos sequatur cui caput sumus. Hoc et feminis praecipi potest, non maritali, sed fraterno iure; quo iure in Christo nec masculus nec femina sumus. Habent enim et illae virile quiddam unde femineas subiugent voluptates, unde Christo serviant, et imperent cupiditati. Quod in multis viduis et virginibus Dei, in multis etiam maritatis, sed iam fraterne coniugalia iura servantibus, christiani populi dispensatione manifestum est. Quod si ab ea parte cui dominari Deus nos iubet, atque ut in nostram possessionem restituamur, et hortatur et opitulatur: si ergo ab hac parte per negligentiam et impietatem vir subditus fuerit, id est mens et ratio, erit quidem homo turpis et miser; sed destinatur in hac vita, et post hanc vitam ordinatur, quo eum destinari et ubi ordinari summus ille rector et Dominus iudicat. Nulla itaque foeditate universam creaturam maculare permittitur.
42.79. Ambulemus ergo dum diem habemus, id est, dum ratione uti possumus, ut ad Deum conversi, Verbo eius, quod verum lumen est illustrari, mereamur, ne nos tenebrae comprehendant. Dies est enim praesentia illius luminis quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Hominem dixit, qui ratione uti potest, et ubi cecidit, ibi incumbere ut surgat. Si ergo voluptas carnis diligitur, ea ipsa diligentius consideretur; et cum ibi recognita fuerint quorumdam vestigia numerorum, quaerendum est ubi sine tumore sint. Ibi enim magis unum est quod est. Et si tales sunt in ipsa motione vitali, quae in seminibus operatur, magis ibi mirandi sunt quam in corpore. Si enim numeri seminum sicut ipsa semina tumerent, de dimidio grano fici, arbor dimidia nasceretur, neque de animalium seminibus etiam non totis, animalia tota et integra gignerentur, neque tantillum et unum semen vim haberet sui cuiusque generis innumerabilem. De uno quippe secundum suam naturam possunt, vel segetes segetum, vel silvae silvarum, vel greges gregum, vel populi populorum per saecula propagari, ut nullum folium sit, vel nullus pilus per tam numerosam successionem, cuius non ratio in illo primo et uno semine fuerit. Deinde illud cogitandum est, quam numerosas, quam suaves sonorum pulchritudines verberatus aer traiciat cantante luscinia, quas illius aviculae anima non, cum liberet, fabricaretur, nisi vitali motu incorporaliter haberet impressas. Hoc et in ceteris animantibus, quae ratione carentia, sensu tamen non carent, animadverti potest. Nullum enim horum est, quod non vel in sono vocis, vel in cetero motu atque operatione membrorum, numerosum aliquid et in suo genere moderatum gerat, non aliqua scientia, sed tamen intimis naturae terminis, ab illa incommutabili numerorum lege modulatis.
43.80. Redeamus ad nos, et omittamus ea quae cum arbustis et bestiis habemus communia. Uno namque modo hirundo nidificat, et unumquodque avium genus uno aliquo suo modo. Quid est ergo in nobis, quo et de illis omnibus iudicamus, quas figuras appetant, et quatenus impleant, et nos in aedificiis aliisque corporeis operibus, tamquam domini omnium talium figurarum, innumerabilia machinamur? Quid est in nobis, quod intus intellegit has ipsas visibiles corporum moles proportione magnas esse, vel parvas; et omne corpus habere dimidium, quantulumcumque sit; et si dimidium, innumerabiles partes: itaque omne granum milii suae parti tantae, quantam in hoc mundo nostrum corpus tenet, tam magnum esse quam mundus est nobis, totumque istum mundum figurarum ratione pulchrum esse, non mole; magnum autem videri, non pro sua quantitate, sed pro brevitate nostra, id est animalium quibus est plenus; quae rursus cum habeant infinitatem divisionis, non ipsa per se, sed in aliorum, et maxime ipsius universi comparatione tam parva sunt? Nec in spatio temporum alia ratio est; quia ut omnis loci, sic omnis temporis longitudo habet dimidium sui: quamvis enim sit brevissima, et incipit, et progreditur, et desinit. Itaque non potest nisi habere dimidium, dum ibi dividitur qua transit ad finem. Ac per hoc et brevis syllabae tempus in comparatione longioris breve, et hora brumalis aestivae horae comparata minor est. Sic mora unius horae ad diem, et diei ad mensem, et mensis ad annum, et anni ad lustrum, et lustri ad maiores circuitus, et ipsi ad universum tempus relati breves sunt; cum illa ipsa numerosa successio, et quaedam gradatio, sive localium, sive temporalium spatiorum, non tumore vel mora, sed ordinata convenientia pulchra iudicetur.
43.81. Ipse autem ordinis modus vivit in veritate perpetua, nec mole vastus, nec protractione volubilis; sed potentia supra omnes locos magnus, aeternitate super omnia tempora immobilis: sine quo tamen nec ullius molis vastitas in unum redigi, nec ullius temporis productio potest ab errore cohiberi, et aliquid esse vel corpus ut corpus sit, vel motus ut motus sit. Ipsum est unum principale, nec per finitum nec per infinitum crassum, nec per finitum nec per infinitum mutabile. Non enim habet aliud hic, aliud alibi; aut aliud nunc, aliud postea: quia summe unus est Pater Veritatis, Pater suae Sapientiae, quae nulla ex parte dissimilis, similitudo eius dicta est et imago, quia de ipso est. Itaque etiam Filius recte dicitur ex ipso, cetera per ipsum. Praecessit enim forma omnium summe implens unum de quo est, ut cetera quae sunt, in quantum sunt uni similia, per eam formam fierent.
44.82. Horum alia sic sunt per ipsam, ut ad ipsam etiam sint, ut omnis rationalis et intellectualis creatura, in qua homo rectissime dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei: non enim aliter incommutabilem veritatem posset mente conspicere. Alia vero ita sunt per ipsam facta, ut non sint ad ipsam. Et ideo rationalis anima si Creatori suo serviat, a quo facta est, per quem facta est, et ad quem facta est, cuncta ei cetera servient: et vita ultima, quae tam vicina illi est, et est adiutorium eius, per quod imperat corpori; et ipsum corpus, extrema natura et essentia, cui omni modo cedenti ad arbitrium dominabitur, nullam de illo sentiens molestiam; quia iam non ex illo, nec per illud quaeret beatitudinem, sed ex Deo per seipsam percipiet. Reformatum ergo corpus ac sanctificatum, sine detrimento corruptionis, et sine onere difficultatis administrabit. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in caelis. Esca vero ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet; quoniam non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium.
Voluptatis imbecillitas protrudit nos ad sublimiora.
45.83. Quapropter, etiam in ista corporis voluptate invenimus unde commemoremur eam contemnere; non quia malum est natura corporis, sed quia in extremi boni dilectione turpiter volutatur, cui primis inhaerere fruique concessum est. Cum trahitur auriga, et suae temeritatis dat poenas, quidquid illud est quo utebatur, accusat: sed imploret auxilium, iubeat Dominus rerum, obsistatur equis, alia iam spectacula de illius praecipitatione facientibus, et nisi subveniatur de morte facturis, restituatur in locum, super rotas collocetur, habenarum iura reddantur, regat cautius obtemperantes, et edomitas bestias; tunc sentiet quam bene currus, et tota illa iunctio fabricata sit, quae ruina eius, et ipsum affligebat, et cursum decentissimae moderationis amiserat: quia et huic corpori imbecillitatem peperit animae male utentis aviditas in paradiso, usurpans vetitum cibum contra medici disciplinam, sua sempiterna continetur salus.
45.84. Si ergo in ista ipsa visibilis carnis imbecillitate, ubi beata vita esse non potest, invenitur admonitio beatae vitae propter speciem de summo usque ad ima venientem; quanto magis in appetitione nobilitatis et excellentiae, et in omni superbia vanaque pompa huius mundi? Quid enim aliud in ea homo appetit, nisi solus esse, si fieri possit, cui cuncta subiecta sint, perversa scilicet imitatione omnipotentis Dei? Quem si subditus imitaretur, secundum praecepta eius vivendo, per eum haberet subdita cetera, nec ad tantam deformitatem veniret, ut bestiolam timeat, qui vult hominibus imperare. Habet ergo et superbia quemdam appetitum unitatis et omnipotentiae; sed in rerum temporalium principatu, quae omnia transeunt tamquam umbra.
45.85. Invicti esse volumus, et recte; habet enim hoc animi nostri natura post Deum a quo ad eius imaginem factus est: sed eius praecepta erant servanda, quibus servatis nemo nos vinceret. Nunc vero, dum ipsa cuius verbis turpiter consensimus, domatur dolore pariendi, et nos in terra laboramus, et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commovere ac perturbare potuerint. Itaque nolumus ab hominibus vinci, et iram non possumus vincere. Qua turpitudine quid exsecrabilius dici potest? Fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tametsi habeat vitia, non est tamen ipse vitium. Quanto igitur honestius homo nos vincit, quam vitium? Quis autem dubitet immane vitium esse invidentiam, qua necesse est torqueatur et subiciatur qui non vult in rebus temporalibus vinci? Melius est ergo ut homo nos vincat, quam invidentia vel quodlibet aliud vitium.
46.86. Sed nec ab homine vinci potest, qui vitia sua vicerit. Non enim vincitur, nisi cui eripitur ab adversario quod amat. Qui ergo amat id solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter invictus est, nec ulla cruciatur invidia. Id enim diligit, ad quod diligendum et percipiendum quanto plures venerint, tanto eis uberius gratulatur. Diligit enim Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et diligit proximum tamquam seipsum. Non ergo illi invidet, ut˙sit quod ipse est; immo adiuvat etiam quantum potest. Nec potest amittere proximum, quem diligit tamquam seipsum; quia neque in seipso ea diligit quae oculis subiacent, aut ullis aliis corporis sensibus. Ergo apud seipsum habet quem diligit tamquam seipsum.
46.87. Ea autem est regula dilectionis, ut quae sibi vult bona provenire, et illi velit; et quae accidere sibi mala non vult, et illi nolit: hanc voluntatem erga omnes homines servat. Nam erga neminem operandum est malum: et dilectio proximi malum non operatur. Diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si vere invicti esse volumus. Non enim per seipsum quisquam hominum invictus est; sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque serviunt, soli sunt liberi. Sic enim eis quod diligunt auferri non potest: quae res una invictos facit et perfectos viros. Nam si vel ipsum hominem homo dilexerit, non tamquam seipsum, sed tamquam iumentum, aut balneas, aut aviculam pictam vel garrulam, id est, ut ex eo aliquid temporalis voluptatis aut commodi capiat; serviat necesse est, non homini, sed, quod est turpius, tam foedo et detestabili vitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est. Quo vitio dominante, usque ad extremam vitam, vel potius mortem perducitur.
46.88. Sed nec sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, vel filii, vel coniuges, vel quique cognati, aut affines aut cives. Nam et dilectio ista temporalis est. Non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis, et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur. Itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa Veritas vocans, praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno Dei, qui non istas carnales necessitudines oderit. Neque hoc cuiquam inhumanum videri decet. Magis enim est inhumanum, non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est: hoc est enim non in eo amare illud quod ad Deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. Quid ergo mirum si ad regnum non pervenit, qui non communem, sed privatam rem diligit? Immo utrumque, ait quispiam: Immo illud unum, dicit Deus. Dicit enim verissime Veritas: Nemo potest duobus dominis servire. Nemo enim potest perfecte diligere quo vocamur, nisi oderit unde revocamur. Vocamur autem ad perfectam naturam humanam, qualem ante peccatum nostrum Deus fecit: revocamur autem ab eius dilectione, quam peccando meruimus. Quare oderimus oportet, unde ut liberemur optamus.
46.89. Oderimus ergo temporales necessitudines, si aeternitatis caritate flagramus. Diligat homo proximum tamquam seipsum. Certe enim sibi ipse nemo est pater, aut filius, aut affinis, aut aliquid huiusmodi, sed tantum homo: qui ergo diligit aliquem tamquam seipsum, hoc in eo debet diligere, quod sibi ipse est. Corpora vero non sunt quod nos sumus: non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. Valet enim ad hoc etiam quod praeceptum est: Ne concupiscas rem proximi tui. Quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam seipsum. Ipsa igitur natura humana sine carnali conditione diligenda est, sive sit perficienda sive perfecta. Omnes sub uno Deo patre cognati sunt, qui eum diligunt et faciunt voluntatem ipsius. Et invicem sibi sunt, et patres cum sibi consulunt, et filii cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus Pater testamento suo ad unam haereditatem vocat.
Chapter 2 of 3