Skip to the text

De vera religione, Capita 47–55

47.90. Quapropter, cur iste non invictus, sit hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est creaturam Dei ad eius imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura quam diligit, cum ipse perfectus est? Sicut enim, verbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus; ita vult omnes tales esse, ut tamen ei non desit quod diligit, quia ipse bene cantat. Nam si cuiquam invidet bene cantanti, non iam illud diligit, sed aut laudem, aut aliquid aliud, quo bene cantando vult pervenire; et potest ei minui vel auferri, si et alius bene cantaverit. Qui ergo invidet bene cantanti, non amat bene cantantem: sed rursus qui eo indiget, non bene cantat. Quod multo accommodatius de bene vivente dici potest, quia invidere nulli potest: quo enim perveniunt bene viventes, tantumdem est omnibus, nec minus fit cum plures habuerint. Et potest esse tempus quo bonus cantator cantare non decenter queat, et indigeat voce alterius, qua sibi exhibeatur quod diligit; tamquam si alicubi convivetur, ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem: bene autem vivere semper decet. Quare quisquis hoc et diligit et facit, non solum non invidet imitantibus, sed et eis se praebet libentissime atque humanissime quantum potest; nec tamen eis indiget. Nam quod in illis diligit, in seipso habet totum atque perfectum. Ita cum diligat proximum tamquam seipsum, non invidet ei, quia nec sibi ipsi; praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non eo indiget, quia nec seipso: tantum eo indiget, cui adhaerendo beatus est. Nemo autem illi eripit Deum. Ille ergo verissime atque certissime invictus homo est qui cohaeret Deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum haerere Deo bonum est.

47.91. Hic vir quamdiu est in hac vita, utitur amico ad rependendam gratiam, utitur inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficentiam, utitur omnibus ad benevolentiam. Et quamquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus, et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. Quare si aliquem familiarium suorum promptius quam quemlibet alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet maiorem fiduciam, et apertiorem temporis ianuam. Tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto minus ipse obligatus est tempori. Cum itaque omnibus, quos pariter diligit, prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus est. Animi autem coniunctio maior est, quam locorum aut temporum quibus in hoc corpore gignimur, sed ea maxima est quae omnibus praevalet. Non ergo iste affligitur morte cuiusquam, quoniam qui toto animo Deum diligit, novit nec sibi perire quod Deo non perit. Deus autem dominus est et vivorum et mortuorum. Non cuiusquam miseria miser est, quia nec cuiusquam iniustitia fit iniustus. Et ut nemo illi iustitiam et Deum, sic nemo aufert beatitudinem. Et si quando forte alicuius periculo, vel errore, vel dolore commovetur; usque ad illius auxilium, aut correctionem, aut consolationem, non usque ad suam subversionem valere patitur.

47.92. In omnibus autem officiosis laboribus, futurae quietis certa exspectatione, non frangitur. Quid enim ei nocebit, qui bene uti etiam inimico potest? Eius enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. Huic viro in tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quis huic nocebit? Quis hunc subiugabit? Homo qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discit. Cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscit utrum eum non ceperint: quia plerumque cum adsunt nobis, putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, invenimus qui simus. Hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. Videtur ergo vincere, cum vincatur, qui superando ad id pervenit, quod cum dolore amissurus est: et vincit cum vinci videatur, quisquis cedendo ad id pervenit, quod non amittit invitus.

48.93. Quem ergo delectat libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori Deo subditus haereat, plus eum diligendo quam seipsum. Et haec est perfecta iustitia, qua potius potiora, et minus minora diligimus. Sapientem animam atque perfectam talem diligat, qualem illam videt; stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest: quia nec seipsum debet stultum diligere. Nam qui se diligit stultum, non proficiet ad sapientiam; nec fiet quisquis qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. Sed donec ad sapientiam perfectionemque veniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si stultus esset, et amaret sapientiam. Quapropter si et ipsa superbia verae libertatis et veri regni umbra est, etiam per ipsam nos commemorat divina providentia quid significemus vitiosi, et quo debeamus redire correcti.

49.94. Iam vero cuncta spectacula, et omnis illa quae appellatur curiositas, quid aliud quaerit quam de rerum cognitione laetitiam? Quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa veritate, ad quam omnis spectator pervenire se cupere confitetur, cum vehementer ne fallatur invigilat, et inde se iactat si aliquid acutius ceteris, et vivacius in spectando cognoscat et iudicet? Ipsum denique praestigiatorem, nihil aliud quam fallaciam profitentem, diligenter intuentur, et cautissime observant; et si eluduntur, quia sua non possunt, illius delectantur scientia qui eos eludit. Nam si et ille nesciret quibus causis fallantur intuentes, vel nescire crederetur, pariter erranti nullus plauderet. Si quis autem de populo unus eum deprehenderit, maiorem illo laudem se mereri putat, non ob aliud, nisi quia decipi fallique non potuit. Si autem multis apertus sit, non ille laudatur; sed irridentur ceteri qui talia deprehendere nequeunt. Ita omnis palma cognitioni datur, et artificio, et comprehensioni veritatis: ad quam nullo modo perveniunt qui foris eam quaerunt.

49.95. Itaque in tantas nugas et turpitudines mersi sumus, ut cum interrogati quid sit melius, verum an falsum, ore uno respondeamus, verum esse melius; iocis et ludis tamen, ubi nos utique non vera, sed ficta delectant, multo propensius quam praeceptis ipsius veritatis haereamus. Ita nostro iudicio et ore punimur, aliud ratione approbantes, aliud vanitate sectantes. Tamdiu autem est ludicrum et ioculare aliquid, quamdiu novimus in cuius veri comparatione rideatur. Sed diligendo talia excidimus a vero, et non iam invenimus quarum rerum imitamenta sint, quibus tamquam primis pulchris inhiamus, et ab eis recedentes amplexamur nostra phantasmata. Nam redeuntibus nobis ad investigandam veritatem, ipsa in itinere occurrunt, et nos transire non sinunt, nullis viribus, sed magnis insidiis latrocinantia, non intellegentibus quam late pateat quod dictum est: Cavete a simulacris.

49.96. Itaque alii per innumerabiles mundos vaga cogitatione volutati sunt. Alii Deum esse non posse, nisi corpus igneum putaverunt. Alii candorem lucis, immensae per infinita spatia usquequaque porrectum, ex una tamen parte quasi nigro quodam cuneo fissum, duo adversa regna opinantes, et talia rebus constituentes principia, cum suis phantasmatibus fabulati sunt. Quos si iurare cogam utrum haec vera esse sciant, fortasse non audeant, sed vicissim dicant: Tu igitur ostende quid verum sit. Quibus si nihil responderem, nisi ut illam lucem quaerant, qua eis apparet et certum est aliud esse credere, aliud intellegere; iurarent et ipsi, nec oculis videri posse istam lucem, nec cum aliqua locorum vastitate cogitari, et nusquam non praesto esse quaerentibus, et nihil ea certius atque serenius inveniri.

49.97. Quae rursus omnia, quae de hac luce mentis nunc a me dicta sunt, nulla alia quam eadem luce manifesta sunt. Per hanc enim intellego vera esse quae dicta sunt, et haec me intellegere per hanc rursus intellego. Et hoc rursus et rursus cum quisque se aliquid intellegere intellegit, et idipsum rursus intellegit, in infinitum pergere intellego, et nulla hic esse spatia cuiusquam tumoris aut volubilitatis intellego: intellego etiam non me posse intellegere, nisi vivam, et me vivaciorem intellegendo fieri, certius intellego. Aeterna enim vita vitam temporalem vivacitate ipsa superat: nec quid sit aeternitas, nisi intellegendo conspicio. Mentis quippe aspectu omnem mutabilitatem ab aeternitate seiungo, et in ipsa aeternitate nulla spatia temporis cerno; quia spatia temporis praeteritis et futuris rerum motibus constant. Nihil autem praeterit in aeterno, et nihil futurum est; quia et quod praeterit, esse desinit, et quod futurum est, nondum esse coepit: aeternitas autem, tantummodo est; nec fuit, quasi iam non sit; nec erit, quasi adhuc non sit. Quare sola ipsa verissime dicere potuit humanae menti, Ego sum qui sum; et de illa verissime dici potuit, Misit me, qui est.

50.98. Cui si nondum possumus inhaerere, obiurgemus saltem nostra phantasmata, et tam nugatorios et deceptorios ludos de spectaculo mentis eiciamus. Utamur gradibus quos nobis divina providentia fabricare dignata est. Cum enim figmentis ludicris nimium delectati evanesceremus in cogitationibus nostris, et totam vitam in quaedam vana somnia verteremus; rationali creatura serviente legibus suis, per sonos ac litteras, ignem, fumum, nubem, columnam, quasi quaedam verba visibilia, cum infantia nostra parabolis ac similitudinibus quodammodo ludere, et interiores oculos nostros luto huiuscemodi curare non aspernata est ineffabilis misericordia Dei.

50.99. Distinguamus ergo quam fidem debeamus historiae, quam fidem debeamus intellegentiae, quid mandemus memoriae, verum esse nescientes, sed credentes tamen. Et ubi sit verum, quod non venit et transit, sed semper eodem modo manet. Qui sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu Sancto: utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recentiora eam perducere sufficiat; an usque ad animae affectiones atque naturam, an usque ad incommutabilem aeternitatem: an aliae significent gesta visibilia, aliae motus animorum, aliae legem aeternitatis; an aliquae inveniantur, in quibus haec omnia vestiganda sint. Et quae sit stabilis fides, sive historica et temporalis, sive spiritalis et aeterna, ad quam omnis interpretatio auctoritatis dirigenda est. Et quid prosit ad intellegenda et obtinenda aeterna, ubi finis est omnium bonarum actionum, fides rerum temporalium. Et quid intersit inter allegoriam historiae, et allegoriam facti, et allegoriam sermonis, et allegoriam sacramenti. Et ipsa locutio divinarum Scripturarum secundum cuius linguae proprietates accipienda sit. Habet enim omnis lingua sua quaedam propria genera locutionum, quae cum in aliam linguam transferuntur, videntur absurda. Quid prosit tanta loquendi humilitas, ut non solum ira Dei, et tristitia, et a somno expergefactio, et memoria, et oblivio, et alia nonnulla quae in bonos homines cadere possunt, sed etiam poenitentiae, zeli, crapulae nomina, et alia huiusmodi in sacris Libris inveniantur. Et utrum oculi Dei, et manus, et pedes, et alia huius generis membra, quae in Scripturis nominantur, ad visibilem formam humani corporis referenda sint; an ad significationes intellegibilium et spiritalium potentiarum, sicut galea, et scutum, et gladius, et cingulum, et cetera talia. Et quod maxime quaerendum est, quid prosit generi humano, quod sic nobiscum per rationalem, et genitalem, et corporalem creaturam sibi servientem divina providentia locuta est. Quo uno cognito, omnis ab animis protervitas puerilis excluditur, et introducitur sacrosancta religio.

51.100. Omissis igitur et repudiatis nugis theatricis et poeticis, divinarum Scripturarum consideratione et tractatione pascamus animum atque potemus vasae curiositatis fame ac siti fessum et aestuantem, et inanibus phantasmatibus, tamquam pictis epulis, frustra refici satiarique cupientem: hoc vere liberali, et ingenuo ludo salubriter erudiamur. Si nos miracula spectaculorum, et pulchritudo delectat, illam desideremus videre Sapientiam, quae pertendit usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Quid enim mirabilius, vi incorporea mundum corporeum fabricante et administrante? aut quid pulchrius ordinante et ornante?

52.101. Si autem omnes fatentur per corpus ista sentiri, et animum meliorem esse quam corpus, nihilne per se animus ipse conspiciet, aut quod conspiciet potest esse, nisi multo excellentius longeque praestantius? Immo vero commemorati ab iis quae iudicamus, intueri quid sit secundum quod iudicamus, et ab operibus artium conversi ad legem artium, eam speciem mente contuebimur, cuius comparatione foeda sunt quae ipsius benignitate sunt pulchra. Invisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, et sempiterna eius virtus et divinitas. Haec est a temporalibus ad aeterna regressio, et ex vita veteris hominis in novum hominem reformatio. Quid est autem unde homo commemorari non possit ad virtutes capessendas, quando de ipsis vitiis potest? Quid enim appetit curiositas nisi cognitionem, quae certa esse non potest, nisi rerum aeternarum et eodem modo se semper habentium? Quid appetit superbia nisi potentiam, quae refertur ad agendi facilitatem, quam non invenit anima perfecta nisi Deo subdita, et ad eius regnum summa caritate conversa? Quid appetit voluptas corporis nisi quietem, quae non est nisi ubi nulla est indigentia et nulla corruptio? Cavendi sunt ergo inferiores inferi, id est post hanc vitam poenae graviores, ubi nulla potest esse commemoratio veritatis, quia nulla ratiocinatio: ideo nulla ratiocinatio, quia non eam perfundit lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quare festinemus, et ambulemus cum dies praesto est, ne nos tenebrae comprehendant. Festinemus a secunda morte liberari, ubi nemo est qui memor Dei sit, et ab inferno, ubi nemo confitebitur Deo.

53.102. Sed miseri homines, quibus cognita vilescunt, et novitatibus gaudent, libentius discunt quam norunt, cum cognitio sit finis discendi. Et quibus vilis est facilitas actionis, libentius certant quam vincunt, cum victoria sit finis certandi. Et quibus vilis est corporis salus, malunt vesci quam satiari, et malunt frui genitalibus membris quam nullam talem commotionem pati; inveniuntur etiam qui malunt dormire quam non dormitare: cum omnis illius voluptatis sit finis, non esurire ac sitire, et non desiderare concubitum, et non esse corpore fatigato.

53.103. Quare qui fines ipsos desiderant, prius curiositate carent, cognoscentes eam esse certam cognitionem quae intus est, et ea perfruentes quantum in hac vita queunt. Deinde accipiunt actionis facilitatem pervicacia posita, scientes maiorem esse facilioremque victoriam, non resistere animositati cuiusquam; et hoc, quantum in hac vita queunt, sentiunt: postremo, etiam quietem corporis, abstinendo ab iis rebus sine quibus agi haec vita potest; ita gustant quam suavis est Dominus. Nec erit dubium quid post hanc vitam futurum sit; et perfectionis suae fide, spe, caritate nutriuntur. Post hanc autem vitam et cognitio perficietur; quia ex parte nunc scimus, cum autem venerit quod perfectum est, non erit ex parte: et pax omnis aderit; nunc enim alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, sed liberabit nos de corpore mortis huius gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; quia ex magna parte concordamus cum adversario, dum cum illo sumus in via: et tota sanitas, et nulla indigentia, et nulla fatigatio aderit corpori; quia corruptibile hoc, tempore atque ordine suo quo resurrectio carnis futura est, induetur incorruptione. Non mirum autem, si hoc dabitur iis qui in cognitione solam veritatem amant, et in actione solam pacem, et in corpore solam sanitatem. Hoc enim in eis perficietur post hanc vitam, quod in hac vita plus diligunt.

54.104. Qui ergo male utuntur tanto mentis bono, ut extra eam visibilia magis appetant, quibus ad conspicienda et diligenda intellegibilia commemorari debuerunt, dabuntur eis exteriores tenebrae. Harum quippe initium est carnis prudentia, et sensuum corporeorum imbecillitas. Et qui certaminibus delectantur, alienabuntur a pace, et summis difficultatibus implicabuntur. Initium enim summae difficultatis est bellum atque contentio. Et hoc significare arbitror, quod ligantur ei manus et pedes, id est, facilitas omnis aufertur operandi. Et qui sitire et esurire volunt, et in libidinem ardescere et defatigari, ut libenter edant, et bibant, et concumbant, et dormiant, amant indigentiam, quod est initium summorum dolorum. Perficietur ergo in eis quod amant, ut ibi eis sit ploratus et stridor dentium.

54.105. Plures enim sunt qui haec omnia simul viti diligunt, et quorum vita est spectare, contendere, manducare, bibere, concumbere, dormire, et in cogitatione sua nihil aliud quam phantasmata, quae de tali vita colligunt, amplexari; et ex eorum fallacia, superstitionis vel impietatis regulas figere, quibus decipiuntur, et quibus inhaerent, etiam si ab illecebris carnis se abstinere conentur. Quia non bene utuntur talento sibi commisso, id est mentis acie, qua videntur omnes, qui docti aut urbani aut faceti nominantur, excellere. Sed habent eam in sudario ligatam, aut in terra obrutam, id est delicatis et superfluis rebus, aut terrenis cupiditatibus involutam et oppressam. Ligabuntur ergo his manus et pedes, et mittentur in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et stridor dentium. Non quia ipsa dilexerunt; (quis enim haec diligat?) sed quia illa quae dilexerunt, initia sunt istorum, et necessario dilectores suos ad ista perducunt. Qui enim magis amant ire quam redire aut pervenire, in longinquiora mittendi sunt; quoniam caro sunt, et spiritus ambulans et non revertens.

54.106. Qui vero bene utitur vel ipsis quinque sensibus corporis ad credenda et praedicanda opera Dei, et nutriendam caritatem ipsius, vel actione vel cognitione ad pacificandam naturam suam, et cognoscendum Deum, intrat in gaudium Domini sui. Propterea talentum quod male utenti aufertur, illi datur qui talentis quinque bene usus est: non quia transferri potest acumen intellegentiae, sed ita significatum est posse hoc amittere negligentes et impios ingeniosos, et ad eam pervenire diligentes et pios, quamvis ingenio tardiores. Non enim datum est illud talentum ei qui acceperat duo; habet enim et hoc, qui iam in actione et cognitione bene vivit; sed ei qui acceperat quinque. Nondum enim habet ad aeterna contemplanda idoneam mentis aciem, qui visibilibus tantum, id est temporalibus credit: sed habere potest, qui horum omnium sensibilium Deum artificem laudat, et eum persuadet fide, et exspectat spe, et quaerit caritate.

55.107. Quae cum ita sint, hortor vos, homines charissimi et proximi mei, meque ipsum hortor vobiscum, ut ad id quod nos per sapientiam suam Deus hortatur, quanta possumus celeritate curramus. Non diligamus mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et ambitio saeculi. Non diligamus per carnis voluptatem corrumpere atque corrumpi, ne ad miserabiliorem corruptionem dolorum tormentorumque veniamus. Non diligamus certamina, ne angelis qui talibus gaudent, in potestatem demur, humiliandi, vinciendi, verberandi. Non diligamus visibilia spectacula, ne ab ipsa veritate aberrando et amando umbras, in tenebras proiciamur.

55.108. Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris. Melius est enim qualecumque verum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest; et tamen animam ipsam, quamvis anima vera sit cum falsa imaginatur, colere non debemus. Melior est vera stipula, quam lux inani cogitatione pro suspicantis voluntate formata; et tamen stipulam, quam sentimus et tangimus, dementis est credere colendam. Non sit nobis religio humanorum operum cultus. Meliores enim sunt ipsi artifices qui talia fabricantur, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio cultus bestiarum. Meliores enim sunt extremi homines, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio cultus hominum mortuorum: quia si pie vixerunt, non sic habentur ut tales quaerant honores; sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante laetantur meriti sui nos esse consortes. Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem. Si autem male vixerunt, ubicumque sint non sunt colendi. Non sit nobis religio cultus daemonum; quia omnis superstitio cum sit magna poena hominum, et periculosissima turpitudo, honor est ac triumphus illorum.

55.109. Non sit nobis religio terrarum cultus et aquarum; quia istis purior et lucidior est aer, etiam caliginosus, quem tamen colere non debemus. Non sit nobis religio etiam purioris aeris et serenioris cultus: quia luce absente inumbratur; et purior illo est fulgor ignis etiam huius, quem tamen, quoniam pro voluntate accendimus et exstinguimus, colere utique non debemus. Non sit nobis religio cultus corporum aethereorum atque coelestium, quae quamvis omnibus ceteris corporibus recte praeponantur, me!ior tamen ipsis est quaecumque vita. Quapropter si animata sunt, melior est quaevis anima per seipsam, quam corpus quodlibet animatum; et tamen animam vitiosam nemo colendam esse censuerit. Non sit nobis religio cultus illius vitae, qua dicuntur arbores vivere: quoniam nullus sensus in illa est; et ex eo genere est ista qua nostri etiam corporis numerositas agitur, qua etiam capilli et ossa vivunt, quae sine sensu praeciduntur: hac autem melior est vita sentiens; et tamen vitam bestiarum colere non debemus.

55.110. Non sit nobis religio vel ipsa perfecta et sapiens anima rationalis, sive in ministerio universitatis, sive in ministerio partium stabilita, sive quae in summis hominibus exspectat commutationem reformationemque portionis suae; quoniam omnis vita rationalis si perfecta est, incommutabili veritati secum intrinsecus sine strepitu loquenti obtemperat, non obtemperans autem vitiosa fit. Non ergo per se excellit, sed per illam cui libenter obtemperat. Quod ergo colit summus angelus, id colendum est etiam ab homine ultimo, quia ipsa hominis natura id non colendo facta est ultima. Non enim aliunde sapiens angelus, aliunde homo; aliunde ille verax, aliunde homo; sed ab una incommutabili sapientia et veritate. Nam id ipsum actum est temporali dispensatione ad salutem nostram, ut naturam humanam ipsa Dei Virtus, et Dei Sapientia incommutabilis, et consubstantialis Patri et coaeterna, suscipere dignaretur, per quam nos doceret id esse homini colendum, quod ab omni creatura intellectuali et rationali colendum est. Hoc etiam ipsos optimos Angelos, et excellentissima Dei ministeria velle credamus, ut unum cum ipsis colamus Deum, cuius contemplatione beati sunt. Neque enim et nos videndo angelum beati sumus; sed videndo veritatem, qua etiam ipsos diligimus Angelos, et bis congratulamur. Nec invidemus quod ea paratiores, et nullis molestiis interpedientibus perfruuntur: sed magis eos diligimus, quoniam et nos tale aliquid sperare a communi Domino iussi sumus. Quare honoramus eos caritate, non servitute. Nec eis templa constituimus: nolunt enim se sic honorari a nobis; quia nos ipsos cum boni sumus, templa summi Dei esse noverunt. Recte itaque scribitur, hominem ab angelo prohibitum ne se adoraret, sed unum Dominum sub quo ei esset et ille conservus.

55.111. Qui autem nos invitant ut sibi serviamus, et tamquam deos colamus, similes sunt superbis hominibus, quibus si liceat, similiter coli volunt: sed istos homines perpeti minus periculosum est. Omnis enim hominum dominatus in homines, aut dominantium aut servientium morte finitur: servitus autem sub angelorum malorum superbia, propter ipsum tempus quod est post mortem magis metuenda est. Illud etiam cuivis cognoscere facile est, quod sub homine dominante liberas cogitationes habere concessum est: illos autem dominos in mentibus ipsis formidamus, qui unus est oculus intuendae ac percipiendae veritatis. Quare si omnibus potestatibus, quae dantur hominibus ad regendam rempublicam, pro nostro vinculo subditi sumus, reddentes Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est, non est metuendum ne hoc post mortem nostram aliquis exigat. Et aliud est servitus animae, aliud servitus corporis. Iusti autem homines, et in uno Deo habentes omnia gaudia sua, quando per eorum facta Deus benedicitur, tum gratulantur laudantibus: cum vero ipsi tamquam ipsi laudantur, corrigunt errantes quos possunt; quos autem non possunt, non eis gratulantur, et ab illo vitio corrigi volunt. Quibus si similes, vel etiam mundiores atque sanctiores sunt boni Angeli, et omnia sancta Dei ministeria; quid metuimus ne aliquem illorum offendamus, si non superstitiosi fuerimus, cum ipsis adiuvantibus ad unum Deum tendentes, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus?

55.112. Ecce unum Deum colo, unum omnium Principium, et Sapientiam qua sapiens est quaecumque anima sapiens est, et ipsum Munus quo beata sunt quaecumque beata sunt. Quisquis Angelorum diligit hunc Deum, certus sum quod etiam me diligit. Quisquis in illo manet, et potest humanas preces sentire, in illo me exaudit. Quisquis ipsum habet bonum suum, in ipso me adiuvat, nec mihi eius participationem potest invidere. Dicant ergo mihi adoratores, aut adulatores partium mundi, quem non optimum sibi conciliet, qui hoc unum colit, quod omnis optimus diligit, et cuius cognitione gaudet, et ad quod principium recurrendo fit optimus. Quisquis vero angelus excessus suos diligit, et veritati esse subditus non vult, et privato suo laetari cupiens a communi omnium bonorum et vera beatitudine lapsus est, cui omnes mali subiugandi et premendi, nullus autem bonus nisi exercendus in potestatem datur; nullo dubitante non est colendus; cuius laetitia est nostra miseria et cuius damnum est nostra reversio.

55.113. Religet ergo nos religio uni omnipotenti Deo; quia inter mentem nostram qua illum intellegimus Patrem, et veritatem, id est lucem interiorem per quam illum intellegimus, nulla interposita creatura est. Quare ipsam quoque Veritatem nulla ex parte dissimilem in ipso, et cum ipso veneremur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt, et ad unum nituntur. Unde apparet spiritalibus animis, per hanc formam esse facta omnia, quae sola implet quod appetunt omnia. Quae tamen omnia neque fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset: qui et nulli naturae, quae ab ipso bona esse posset, invidit; et in bono ipso alia quantum vellent, alia quantum possent, ut manerent dedit. Quare ipsum Donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere et tenere nos convenit: unius substantiae Trinitatem, unum Deum a quo sumus, per quem sumus, in quo sumus: a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus, a quo perire non permissi sumus: principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur: unum quo auctore conditi sumus, et similitudinem eius per quam ad unitatem formamur, et pacem qua unitati adhaeremus: Deum qui dixit, Fiat; et Verbum per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter factum est; et Donum benignitatis eius, quia eh placuit et conciliatum est auctori suo, ut non interiret quidquid ab eo per Verbum factum est: unum Deum quo creatore vivimus, per quem reformati sapienter vivimus, quem diligentes et quo fruentes beate vivimus: unum Deum ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

Chapter 3 of 3