Liber I, Capita 1–13
1.1. Cum ergo reliquissem vel quae adeptus fueram in cupiditatibus huius mundi vel quae adipisci volebam, et me ad christianae vitae otium contulissem, nondum baptizatus Contra Academicos vel De Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis ingerunt veri inveniendi desperationem, et prohibent cuiquam rei assentiri, et omnino aliquid, tamquam manifestum certumque sit approbare sapientem, cum eis omnia videantur obscura et incerta, ab animo meo, quia et me movebant, quantis possem rationibus amoverem. Quod miserante atque adiuvante Domino factum est.
1.2. Sed in eisdem tribus libris meis non mihi placet toties me appellasse fortunam, quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine intellegi, sed fortuitum rerum eventum vel in corporis nostri vel in externis bonis aut malis. Unde et illa verba sunt, quae nulla religio dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito, quod tamen totum ad divinam revocandum est providentiam. Hoc etiam ibi non tacui dicens: Etenim fortasse quae vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur, nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est. Dixi quidem hoc; verumtamen paenitet me sic illic nominasse fortunam, cum videam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet: hoc Deus voluit, dicere: hoc voluit fortuna. Quod autem quodam loco dixi: Ita comparatum est sive pro meritis nostris sive pro necessitate naturae, ut divinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat et cetera, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer, aut satis erat dicere: pro meritis nostris, sicut verum est ex Adam tracta miseria, nec addere: sive pro necessitate naturae, quando quidem naturae nostrae dura necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est. Itemque illic quod dixi: Nihil omnino colendum esse, totumque abiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit, addenda erant verba ut diceretur: quidquid mortalis corporis ullus sensus attingit; est enim sensus et mentis. Sed eorum more tunc loquebar, qui sensum nonnisi corporis dicunt et sensibilia nonnisi corporalia. Itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas evitata, nisi apud eos quorum consuetudo est locutionis huius. Item dixi: Quid censes aliud esse beate vivere, nisi secundum id, quod in homine optimum est vivere? et quid dixerim in homine esse optimum paulo post explicans: Quis, inquam, dubitaverit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare convenit cetera quaeque in homine sunt? Haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. Hoc quidem verum est; nam quantum attinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio. Sed non secundum ipsam debet vivere, qui beate vult vivere, alioquin secundum hominem vivit, cum secundum Deum vivendum sit, ut possit ad beatitudinem pervenire; propter quam consequendam non se ipsa debet esse contenta, sed Deo mens nostra subdenda est. Item respondens ei cum quo disputabatur: Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optaverim. Hoc licet non serio sed ioco dictum sit, nollem tamen eo verbo uti. Omen quippe me legisse non recolo sive in sacris Litteris nostris, sive in sermone cuiusquam ecclesiastici disputatoris, quamvis abominatio inde sit dicta, quae in divinis Libris assidue repperitur.
1.3. In secundo autem libro, prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de philocalia et philosophia, quod sint germanae et eodem parente procreatae. Aut enim philocalia quae dicitur nonnisi in nugis est, et ob hoc philosophiae nulla ratione germana; aut si propterea est hoc nomen honorandum, quia Latine interpretatum amorem significat pulchritudinis, et est vera ac summa sapientiae pulchritudo, eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. Alio loco de animo cum agerem dixi: Securior rediturus in caelum. Iturus autem quam rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo lapsos sive deiectos in corpora ista detrudi. Sed hoc ego propterea non dubitavi dicere, quia ita dixi in caelum, tamquam dicerem: ad Deum, qui eius est auctor et conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: Nam cum corpus e terra spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus, et in libro Ecclesiastae scriptum est: Spiritus revertatur ad Deum qui dedit illum; Quod utique sic intellegendum est, ut non resistatur Apostolo dicenti: Nondum natos nihil egisse boni aut mali. Sine controversia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi Deus ipse est, qui eum non quidem de se ipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. Nam quod attinet ad eius originem, qua fit ut sit in corpore, utrum de illo uno sit qui primum creatus est, quando factus est homo in animam vivam, an similiter ita fiant singulis singuli, nec tunc sciebam nec adhuc scio.
1.4. In libro tertio: Si quid mihi videatur quaeris, inquam, in mente arbitror esse summum hominis bonum. Verius dixissem: in Deo; ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tamquam summo bono suo. Nec illud mihi placet quod dixi: Liquet deierare per omne divinum. Item quod dixi de Academicis, quia noverant verum, cuius simile appellabant veri simile, idque ipsum veri simile appellavi falsum quod approbabant, duas ob causas non recte dictum est: vel quod falsum esset quod aliquo modo esset simile alicuius veri, quia in genere suo et hoc verum est, vel quod approbabant ista falsa, quae vocabant veri similia, cum illi nihil approbarent et affirmarent nihil approbare sapientem. Sed quia hoc ipsum veri simile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est ut hoc de illis dicerem. Laus quoque ipsa qua Platonem vel Platonicos sive Academicos philosophos tantum extuli, quantum impios homines non oportuit, non immerito mihi displicuit, praesertim contra quorum errores magnos defendenda est christiana doctrina. Illud etiam quod in comparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est, meas nugas esse dixi, quibus illa argumenta certissima ratione refutavi, quamvis iocando dictum sit et magis ironia videatur, non debuit tamen dici.
- Librum De beata vita non post libros De Academicis, sed inter illos ut scriberem contigit. Ex occasione quippe ortus est diei natalis mei, et tridui disputatione completus, sicut satis ipse indicat. In quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam vitam nisi perfectam cognitionem Dei. Displicet autem illic quod Manlio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamvis docto et christiano viro, plus tribui quam deberem; et quod fortunam etiam illic saepe nominavi; et quod tempore vitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam vitam, quomodolibet se habeat corpus eius, cum perfectam cognitionem Dei, hoc est qua homini maior esse non possit, in futura vita speret Apostolus, quae sola beata vita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile atque immortale spiritui suo sine ulla molestia vel reluctatione subdetur. Sane istum librum in nostro codice interruptum repperi, et non parum minus habere; et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec adhuc apud aliquem integrum inveneram, ex quo emendarem, quando haec retractavi.
3.1. Per idem tempus inter illos qui De Academicis scripti sunt, duos etiam libros De ordine scripsi, in quibus magna quaestio versatur, utrum omnia bona et mala divinae providentiae ordo contineat. Sed cum rem viderem ad intellegendum difficilem, satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci, de Ordine studendi loqui malui, quo a corporalibus ad incorporalia potest profici.
3.2. Verum et in his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae vocabulum; et quod non addebam: " corporis ", quando sensus corporis nominavi. Et quod multum tribui liberalibus disciplinis, quas multi sancti multum nesciunt; quidam etiam qui sciunt eas, sancti non sunt; et quod Musas quasi aliquas deas, quamvis iocando commemoravi; et quod admirationem vitium nuncupavi; et quod philosophos non vera pietate praeditos dixi virtutis luce fulsisse; et quod duos mundos, unum sensibilem alterum intellegibilem, non ex Platonis vel ex Platonicorum persona, sed ex mea sic commendavi, tamquam hoc etiam Dominus significare voluerit, quia non ait: " Regnum meum non est de mundo ", sed: Regnum meum non est de hoc mundo, cum possit et aliqua locutione dictum inveniri; et si alius a Domino Christo significatus est mundus, ille congruentius possit intellegi, in quo erit caelum novum et terra nova, quando complebitur quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum. Nec Plato quidem in hoc erravit, quia esse mundum intellegibilem dixit, si non vocabulum quod ecclesiasticae consuetudini in re illa inusitatum est, sed ipsam rem velimus attendere. Mundum quippe ille intellegibilem nuncupavit ipsam rationem sempiternam atque incommutabilem, qua fecit Deus mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat irrationabiliter Deum fecisse quod fecit aut, cum faceret vel antequam faceret, nescisse quid faceret, si apud eum ratio faciendi non erat. Si vero erat, sicut erat, ipsam videtur Plato vocasse intellegibilem mundum. Nec tamen isto nomine nos uteremur, si iam satis essemus litteris ecclesiasticis eruditi.
3.3. Nec illud mihi placet, quod cum dixissem: Summa opera danda est optimis moribus, mox addidi: Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit, bene autem viventes facillime exaudiet. Sic enim dictum est tamquam Deus non exaudiat peccatores, quod quidam dixit in Evangelio, sed ille qui nondum cognoverat Christum, a quo iam fuerat illuminatus in corpore. Nec illud mihi placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi, ut qui hanc audit vel legit possit putare, me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures idemque capitales.
4.1. Inter haec scripsi etiam duo volumina secundum studium meum et amorem ratione indagandae veritatis de his rebus quas maxime scire cupiebam, me interrogans mihique respondens, tamquam duo essemus, ratio et ego, cum solus essem, unde hoc opus Soliloquia nominavi. Sed imperfectum remansit, ita tamen ut in primo libro quaereretur et utcumque appareret, qualis esse debeat qui vult percipere sapientiam, quae utique non sensu corporis sed mente percipitur, et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur, ea quae vere sunt esse immortalia. In secundo autem de immortalitate animae diu res agitur et non peragitur.
4.2. In his sane libris non approbo, quod in oratione dixi: Deus, qui nisi mundos verum scire noluisti. Responderi enim potest multos etiam non mundos multa scire vera; neque enim definitum est hic, quid sit verum, quod nisi mundi scire non possint, et quid sit scire; et illud quod ibi positum est: Deus, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Si Deus intellegendus est, addenda fuerant verba ut diceretur quem mortalis corporis sensus ignorat. Si autem mundus dictus est quem sensus ignorat, ille recte intellegitur qui futurus est caelo novo et terra nova; sed etiam hic addenda erant illa ut diceretur: mortalis corporis sensus. Sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appellatur; nec assidue repetendum est quod et superius inde iam dixi, sed hoc recolendum ubicumque ista locutio in meis litteris invenitur.
4.3. Et ubi dixi de Patre et Filio: Qui gignit et quem gignit unum est, dicendum fuit: " unum sunt ", sicut aperte ipsa Veritas loquitur dicens: Ego et Pater unum sumus. Nec illud mihi placet, quod in ista vita Deo intellecto iam beatam esse animam dixi, nisi forte spe. Item quod dixi: Ad sapientiae coniunctionem non una via perveniri, non bene sonat, quasi alia via sit praeter Christum qui dixit: Ego sum via. Vitanda ergo erat haec offensio aurium religiosarum, quamvis alia sit illa universalis via, aliae autem viae de quibus et in Psalmo canimus: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas doce me. Et in eo quod ibi dictum est: Penitus esse ista sensibilia fugienda, cavendum fuit, ne putaremur illam Porphyrii falsi philosophi tenere sententiam, qua dixit omne corpus esse fugiendum. Non autem dixi ego " omnia " sensibilia sed ista, hoc est corruptibilia. Sed hoc potius dicendum fuit; non autem talia sensibilia futura sunt in futuri saeculi caelo novo et terra nova.
4.4. Item quodam loco dixi quod disciplinis liberalibus eruditi, sine dubio in se illas oblivione obrutas eruunt discendo et quodammodo refodiunt. Sed hoc quoque improbo. Credibilius est enim propterea vera respondere de quibusdam disciplinis etiam imperitos earum, quando bene interrogantur, quia praesens est eis, quantum id capere possunt, lumen rationis aeternae, ubi haec immutabilia vera conspiciunt, non quia ea noverant aliquando et obliti sunt, quod Platoni vel talibus visum est. Contra quorum opinionem, quanta pro suscepto opere dabatur occasio, in libro duodecimo De Trinitate disserui.
- I. Post libros Soliloquiorum iam de agro Mediolanum reversus, scripsi librum De immortalitate animae, quod mihi quasi commonitorium esse volueram propter Soliloquia terminanda, quae imperfecta remanserant. Sed nescio quomodo me invito exiit in manus hominum, et inter mea opuscula nominatur. Qui primo ratiocinationum contortione atque brevitate sic obscurus est, ut fatiget cum legitur etiam intentionem meam, vixque intellegatur a me ipso.
5.2. Deinde cogitans nihil aliud quam animos hominum in quadam argumentatione eiusdem libri dixi: Nec esse in eo quod nihil discit disciplina potest. Itemque alio loco dixi: Nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertinet disciplinam; nec venit in mentem Deum non discere disciplinam, sed habere omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est futurorum. Tale est illud quod ibi dictum est: non esse vitam cum ratione ulli nisi animae; neque enim Deo sine ratione vita est, cum apud eum et summa vita et summa sit ratio; et illud, quod aliquanto superius dixi: Id quod intellegitur eiusmodi esse semper, cum intellegatur et animus, qui utique non eiusmodi est semper. Quod vero dixi: Animum propterea non posse ab aeterna ratione separari, quia non ei localiter iungitur, profecto non dixissem, si iam tunc essem Litteris sacris ita eruditus, ut recolerem quod scriptum est: Peccata vestra separant inter vos et Deum. Unde intellegi datur etiam earum rerum posse dici separationem, quae non locis sed incorporaliter iunctae fuerant.
5.3. Quid sit etiam quod dixi: Anima si caret corpore, in hoc mundo non est, non potui recordari. Numquid enim animae mortuorum aut non carent corpore aut in hoc mundo non sunt, quasi vero inferi non sint in hoc mundo? Sed quia carere corpore in bono posui, fortasse nomine corporis pestes corporeas appellavi. Quod si ita est, nimis insolenter verbo usus sum. Illud quoque temere dictum est: A summa essentia speciem corpori per animam tribui, qua est, in quantumcumque est. Per animam ergo corpus subsistit, et eo ipso est quo animatur, sive universaliter, ut mundus, sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum. Hoc totum prorsus temere dictum est.
- Per idem tempus, quo Mediolani fui baptismum percepturus, etiam Disciplinarum libros conatus sum scribere, interrogans eos qui mecum erant atque ab huiusmodi studiis non abhorrebant; per corporalia cupiens ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis vel pervenire vel ducere. Sed earum solum De grammatica librum absolvere potui, quem postea de armario nostro perdidi, et De musica sex volumina, quantum attinet ad eam partem quae rithmus vocatur. Sed eosdem sex libros iam baptizatus iamque ex Italia regressus in Africam scripsi, inchoaveram quippe tantummodo istam apud Mediolanum disciplinam. De aliis vero quinque disciplinis illic similiter inchoatis - de dialectica, de rethorica, de geometria, de arithmetica, de philosophia - sola principia remanserunt, quae tamen etiam ipsa perdidimus; sed haberi ab aliquibus existimo.
7.1. Iam baptizatus autem cum Romae essem, nec ferre tacitus possem Manichaeorum iactantiam de falsa et fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper praeferunt, scripsi duos libros, unum De moribus Ecclesiae catholicae, et alterum De moribus Manichaeorum. 7. 2. In eo igitur qui est De moribus Ecclesiae catholicae, ubi posui testimonium in quo legitur: Propter te afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis, mendositas nostri codicis me fefellit minus memorem Scripturarum, in quibus nondum assuetus eram. Nam eiusdem interpretationis alii codices non habent: propter te afficimur, sed: propter te morte afficimur, quod uno verbo alii dixerunt: mortificamur. Hoc esse verius Graeci libri indicant, ex qua lingua in Latinam secundum Septuaginta interpretes veterum divinarum Scripturarum est facta translatio. Et tamen secundum haec verba, id est: propter te afficimur, multa disputans dixi, quae in ipsis rebus non tamquam falsa improbo. Verumtamen convenientiam Scripturarum veterum et novarum, quam demonstrare cupiebam, ex his dumtaxat verbis non utique demonstravi. Unde autem mihi error obrepserit dixi; ex aliis vero testimoniis eamdem convenientiam sufficienter ostendi.
7.3. Similiter et paulo post testimonium posui de libro Sapientiae secundum codicem nostrum, in quo scriptum erat: Sobrietatem enim sapientia docet et iustitiam et virtutem. Et secundum haec verba disserui res quidem veras, sed ex occasione mendositatis inventas. Quid enim verius quam quod sapientia doceat veritatem contemplationis, quam nomine sobrietatis significatam putavi, et actionis probitatem, quam per duo alia intellegi volui, per iustitiam atque virtutem, cum codices eiusdem interpretationis veriores habeant: Sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem? His enim nominibus Latinus interpres quattuor illas virtutes, quae maxime in ore philosophorum esse assolent, nominavit, sobrietatem appellans temperantiam, prudentiae imponens nomen sapientiam, fortitudinem vero virtutis vocabulo enuntians, solam iustitiam suo nomine interpretatus est. Has autem quattuor virtutes in eodem libro Sapientiae suis nominibus appellatas, sicut a Graecis vocantur, longe postea repperimus in codicibus Graecis. Item quod posui de libro Salomonis: Vanitas vanitantium dixit Ecclesiastes, in multis quidem codicibus legi; sed hoc Graecus non habet, habet autem vanitas vanitatum, quod postea vidi et inveni eos Latinos esse veriores, qui habent vanitatum non vanitantium. Ex occasione tamen huius mendositatis quaecumque disserui vera esse ipsis rebus apparet.
7.4. Quod autem dixi: Eum ipsum quem cognoscere volumus, hoc est Deum, prius plena caritate diligamus, melius diceretur " sincera " quam plena, ne forte putaretur caritatem Dei non futuram esse maiorem, quando videbimus facie ad faciem. Sic itaque hoc accipiatur, tamquam plena dicta sit qua maior esse non possit, quamdiu ambulamus per fidem; erit enim plenior immo plenissimus, sed per speciem. Item quod dixi de his qui subveniunt indigentibus, quia misericordes vocantur, etiam si sapientes usque adeo sint, ut iam nullo animi dolore turbentur, non sic accipiendum est, tamquam definierim in hac vita esse tales sapientes; non enim dixi: " cum sint ", sed dixi: etiam si sint.
7.5. Alio loco ubi dixi: Iam vero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus tuis nutriverit et roboraverit animum, sequendo Deo factum idoneum, ubi eius maiestas ex tanta parte, quanta homini, dum terrae huius inhabitator est, sufficit aperire se coeperit, tantus caritatis ardor innascitur, et tantum divini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus vitiis et homine sanctificato atque purgato satis appareat, quam divine dictum sit: " Ego sum ignis consumens ", possunt putare Pelagiani istam perfectionem in hac mortali vita me dixisse posse contingere. Sed non hoc putent; ardor quippe caritatis sequendo Deo factus idoneus et tam magnus, ut vitia cuncta consumat, in hac vita nasci et crescere potest, perficere vero propter quod nascitur, ut nullum insit homini vitium, non consequenter hic potest, quamvis tanta ista res eodem ardore caritatis perficiatur, ubi perfici et quando perfici potest, ut quemadmodum lavacrum regenerationis purgat a reatu omnium peccatorum, quae humana traxit nativitas et contraxit iniquitas, ita illa perfectio purget ab omnium labe vitiorum, sine quibus esse non potest humana in hoc saeculo infirmitas; sicut accipiendum est etiam quod ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi. Hic est enim lavacrum aquae in verbo quo mundatur Ecclesia. Sed cum tota dicat, quamdiu hic est: Dimitte nobis debita nostra, non utique hic est sine macula aut ruga aut aliquid eiusmodi; ex eo tamen quod hic accipit, ad illam gloriam, quae hic non est, perfectionemque perducitur.
7.6. In alio libro, cuius est titulus: De moribus Manichaeorum, illud quod dixi: Dei bonitas omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt, non sic accipiendum est, tamquam omnia recurrant ad id unde defecerunt, sicut Origeni visum est, sed ea omnia quae recurrunt. Non enim recurrunt ad Deum a quo defecerunt, qui sempiterno igne punientur, quamvis omnia deficientia sic ordinentur, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, quia et illi qui non recurrunt congruentissime in poena sunt. Alio loco: Nemo fere, inquam, de scarabeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant, cum hoc utrum verum sit multi dubitent, multi ne audiverint quidem.
8.1. In eadem urbe scripsi dialogum, in quo de anima multa quaeruntur ac disseruntur; id est unde sit, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, cum ad corpus venerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit. Sed quoniam quanta sit, diligentissime ac subtilissime disputatum est, ut eam, si possemus, ostenderemus corporalis quantitatis non esse et tamen magnum aliquid esse, ex hac una inquisitione totus liber nomen accepit, ut appellaretur: De animae quantitate.
8.2. In quo libro illud quod dixi: Omnes artes animam secum attulisse mihi videri, nec aliud quidquam esse id quod dicitur discere quam reminisci ac recordari, non sic accipiendum est, quasi ex hoc approbetur animam vel hic in alio corpore vel alibi sive in corpore sive extra corpus aliquando vixisse, et ea quae interrogata respondet, cum hic non didicerit, in alia vita ante didicisse. Fieri enim potest, sicut iam in hoc opere supra diximus, ut hoc ideo possit, quia natura intellegibilis est et connectitur non solum intellegibilibus, verum etiam immutabilibus rebus, eo ordine facta, ut cum se ad eas res movet quibus connexa est vel ad se ipsam, in quantum eas videt, in tantum de his vera respondeat. Nec sane omnes artes eo modo secum attulit ac secum habet; nam de artibus quae ad sensus corporis pertinent, sicut multa medicinae, sicut astrologiae omnia, nisi quod hic didicerit, non potest dicere. Ea vero quae sola intellegentia capit propter id quod dixi, cum vel a se ipsa vel ab alio fuerit bene interrogata, et recordata respondet.
8.3. Alio loco: Vellem, inquam, hinc plura dicere ac me ipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo, ubi videor dicere potius debuisse redderer Deo, cui me maxime debeo. Sed quoniam prius sibi ipse homo reddendus est, ut illic quasi gradu facto inde surgat atque attollatur ad Deum, sicut filius ille minor prius reversus est ad semet ipsum et tunc ait: Surgam et ibo ad patrem meum, ideo sic sum locutus. Denique mox addidi: Atque ita fieri amicum mancipium Domino. Quod ergo dixi: cui me maxime debeo, ad homines retuli; magis enim mihi me debeo quam hominibus ceteris, quamvis Deo magis quam mihi.
9.1. Cum adhuc Romae demoraremur, voluimus disputando quaerere unde sit malum. Et eo modo disputavimus ut, si possemus, id quod de hac re divinae auctoritati subditi credebamus, etiam ad intellegentiam nostram, quantum disserendo opitulante Deo agere possemus, ratio considerata et tractata perduceret. Et quoniam constitit inter nos diligenter ratione discussa, malum non exortum nisi ex libero voluntatis arbitrio, tres libros quos eadem disputatio peperit appellati sunt: De libero arbitrio. Quorum secundum et tertium in Africa, iam Hippone Regio presbyter ordinatus, sicut tunc potui, terminavi.
9.2. In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones, quas vel enodare non poteram vel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte vel ex omnibus earumdem quaestionum partibus, in quibus non apparebat quid potius congrueret veritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut, quodlibet eorum verum esset, laudandus crederetur, vel etiam ostenderetur Deus. Propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, et Deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt; eo modo volentes secundum suae impietatis errorem (Manichaei enim sunt) immutabilem quamdam et Deo coaeternam introducere naturam mali. De gratia vero Dei, qua suos electos sic praedestinavit, ut eorum qui iam in eis utuntur libero arbitrio ipse etiam praepararet voluntates, nihil in his libris disputatum est propter hanc propositam quaestionem. Ubi autem incidit locus ut huius gratiae fieret commemoratio, transeunter commemorata est; non, quasi inde ageretur, operosa ratiocinatione defensa. Aliud est enim quaerere, unde sit malum, et aliud est quaerere, unde redeatur ad pristinum vel ad maius perveniatur bonum.
9.3. Quapropter novi haeretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari asserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam, quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. Dixi quippe in primo libro: Malefacta iustitia Dei vindicari, et addidi: Non enim iuste vindicarentur, nisi fierent voluntate. Item cum ipsam bonam voluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut omnibus corporeis et externis bonis merito anteponeretur, dixi: Vides igitur iam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono. Quid enim tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est? Et alio loco: Quid ergo causae est, inquam, cur dubitandum putemus, etiam si numquam antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem et miseram mereri ac degere? Item alio loco: Ex quo conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae fugacibus rebus velit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei, quam ipsum velle, sit habere quod voluit. Itemque alibi dixi: Hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit, in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. Et alio loco: Quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit. Et in libro secundo: Homo enim ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte vivere cum vult potest. Et alio loco dixi: Recte fieri non posse nisi eodem libero voluntatis arbitrio. Et in libro tertio: Quid opus est quaeri, inquam, unde iste motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum non nisi animi et voluntarium et ob hoc culpabilem esse fateamur, omnisque de hac re disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito voluntatem nostram ad perfruendum sempiterno bono a lapsu temporalium convertamus? Et alio loco: Optime, inquam, de te veritas clamat. Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate quam ipsa voluntas est. Ea enim prorsus nullo intervallo mox ut volumus praesto est. Item alio loco: Si enim tu laudaris, inquam, videndo quid facere debeas, cum id non videas nisi in illo qui est incommutabilis veritas, quanto magis ille qui et velle praecepit et posse praebuit et non impune nolle permisit? Deinde subiunxi dicens: Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet facit. Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet. Et iterum: Quae tandem esse poterit, inquam, ante voluntatem causa voluntatis? Aut enim et ipsa voluntas est, et a radice ista voluntatis non receditur, aut non est voluntas, et peccatum nullum habet. Aut igitur voluntas est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi, nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non ergo est cui recte imputetur nisi volenti. Et paulo post: Quis, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem, caveri igitur potest. Quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius usus est. Cui libro cum respondissem, titulum libri mei esse volui: De natura et gratia.
9.4. In his atque huiusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani, vel putare possunt, suam nos tenuisse sententiam. Sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est qua et peccatur et recte vivitur; quod his verbis egimus. Voluntas ergo ipsa nisi Dei gratia liberetur a servitute, qua facta est serva peccati, et ut vitia superet adiuvetur, recte pieque vivi a mortalibus non potest. Et hoc divinum beneficium quo liberatur nisi eam praeveniret, iam meritis eius daretur et non esset gratia, quae utique gratis datur. Quod in aliis opusculis nostris satis egimus, istos inimicos huius gratiae novos haereticos refellentes; quamvis et in his libris, qui non contra illos omnino, quippe illi nondum erant, sed contra Manichaeos conscripti sunt de libero arbitrio, non omnimodo de ista Dei gratia reticuimus, quam nefanda impietate conantur auferre. Diximus quippe in secundo libro: non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est Deo; et paulo post: Virtutes, inquam, quibus recte vivitur, magna bona sunt, species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt, potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur, ceteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus, nemo autem bene utendo male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis, et magis in mediis quam in minimis bonis, sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset. Et alio loco: Tu tantum, inquam, pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum vel sentienti vel intellegenti vel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex Deo. Itemque alio loco dixi: Sed quoniam non sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest, porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Iesum Christum, firma fide teneamus.
9.5. Et in libro tertio, cum dixissem illud, quo et Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoravi: Quis enim, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem, caveri igitur potest, continuo secutus adiunxi: Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur et corrigenda iudicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus. Ait enim Apostolus: " Misericordiam consecutus sum quia ignorans feci " ; ait et Propheta: " Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris " . Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest. Nam unde sunt illae voces: " Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago " ; et illud: " Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non " , et illud: " Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis " . Sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, aliter esset. Nunc autem quia ita est, non est bonus nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem debere esse se videt. Poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena, si iusta est, peccati poena est et supplicium nominatur. Si autem iniusta poena est, quoniam poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam iniustus dominator aut subripere hominem potuit velut ignoranti Deo, aut extorquere invito tamquam invalidiori vel terrendo vel confligendo, ut hominem iniusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena iusta de damnatione hominis veniat. Et alio loco: Approbare, inquam, falsa pro veris ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur.
9.6. Ecce tam longe antequam Pelagiana heresis exstitisset, sic disputavimus, velut iam contra illos disputaremus. Cum enim omnia bona dicerentur ex Deo, id est et magna et media et minima, in mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus, sed tamen tale est, ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus eius iam virtus est, quae in magnis repperitur bonis, quibus male uti nullus potest. Et quia omnia bona, sicut dictum est, et magna et media et minima ex Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quae virtus est et in magnis numeratur bonis. Deinde dictum est: ex qua miseria peccantibus iustissime inflicta, liberet Dei gratia, quia sponte homo, id est libero arbitrio, cadere potuit non etiam surgere. Ad quam miseriam iustae damnationis pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae, nec ab isto malo quisquam, nisi Dei gratia, liberatur. Quam miseriam Pelagiani nolunt ex iusta damnatione descendere, negantes originale peccatum. Quamvis ignorantia et difficultas etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus sed laudandus esset Deus, sicut in eodem libro tertio disputavimus. Quae disputatio contra Manichaeos habenda est, qui non accipiunt Scripturas sanctas Veteris Instrumenti, in quibus peccatum originale narratur, et quidquid inde in Litteris Apostolicis legitur, detestabili impudentia immissum fuisse contendunt a corruptoribus Scripturarum, tamquam non fuerit ab Apostolis dictum. Contra Pelagianos autem hoc defendendum est quod utraque Scriptura commendat, quam se accipere profitentur.
10.1. Iam vero in Africa constitutus, scripsi duos libros De Genesi contra Manichaeos. Quamvis enim in superioribus libris quidquid disputavi, unde ostenderem Deum summe bonum et immutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum nec ullam esse naturam malam sive substantiam, in quantum natura est atque substantia, adversus Manichaeos nostra invigilaret intentio, isti tamen duo libri apertissime adversus eos editi sunt in defensionem Veteris Legis, quam vehementi studio vesani erroris oppugnant: in primo ab eo quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, donec septem peragantur dies, ubi legitur Deus requievisse in die septimo. In secundo autem, ab eo quod scriptum est: Hic liber creaturae caeli et terrae, donec Adam et mulier eius dimissi sunt de paradiso, et custodia posita est ligno vitae. Deinde in fine libri errori Manichaeorum fidem catholicae veritatis opposui, quid illi dicant et nos quid dicamus breviter aperteque complectens.
10.2. Quod vero dixi: Illud autem lumen non irrationalium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta implenda convertunt, quod omnes homines possunt si velint, non existiment novi haeretici Pelagiani secundum eos esse dictum. Verum est enim omnino, omnes homines hoc posse si velint; sed praeparatur voluntas a Domino, et tantum augetur munere caritatis ut possint, quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni. Quod vero ibi legitur benedictionem Dei, qua dictum est: Crescite et multiplicamini in carnalem fecunditatem post peccatum conversam esse credendam; si non potest alio modo dictum videri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines nisi peccassent, omnino non approbo. Illud etiam non est consequens, ut ideo intellegatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum et omnibus avibus et omnibus serpentibus in libro Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et volatilia quae solis carnibus vivere videantur. Fieri enim posset ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter oboedientiam, qua ipsi homines Deo sine ulla iniquitate servirent, mererentur omnes bestias et aves omni modo habere servientes. Item movere potest quomodo dixerim de populo Israel: Adhuc corporali circumcisione et sacrificiis, tamquam in mari gentium populus ille legi serviebat quandoquidem apud gentes sacrificare non poterant, sicut eos et nunc videmus sine sacrificiis remansisse, nisi forte quod per Pascha immolant ovem, hoc in sacrificio deputetur.
10.3. In secundo etiam libro illud quod posui nomine pabuli significari posse vitam, cum melioris interpretationis codices non habeant pabulum, sed faenum, non satis apte dictum videtur. Non enim congruit faeni nomen significationi vitae quomodo pabuli. Item non videor recte appellasse verba prophetica quibus scriptum est: Quid superbit terra et cinis?, quia non in eius libro legitur, quem certi simus appellandum esse Prophetam. Nec illud Apostoli ubi adhibet testimonium de Genesi dicens: Factus est primus homo Adam in animam viventem, sicut ille voluit intellexi, cum exponerem quod scriptum est. Insufflavit Deus in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam, vel in animam viventem. Apostolus enim ad hoc adhibuit illud testimonium, ut probaret esse corpus animale; ego autem hinc putavi esse monstrandum animalem factum prius hominem, non corpus hominis solum. Quod autem dixi: nulli naturae nocere peccata nisi sua, ideo dixi, quoniam iusto qui nocet non ei vere nocet, quando quidem etiam mercedem eius auget in caelis, sibi autem peccando vere nocet, quia propter ipsam voluntatem nocendi recipiet id, quod nocuit. Possunt sane Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam, et ideo dicere parvulis aliena non nocuisse peccata, quia dixi: nulli naturae nocere peccata nisi sua, non intuentes ideo parvulos, qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, quia in primis hominibus natura humana peccavit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuere peccata nisi sua. Per unum quippe hominem, in quo omnes peccaverunt, peccatum intravit in mundum; non enim nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere nisi sua. Item in eo quod paulo post dixi: nullum esse malum naturale, possunt quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine vitio primitus condita est; ipsa enim vere ac proprie natura hominis dicitur. Translato autem verbo utimur, ut naturam dicamus etiam qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit Apostolus: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri.
11.1. Deinde, ut supra commemoravi, sex libros De musica scripsi, quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo cognitione digna versatur, quomodo a corporalibus et spiritalibus, sed mutabilibus numeris, perveniatur ad immutabiles numeros, qui iam in ipsa sunt immutabili veritate, et sic invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur. Quod qui non possunt et tamen ex fide Christi vivunt, ad illa certius atque felicius conspicienda post hanc vitam veniunt. Qui autem possunt, si desit eis fides Christi qui unus Mediator est Dei et hominum, cum tota sapientia sua pereunt.
11.2. In hoc libro illud quod dixi: Corpora enim tanto meliora sunt quanto numerosiora talibus numeris, anima vero istis quae per corpus accipit carendo fit melior, cum sese avertit a carnalibus sensibus, et divinis Sapientiae numeris reformatur, non sic accipiendum est, quasi non sint futuri numeri corporales in corporibus incorruptibilibus et spiritalibus, cum multo speciosiora et decentiora futura sint, aut anima eos sensura non sit, quando erit optima, quemadmodum hic eis carendo fit melior. Hic enim opus habet avertere se a carnalibus sensibus ad intellegibilia capienda, quia infirma est et minus idonea utrisque simul adhibere intentionem suam; et in his corporalibus nunc illecebra cavenda est, quamdiu anima illici ad delectationem turpem potest. Tunc autem tam firma erit atque perfecta, ut numeris corporalibus non avertatur a contemplatione Sapientiae, et ita sentiat eos ut non illiciatur ab eis, nec eis carendo fiat melior; sed ita sit bona et recta, ut nec latere possint eam nec occupare.
11.3. Item quod dixi: Haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinae stabilitati certo suo tempore atque ordine hoc corpus fuerit restitutum, non ita dictum putetur, quasi non sint futura post resurrectionem corpora meliora, quam primorum hominum in paradiso fuerunt, cum illa iam non sint alenda corporalibus alimentis, quibus alebantur ista; sed pristina stabilitas hactenus accipienda est, quatenus aegritudinem ita nullam corpora illa patientur, sicut nec ista pati possent ante peccatum.
11.4. Alio loco: Laboriosior est, inquam, huius mundi amor. Quod enim in illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non invenit, quoniam rerum transitu completur infima pulchritudo, et quod in illa imitatur constantiam, a summo Deo per animam traicitur, quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis quam est ea quae et tempore et locis. Haec verba, si eo modo accipi possunt, ut non intellegatur infima pulchritudo nisi in corporibus hominum omniumque animalium, quae cum sensu corporis vivunt, ratio manifesta defendit. Hoc quippe in ea pulchritudine imitatur constantiam, quod in compage sua manent eadem corpora, in quantum manent, id autem a summo Deo in ea per animam traicitur. Anima quippe ipsam compagem tenet, ne dissolvatur et diffluat; quod videmus in corporibus animalium anima discedente contingere. Si autem infima pulchritudo in omnibus corporibus intellegatur, cogit ista sententia etiam ipsum mundum animal credere, ut etiam in ipsum, quod in illo imitatur constantiam, a summo Deo per animam traiciatur. Sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit aliique philosophi plurimi, nec ratione certa indagare potui, nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi posse cognovi. Unde tale aliquid a me dictum quo id accipi possit, etiam in libro De immortalitate animae temere dictum notavi, non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec verum esse comprehendo, quod sit animal mundus. Hoc sane inconcusse retinendum esse non dubito, Deum nobis non esse istum mundum, sive anima eius ulla sive nulla sit, quia si ulla est, ille qui eam fecit est Deus noster, si autem nulla est, nullorum Deus potest esse iste, quanto minus noster. Esse tamen spiritalem vitalemque virtutem, etiam si non sit animal mundus, quae virtus in angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum Deo servit et a quibus non intellegitur, rectissime creditur. Angelorum autem sanctorum nomine, omnem sanctam creaturam spiritalem in Dei secreto atque occulto ministerio constitutam nunc appellaverim; sed spiritus angelicos sancta Scriptura nomine animarum significare non solet. Proinde in eo quod circa finem libri huius dixi: Rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum legem ipsam Dei, sine qua folium de arbore non cadit, et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes, usque ad terrena et inferna iura transmittunt, non video quemadmodum vocabulum animarum secundum Scripturas sanctas positum possit ostendi, quandoquidem hic nonnisi angelos sanctos intellegi volui, quos habere animas nusquam me legisse in divinis eloquiis canonicis recolo.
- Per idem tempus scripsi librum cuius est titulus: De magistro, in quo disputatur et quaeritur et invenitur, magistrum non esse qui docet hominem scientiam nisi Deum, secundum illud etiam quod in Evangelio scriptum est: Unus est Magister vester Christus. Hic liber sic incipit: Quid tibi videmur efficere velle cum loquimur?
13.1. Tunc etiam De vera religione librum scripsi, in quo multipliciter et copiosissime disputatur unum verum Deum, id est Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, religione vera colendum, et quanta misericordia eius per temporalem dispensationem concessa sit hominibus christiana religio, quae vera religio est, et ad eumdem cultum Dei quemadmodum sit homo quadam sua vita coaptandus. Maxime tamen contra duas naturas Manichaeorum liber hic loquitur.
13.2. In hoc libro quodam loco: Sit, inquam, tibi manifestum atque perceptum, nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam aut corpus aut phantasmata sua. Hic animam pro universa creatura incorporali posui non loquens more Scripturarum, quae animam, quando non translato verbo utuntur, nescio utrum velint intellegi nisi eam qua vivunt animalia mortalia, in quibus et homines sunt, quamdiu mortales sunt. Paulo post autem eumdem sensum melius sum breviusque complexus, ubi dixi: Non ergo creaturae potius quam Creatori serviamus nec evanescamus in cogitationibus nostris , et perfecta religio est. Creaturam quippe uno nomine utramque, id est spiritalem corporalemque, significavi. Restat quod ibi dixi: aut phantasmata sua; propter quod hic dixi: nec evanescamus in cogitationibus nostris.
13.3. Item quod dixi: Ea est nostris temporibus christiana religio, quam cognoscere ac sequi securissima et certissima salus est, secundum hoc nomen dictum est, non secundum ipsam rem, cuius hoc nomen est. Nam res ipsa, quae nunc christiana religio nuncupatur, erat et apud antiquos nec defuit ab initio generis humani, quo- usque ipse Christus veniret in carne, unde vera religio, quae iam erat, coepit appellari christiana. Cum enim eum post resurrectionem ascensionemque in caelum coepissent Apostoli praedicare, et plurimi crederent, primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt discipuli " Christiani ". Propterea dixi: Haec est nostris temporibus christiana religio, non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc nomen accepit.
13.4. Alio loco: Intende igitur, inquam, in haec quae sequuntur, diligenter et pie, quantum potes, tales enim adiuvat Deus. Quod non ita intellegendum est, quasi tantummodo tales adiuvet, cum adiuvet etiam non tales ut sint tales, id est ut diligenter et pie quaerant; tales autem adiuvat ut inveniant. Itemque alibi: Deinde, inquam, iam erit consequens, ut post mortem corporalem, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati. Quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis, quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non vergeret senectutis. Huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum. Sed habebit amplius ut nec alimentis corporalibus sustentetur, sed ad sufficientiam vivificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum vivificantem, qua causa etiam spiritale erit. Illud autem quod primum fuit, quamvis non moriturum nisi homo peccasset, tamen animale factum est, hoc est in animam viventem.
13.5. Et alibi: Usque adeo, inquam, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Potest videri falsa haec definitio; sed si diligenter discutiatur, invenietur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio De libero arbitrio. Quamvis et illa quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur, quia vel a nescientibus vel a coactis perpetrantur, non omnimodo possunt sine voluntate committi, quoniam et ille qui peccat ignorans voluntate utique peccat, quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum, et ille qui concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult, sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult, liber scilicet iustitiae servusque peccati. Et illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur etiam " voluntarium ", quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium. Non itaque falsum est quod dixi: Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Ideo gratia Dei non solum reatus omnium praeteritorum solvitur in omnibus qui baptizantur in Christo, quod fit Spiritu regenerationis, verum etiam in grandibus voluntas ipsa sanatur et praeparatur a Domino, quod fit spiritu fidei et caritatis.
13.6. Alio loco in eo quod dixi de Domino Iesu Christo: Nihil egit vi, sed omnia suadendo et monendo, non mihi occurrerat quod vendentes et ementes flagellando eiecit de templo. Sed quid hoc, aut quantum est? Quamvis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed vi potestatis eiecerit? Item alio loco: Prius, inquam, isti sequendi sunt, qui unum Deum summum, solum, verum Deum et solum colendum esse dicunt. Si apud hos veritas non eluxerit, tum demum migrandum est. Quod ita potest videri dictum, quasi de huius religionis veritate dubitaverim. Dixi autem sicut ei congruebat ad quem scribebam. Sic enim dixi: Si apud hos veritas non eluxerit, nihil dubitans quod apud eos elucesceret, quemadmodum ait Apostolus: Si Christus non resurrexit, non utique dubitans quod resurrexerit.
13.7. Item quod dixi: Nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper visibilia quaereret, et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit , verum est quidem; non enim nunc usque, cum manus imponitur baptizatis, sic accipiunt Spiritum Sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium, aut nunc usque ad umbram transeuntium praedicatorum Christi sanantur infirmi, et si qua talia tunc facta sunt, quae postea cessasse manifestum est. Sed non sic accipiendum est quod dixi, ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. Nam ego ipse, quando istum ipsum librum scripsi, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem civitate caecum illuminatum fuisse iam noveram et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere nec ea quae cognoscimus, enumerare possimus.
13.8. Et alio loco illud quod dixi: Sicut ait Apostolus: " Omnis ordo a Deo est ", non eisdem verbis hoc dixit Apostolus, quamvis eadem videatur esse sententia. Ait quippe ille: Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Et alibi: Prorsus, inquam, nemo nos fallat, quidquid recte vituperatur, in melioris comparatione respuitur. Hoc de substantiis atque naturis dictum est, inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis. Itemque alibi: Sed nec sic quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres vel filii vel coniuges vel quique cognati, aut affines aut cives, nam et ista dilectio temporalis est. Non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur. Hunc sensum prorsus improbo, quem iam et superius improbavi in primo libro De Genesi contra Manichaeos. Ad hoc enim ducit, ut credantur illi coniuges primi non generaturi posteros homines nisi peccassent; tamquam necesse fuerit ut morituri gignerentur, si de concubitu maris et feminae gignerentur. Nondum enim videram fieri potuisse, ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in deterius humana natura, ac per hoc, si et in parentibus et in filiis fecunditas felicitasque mansisset, usque ad certum sanctorum numerum, quem praedestinavit Deus, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sed cum viventibus regnaturi. Essent ergo etiam istae cognationes atque affinitates, si nullus delinqueret nullusque moreretur.
- 9, Item alio loco: Ad unum Deum tendentes, inquam, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus. In his verbis meis ratio quae reddita est, unde sit dicta religio, plus mihi placuit. Nam non me fugit aliam nominis huius originem exposuisse latini sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod religitur. Quod verbum compositum est a legendo, id est eligendo, ut ita latinum videatur " religo " sicut " eligo ".
Chapter 2 of 4