Liber I, Capita 14–27
14.1. Iam vero apud Hipponem Regium presbyter scripsi librum De utilitate credendi ad amicum meum, quem deceptum a Manichaeis adhuc eo errore noveram detineri, et irridere in catholicae fidei disciplina, quod iuberentur homines credere, non autem quid esset verum certissima ratione docerentur. In hoc libro dixi: In quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc christiano uti fas non est, quale vel sabbatum est vel circumcisio vel sacrificia et si quid huiusmodi est; tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est ad verbum, nihil autem salubrius quam spiritu revelari. Inde est: " Littera occidit, spiritus autem vivificat ". Sed aliter exposui verba ista apostoli Pauli et, quantum mihi videtur, vel potius ipsis rebus apparet, multo convenientius in eo libro qui inscribitur: De spiritu et littera, quamvis non sit et sensus iste respuendus.
14.2. Item dixi: Duae sunt enim personae in religione laudabiles. Una eorum qui iam invenerunt, quos etiam beatissimos iudicari necesse est; alia eorum qui studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in via, qua tamen certissime pervenitur. In his verbis meis, si illi qui iam invenerunt quos in ipsa possessione iam esse diximus, sic accipiantur beatissimi, ut non in hac vita, sed in ea quam speramus et ad quam per fidei viam tendimus sint non habet iste sensus errorem. Ipsi enim iudicandi sunt quod quaerendum est invenisse, qui iam ibi sunt quo nos quaerendo et credendo, id est viam fidei tenendo, cupimus pervenire. Si autem in hac vita putantur esse isti vel fuisse, id verum esse non mihi videtur, non quia in hac vita nihil veri omnino inveniri potest, quod mente cernatur non fide credatur, sed quia tantum est quidquid est, ut non faciat beatissimos. Neque enim quod ait Apostolus: Videmus nunc per speculum in enigmate, et: Nunc scio ex parte, non cernitur mente; cernitur plane, sed beatissimos nondum facit. Illud enim beatissimos si facit quod ait: Tunc autem facie ad faciem, et: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Qui hoc invenerunt, ipsi dicendi sunt in beatitudinis possessione consistere, ad quam ducit via fidei quam tenemus, et quo credendo cupimus pervenire. Sed quinam sint illi beatissimi, qui iam sunt in ea possessione quo ducit haec via, magna quaestio est. Et angeli quidem sancti quod ibi sint, nulla quaestio est. Sed de sanctis hominibus iam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint iam in illa possessione consistere, merito quaeritur. Iam enim corpore quidem corruptibili, quo anima aggravatur, exuti sunt; sed adhuc exspectant etiam ipsi redemptionem corporis sui, et caro eorum requiescit in spe, nondum in futura incorruptione clarescit. Sed utrum ad contemplandam cordis oculis veritatem, sicut dictum est facie ad faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est disputando inquirere. Item quod dixi: Nam scire magna et honesta vel etiam divina, beatissimum est, ad eamdem beatitudinem referre debemus. In hac enim vita, quantumcumque id sciatur, nondum est beatissimum, quoniam incomparabiliter longe est amplius quod inde nescitur.
14.3. Et quod dixi: Multum interesse utrum aliquid mentis certa ratione teneatur, quod scire dicimus, an famae vel litteris credendum posteris utiliter commendetur; et paulo post: Quod scimus igitur debemus rationi, quod credimus auctoritati, non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore vereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus. Proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam Scriptura divina, non dubitemus dicere scire nos et quod percipimus nostri corporis sensibus et quod fide dignis credimus testibus, dum tamen inter haec et illud quid distet intellegamus.
14.4. Item quod dixi: Nemini dubium est omnes homines aut stultos esse aut sapientes, potest videri esse contrarium illi quod legitur in libro tertio De libero arbitrio: Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem. Sed illud ibi dictum est, ubi de primo homine quaerebatur, utrum sapiens fuerit factus an stultus an neutrum, quoniam nullo modo stultum dicere poteramus qui sine vitio factus est, cum sit stultitia magnum vitium; et sapientem quomodo diceremus qui potuit seduci, non satis apparebat. Ideoque ad compendium dicere volui: Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem. Intuebar quippe etiam parvulos, quos licet confiteamur trahere originale peccatum, tamen nec sapientes nec stultos possumus proprie dicere, nondum utentes libero arbitrio seu bene seu male. Nunc autem aut sapientes aut stultos esse omnes homines dixi, eos volens intellegi qui iam ratione utuntur, qua discernuntur a pecoribus ut homines sint, sicut dicimus beatos esse omnes homines velle. Numquid enim in hac sententia tam vera atque manifesta metuimus, ne intellegantur et parvuli qui hoc adhuc velle non possunt?
14.5. Alio loco, cum miracula commemorassem quae Dominus Iesus fecit cum hic esset in carne, adiunxi dicens: Cur, inquis, ista modo non fiunt? Atque respondi: Quia non moverent nisi mira essent, si autem solita essent, mira non essent. Hoc autem dixi, quia non tanta nec omnia modo, non quia nulla fiunt etiam modo.
14.6. In fine autem libri: Sed quoniam sermo iste noster, inquam, multo processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus, in quo memineris volo nondum me Manichaeos coepisse refellere, et illas nugas nondum invasisse neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperuisse, sed voluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam opinionem de veris Christianis malitiose aut imperite nobis insinuatam et erigere ad magna quaedam et divina discenda. Quare hoc volumen ita sese habeat, placatiore autem animo tuo facto ero fortassis in ceteris promptior. Haec non ita dixi, quasi nihil adversus Manichaeos adhuc scripsissem, vel nihil de doctrina catholica mandassem litteris, cum tot superius edita volumina de utraque re non me tacuisse testentur; sed in hoc libro ad illum scripto nondum Manichaeos refellere coeperam, et illas nugas nondum invaseram, neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperueram, quoniam sperabam hoc initio facto, ad eum ipsum me scripturum fuisse quae hic nondum scripseram.
15.1. Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manichaeos De duabus animabus, quarum dicunt unam partem Dei esse, alteram de gente tenebrarum, quam non condiderit Deus, et quae sit Deo coaeterna. Et has ambas animas, unam bonam alteram malam, in homine uno esse delirant; istam scilicet malam propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum; illam vero bonam ex adventitia Dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utramque miscuerit. Et omnia quidem bona hominis illi bonae animae, omnia vero mala illi malae animae tribuunt. In hoc libro illud quod dixi: Nullam esse qualemcumque vitam, quae non eo ipso quo vita est, et in quantum omnino vita est, ad summum vitae fontem principiumque pertineat, ita dixi, ut tamquam creatura ad Creatorem pertinere intellegatur, non autem de illo esse tamquam pars eius existimetur.
15.2. Item quod dixi: Nusquam scilicet, nisi in voluntate esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare propter parvulos, quos ideo negant habere peccatum quod eis in baptismo remittatur, quia nondum arbitrio voluntatis utuntur. Quasi vero peccatum, quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu eius implicatos, et ob hoc poenae obnoxios detineri, usquam esse potuit nisi in voluntate, qua voluntate commissum est, quando divini praecepti est facta transgressio. Potest etiam putari falsa esse ista sententia qua diximus: Nusquam nisi in voluntate esse peccatum, quia dixit Apostolus: Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Hoc enim peccatum usque adeo non est in voluntate, ut dicat: Quod nolo hoc facio. Quomodo ergo nusquam est nisi in voluntate peccatum? Sed hoc peccatum, de quo sic est locutus Apostolus, ideo peccatum vocatur, quia peccato factum est et poena peccati est; quando quidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in consequentibus dicens: Scio quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum: velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non. Perfectio quippe boni est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem quando bene vivitur non consentit voluntas. Verumtamen non perficit bonum, quia inest adhuc concupiscentia cui repugnat voluntas; cuius concupiscentiae reatus in baptismate solvitur, sed infirmitas manet, cui donec sanetur omnis fidelis qui bene proficit, studiosissime reluctatur. Peccatum autem quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intellegendum est, quod iusta damnatio consecuta est; hoc enim per unum hominem intravit in mundum. Quamquam et hoc peccatum quo consentitur peccati concupiscentiae non nisi voluntate committitur. Propter hoc et alio loco dixi: Non igitur nisi voluntate peccatur.
15.3. Itemque alio loco ipsam voluntatem definivi dicens: Voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid vel non amittendum vel adipiscendum. Quod propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio, qui primi in paradiso fuerunt humano generi origo mali, nullo cogente peccando, hoc est libera voluntate peccando, quia et scientes contra praeceptum fecerunt, et ille tentator suasit ut hoc fieret, non coegit. Nam et qui nesciens peccavit, non incongruenter nolens peccasse dici potest, quamvis et ipse quod nesciens fecit, volens tamen fecit; ita nec ipsius esse potuit sine voluntate peccatum. Quae voluntas utique, sicut definita est, animi motus fuit cogente nullo ad aliquid vel non amittendum vel adipiscendum. Quod enim si noluisset non fecisset, non coactus est facere. Quia voluit ergo fecit, etiamsi non quia voluit peccavit, nesciens peccatum esse quod fecit. Ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntate facti non voluntate peccati, quod tamen factum peccatum fuit; hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere nec tamen facit, utique volens peccat, quoniam qui potest resistere non cogitur cedere. Qui vero cogenti cupiditati bona voluntate resistere non potest, et ideo facit contra praecepta iustitiae, iam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est.
15.4. Itemque definitio peccati qua diximus: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere, propterea vera est, quia id definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Nam quando tale est ut idem sit et poena peccati, quantum est quod valet voluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? In tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur voluntas. Alioquin tota cupiditas quam voluntas proprie nuncupanda est, quae non est, sicut Manichaei desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae vitium a quo non sanamur nisi gratia Salvatoris. Quod si quisquam dicit etiam ipsam cupiditatem nihil esse aliud quam voluntatem, sed vitiosam peccatoque servientem, non resistendum est nec de verbis, cum res constet, controversia facienda. Etiam sic enim ostenditur sine voluntate nullum esse peccatum sive in opere sive in origine.
15.5. Rursus in eo quod dixi: Iam quaerere poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam voluntatem. Si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat et ideo nullo modo malum. Cur ergo, inquiunt, peccatum dicitis parvulorum, quorum voluntatem non tenetis ream? Respondetur non eos proprietate voluntatis, sed origine reos teneri. Omnis enim homo terrenus quid est origine nisi Adam? Porro autem Adam habebat utique voluntatem, qua voluntate cum peccasset, peccatum per eum intravit in mundum.
15.6. Itemque in eo quod dixi: Natura esse malae animae nullo modo queunt, si quaeritur quomodo accipiamus quod ait Apostolus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et ceteri; respondemus naturam in his verbis meis me intellegi voluisse illam, quae proprie natura dicitur, in qua sine vitio creati sumus. Nam ista propter originem natura appellatur, quae origo utique habet vitium, quod est contra naturam. Et iterum in eo quod dictum est: Peccati reum teneri quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et insaniae est; cur ergo, inquiunt, parvuli tenentur rei? Respondetur, quia ex eius origine tenentur qui non fecit quod facere potuit, divinum scilicet servare mandatum. Quod autem dixi: Illae animae quidquid faciunt, si natura non voluntate faciunt, id est si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus, propterea non perturbat de parvulis quaestio, quia ex illius origine rei tenentur qui voluntate peccavit, quando libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi non carebat, eique ab opere malo abstinendi summa potestas erat. Quod Manichaei de tenebrarum gente non dicunt, quam fabulosissime inducunt, eamque naturam semper malam numquam bonam fuisse contendunt.
15.7. Illud autem quaeri potest quomodo dixerim: Etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato sed natura deditae nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore vicinitate contingunt, non illas ideo malas haberi oportere, quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus; quandoquidem de illis hoc dixi, de quibus superius loqui coeperam dicens: Quamquam etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum nos illici ad turpia, non inde conficiunt aut illas natura malas esse aut istas summum bonum. De his enim disputationem usque ad hunc locum perduxi, ubi dixi: Etiam si sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato sed natura deditae et cetera. Quaeri ergo potest, cur dixerim quod interim incertum est, cum prorsus dubitare non debuerim non esse tales animas. Sed hoc ideo dixi, quia expertus sum qui dicerent diabolum et angelos eius bonos esse in genere suo et in ea natura, in qua eos creavit Deus ordine proprio tales quales sunt, sed nobis malum esse, si illiciamur et seducamur ab eis, si autem caveamus eos atque vincamus, decorum atque gloriosum. Et hoc qui dicunt videntur sibi, ut id probent, de Scripturis adhibere idonea testimonia: vel illud quod scriptum est in libro Iob, cum diabolus describeretur: Hoc est initium figmenti Domini quod fecit ad illudendum ab angelis suis, vel illud in Psalmo centesimo tertio: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Quam quaestionem, quae non adversus Manichaeos qui hoc non sentiunt sed adversus alios qui hoc sentiunt suscipienda esset atque solvenda, pertractare atque enodare tunc nolui, ne librum multo quam vellem facerem longiorem, cum viderem etiam si hoc concederetur, tamen debere Manichaeos ac iam posse convinci introducentes insanissimo errore naturam mali aeterno bono coaeternam. Ideo ergo dixi quod interim incertum est, non quod ego inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita sapere inveneram, nondum esset ista quaestio dissoluta; quam tamen in aliis longe posterioribus libris meis De Genesi ad litteram secundum Scripturas sanctas quanta potui manifestatione dissolvi.
15.8. Alio loco: Propterea, inquam, corporea diligendo peccamus, quia spiritalia diligere et iustitia iubemur et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus. Ubi quaeri potest, cur natura et non gratia possumus dixerim. Sed contra Manichaeos de natura quaestio versabatur. Et utique id agit gratia, ut sanata natura, quod vitiata non potest, possit per eum qui venit quaerere et salvum facere quod perierat. Quam tamen gratiam etiam tunc recolens oravi pro familiarissimis meis, qui mortifero illo adhuc tenebantur errore, et dixi: Deus magne, Deus omnipotens, Deus summae bonitatis, quem inviolabilem atque incommutabilem credi atque intellegi fas est, Trina Unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex oro expertus in me misericordiam tuam, ne homines, cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas. Sic utique orans, iam fide retinebam, non solum conversos ad Deum gratia eius adiuvari ut proficiant ac perficiantur, ubi adhuc dici potest pro merito conversionis illorum istam dari gratiam, verum etiam ut convertantur ad Deum, ad ipsam Dei gratiam pertinere, quando quidem pro eis oravi qui erant ab illo nimis aversi, atque ut ad illum converterentur oravi.
16.1. Eodem tempore presbyterii mei contra Fortunatum quemdam Manichaeorum presbyterum disputavi, qui plurimum temporis apud Hipponem vixerat seduxeratque tam multos, ut propter illos ibi eum delectaret habitare. Quae disputatio nobis altercantibus excepta est a notariis, veluti gesta conficerentur; nam et diem habet et consulem. Hanc in librum memoriae mandandum conferre curavimus. Versatur ibi quaestio unde sit malum, me asserente exortum fuisse hominis malum ex libero voluntatis arbitrio, illo autem naturam mali Deo coaeternam persuadere moliente. Sed consequenti die tandem confessus est, nihil se adversus nos invenire quod diceret. Nec sane catholicus factus est, sed tamen ab Hippone discessit.
16.2. In hoc libro illud quod dixi: Animam dico factam a Deo ut cetera omnia quae a Deo facta sunt, et inter illa quae Deus omnipotens fecit principalem locum datum esse animae, ita dixi ut hoc generaliter de universa creatura rationali accipi vellem, quamvis in Scripturis sanctis animas dictas esse angelorum aut non omnino aut non possit facile repperiri, sicut supra iam diximus.. Item alio loco: Ego dico, inquam, peccatum non esse, si non propria voluntate peccetur. Ubi peccatum illud intellegi volui, quod non est etiam poena peccati; nam de tali poena dixi alibi in eadem disputatione quod dicendum fuit. Itemque dixi: Ut postea eadem ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subiciatur nobis in resurrectione, et nulla adversitate nos quatiat, quominus legem et divina praecepta servemus. Quod non ita est accipiendum, tamquam et in illo Dei regno, ubi incorruptibile atque immortale corpus habebimus, de Scripturis divinis lex et praecepta sumenda sint, sed quia perfectissime ibi lex aeterna servabitur, et illa duo praecepta de diligendo Deo et proximo, non in lectione, sed in ipsa perfecta et sempiterna dilectione tenebimus.
Per idem tempus coram episcopis hoc mihi iubentibus, qui plenarium totius Africae concilium Hippone Regio agebant, De fide ac Symbolo presbyter disputavi. Quam disputationem nonnullis eorum qui nos familiarius diligebant studiosissime instantibus in librum contuli; in quo de rebus ipsis ita disseritur, ut tamen non fiat verborum illa contextio, quae tenenda memoriter competentibus traditur. In hoc libro, cum de resurrectione carnis ageretur: Resurget, inquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. Quod cui videtur incredibile, qualis sit nunc caro attendit, qualis autem futura sit non considerat, quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis sed tantum corpus et cetera, quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit Apostolus, cum inde loqueretur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore Domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, verum etiam manibus tractandus apparuit, carnemque se habere etiam sermone firmavit dicens: Palpate et videte quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me videtis habere. Unde constat Apostolum non carnis substantiam negasse in Dei regno futuram, sed aut homines qui secundum carnem vivunt carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. Nam cum dixisset: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo quid dixerit continuo subdidisse: Neque corruptio incorruptionem possidebit. De qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter quantum potui me disseruisse repperiet, quisquis De civitate Dei librum legerit novissimum.
Cum de Genesi duos libros contra Manichaeos condidissem, quoniam secundum allegoricam significationem Scripturae verba tractaveram, non ausus naturalium rerum tanta secreta ad litteram exponere, hoc est quemadmodum possent secundum historicam proprietatem quae ibi dicta sunt accipi, volui experiri in hoc quoque negotiosissimo ac difficillimo opere quid valerem; sed in Scripturis exponendis tirocinium meum sub tanta sarcinae mole succubuit, et nondum perfecto uno libro ab eo quem sustinere non poteram labore conquievi. Sed in hoc opere, cum mea opuscula retractarem, iste ipse ut erat imperfectus venit in manus, quem neque edideram et abolere decreveram, quoniam scripsi postea duodecim libros quorum titulus est: De Genesi ad litteram. In quibus quamvis multa quaesita potius quam inventa videantur, tamen eis iste nullo modo est comparandus. Verum et hunc posteaquam retractavi manere volui, ut esset index, quantum existimo, non inutilis rudimentorum meorum in enucleandis atque scrutandis divinis eloquiis; eiusque titulum esse volui: De Genesi ad litteram imperfectus. Inveni quippe eum usque ad haec verba dictatum: Pater tantum Pater est, nec Filius aliud est quam Filius; quia et cum dicitur similitudo Patris, quamquam ostendat nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est Pater, si habet similitudinem. Post haec repetivi verba Scripturae rursus consideranda atque tractanda: Et dixit Deus: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram". Huc usque dictatum librum imperfectum reliqueram. Quod autem ibi sequitur addendum putavi cum eum retractarem; nec sic tamen perfeci, sed hoc quoque addito imperfectum reliqui. Si enim perfecissem, saltem de omnibus operibus et verbis Dei, quae ad sextum diem pertinent, disputassem. In hoc libro ea notare quae mihi displicent, vel defendere quae aliis non bene intellecta displicere possunt, superfluum mihi visum est. Breviter enim potius admoneo, ut illi duodecim libri legantur, quos longe postea episcopus feci, et ex ipsis de isto iudicetur.
19.1. Per idem tempus De sermone Domini in monte secundum Matthaeum duo volumina scripsi. In quorum primo propter id quod scriptum est: Beati pacifici quoniam ipsi filii Dei vocabuntur , Sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperat Deo. Quod merito movet quomodo dixerim. Non enim cuiquam provenire in hac vita potest, ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris, quando quidem etiamsi ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum eius laberetur assensum, non ideo tamen illa non repugnaret. Hoc ergo quod dictum est: Nullum esse motum adversus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis, domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque veniatur.
19.2. Proinde quod alio loco, cum eamdem sententiam evangelicam repetens dixissem: Beati pacifici quoniam ipsi filii Dei vocabuntur, adiunxi dicens: Et ista quidem in hac vita compleri possunt, sicut completa esse in Apostolis credimus, sic accipiendum est, non ut in Apostolis hic viventibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse, sed hactenus hic ista posse compleri, quatenus in Apostolis credimus esse completa, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac vita potest esse perfectio. Non enim dictum est: ista in hac vita compleri possunt, nam completa esse in Apostolis credimus, sed dictum est: sicut completa esse in Apostolis credimus, ut ita compleantur sicut in illis completa sunt, id est quadam perfectione, cuius capax est ista vita, non sicut complenda sunt illa quam speramus pace plenissima, quando dicetur: Ubi est, mors, contentio tua?
19.3. Alio loco quod interposui testimonium: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, nondum intellexeram de Christo proprie verius accipi. Aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Eliseus quam fuit in Elia. Item quod scriptum est: Iota unum aut unus apex non transiet a lege donec omnia fiant, cum exponerem, dixi: nihil posse aliud intellegi nisi vehementem perfectionis expressionem. Ubi merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit intellegi, ut tamen verum sit, neminem iam utentem voluntatis arbitrio hic vivere sine peccato. A quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt universa divina mandata? Sed in eisdem mandatis est etiam quod iubemur dicere: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, quam orationem usque in finem saeculi tota dicit Ecclesia. Omnia ergo mandata facta deputantur, quando quidquid non fit ignoscitur.
19.4. Sane quod ait Dominus: Quicumque solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic, et cetera, usque ad eum locum ubi ait: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum; multo melius et convenientius exposui in aliis posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere longum est. Ad hoc autem iste ibi perducitur sensus, ut eorum sit iustitia maior quam scribarum et pharisaeorum qui dicunt et faciunt. De scribis quippe et Pharisees alio loco ipse Dominus ait: Dicunt enim et non faciunt. Illud etiam melius intelleximus postea quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo. Codices enim Graeci non habent sine causa, sicut hic positum est, quamvis idem ipse sit sensus. Illud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo, quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri non peccato irascitur, sine causa irascitur.
19.5. Item quod dixi: Hoc et de patre et de matre et de ceteris vinculis sanguinis intellegendum est, ut in eis oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est, ita sonat, quasi non essent futurae istae necessitudines, si nullo naturae humanae praecedente peccato nemo moreretur, quem sensum iam superius improbavi. Essent enim profecto cognationes et affinitates, etiamsi originali nullo existente peccato, sine morte cresceret et multiplicaretur genus humanum. Ac per hoc aliter solvenda quaestio est, cur Dominus praeceperit diligendos inimicos, cum alio loco praecipiat odio habendos et parentes et filios, non sicut hic soluta est, sed sicut eam posterius saepe solvimus, id est ut diligamus inimicos lucrandos regno Dei, et oderimus in propinquis si impediunt a regno Dei.
19.6. Item de praecepto quo prohibetur uxor dimitti, nisi propter fornicationem hic quidem scrupulosissime disputavi. Sed quam velit Dominus intellegi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem, utrum eam quae damnatur in stupris an illam de qua dicitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te, in qua utique et ista est (neque enim non fornicatur a Domino qui tollens membra Christi facit ea membra meretricis), etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum. Nec volo in re tanta tamque ad dignoscendum difficili putare lectorem, istam sibi nostram disputationem debere sufficere; sed legat et alia, sive nostra quae postea scripta sunt, sive aliorum melius considerata atque tractata; vel ipse si potest ea quae hic merito movere possunt vigilantiore atque intellegentiore mente discutiat. Non quia omne peccatum fornicatio est (neque enim omnem peccantem Deus perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit dicentes: Dimitte nobis debita nostra, cum perdat omnem qui fornicatur ab eo), sed quatenus intellegenda atque limitanda sit haec fornicatio, et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est. Licere tamen propter istam quae in stupris committitur, nulla quaestio est. Et ubi dixi: hoc permissum esse non iussum, non attendi aliam Scripturam dicentem: Qui tenet adulteram stultus et impius est. Nec sane dixerim adulteram fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audivit a Domino: Nec ego te damnabo; vade deinceps iam noli peccare, si hoc oboedienter audivit.
19.7. Alio loco peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Ioannes apostolus: Non pro illo dico ut roget quis, ita definivi ut dicerem: Peccatum fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Iesu Christi quisque oppugnat fraternitatem et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi; sed tamen addendum fuit: si in hac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam, quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur de quo non desperatur.
19.8. In secundo item libro: Nulli, inquam, licebit ignorare Dei regnum, cum eius Unigenitus non solum intellegibiliter, sed etiam visibiliter in homine dominico de caelo venerit " iudicaturus vivos et mortuos ". Sed non video utrum recte dicatur homo dominicus qui est Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, cum sit utique Dominus. Dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici? Et hoc quidem ut dicerem apud quosdam legi tractatores catholicos divinorum eloquiorum. Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla possit ratione defendi. Item quod dixi: Nullius enim fere conscientia Deum potest odisse, non video fuisse dicendum; multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui oderunt te.
19.9. Alio loco in eo quod dixi: Ob hoc dixisse Dominum: " Sufficit diei malitia sua ", quia cibos sumere urgebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis, pertinet enim ad hanc fragilitatem quam peccando meruimus, non attendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. Sic enim erant immortales in corpore nondum spiritali sed animali, ut tamen in eiusmodi immortalitate alimentis corporalibus uterentur. Item quod dixi: Quam sibi elegit Deus " gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam ", non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est, quamvis ad hoc electa non dubitaretur, ut talis sit quando Christus apparuerit vita eius, tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria, propter quam gloriam dicta est Ecclesia gloriosa. Item quod Dominus ait: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, operose quidem tria ista quid inter se differant exponendum putavi; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe ostendit ubi eodem verbo cuncta conclusit dicens: Quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se, non enim dixit: " petentibus et quaerentibus et pulsantibus ".
- Volens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi vulgi et omnino imperitorum atque idiotarum notitiam pervenire, et eorum quantum fieri per nos posset inhaerere memoriae, Psalmum qui eis cantaretur per Latinas litteras feci, sed usque ad V litteram. Tales autem abecedarios appellant. Tres vero ultimas omisi; sed pro eis novissimum quasi epilogum adiunxi, tamquam eos mater alloqueretur Ecclesia. Hypopsalma etiam, quod respondetur, et prooemium causae, quod nihilominus cantaretur, non sunt in ordine litterarum; earum quippe ordo incipit post prooemium. Ideo autem non aliquo carminis genere id fieri volui, ne me necessitas metrica ad aliqua verba quae vulgo minus sunt usitata compelleret.
21.1. Librum etiam Contra epistolam Donati, qui partis Donati secundus post Maiorinum episcopus apud Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi; in qua epistola ille agit, ut non nisi in eius communione baptisma Christi esse credatur, cui nos contradicimus in hoc libro. In quo dixi quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tamquam in petra fundata sit Ecclesia, qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, ubi de gallo gallinacio ait: Hoc ipse petra Ecclesiae canente, culpam di- luit. Sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a Domino dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, ut super hunc intellegeretur quem confessus est Petrus dicens: Tu es Christus filius Dei vivi, ac sic Petrus ab hac petra appellatus personam Ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur et accepit claves regni caelorum. Non enim dictum illi est: " Tu es petra ", sed: Tu es Petrus. Petra autem erat Christus; quem confessus Simon, sicut eum tota Ecclesia confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.
21.2. Alio loco dixi: Nullius mortem Deus quaerit, quod sic accipiendum est, quia homo sibi adquisivit mortem deserens Deum et adquirit qui non recurrit ad Deum, secundum quod scriptum est: Deus mortem non fecit. Sed etiam illud non minus verum est: Vita et mors a Domino Deo est, vita scilicet a donante, mors a vindicante.
21.3. Item quod dixi: Donatum, cuius epistolam refellebam, rogasse, ut Imperator inter ipsum et Caecilianum transmarinos episcopos iudices daret, non ipsum sed alium Donatum, eiusdem tamen schismatis, hoc fecisse probabilius invenitur. Ille autem non erat Carthaginiensis Donatistarum episcopus sed a Casis Nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium schisma commisit. Nec sane Donatus Carthaginiensis ut Christiani rebaptizarentur instituit, quod ego eum instituisse credideram, quando eius epistolae respondebam. Nec de libro Ecclesiastici ipse abstulit de media sententia verba ad rem necessaria, ubi cum scriptum sit: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio eius? Iste sic posuit tamquam scriptum esset: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio eius? Nos autem, et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, verumtamen Afros, ut non esset in medio: et iterum tangit illum, postea didicimus. Quod si tunc scissem, non in istum tamquam in furem divini eloquii vel violatorem tanta dixissem.
22.1. Eodem tempore venerunt in manus meas quaedam Disputationes Adimanti, qui fuerat Manichaei discipulus, quas conscripsit adversus Legem et Prophetas, velut contraria eis evangelica et apostolica Scripta demonstrare conatus. Huic ergo respondi verba eius ponens eisque reddens responsionem meam. Quod opus uno volumine conclusi, et in eo quibusdam quaestionibus non semel sed iterum respondi, quoniam quod primum responderam perierat et tunc inventum est, cum iam iterum respondissem. Aliquas sane earumdem quaestionum popularibus ecclesiasticis sermonibus solvi. Adhuc etiam quibusdam non respondi; aliquae remanserunt, quae rebus aliis magis urgentibus praetermissae sunt cumulo quoque oblivionis adiuncto.
22.2. In hoc ergo dixi: Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur qui Testamentum Vetus accepit, tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica doctrina repperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam libris veteribus desint. Sed addendum erat: pene, atque dicendum: Ut pene nulla in evangelica atque apostolica doctrina repperiantur quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint. Quid est enim quod in sermone evangelico in monte Dominus dicit: Audistis quod dictum est antiquis hoc, ego autem dico vobis hoc, si nihil ipse amplius praecepit quam praeceptum est in illis veteribus Libris? Deinde regnum caelorum illi populo fuisse promissum non legimus in his quae promissa sunt Lege data per Moysen in monte Sina, quod proprie Vetus dicitur Testamentum; quod praefiguratum dicit Apostolus per ancillam Sarae et filium eius; sed ibi figuratum est et Novum per ipsam Saram et filium eius. Proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata repperiuntur quae sunt praesentata vel exspectantur praesentanda per Christum. Verumtamen propter quaedam praecepta non figurata sed propria, quae non in Vetere Testamento sed in Novo inveniuntur, cautius et moderatius diceretur: pene nulla, quam nulla hic esse quae non sint et illic, quamvis illic sint duo illa praecepta de dilectione Dei et proximi, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et evangelica et apostolica referuntur.
22.3. Item quod dixi: Tribus modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur, minus considerate dictum est. Et alios enim quosdam modos sine dubio praetermisimus; sicut dicitur filius gehennae, vel filius adoptivus, quae utique nec secundum naturam nec secundum doctrinam nec secundum imitationem dicuntur. Quorum trium modorum, tamquam soli sint, exempla reddidimus: secundum naturam, sicut Iudaei filii Abrahae; secundum doctrinam sicut filios suos quos Evangelium docuit, Apostolus vocat; secundum imitationem sicut filii Abrahae nos sumus, cuius imitamur fidem. Quod autem dixi: Cum induerit incorruptionem et immortalitatem, iam non caro et sanguis erit, secundum corruptionem carnalem dictum est carnem non futuram, non secundum substantiam secundum quam Domini corpus, etiam post resurrectionem caro appellata est.
22.4. Alio loco: Nisi quisque, inquam, voluntatem mutaverit, bonum operari non potest, quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, ubi ait: " Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum ". Quod non est contra gratiam Dei quam praedicamus. In potestate est quippe hominis mutare in melius voluntatem; sed ea potestas nulla est, nisi a Deo detur, de quo dictum est: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Cum enim hoc sit in potestate quod cum volumus facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est; sed praeparatur voluntas a Domino. Eo modo ergo dat potestatem. Sic intellegendum est et quod dixi postea: In nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei vel excidi eius severitate mereamur, quia in potestate nostra non est nisi quod nostram sequitur voluntatem, quae cum fortis et potens praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis etiam quod difficile atque impossibile fuit.
23.1. Cum presbyter adhuc essem, contigit ut apud Carthaginem inter nos qui simul eramus, ad Romanos Apostoli Epistola legeretur, et quaedam interrogabar a fratribus; quibus cum sicut poteram responderem, voluerunt scribi potius quae dicebam quam sine litteris fundi. Ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit superioribus opusculis meis. In quo libro: Quod autem ait, inquam, " Scimus quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum ", satis ostendit non posse impleri legem nisi a spiritalibus, quales facit gratia Dei. Quod utique non ex persona Apostoli accipi volui, qui iam spiritalis erat, sed hominis sub lege positi nondum sub gratia. Sic enim prius haec verba sapiebam, quae postea lectis quibusdam divinorum tractatoribus eloquiorum, quorum me moveret auctoritas, consideravi diligentius et vidi etiam de ipso Apostolo posse intellegi quod ait: Scimus quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum. Quod in eis libris, quos contra Pelagianos nuper scripsi, quantum potui diligenter ostendi. In isto ergo libro et hoc quod dictum est: Ego autem carnalis sum, et deinde cetera usque ad eum locum ubi dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, dixi hominem describi adhuc sub lege nondum sub gratia constitutum, bene facere volentem, sed victum concupiscentia carnis male facientem. A cuius concupiscentiae dominatu non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, dono Spiritus Sancti, per quem diffusa caritas in cordibus nostris, vincit carnis concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum, sed potius bona faciamus. Unde quidem iam evertitur haeresis Pelagiana, quae vult non ex Deo nobis sed ex nobis esse caritatem qua bene ac pie vivimus. Sed in illis libris, quos adversus eos edidimus, etiam spiritalis hominis iamque sub gratia constituti melius intellegi verba ista monstravimus propter corpus carnis, quod spiritale nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum, et propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita confligunt sancti non ei consentientes ad malum, ut tamen eius motibus, quibus repugnantibus resistunt, non careant in hac vita; non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in victoriam. Propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsos, quibus ita resistitur, ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus iam sub gratia positus dicere ista omnia, quae hic esse dixi verba hominis nondum sub gratia positi sed sub lege. Quod hic ostendere longum est, et ubi hoc ostenderim dictum est.
23.2. Item disputans quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse maiorem, et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobaverit, de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea prolatum propheticum testimonium: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, ad hoc perduxi ratiocinationem ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum Sanctum daret, ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur. Nondum diligentius quaesiveram nec adhuc inveneram, qualis sit electio gratiae, de qua idem dicit Apostolus: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Quae utique non est gratia, si eam merita ulla praecedant, ne iam quod datur non secundum gratiam sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur. Proinde quod continuo dixi: Dicit enim idem Apostolus: " Idem Deus qui operatur omnia in omnibus " , nusquam autem dictum est: Deus credit omnia in omnibus, ac deinde subiunxi: Quod ergo credimus nostrum est, quod autem bonum operamur illius est qui credentibus dat Spiritum Sanctum, profecto non dicerem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera repperiri, quae dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per Spiritum fidei et caritatis. Neque enim sola caritas, sed sicut scriptum est: Caritas cum fide a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo.
23.3. Et quod paulo post dixi: Nostrum est enim credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sanctum, per quem " caritas diffunditur in cordibus nostris ", verum est quidem; sed eadem regula et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem, et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Ac per hoc quod etiam postea dixi: Quia neque velle possumus nisi vocemur; et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat et perducat quo vocat, ac deinde subiunxi: Manifestum est ergo " non volentis neque currentis sed miserentis Dei esse " quod bene operamur, omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum propositum Dei. Non enim omnium qui vocantur talis est sed tantum electorum. Itaque quod paulo post dixi: Sicut enim in his quos eligit Deus non opera sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur, sic in his quos damnat infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur, verissime dixi. Sed fidei meritum etiam ipsum esse donum Dei nec putavi quaerendum esse nec dixi.
23.4. Et alio loco: Cuius enim miseretur, inquam, facit eum bene operari, et quem obdurat, relinquit eum ut male operetur. Sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur, et ista obduratio praecedenti impietati, quod quidem verum est. Sed adhuc quaerendum erat, utrum et meritum fidei de misericordia Dei veniat, id est utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. Legimus enim dicente Apostolo: Misericordiam consecutus sum ut fidelis essem; non ait: Quia fidelis eram. Fideli ergo datur quidem, sed data est etiam ut esset fidelis. Rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi: Quoniam si non ex operibus sed misericordia Dei et vocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia, quamvis minus ibi diligenter de illa, quae per Dei propositum fit, vocatione tractaverim.
24.1. Post hunc librum exposui eiusdem Apostoli Epistolam ad Galatas non carptim, id est aliqua praetermittens, sed continuanter et totam. Hanc autem expositionem uno volumine comprehendi. In quo illud quod dictum est: Priores ergo Apostoli veraces, qui non ab hominibus sed a Deo per hominem missi sunt, per Iesum Christum scilicet adhuc mortalem. Verax etiam novissimus Apostolus, qui per Iesum Christum totum iam Deum post resurrectionem eius missus est, propter immortalitatem dictum est totum iam Deum, quam post resurrectionem habere coepit, non propter divinitatem semper immortalem, a qua numquam recessit, in qua totus Deus erat, et cum moriturus adhuc erat. Hunc autem sensum sequentia manifestant; adiunxi enim dicens: Priores sunt ceteri Apostoli per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem, novissimus est apostolus Paulus per Christum iam totum Deum, id est omni ex parte immortalem. Hoc enim dixi exponens quod ait Apostolus: Non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, quasi iam Iesus Christus non sit homo. Sequitur enim: Qui suscitavit illum a mortuis, ut hinc appareret cur dixerit: neque per hominem. Proinde propter immortalitatem iam nunc non homo Christus Deus, propter substantiam vero naturae humanae, in qua ascendit in caelum, etiam nunc Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, quoniam sic veniet, quomodo eum viderunt qui viderunt euntem in caelum.
24.2. Item quod dixi: Gratia Dei est qua nobis donantur peccata ut reconciliemur Deo, pax autem qua reconciliamur Deo, sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem Dei gratiam pertinere, quomodo in populo Dei aliud specialiter Israel aliud Iudas, et tamen utrumque generaliter Israel. Item cum exponerem: Quid ergo? Lex transgressionis gratia proposita est, ita distinguendum putavi, ut interrogatio esset: Quid ergo? ac deinde responsio: Lex transgressionis gratia proposita est. Quod quidem non abhorret a vero; sed melior mihi videtur ista distinctio, ut interrogatio sit: Quid ergo lex? Et inferatur responsio: Transgressionis gratia proposita est. Quod autem dixi: Ordinatissime itaque subiungit: " Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege " , ut intellegamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea quae volunt faciant, id est non se teneant invictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente adversum se carne vincantur, hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id quod dictum est: " Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis ", ad eos pertinere qui sub lege sunt nondum sub gratia. Adhuc enim non intellexeram haec verba et illis qui sub gratia sunt non sub lege, propterea convenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamvis eis non consentiant, nollent tamen ullas habere si possent. Et ideo non quaecumque volunt faciunt, quia volunt eis carere nec possunt. Tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem.
- Epistolae quoque ad Romanos sicut ad Galatas expositionem susceperam. Sed huius operis si perficeretur plures libri erant futuri. Quorum unum in sola disputatione ipsius salutationis absolvi, ab initio scilicet usque ad illud ubi ait: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Factum est quippe ut immoraremur, cum vellemus solvere incidentem sermoni nostro difficillimam quaestionem de peccato in Spiritum Sanctum, quod non remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro. Sed deinde cessavi alia volumina adiungere exponendo Epistolam totam, ipsius operis magnitudine ac labore deterritus, et in alia faciliora deflexus sum. Ita factum est ut librum quem feceram primum relinquerem solum, cuius esse titulum volui: Epistolae ad Romanos inchoata expositio. Ubi quod dixi: gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem vero in reconciliatione Dei, ubicumque hoc dixi, non sic accipiendum est, ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineat ad gratiam generalem, sed quod specialiter gratiae nomine remissionem significaverit peccatorum, sicut legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum est: Lex et Prophetae, et generaliter, ut in ea sint et Prophetae.
26.1. Est etiam inter illa quae scripsimus quoddam prolixum opus, qui tamen unus deputatur liber, cuius titulus est: De diversis quaestionibus octoginta tribus. Cum autem dispersae fuissent per chartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conversionis meae, posteaquam in Africam venimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me vacantem videbant, nulla a me servata ordinatione dictatae sunt; iussi eas iam episcopus colligi et unum ex eis librum fieri, adhibitis numeris, ut quod quisque legere voluerit, facile inveniat.
26.2. Harum quaestionum prima est: Utrum anima a se ipsa sit. Secunda: De libero arbitrio. Tertia: Utrum Deo auctore sit homo deterior. Quarta: Quae sit causa ut sit homo deterior. Quinta: Utrum animal irrationale beatum esse possit. Sexta: De malo. Septima: Quae proprie in animante anima dicatur. Octava: Utrum per se anima moveatur. Nona: Utrum corporis sensibus percipi veritas possit. In qua illud quod dixi: Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur, sine dubio verum quidem non est in corporibus resurrectionis incorruptibilibus; sed nunc ea nullus nostri corporis sensus attingit, nisi forte divinitus tale aliquid reveletur. Decima: Utrum corpus a Deo sit. Undecima: Quare Christus de femina natus sit. Duodecima, loco ubi titulus est: Sententia cuiusdam sapientis, non est mea. Sed quia per me innotuit quibusdam fratribus, qui tunc a me ista diligentissime colligebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere voluerunt. Est autem cuiusdam Fontei Carthaginensis De mente mundanda ad videndum Deum, quod paganus quidem scripsit, sed christianus baptizatus est mortuus. Decima tertia est: Quo documento constet homines bestiis excellere. Decima quarta: Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi phantasma. Decima quinta: De intellectu. Decima sexta: De Filio Dei. Decima septima: De scientia Dei. Decima octava: De Trinitate. Decima nona: De Deo et creatura. Vicesima: De loco Dei. Vicesima prima: Utrum Deus mali auctor non sit. Ubi videndum est, ne male intellegatur quod dixi: Mali auctor non est qui omnium quae sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt, et ne hinc putetur non ab illo esse poenam malorum, quae utique malum est his qui puniuntur. Sed hoc ita dixi, quemadmodum dictum est: Deus mortem non fecit, cum alibi scriptum sit: Mors et vita a Domino Deo est. Malorum ergo poena, quae a Deo est, malum est quidem malis, sed in bonis Dei operibus est, quoniam iustum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod iustum est. Vicesima secunda est Deum non pati necessitatem. Vicesima tertia est: De Patre et Filio. Ubi dixi: Quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam; sed melius istam quaestionem in libro postea De Trinitate tractavimus. Vicesima quarta est: Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio. Quod ita esse omnino verissimum est; sed ut ad recte faciendum liberum sit, Dei gratia liberatur. Vicesima quinta est: De cruce Christi; Vicesima sexta: De differentia peccatorum. Vicesima septima: De providentia. Vicesima octava: Quare Deus mundum facere voluerit. Vicesima nona: Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo. Tricesima: Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint. Tricesima prima nec ipsa mea est sed Ciceronis. Verum quia et haec per me innotuit fratribus, inter ista quae colligebant scripserunt eam, volentes nosse quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint. Tricesima secunda est: Utrum rem ullam alius alio magis intellegat, atque ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia. Tricesima tertia: De metu. Tricesima quarta: Utrum non aliud amandum sit quam metu carere. Tricesima quinta: Quid amandum sit. In qua illud quod dixi: Id esse amandum quod nihil est aliud habere quam nosse, non satis approbo. Neque enim Deum non habebant quibus dictum est: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? nec tamen eum noverant, vel non sicut noscendus est noverant. Item quod dixi: Nemo igitur beatam vitam novit et miser est ; novit dixi, quomodo noscenda est. Nam quis eam penitus nescit, eorum dumtaxat qui iam ratione utuntur, quandoquidem beatos se esse velle noverunt? Tricesima sexta est: De nutrienda caritate. Ubi dixi: Deus igitur et animus cum amantur caritas proprie dicitur purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur. Quod si verum est, quomodo ergo Apostolus ait: Nemo umquam carnem suam odio habuit, et ex hoc admonet ut diligantur uxores? Sed ideo dictum est: proprie dilectio dicitur, quoniam caro diligitur quidem, nec tamen proprie sed propter animam cui subiacet ad usum. Nam et si propter se ipsam videtur diligi, cum eam nolumus esse deformem, ad aliud referendum est decus eius, ad illud scilicet a quo decora sunt omnia. Tricesima septima est: De semper nato. Tricesima octava: De conformatione animae. Tricesima nona: De alimentis. Quadragesima: Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates? Quadragesima prima: Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit? Quadragesima secunda: Quemadmodum Dei Sapientia Dominus Iesus Christus et in utero matris fuerit et in caelis. Quadragesima tertia: Quare Filius Dei in homine apparuit, et Spiritus Sanctus in columba? Quadragesima quarta: Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus? Ubi cum generis humani tamquam unius hominis aetates commemorarem, dixi: Nec oportuit venire divinitus Magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore iuventutis. Et adiunxi ad hoc valere quod Apostolus dicit, sub lege tamquam sub paedagogo parvulos custoditos. Sed potest movere, cur alibi dixerimus, Christum in generis humani sexta aetate tamquam in senectute venisse. Hoc ergo quod de iuventute dictum est ad vigorem fervoremque fidei refertur, quae per dilectionem operatur; illud autem de senectute ad temporum numerum. Potest enim intellegi utrumque in universitate hominum, quod non potest in aetatibus singulorum; sicut in corpore non potest simul et iuventus esse et senectus, in animo autem potest, illa propter alacritatem, ista propter gravitatem. Quadragesima quinta est: Adversus mathematicos. Quadragesima sexta: De ideis. Quadragesima septima: Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus. Ubi quod dixi: Angelica corpora, qualia nos speramus habituros, lucidissima atque aetherea esse credendum est, si hoc sine membris quae nunc habemus et sine substantia quamvis incorruptibilis tamen carnis accipiatur, erratur. Multo autem melius in opere De civitate Dei quaestio ista tractata est, de videndis cogitationibus nostris. Quadragesima octava est: De credibilibus. Quadragesima nona: Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas. Quinquagesima: De aequalitate Filii. Quinquagesima prima: De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei. Ubi quid est quod dixi: Homo sine vita non recte appellatur, cum dicatur homo etiam cadaver hominis? Ergo saltem dicere debui: " non proprie dicitur ", ubi dixi: Non recte dicitur. Item dixi: Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus. Quod non ita est intellegendum, quasi homo non dicatur imago Dei, cum dicat Apostolus: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei, sed dicitur etiam ad imaginem Dei, quod Unigenitus non dicitur, qui tantummodo imago est, non ad imaginem. Quinquagesima secunda: De eo quod dictum est: " Paenitet me fecisse hominem ". Quinquagesima tertia: De auro et argento quod ab Aegyptiis Israelitae acceperunt. Quinquagesima quarta: De eo quod scriptum est: " Mihi autem adhaerere Deo, bonum est ". Ubi quod dixi: Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus, magis dici debuit: Omni creato spiritu melius. Quinquagesima quinta: De eo quod scriptum est: " Sexaginta sunt reginae, octoginta concubinae, et adulescentulae quarum non est numerus ". Quinquagesima sexta: De annis quadraginta sex aedificati templi. Quinquagesima septima: De centum quinquaginta tribus piscibus. Quinquagesima octava: De Ioanne Baptista. Quinquagesima nona: De decem virginibus. Sexagesima: De die autem et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius hominis nisi Pater solus. Sexagesima prima: De eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus. Ubi quod dixi: Duos pisces duas illas significare personas, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat, dicendum potius fuit: maxime pertinebat, quoniam unctos aliquando legimus et Prophetas. Item quod dixi: Lucas, qui tamquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuavit, per Nathan ascendit ad David, quia Nathan propheta missus erat, cuius correptione David ipsius peccati abolitionem paenitendo impetravit, non sic accipiendum est, tamquam ipse fuerit Nathan propheta, qui filius David, quia nec hic dictum est: quia ipse Propheta missus erat, sed dictum est: quia Nathan propheta missus erat, ut mysterium non in eodem homine sed in eodem nomine intellegatur. Sexagesima secunda est: De eo quod scriptum est in Evangelio: " Quod baptizabat Iesus plures quam Ioannes, quamvis ipse non baptizaret sed discipuli eius ". Ubi quod dixi: Latro ille cui dictum est: " Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso " , qui nec ipsum baptismum acceperat, hoc quidem et alios ante nos rectores sanctae Ecclesiae posuisse in suis litteris invenimus; sed quibus documentis satis possit ostendi, quod non fuerit ille latro baptizatus, ignoro. De qua re in posterioribus quibusdam opusculis nostris diligentius disputatum est, maxime in eo quod ad Vincentium Victorem De animae origine scripsimus. Sexagesima tertia: De Verbo. Sexagesima quarta: De muliere Samaritana. Sexagesima quinta: De resurrectione Lazari. Sexagesima sexta: De eo quod scriptum est: " An ignoratis fratres (scientibus enim legem loquor), quia Lex dominatur homini in quantum tempus vivit? " usque ad eum locum in quo scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis. Ubi illud quod ait Apostolus: Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, exponere volens dixi: Id est carni consentio nondum spiritali gratia liberatus. Quod non sic accipiendum est, quasi spiritalis homo iam sub gratia constitutus, etiam de seipso non possit hoc dicere, et cetera usque ad eum locum ubi dictum est: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? quod postea didici, sicut sum iam ante confessus. Rursus exponens quod ait Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Mortuum, inquam, corpus dicit, quamdiu tale est ut indigentia rerum temporalium molestet animam. Sed multo melius mihi postea visum est, ideo mortuum corpus dictum, quod habeat iam moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum. Sexagesima septima: De eo quod scriptum est: " Existimo enim quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis " usque ad id quod dictum est: " Spe enim salvi facti sumus ". Ubi cum exponerem quod scriptum est: Et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, dixi: " Et ipsa creatura ", id est ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. Quod non ita est accipiendum, quasi totum amiserit homo quod habebat imaginis Dei. Nam si omnino non amisisset, non esset propter quod diceretur: Reformamini in novitate mentis vestrae, et: In eamdem imaginem transformamur; sed rursum, si totum amisisset, nihil maneret unde diceretur: Quamquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur. Item quod dixi: Spiritaliter summos angelos vivere, infimos vero animaliter, audacius dictum est de infimis quam ut possit vel Scripturis sanctis vel ipsis rebus ostendi, quia etsi forsitan potest, difficillime potest. Sexagesima octava: De eo quod scriptum est: " O homo, tu quis es qui respondeas Deo? " Ubi dixi: Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore paenitendi misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est, qui si relinqueretur interiret, sed miserentis Dei, qui eius precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur, sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit ad pacem. Hoc dictum est post paenitentiam. Nam est misericordia Dei etiam ipsam praeveniens voluntatem, quae si non esset, non praepararetur voluntas a Domino. Ad eam misericordiam pertinet et ipsa vocatio, quae etiam fidem praevenit. De qua paulo post cum agerem dixi: Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus sive in populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud: " In utero sanctificavi te " , et: " Cum esses in renibus patris tui vidi te " ; et: " Iacob dilexi, Esau autem odio habui ", et cetera; quamvis testimonium illud: Cum esses in renibus patris tui vidi te, unde mihi tamquam scriptum sit occurrerit, nescio. Sexagesima nona: De eo quod scriptum est: " Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia ". Septuagesima: De eo quod Apostolus dicit: " Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex ". Septuagesima prima: De eo quod scriptum est: "Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi". Septuagesima secunda: De temporibus aeternis. Septuagesima tertia:De eo quod scriptum est: "Et habitu inventus ut homo". Septuagesima quarta: De eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: " In quo habemus redemptionem remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis ". Septuagesima quinta: De haereditate Dei. Septuagesima sexta: De eo quod Iacobus apostolus dicit: " Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est? " Septuagesima septima: De timore, utrum peccatum sit. Septuagesima octava: De pulchritudine simulacrorum. Septuagesima nona: Quare Magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? Octogesima: Adversus Apollinaristas. Octogesima prima: De Quadragesima et Quinquagesima. Octogesima secunda: De eo quod scriptum est: " Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit ". Octogesima tertia: De coniugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis. Hoc opus sic incipit: Utrum anima a se ipsa sit.
- Item De mendacio scripsi librum, qui etsi cum aliquo labore intellegitur, habet tamen non inutilem ingenii et mentis exercitationem, magisque moribus ad veriloquium diligendum proficit. Hunc quoque auferre statueram de opusculis meis, quia et obscurus et anfractuosus et omnino molestus mihi videbatur, propter quod eum nec edideram. Deinde cum postea scripsissem alterum, cuius titulus est Contra mendacium, multo magis istum non esse decreveram et iusseram, sed non est factum. Itaque in ista retractatione opusculorum meorum, cum eum incolumem repperissem, etiam ipsum retractatum manere praecepi, maxime quia in eo nonnulla sunt necessaria, quae in illo altero non sunt. Propterea vero illius inscriptio est: Contra mendacium; istius autem: De mendacio, quoniam per illum totum oppugnatio est aperta mendacii; istius autem magna pars in inquisitionis disputatione versatur. Ad eumdem tamen finem uterque dirigitur. Hic liber sic incipit: Magna quaestio est de mendacio.
Chapter 3 of 4