Sermo 319/A
- Sane cura nostra aedificatio vestra est, et gaudium nostrum salus vestra: salus et temporalis et sempiterna. Promissionem enim habemus, sicut dixit Apostolus, vitae praesentis et futurae. Sed salutem praesentem donat Deus et hominibus et pecoribus, donat Deus et bonis et malis; hanc salutem temporalem pro aeterna salute martyres contempserunt. Gaudetis sine dubio de nostra; et nos in Christo de vestra salute gaudemus. Sed satagite ut etiam in illo die vobiscum gaudeamus; quia quod ait Apostolus pro sua dispensatione tam magna et ampla, ut eius vix vestigia consectemur, hoc est quod nobis loquebatur, quos aedificabat, et dicebat: Gaudium meum et corona mea vos estis. Quicumque ergo in Christo proficiunt de laboribus nostris, gaudium sunt et corona nostra: quia nostrum est fideliter dispensare, non nostram sed dominicam pecuniam; vestrum est cum cura et sollicitudine magna suscipere. Ego enim possum esse dator, non exactor; et dator non quasi meae rei, sed Dei; unde et ego vivo: quia ad unam domum magnam omnes pertinemus, unum patremfamilias omnes habemus. Cellarium amplum habet, unde et nos et vos vivere possimus. Tantum eum rogemus, ut fastidium detergat; prius donet esuriem, et sic porrigat panem. Unde vivo, inde dico; unde pascor, hoc ministro. Nam vobiscum pauper sum; divitiae communes, Dominus noster. Vita omnium nostrum beata est et aeterna. Ergo: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Chapter 31 of 58