Sermo 333
Dominus noster Iesus Christus testibus, id est, martyribus suis pro humana fragilitate sollicitis, ne forte eum confitendo atque moriendo perirent, magnam securitatem dedit, dicendo eis: Capillus de capite vestro non peribit. Times ergo ne pereas, cuius capillus non peribit? Si sic custodiuntur superflua tua, in quanta tutela est anima tua? Non perit capillus, qui cum tondetur non sentis, et perit anima tua, per quam sentis? Sane multa dura eos passuros esse praedixit, ut praedicendo faceret paratiores, dicerentque illi: Paratum cor meum. Quid est: Paratum cor meum, nisi: Parata voluntas mea? Paratam ergo habent martyres voluntatem in martyrio, sed: Praeparatur voluntas a Domino. Illis autem malis duris atque asperis futuris commemoratis adiecit: In vestra patientia possidebitis animas vestras . In vestra, inquit, patientia; non enim esset patientia tua, si non ibi esset et voluntas tua. In vestra patientia; sed unde nostra? Nostrum est quod a nobis habetur, nostrum est et quod nobis donatur; nam si non sit nostrum, non donatur. Quomodo enim aliquid donas, nisi ut eius sit cui donas? Aperta est illa confessio: Nonne Deo subicietur anima mea? Ab ipso enim est patientia mea. Dicit nobis ipse: In vestra patientia. Dicamus illi et nos: Ab ipso est patientia mea. Tuum fecit donando: noli esse ingratus tibi assignando. Nonne in oratione dominica dicimus et nostrum esse quod a Deo est? Quotidie dicimus: Panem nostrum quotidianum. Iam dixisti: nostrum; et dicis: da nobis. Ecce nostrum, ecce da nobis; illo dante fit nostrum. Si illo dante fit nostrum, nobis superbientibus fit alienum. Dicis: nostrum, et dicis: da nobis. Quid ergo tibi assignas, quod non tibi ipse dedisti? Quid enim habes quod non accepisti? Dicis: nostrum; et: da nobis. Agnosce largitorem: confitere te accipere, ut libenter ille dignetur dare. Quid si non egeres, qui mendicas, et superbus es? Annon mendicas, qui panem petis? Panis noster aeternus, Christus in Patris aequalitate; panis noster quotidianus, Christus in carne; aeternus sine tempore, quotidianus in tempore. Tamen ipse est panis qui de caelo descendit. Fortes sunt martyres, firmi sunt martyres, sed panis confirmat cor hominis.
Iam ergo audiamus Paulum apostolum dicentem, cum passioni appropinquaret, de corona sibi parata praesumentem. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem eius . Reddet, inquit, mihi Dominus coronam iustus iudex. Debet ergo quod reddet: reddet ergo iustus iudex; non enim opere inspecto potest negare mercedem. Quod opus inspicit? Bonum certamen certavi, opus est; cursum consummavi, opus est; fidem servavi, opus est; superest mihi corona iustitiae, merces est. Sed in mercede tu nihil agis; in opere non solus agis. Corona tibi ab ipso est; opus autem abs te est, sed nonnisi ipso adiuvante. Cum autem Paulus apostolus, prius Saulus crudelissimus esset et immanissimus persecutor, nihil omnino boni merebatur, immo merebatur plurimum mali; merebatur enim damnari, non eligi. Et ecce subito, cum mala faceret, et mala mereretur, una caelesti voce prosternitur; persecutor deicitur, praedicator erigitur. Audi eum hoc ipsum confitentem: Qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus sum. Numquid ibi dixit: Reddet mihi iustus iudex? Misericordiam, inquit, consecutus sum; mala merebar, bona accepi. Non secundum peccata nostra fecit nobis. Misericordiam consecutus sum, debita mihi non sunt reddita; si enim debita redderentur, supplicium redderetur. Non, inquit, accepi quod debebatur; sed misericordiam consecutus sum. Non secundum peccata nostra fecit nobis.
Quantum distat Oriens ab Occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Avertere Occidente, convertere ad Orientem. Ecce unus homo: Saulus et Paulus; Saulus in Occidente, Paulus in Oriente; persecutor in Occidente, praedicator in Oriente. Occidunt ibi peccata, oritur inde iustitia. In Occidente vetus, in Oriente novus; in Occidente Saulus, in Oriente Paulus. Unde hoc Saulo, unde hoc crudeli, unde hoc persecutori, unde hoc non pastori? Ipse enim erat lupus rapax, de tribu Beniamin, ipse dixit. Dictum autem erat in prophetia: Beniamin lupus rapax, mane rapit, et ad vesperam dividit escas. Prius consumpsit, posterius pascit. Rapiebat, prorsus rapiebat. Legite, rapiebat: legite librum Actuum Apostolorum. Litteras a pontificibus acceperat, ut, quoscumque inveniret sectantes viam Christi, vinctos adduceret puniendos. Ibat, saeviebat, caedes et sanguinem anhelabat: ecce rapit. Sed adhuc mane est, vanitas sub sole est; fit ei vespera, quando caecitate percutitur. Oculi eius ad huius mundi vanitatem clauduntur, alii interiores illuminantur. Vas paulo ante perditionis, fit vas electionis, et ecce impletur: dividet escas; divisiones escarum eius quotidie recitantur. Vide quemadmodum dividat escas. Novit quid cui congruat: dividit, non passim, non confuse erogat. Dividit, hoc est, distribuit, distinguit; non passim confuseque dispensat. Loquitur sapientiam inter perfectos; quibusdam vero non valentibus capere solidum cibum, dividens dicit: Lac vobis potum dedi.
Ecce hoc facit, qui paulo ante faciebat, quid? Nolo recordari. Immo recorder hominis nequitiam, ut approbem Dei misericordiam. A quo patiebatur Christus, patitur pro Christo; fit Paulus ex Saulo, fit verus testis ex falso. Qui spargebat, colligit; qui oppugnabat, defendit. Unde hoc Saulo, quod dicimus? Ipsum audiamus. Quaeritis, inquit, unde hoc mihi? Non est, inquit, hoc a me: Misericordiam consecutus sum. Non est, inquit, mihi hoc a me: Misericordiam consecutus sum. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Retribuit enim, sed non mala pro malis; retribuit plane, sed non mala pro malis, retribuit bona pro malis. Quid ergo retribuam? Calicem salutaris accipiam. Certe retribuebas? Adhuc accepi: sed modo plane propinquante passione retribuam bona pro bonis, non bona pro malis. Prius ergo Dominus debebat mala pro malis; noluit autem retribuere mala pro malis, sed retribuit bona pro malis. Retribuendo bona pro malis, invenit quomodo retribueret bona pro bonis.
Ecce enim in Paulo, prius Saulo, nihil boni invenit. Cum in illo nihil boni invenisset, mala dimisit, bona retribuit. Cum ergo ei prius, inquis, bona retribuit, praevenit; sed dando bona, quibus retribueret bona, ecce retribuit mercedem his bonis, operibus bonis; bonum certamen certanti, cursum consummanti, fidem servanti retribuit bona. Sed quibus bonis? Quae ipse dedit. Annon ipse dedit, ut bonum certamen certares? Si non ipse dedit, quid est quod alio loco dicis: Plus illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum? Ecce iterum dicis: cursum consummavi. Non et ipse dedit ut cursum consummares? Si non ipse dedit ut cursum consummares quid est quod alio loco dicis: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei? Fidem servavi. Servasti, servasti: agnosco, approbo; fateor, servasti; sed: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam. Illo ergo ipso adiuvante, ipsoque donante, et bonum agonem certasti, et cursum consummasti, et fidem servasti. Da veniam, Apostole, propria tua non novi, nisi mala. Da veniam, Apostole; dicimus, quia tu docuisti; audio confitentem, non invenio ingratum. Prorsus tua a te tibi parata non novimus, nisi mala; cum ergo Deus coronat merita tua, nihil coronat nisi dona sua.
Hanc fidem veramque pietatem, ne quis extollatur de libero arbitrio in bonis operibus - quae quisquis accipit, sic accipiat, ut noverit dantem, ut quisquis datori non sit ingratus, medico non superbiat, vel adhuc insanus, vel non a se sanus - hanc, inquam, fidem veramque pietatem nullae argumentationes evellant de cordibus vestris. Servate quod accepistis. Quid enim habetis, quod non accepistis? Hoc est Deo confiteri, dicere quod ait apostolus Paulus: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus. Spiritus huius mundi facit superbos, spiritus huius mundi facit inflatos, spiritus huius mundi facit ut putet se quisque aliquid esse, cum nihil sit. Sed contra spiritum huius mundi, quid ait Apostolus? Contra spiritum huius mundi inflatum, superbum, datum, tumidum, non solidum, quid ait? Nos non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Unde probas? Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Audiamus ergo Dominum dicentem: Sine me nihil potestis facere. Et illud: Nemo habet quidquam, nisi ei datum fuerit desuper. Et: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum. Et illud: Ego sum vitis, vos palmites; sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, ita et vos, nisi in me manseritis. Et illud quod Iacobus apostolus protestatur, dicens: Omne datum bonum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum. Et quod apostolus Paulus ad reprimendam praesumptionem illorum, qui de libero arbitrio gloriantur, clamat et dicit: Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et illud: Gratia salvi facti sumus per fidem, et hoc non ex nobis; Dei enim donum est, ut ne quis extollatur. Et illud: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro eo patiamini. Et illud: Deus, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet. Haec ergo et his similia diligenter ac fideliter cogitantes, non acquiescamus eis, qui liberum arbitrium in superbiam extollentes, praecipitare magis quam elevare conantur; sed humiliter consideremus illud, quod Apostolus dicit: Deus est, qui operatur in vobis et velle et perficere.
Gratias agamus Domino ac Salvatori nostro, qui nos nullis praecedentibus meritis vulneratos curavit, et inimicos reconciliavit, et de captivitate redemit, de tenebris ad lucem reduxit, de morte ad vitam revocavit; et humiliter confitentes fragilitatem nostram, illius misericordiam deprecemur, ut, quia nos secundum psalmistam misericordia sua praevenit, dignetur in nobis non solum custodire, sed etiam augere munera vel beneficia sua, quae ipse dignatus est dare; qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Chapter 45 of 58