Praefatio
Sacrorum Conciliorum auctoritatem, quae semper in Ecclesia magna fuit, adversus multiplices haereticorum fraudes et calumnias, his libris pro viribus defensurus, antequam ad rem ipsam aggrediar, pauca quaedam putavi esse dicenda de summa atque incredibili calliditate, quam ad hanc elevandam auctoritatem Satanae administri nostris temporibus adhibuerunt. Etenim quoniam sacrosancta Conciliorum auctoritas in Ecclesia Catholica, ut par erat, semper eminuit, et saepe in maximis rerum perturbationibus ad dissipandas errorum tenebras, quasi fulgor quidam salutaris illuxit, non existimavit hostis humani generis posse diutius se discordias in Ecclesia serere, et schismata, atque haereses conservare et propagare, nisi judicia Ecclesiastica de medio tolleret; et cathedram illam everteret, ex qua Christus ipse per homines sonans, et judicans, omnes fidei controversias, litesque componit.
Itaque Lutheranos excitavit homines, ut ad fallendum paratos, ita projectos ad mentiendum; qui quidem, cum initio nullo modo fieri posse crederent, ut summus Pontifex ad indicendum generale Concilium adduceretur, coeperunt ipsi magna contentione simul et Pontificem graviter accusare, et adversus eumdem Pontificem Concilii generalis opem implorare. Ita enim fore arbitrabantur, ut et quaecumque vellent scelera atque flagitia, quamvis falsa et incredibilia, de Pontifice libere spargere, et eum apud omnes Christianas nationes reum maximorum criminum facere sibi liceret, et ipsi interim non E cclesiae hostes esse, ut re ipsa erant, sed viri amantes pietatis, fideique zelum habere, quippe qui Concilii auctoritatatem agnoscerent, ab omnibus judicarentur. Quocirca tot, et tam atrocibus calumniis, et maledictis, et voce, et litteris Christi vicarium oneraverunt, ut permultis, magnisque nationibus plane persuaserint, eum non Christianum praesulem, sed Christi juratum hostem, atque adeo ipsum votum, et proprie dictum Antichristum esse.
Orationem certe immensam susciperem, si ea mendacia percensere vellem, quibus luieretici hujus temporis in omnibus pene libris, et sermonibus suis Apostolicse sedis Pontificem impudentissime asperserunt, unum solum aut alterum exempli causa attingam. Martinus Lutherus in libro de Ecclesia prope extremum: « Papa, inquit, Scripturam sacram, in coeno, et pulvere sepeliit, et doctrinam Christianam pene integram delevit. » Exstat libellus de primatu Papae scriptus nomine totius Synodi Sm^Jchaldicae, auctore, ut arbitror, Philippo, quo in libro, praeclara illa Synodus Lutheranorum ab hoc mendacio exorditus: « Papa, inquit, arrogat sibi auctoritatem condendi leges de cultibus, de mutatione Sacramentorum, de doctrina, et vult suos articulos, sua decreta, suas leges existimari pares legibus divinis. » Et infra: « Arrogat sibi Papa divinam auctoritatem, quia sumit sibi jus mutandi doctrinam Christi, et cultus a Deo institutos, et suam doctrinam, et suos cultus vult observari tamquam divina. »
At quod Sacramentum, quem cultum a Deo institutum, quem doctrinae articulum Papa mutavit? Et quis ille Pontifex fuit, qui suas leges divinis legibus exaequavit? An non videmus quotidie Pontificias leges, vel ab iisdem, qui tulerunt, vel a successoribus, si tempus id postulet, abrogari? Quae vero divina lex ab ullo unquam Pontifice legitur abrogata? Sed nolo in ejusmodi nugis tempus amittere. Hoc affirmo, similibus mendaciis plenos esse libros Lutheranorum, eaque apud illos, non ut res saltem dubias, sed ut oracula certissima litteris, et sermone omnium celebrari. Qui tamen initio, ut dicebam, ne omnino alieni ab Ecclesia Catholica esse viderentur, quanto plus auctoritatis detrahebant Pontifici, tanto amplius Concilio tribuebant. Exstat Lutheri ipsius ad generale Concilium provocatio. Exstant comitia imperialia, Augustana, Norimbergensia, Spirensia, Ratisbonensia, Wormatiensa, aliaque nonnulla, in quibus Lutherani generale Concilium ssepius postularunt.
At ne forte molestum sit, si tempus in tam variis tot comitiorum actis recitandis conteramus, proferam tibi, Lector, ipsorum protestantium testimonium, quod ad initium ejus libri, qui Protestatio adversus Concilium Tridentinum inscribitur, continetur: « Profitemur, inquiunt, ac protestamur nos adhaerere, ac semper adhsesisse protestationi, et appellationi R. Patris D. Lutheri ab injustissimo, violentissimoque judicio Pontificis, ac omnium ejus factionis judicum, ad liberum Christianum, legitimum, ac in Spiritu Sancto congregatum Concilium. Qui processus protestatio, et appellatio fuit postea unanimiter, ac multoties a nostris Ecclesiis renovatus, et in aliquot etiam imperialibus conventibus ab omnibus statibus comprobatus. » Haec ipsorum sunt verba, quibus, ut vides, affirmant, Lutherum primo, deinde Ecclesias suas, postremo etiam Principes, sibi addictos, a Pontificis sententia ad Concilii judicium saepius appellasse.
Sed quamdiu existimas, in sententia ista expetendi Concilii permanserint? Quandiu nullum futurum esse Concilium speraverunt. Nam simul, ac Paulus Pontifex ejus nominis Tertius, Concilium generale ad Tridentinum indixit, et ejusdem Concilii fundamenta jaci, et initia quaedam apparere coeperunt, continuo illi mutata sententia, vel potius, quam ante simulaverant, aperte prodita, Concilium improbare, a Conciliis appellare, nec solum recentia, sed etiam vetera omnia reprehendere? et ipsum Tridentinum, vixdum inchoatum, invectivis, censuris, protestationibus, calumniis quoque, et mendaciis opprimere studuerunt, ut si fieri posset, prius Concilium illud haereticorum astutia solveretur, quam Catholicorum diligentia coalesceret.
Ita vero esse, ut dico, testes mihi sunt omnes, qui legerunt librum de Conciliis a Luthero illo ipso tempore conscriptum, libellum Philippi Melanchthonis de causis, cur Lutherani ad Concilium non accesserint; librum Protestationis 54 Ministrorum: librum Illyrici de norma, ac praxi Concilii: Denique Martini Kemnitii examen Tridentini Concilii, Consilium Caroli Molinaei super eodem non admittendo Concilio; antidotum Joannis Calvini contra ejusdem venena Concilii. Sed operae pretium erit ex istis ipsis, quos nominavimus, auctoribus, aliquid proponere, ut ex eorum verbis et testimonio cognoscas, quanti fiant ab illis Ecclesiae Concilia, quae paulo ante tantopere flagitaverant.
Igitur Martinus Lutherus, cum fama accepisset, indictum esse Concilium, continuo arrepto calamo, librum confecit, atque inscripsit, de Con. ciliis: credo, ut ageret Deo gratias, et Ecclesiae gratularetur, atque omnes ad Concilium invitaret. Nihil minus; summa enim libri est, nihil esse opus Conciliis, cum etiam vetera illa sanctissima et celeberrima erraverint, et quilibet Parochi, et Ludimagistri non minus possint in Ecclesia, quam quaevis maxima, et numerosissima Concilia. Orditur a Concilio illo sine controversia antiquissimo et sanctissimo, quod Apostoli Hierosolymis celebraverunt; et quoniam in eo Concilio Apostoli decreverunt abstinendum esse a sanguine, et suffocato, ad has angustias nos redigit, ut vel ab his cibis nos abstineamus, vel aperte fateamur, liberum esse Concilio summo ac primo non obedire. Deinde, graviter exponit quanta calamitas esset, non vesci deinceps capreis, leporibus, cervis, cuniculis, anseribus, turdis, caeterisque aviculis, et quod miserius est, abstinere
lucanicis, aliisque farciminibus, et jusculis etiam quibusdam, quae non solum pipere condiuntur, sed etiaem sanguine (ut ipse loquitur, qui ista bene notat) vel liquido tinguntur, vel crasso, et coagulato infarciuntur.
Quia vero tam gravis jactura nullo modo subeunda Luthero esse videbatur, inde effecit, non esse Apostolico decreto obtemperandum. Ex quo rursum ita conclusit; ergo liberum est nobis omnia alia Concilia relinquere, et sic liberi sumus ab omnibus Conciliis. Praeclare omnino: quasi vero quia non tenemur ea Concilii lege, quae solum ad tempus data fuerat, jam nullis aliis Conciliorum legibus teneamur.
Pergit deinde ad Nicaenum I Concilium, cujus in Ecclesia Catholica semper summa auctoritas fuit, ac de canonibus ejus Concilii loquens: « Hi omnes, inquit, articuli, foenum, stramen, ligna, stipulae fuerunt. » Et infra: « De illis ligneis articulis reliquiae manserunt, quasi aliqui titiones, nempe articulus de festo Paschatis. > Hic nimirum est honor, quem habet Lutherus antiquissimo et celeberrimo Concilio, ut ejus decreta ligna, foenum, stipulas, titiones appellet. Sed parum esset, si tantum non necessarios, ac supervacaneos eos canones diceret, et non etiam periculosos, impossibiles, inter se contrarios, ac pugnantes esse contenderet. Quia enim vetat Concilium, nequi se absciderunt, sacris Ordinibus initientur, et simul imperat hominibus sacratis, ne ullam omnino domi suae foeminam habeant, praeter matrem aut sororem: « Hic prorsus, inquit Lutherus, non intelligo sanctum Spiritum in hoc Concilio, si illi pro idoneis non sunt reputandi in ministerio Ecclesiastico, qui seipsos castrant ad vitanda libidinum incendia; et rursus illi etiam non sunt idonei, qui ad evincendos carnis stimulos habent, aut ducunt uxores; quo res tandem cadet? An debebit Episcopus, aut Condonator illum intolerabilem ardorem, et aestum amoris illiciti sustinere, et neque conjugio, neque castratione se ab his periculis liberare? » Quasi vero, Luthere, nihil sit medium, inter conjugium et castrationem. Quo pacto igitur, Paulus, Joannes, Jacobus, Apostoli caeteri, Ambrosius, Hieronymus, Gregorius, et quid enumero singulos homines? quo pacto, inquam, tot millia Sanctorum, neque se ipsi absciderunt, et tamen usque ad vitae finem uxoribus caruerunt? nimirum precibus, jejuniis, labore assiduo, non membrorum abscissione gloriosa certamina superantur.
Sed audiamus, quam honorifice de hoc eodem Nicaeno Concilio sub finem hujus loci loquatur Lutherus: « An vero, inquit, nihil aliud est negotii Spiritui Sancto in Conciliis, quam ut impossibilibus, periculosis, non necessariis legibus suos ministros obstringat, et oneret? » Quae cum ita sint, vides certe, Lector, quanti faciat Lutherus Conciliorum auctoritatem, cum decreta Nicaeni Concilii, quo nullum est magis a Patribus omnibus laudatum, lignea, non necessaria, periculosa, impossibilia, inter se pugnantia, ac demum stramen, foenum, stipulas, titiones ore impudentissimo appellare non vereatur. Quid, quod omnia Concilia ita extenuat, ut cum eis Parochorum industriam, et Ludimagistrorum auctoritatem comparet? « Putasne, inquit, adeo esse tenue, aut augustum officium Parochi, aut Ludimoderatoris, ut non possint aliqua ex parte conferri ad Concilia? Dicam et quiddam amplius, majus lumen accedit doctrinae Christianae ex Catechismo puerili, quam ex omnibus Conciliis. » Et in_ fra: « Et quid opus est verbis, etiam si omnium Synodorum decreta possent per infundibulum demitti in tuum corpus, tamen nondum esses Christianus, quia nimis parum conferunt. » Egregia sane conclusio, et digna tam gravi Theologo, qui paulo ante tam serio videbatur Concilii generalis judicium appellare. Omitto quod dicit de II, III et IY Synodo, cum similia sint prioribus, et ego brevitati studeam.
Venio igitur ad ea mendacia, quae ad extenuandam Concilii Tridentini auctoritatem adversarii sine ullo pudore effutiunt, nec tamen omnia, nec etiam plurima, id enim infiniti operis esset, sed pauca de multis proferam: <r Illi Sycophantae, inquit Lutherus in libro de Conciliis, qui parasitantur Papae, adeo sunt dementati, ut hoc paradoxum audacissime defendant. Concilia potestatem habere condendi novos articulos fidei, et mutandi veteres. » At qui sunt isti Sycophantae? Cur nemo nominatur? Ubi, quando, quo teste dixerunt, aut scripserunt, posse a Conciliis fidei articulos immutari?
Matthias Illyricus in libro de norma, ac praxi Concilii Tridentini: « Clamant illi, inquit, Concilii scilicet Patres, Ecclesiam, id est, Pontificem cum suis spiritualibus esse supra Scripturam; et Papam posse ex plenitudine potestatis contra Apostolum, et totum vetus Testamentum dispensare. » Haec ille. Sed exstat Concilium, legatur diligenter, nusquam invenientur ejusmodi portenta.
Martinus Kemnitius in examine Concilii Tridentini, ita dives mendaciorum est, ut quatuor sententiolis, quinque mendacia comprehenderit: « Dicunt, inquit, Patres, videlicet Concilii, quod Papa habeat voluntatem pro ratione, in his, quae vult; quod possit formam Sacramentorum ab Apostolis traditam immutare, quod contra epistolas Pauli possit statuere, quod dispensare possit contra quatuor prima Concilia, et contra verba Evangelii. » Quis crederet tam impudentes homines reperiri potuisse, quj de Tridentino Concilio tam audacter mentirentur, cum et ipsius acta passim legantur, ad adhuc vivant plerique eorum, qui ipsi per se Concilio interfuerunt?
Sed restat adhuc aliud splendidum omnino, et saepius repetitum adversariorum mendacium. Multis de causis Lutherani Hosium Cardinalem, virum aeterna memoria dignum, implacabili odio persequuntur, sed eo praecipue, quod Legatus Apostolicoe sedis Concilio Tridentino praesederit, atque eidem Concilio industria et sapientia sua non parum ornamenti, atque etiam emolumenti contulerit. Ut igitur simul, et Legati, et Synodi auctoritatem deprimerent, verba quaedam, quae is Cardinalis in libro de expresso verbo Dei, nomine Schwenckfeldii haeresiarchae protulerat, et ideo protulerat, ut indicaret, quam tetri errores ex Lutherana haeresi, quasi venneati fructus ex corrupta radice pulJulassent; illa, inquam, verba tamquam si Cardinalis ipsius sententiam continerent, boni isti viri magna cum execratione ubique disseminaverunt; ac primum in lib. Protestationis 54 Ministrorum, ita legimus: « Sed jam audiamus istius gloriosi gubernatoris praesentis conciliabuli verba, quomodo, et secundum quam regulam ille cum suis sodalibus velit de Ecclesiae, et religionis controversiis judicare, et statuere: sic enim in blasphemiae verba erumpit, inquiens: Nos vero Dei de coelo sententiam exspectabimus, ac tum istos pro sua, non Scripturarum sententia dimicantes, tum ipsas etiam Scripturas facessere jubebimus. Non oportet Legis, aut Scripturae esse peritum, sed a Deo doctum. Vanus est labor, qui Scripturae impenditur. Scriptura enim creatura est, et egenum quoddam elementum; nec convenit Christiano nimium creaturae addictum esse. » Quibus recitatis subjiciunt Protestantes: « Haec iste nefarius Antichristi Cardinalis Legatus, et impii conciliabuli Gubernator, contra viventem Deum blasphemat. »
Illyricus vero in libro de norma et praxi Concilii Tridentini, posteaquam illa eadem verba ex libro Cardinalis deprompta repetivit, ita illi bene precatus est: « Dominus Jesus, inquit, obstruat igne infernali ista blasphema ora Antichristi, et ejus mancipiorum, et vindicet gloriam ab eorum tyrannide. » Quid tibi videtur, candide Lector, an non est scelus inauditum, et audacia plane incredibilis in causa tam atroci, et tam perspicua, tam impudenter mentiri? Est in manibus liber, nec ulla est in verbis ejus obscuritas, et si testimonium auctoris requiritur, ego ipse doctissimum illum senem aliquando dicentem audivi: « Ego ita sentirem? ego talia scriberem? si mea illa verba essent, vere dignus essem, qui in medio foro cremarer. » Et placuit tamen non uni, aut duobus, sed triginta quatuor simul Ministris verba illa optimi viri in alienum sensum ita detorquere, ut quae Swenckfeldii sunt, Cardinalis ipsius esse crederentur; qui mihi similiter fecisse videntur, ac si aliquis modo contenderet illa blasphema verba Judaeorum de Christo: « Ecce homo vorax, et potator vini, non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit, reus est mortis, tolle, tolle, crucifige eum; » atque alia his similia, non esse verba Judaeorum, sed Matthaei, aut Joannis, quod in eorum Evangeliisreperiantur. Habes igitur, quam parvi aestiment Concilia adversarii, et quod fraudibus, et calumniis eorum auctoritatem elevare conentur, qui tamen paucis ante annis generale Concilium, tamquam unicum remedium praesentium dissidiorum expetere videbantur.
Sed dicet aliquis fortasse, optabant illi quidem, atque optant etiam nunc generale Concilium, non ejusmodi, quale Tridentinum fuit. Ita est, optant illi generale Concilium, sed quale numquam fuit. Explicat enim conditiones Concilii Philippus Melanchthon in eo libello, quem inscripsit, de causis cur Lutherani ad Concilium non accesserint; sed potissimum duae sunt. Altera, ut jus suffragii etiam decisivi habeant omnes homines docti, sive sacerdotes, sive laici sint; quod est in Ecclesia Christi in hunc diem inauditum. Nec talis Concilii ullum exemplum proferent, praesertim, cum doctos homines vocent, qui dum loquuntur, aut scribunt, aliquot verba Graeca, aut Hebraica, Latinis admiscent. Altera conditio est, ut detur ab Imperatore salvus conductus, non solum personis, sed etiam causae, hoc est, ut nec personae possint puniri, si nolint obtemperare Concilio^ nec fides, et confessio Lutheranorum possit damnari, etiamsi Theologi Lutherani eam defendere non potuerint; quae conditio et cum superiore apertissime pugnat, et est ipsa per se inepta et ridicula. Nam, si nec personae, nec sententiae damnari possunt, nihil omnino in Concilio decernetur.
Quorsum igitur attinebat petere, ut etiam laici suffragium habeant decisivum, si nihil est in Concilium decidendum? Et quorsum tot sumptus, tot pericula, tot labores in Concilio congregando? Quorsum ex toto orbe terrarum Episcopi, et Doctores vexantur, ut ad Concilium veniant? Quorsum tot dies in quaestionibus fidei proponendis, discutiendis, definiendis consumuntur: si posteaquam sunt omnia parata, adhuc licet unicuique Concilii decretum in controversiam revocare? Neque Philippus Melanchthon solus docet, docuit ante eum Martinus Lutherus, docuere post eumJoannes Brentius, Martinus Kemnitius, Lutherani et Calvinistae omnes: <r Capite, inquit, Lutherus art. 1 1 5 ex quingentis articulis, hoc Evangelium, quia neque Papa3, neque Conciliis, neque ulli hominum commissum est, ut concludat, quid sit fides. Ideo debeo dicere, Papa tu conclusisti cum Conciliis, nunc habeo ego judicium, an acceptare queam, necne. » Et
Calvinus lib. IV Instit. cap. 9, §. 8: « Quoties, inquit, Concilii alicujus decretum profertur, expendi primum diligenter velim, quo tempore habitum sit, qua de causa habitum, et quo consilio; quales homines interfuerint; deinde illud ipsum, de quo agitur, ad Scriptura amussim examinari, idque in eum modum, ut Concilii definitio pondus suum habeat, sitque instar praejudicii; neque tamen examen, quod dixi, impediat. »
Itaque vult Calvinus, Concilii sententiam, praejudicium, non judicium esse, deque ea sententia posse, ac debere quoscumque, et maxime privatos homines judicare. Quod idem aliis verbis Kemnitius, Brentius, et caeteri omnes docent. Quid vero est hoc aliud, quam nolle judicium ullum fieri? Nolle controversias unquam finiri? Nolle pacem et concordiam, sed bella, schismata, dissensiones, lites vigere perpetuo? Sed bene habet; nisi aliud dicerent, facilius laterent: haeretici certe non haberentur. Nunc vero ita se produnt, ut plane nunc sint caeci, qui eos haereticos esse non vident; nam cum haeresis ab electione dicatur, nulla est nota clarior, nullum certius signum hominis haeretici, quam cum Ecclesiastico judicio non acquiescit; sed ipse sibi est dux, ipse judex, ipse dogma proprium eligit, quod sequatur. Fidei, obedientia comes est, mater humilitas. Haereseos soror, contumacia, mater superbia est.
Quae cum ita sint, nostra jam partes erunt, ut quantum opera, industriae, laboris in Ecclesiastica auctoritate labefactanda hostes fidei ponunt, tantum nos in eadem asserenda, ac vindicanda ponamus; et quoniam ea in summo Pontifice, et Episcoporum Conciliis praecipue cernitur, et nos jam de Pontifice quinque libris, pro ingenii nostri tenuitate, disseruimus, nunc de Conciliis, quanta maxima poterimus claritate, Deo duce, atque auspice disseremus.
Chapter 1 of 69