Caput I
Ordo Disputationis.
Disseruimus hactenus de Capite militantis Ecclesiae; nunc de ipsa Ecclesia disserendum erit. Quia vero Ecclesia bifariam considerari potest, ut in Conciliis congregata cernitur, et ut toto Orbe terrarum diffusa est; propterea nos quoque primum de Conciliis, tum de ipsa Ecclesia disputabimus. Praeponimus autem disputationem de Conciliis disputationi de Ecclesia, licet Ordo naturae contra suadere videretur, quoniam disputatio de Conciliis magis connexa est cum disputatione de summo- Pontifice, quae jam praecessit, quam disputatio de Ecclesia.
Igitur controversia de Conciliis duabus in rebus posita est, in definitione legitimi Concilii, et in ejusdem Concilii auctoritate; Haeretici enim hujus temporis fingunt novam formam Conciliorum, et iis deinde nullam fere tribuunt auctoritatem. Nos tamen his duabus partibus addemus tertiam.
Itaque in tres partes dividetur universa disputatio. In prima praemittemus quaedam, quae ipsi disputationi quasi aditum aperiant; qui scripserint de hac materia, quid sit Concilium, quotuplex, quot, et quae hactenus celebrata sint: quae omnia tractabimus sine contentione ad modum simplicis narrationis. In secunda definiemus, quid proprie postulet natura legitimi Concilii; ubi tractabitur de materia, forma, fine, et efficiente Conci¬
horum, necnon de iis, quae adversarii requirunt in Conciliis. In tertia disseremus de auctoritate Conciliorum, tum absolute, tum etiam per comparationem ad Scripturae, et summi Pontificis auctoritatem.
Chapter 2 of 69