Caput I. De erroribus, et mendaciis circa Sacramentum Confirmationis
Haeretici hujus temporis fere omnes Confirmationem de numero Sacramentorum auferunt. Etsi enim anno 1548 in conventu Lipsiensi, Theologi Lipsienses, et Wirtembergenses receperint septem Sacramenta, et nominatim Confirmationem, ut Sacramentum proprie dictum, et gratiam conferens; tamen non perstiterunt in ea Confessione. Siquidem omnes fere eorum Doctores, et qui ante illud tempus, et qui postea scripserunt, Sacramentum Confirmationis rejiciunt.
Quia tamen negare non possunt, fuisse in veteri Ecclesia ritum aliquem, qui diceretur Confirmatio, finxerunt ipsi, ritum illum non fuisse quidem Sacramentum a Christo institutum, sed fuisse caeremoniam quamdam utiliter ab Ecclesia introductam: quam in sex capita distinguit Kemnitius in 2. part.
Examinis pag. 320. Is enim accuratissime omnium describit ordinem Lutheranae Confirmationis. Primo dicit, parvulos in infantia baptizatos, cum perveniunt ad annos discretionis, debere institui in doctrina Catechismi, et ubi saltem principia didicerint, offerri debere Episcopo, qui coram Ecclesia admoneat puerum de suo Baptismo, quid acceperit, quid promiserit etc. Secundo, debere ipsos parvulos publice recitare confessionem fidei, et doctrinae, quam didicerunt. Tertio, debere interrogari de praecipuis doctrinae Christianae capitibus, atque ad ea respondere. Quarto, debere moneri, ut hac professione fidei ostendant, se dissentire ab omnibus ethnicis, haereticis, fanaticis, et prophanis opinionibus. Quinto, debere gravi exhortatione admoneri, ut in pacto Baptismi, et fidei professione perseverent, et proficiendo confirmentur. Sexto, fieri debere publicam precationem pro illis pueris, ut Deus Spiritu suo sancto illos gubernare et confirmare dignetur in hac fidei professione; et simul addi posse manus impositionem.
Hanc sententiam breviter indicavit Lutherus in lib. de Babylon, captivit. c. de Confirmatione. Nam, et negat esse verum Sacramentum; et addit posse recipi pro Ecclesiastica cajremonia, qualis est, consecratio aqua;, et aliarum rerum; non meminit autem Lutherus Catechismi, aut Examinis in ritu Confirmationis. Zwinglius in lib. de vera, et falsa religione c. de aliis Sacramentis, negat Confirmationem esse Sacramentum; et addit, fuisse ritum in Ecclesia institutum, et examen puerorum, qui in in-.antia fuerant baptizati. Quod idem postea docuit Philippus in locis c. de Confirmatione; Calvinus lib. IY Institut. c. 19, §. 4. Joannes Brentius in Confess. Wirtembergensi c. de Confirmatione, et alii.
Non sunt autem ipsi primi, qui hoc Sacramentum rejecerunt. Nam Joan. Wicleffus in IY. lib. Trialogi, c. 44. etsi non omnino videatur hoc Sacramentum respuere, tamen non vult posse probari ex Scripturis, et aperte reprehendit Catholicorum sententiam. Imo dicit, quibusdam videri a Diabolo introductam Episcoporum Confirmationem cum omnibus suis ritibus: nec reprehendit, sed potius indicat sibi placere sententiam ejusmodi. In alio etiam libro, qui forte jam non exstat, unctionem Chrismatis aperte rejicit, ut Thomas Waldensis testatur tom. II de Sacramentis c. 113. Ante Wicleffum Waldenses hseretici idem hoc Sacramentum rejecerunt, teste yEnea Sylvio in historia Bohemica c. 35. et ante hos omnes Novatiani, de quibus sic loquitur Theodoretus lib. JU haeret, fab.: « Novatiani poenitentiam a suo conventu arcent penitus, et iis, qui ab ipsis tinguntur, sacrum Chrisma non praebent. Quocirca eos, qui ex hac heeresi corpori Ecclesiae conjunguntur, benedicti patres ungi jusserunt. » Cur autem Novatiani rejecerint hoc Sacramentum, causa non fuit aliqua ratio convincens aut Scripturae testimonium evidens: sed quia ipse Novatianus (ut scribit ex Cornelio Papa Euseb. lib. VI hist. c. 33.) in lecto decumbens baptizatus fuit sine consuetis Ecclesiae caeremoniis; nec postea adimpleri curavit, quae omissa fuerant, nec signaculo Spiritus sancti confirmatus fuit. Ob quae, cum male audiret apud omnes, hoc remedium excogitavit, ut negaret, Chrismate inungi oportere homines post Baptismum. Donatistas etiam contumeliosos fuisse in S. Chrisma scribit Optatus lib. 31 contra Parmenianum; sed non constat an Donatistae oderint hoc Sacramentum absolute, an tantum, ut a Catholicis dabatur. Probabile tamen est eos hoc Sacramentum
contempsisse, ut etiam Arianos, et alios multos hseroticos, qui cum ad Ecclesiam veniebant, jubebantur sacro Chrismate inungi, ut infra dicemus.
Sed ad hameticos hujus temporis redeamus. Doctrinam suam illi tam crassis mendaciis, tantaque impudentia conviciorum, et blasphemiarum onerant, ut plane perspicuum fiat, eos, qui hoc Sacramentum oppugnant, recipere mali spiritus plenitudinem; sicut e contrario, qui illud reverenter suscipiunt, sancti spiritus plenitudinem consequuntur.
Joannes Calvinus in Antidoto Concilii sess. VII, can. 2: « Olei, inquit, qui faciat mentionem, nemo est ex veteribus: imo nec ex media illa aetate, quae jam multis vitiis abundabat. » Ilaec ille. Atqui meminerunt olei plurimi veterum, imo etiam vetustissimorum. Tertullianus lib. I contra Marcionem, loquens de Sacramentis Christi: «Ille, inquit, neque aquam Creatoris respuit, qua suos abluit, neque oleum, quo suos ungit. » Et Augustinus lib. Y contra Donatistas cap. 20: « Si ad hoc valet, quod dictum est in Evangelio, Deus peccatorem non audit, ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur: quomodo exaudit homicidam deprecantem, vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus imponitur? » Denique adeo clare, et saepe meminerunt Chrismatis Tertullianus, Cyprianus, et Cyrillus, ut Kemnitius hoc nomine istos Patres rejiciat, et per contemptum vocet Chrisma CyriUium.
Idem Calvinus ibidem canon. 3, Tridentinos Patres, asinos et porcos vocat, cum tamen modestissimus videri velit. Porro in Institut. lib. IV, cap. 19, §. 8: « Verbum, inquit, unctorum est, nullam promissionem in Baptismo percepisse, qua in agonibus instruantur. » Haec ille. Atqui hoc nullus Catholicorum docet. Nam quod citat Calvinus, ex epist. S. Melchiadis: « In Baptismo regeneramur ad vitam, in Confirmatione armamur ad pugnam, » referendum est ad proprios effectus horum Sacramentorum. Baptismus enim proprie ad vitam regenerat, quamvis gratia illa regenerationis, valeat etiam ad peccata vitanda: Confirmatio autem proprie datur ad augmentum roboris, et ad pugnandum pro fide.
Rursus §. 10. aliud mendacium profert, cum ait: « Nonne se Donatistas produnt, qui vim Sacramenti a ministri dignitate a;stimant?» quia nimirum dicimus, Sacramentum Confirmationis non posse conferri ordinarie, nisi ab Episcopo. At Calvinus non ignorabat, Donatistas de alia dignitate loqui consuevisse, nimirum de dignitate probitatis, et innocentiae, non de dignitate ministerii Ecclesiastici. Alioqui etiam Calvinus Donatista esset, cum velit Baptismum non posse tribui a laico, neque a femina, sed solum a publico Ecclesiae ministro. Igitur contra mentem, et consciendam suam locutus est, ac proinde mentitus.
Ibidem de Melchiade Papa et Martyre, cujus verba proxime citaverat, ita loquitur: « Os sacrilegum, tunc pinguedinem fcetore dumtaxat anhelitus tui, inquinatam, et verborum murmure incatatam, audes Christi Sacramento opponere, et conferre cum aqua verbo Dei sanctificata? At parum hoc ipsum erat tuas improbitati, nisi etiam praeferres. Haec sunt sanctae Sedis responsa; haecApostolici tripodis oracula. » Haec ille. Poteratne Calvinus impudentius blasphemare in sanctissimum virum? poteratne manifestius confiteri, nihil sibi esse commune cum antiqua Ecclesia? Siquidem S. Melchiadi omnis Ecclesia, quae tunc erat, communicavit; ac de eo sic loquitur Augustinus in epist. 162: « Qualis, inquit, ipsius B. Melchiadis ultima est prolata sententia; quam innocens, quam integra, quam provida, atque pacifica? » Et infra: « 0 virum optimum, o filium Christianae pacis, o patrem Christianae plebis. »
Denique §. 11. profert aliud mendacium Calvinus: « Ecce, inquit, praeterita aqua, et nullo numero habita, unum oleum in Baptismo magnifaciunt. » Haec ille. Confinxit autem hoc mendacium, occasione accepta ex verbis Magistri Sententiarum, perperam expositis. Nam Magister lib. IV, dist. 7, cap. 2. dicit, Sacramentum Confirmationis esse nobilius Sacramento Baptismi aliquo modo, ratione videlicet ministri, a quo datur, et ratione membri, in quo perficitur; nam Confirmatio non potest perfici, nisi in fronte nobilissimo omnium membrorum. Haec ita accepit Calvinus, quasi Magister contulerit unctionem Confirmationis, quae fit in fronte, cum unctione Baptismi, quae fit in vertice, et proinde SacramentumBaptismi non consti luerit in aqua, sed insolo oleo. At noluit intelligere Calvinus verba Magistri, ille enim confert unctionem Confirmationis, non cum unctione Baptismi, sed cum ipso Baptismo,
qui ex aqua, non ex oleo conficitur. Confert enim inter se Sacramenta: non est autem Sacramentum unctio in Baptismate, sed aspersio aquae. At, inquit Calvinus, aspersio aquae fit etiam in fronte. Bespondeo, hoc interesse inter Baptismum et Confirmationem, quod Confirmatio non perficitur, nisi in fronte; aspersio autem aquae Baptismi, potest fieri in fronte, sed potest fieri etiam extra frontem; imo nunc ordinarie cum baptizantur infantes, solum vertici ipsorum infunditur aqua. Ut etiam Confirmatio a solo Episcopo datur; Baptismus ab Episcopo dari potest, sed dari etiam potest a Presbytero: et idcirco tam ratione ministri, quam ratione subjecti praestat Confirmatio Baptismo, ut recte dicit Magister. Quare sine ulla causa mentitur Calvinus, Catholicos nullo numero habere aquam Baptismi.
Ibidem Calvinus dicit, se ne unius quidem stercoris facere oleum, sive in Baptismo, sive in Confirmatione. Atqui de utroque oleo, omnes Sancti, et antiqui Patres honorificentissime semper locuti sunt, ut supra ostendimus in disputatione de caeremoniis Baptismi, et infra ostendemus, cum agemus de materia Confirmationis.
Jam vero Martinus Kemnitius multa similiter habet, et mendacia, et convicia; sed uno tantum loco ero contentus. Igitur in- 2. par. Exam. pag. 298. tria simul mendacia conglutinat. Primum est, quod unctio Chrismatis ex schola Montani prodierit. Secundum, quod Tertullianus et Cyprianus in hac re Montanistae fuerint. Tertium, quod Hieronymus hanc sententiam refutet in Dialogo contra Luciferianos.
At nullus unquam auctor prodidit hanc fuisse haeresim Montani. Scribunt de erroribus Montani, Tertullianus de praescript. Epiphanus haer. 48. Eusebiuslib. IV hist. c. 14. Clemens Alexandrinus strom. IV. Philastrius in Catalogo. Hieronymus in epistola ad Marcellam de erroribus Montani. Augustinus haer. 26. Theodoretus lib. III de fabulis lueret. Damascenus in libro de centum haeresibus, in nullo autem horum, ullum est verbum de hac re. Sed colligit Kemnitius, ut est solers, hunc fuisse errorem Montani, licet nemo id scripserit, quia Tertullianus fuit Montanista: et ipse est, qui scribit, Spi ritum sanctum dari baptizatis per Chrismatis unctionem. At non omnia, quae Tertullianus scribit, ad Montani errores pertinent, licet ille in ultima setate Montanista fuerit. Alioqui Montanistarum hcereses erunt, Christum esse Filium Dei, Baptismum in aqua celebrandum, Eucharistiam in pane et vino; et alia id genus multa, quse Tertullianus scribit.
Deinde quanta est impudentia S. Cyprianum Matyrem celeberrimum Montanistam haereticum facere? Quid, quod ipse Kemnitius in hac ipsa re sibi non constat? nam pag. 317. dicit, hunc errorem confictum ab antiquissimis Patribus, Tertulliano, Cornelio, et Cypriano. At si isti confinxerunt; non ergo a Montano id acceperunt.
Denique, quod S. Hieronymus hunc errorem refellat in Dialogo contra Luciferianos, crassissimum est mendacium. Nam in eo Dialogo solum explicat S. Hieronymus, quomodo dari dicatur Spiritus sanctus per manus impositionem, cum etiam ante in Baptismo datus sit: sed neque Montanum, ac Tertullianum, neque sanctos Episcopos Cornelium, et Cyprianum nominat; tantum abest, ut eos refellat, ut mentitur Kemnitius. Neque ex eo, quod Hieronymus dicit, in Baptismo dari Spiritum sanctum, sequitur refutari sententiam Tertulliani, et Cypriani, qui dicitur dari in Confirmatione: alioqui Hieronymus refutasset etiam Lucam, qui ait Actor. VIII: Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. At nullos refutatHieronymus: non enim negant Lucas, et alii, in Baptismo dari Spiritum sanctum, nisi in illa plenitudine, qua datur in Confirmatione.
Chapter 1 of 14