Skip to the text

Caput II. Probatur ex Scriptura Sacramentum Confirmationis

Quinque argumentis probandum est, Confirmationem esse Sacramentum vere, ac proprie dictum, ut Concilium Tridentinum docet sess. VII, canon. 1. de Confirmatione. Primo, ex Scripturis. Secundo, ex Traditione, et testimoniis summorum Pontificum.

Tertio, ex Testimoniis Conciliorum. Quarto, ex testimoniis Patrum Graecorum. Quinto, ex testimoniis Latinorum.

Quod ad Primum attinet: Tria requiruntur ad essentiam Sacramenti Christiani proprie dicti. Primo, promissio gratiae. Secundo, signum sensibilo cum verbo, • quod sit medium, seu organum, quo applicetur promissio. Tertio, mandatum divinum, quo id jubeatur ministrari. Haec tria postulant sibi ostendi ex Scripturis in quaestione de Confirmatione, Calvinus lib. IV Institut. cap. 19, §. 5. et Kemnitius in 2. part. Exam. pag. 276: « In hac quaestione, inquit Kemnitius, quae sint illa media, per quae credendum sit Spiritum sanctum velle efficacem esse; ante omnia petimus ex verbo Dei nobis monstrari, expressum mandatum, et promissionem divinam: quando enim illa habemus, tunc scimus mediis illis, utpote divinitus institutis, reverenter esse utendum: scimus etiam quid illis tribuendum sit. » Haec ille. Itaque nihil aliud requirunt; et merito: nam ad haec revocantur omnia; et omnium consensu Sacramentum est proprie dictum, ubi haec tria inveniuntur.

Ac promissio quidem, et certe amplissima habetur Joan. XIV, ubi Dominus promittit Spiritum paracletum, qui consoletur in omnibus adversis. Item cap. XV, ubi promittit eumdem Spiritum sanctum, qui faciat discipulos fortes, atque intrepidos in testificatione veritatis: Et cap. 16. ut arguat mundum de peccato, de justitia, et de judicio, id est, qui det robur Apostolis ad arguendam infidelitatem hominum, et testificandam Christi justitiam, et annunciandum Principem hujus mundi jam esse judicatum. Item Lucae ult.: Sedere in civitate, donec induamini virtute ex alto. Denique Actor. I: Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes etc. Hanc certo divinam esse promissionem, et in Scripturis haberi, et ea promitti hominibus jam baptizatis, et justis gratiam ampliorem Spiritus sancti, qua fiant fortes in confessione fidei, nullo modo negari potest.

Jam vero medium, seu organum, sive signum sensibile constans ex rebus et verbis, quibus applicetur illa promissio, fuit manus impositio cum oratione. Nam Apostoli quidem singulari miraculo, et beneficio receperunt illam gratiam promissam sine ullo medio, seu Sacramento in die Pentecostes, ut notum est ex Actor. II. At vero cmteri recipiebant illam eamdem gratiam ministerio Apostolorum per illud medium, ut patet Actor. VIII: Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum (i ); et antea dixerat illos venisse, ut orarent. Idem habetur Actor. XIX. Et quod hoc medium sit medium, quo applicatur promissio facta de mittendo Spiritu sancto, patet ex effectu: nam cuicumque baptizato Apostoli manus imponebant, veniebat super eum Spiritus sanctus. Denique quod istud donum, quod dabatur tunc omnibus baptizatis per manus impositionem, fuerit illud ipsum, quod promissum fuit Apostolis, patet ex testimonio sancti Petri, qui Actor. II condonabatur populo, et promittebat idem donum, quod ipse acceperat, si crederent, et baptizarentur, et allegabat Joelem, qui praedixerat donum illud effundendum, non super Apostolos tantum, sed super omnem carnem. Idem etiam Petrus Actor. XI testabatur, Cornelium, et ejus comites accepisse idem donum, quod acceperunt Apostoli in Pentecoste: « Nihil, inquit, discrevit inter nos et illos, » et tamen Scriptura nusquam meminit alterius medii, seu signi sensibilis, quo daretur donum illud, nisi manus impositionis cum oratione.

Restat mandatum. Sed pro mandato damus illis mandati exeeutionem. Numquam enim Apostoli ita ordinarie, et secure imposuissent omnibus baptizatis manus, ut veniret super eos Spiritus sanctus, nisi Dominus hoceis mandasset. Quemadmodum etiam hic in terris cum famulus aliquid agit, quod non potest nisi jussuDomini, et non est stultus, omnes intelligunt, eum habere mandatum, etiamsi is non dicat se habere mandatum; ut si lictores capiant magnum aliquem virum in medio foro, aut si viatores indicant senatoribus tali die habendum senatum etc. Fuisse autem ritum illum ordinarium, et communem omnibus baptizatis, patet ex cap. 'VIII et XIX Actorum. Et ex epistola ad Hebraeos cap. VI. Itaque ipse etiam Calvinus cum lib. IV Instit. cap. 19, §. 5. postulasset mandatum sibi ostendi, respondet ipse sibi nomine Catholicorum §. G: « Tuentur, inquit, se quidem Apostolorum exemplo, quos nihil temere fecisse existimant; » ac responsionem admittens, ait:

« Id sane recte; nec a nobis reprehenderentur, si se Apostolorum imitatores ostenderent etc. i)

Nunc videndum est, quid ad hoc argumentum respondeant adversarii. Prima solutio est Calvini loco citato; quod illa manus impositio non fuerit Sacramentum, sed quaedam oblatio baptizatorumDeo: solebant enim per manus impositionem offere Deo, quos baptizaverant.

At haec solutio facile refellitur. Nam in primis id Calvinus tantum dicit, sed necprobat, nec potest probare ullo testimonio, nisi sua ipsius auctoritate. Sic enim ait: « Huic manus impositioni non altius subesse mysterium cogito, sed hujusmodi caeremoniam ab illis adhibitam interpretor, ut ipso gestu significarent se Deo commendare, et velut offere eum, cui manus imponebant. » Deinde Scriptura dicit, quod ad illam manus impositionem, sequebatur continuo effusio doni mirabilis; imo etiam asserit Scriptura, per illam impositionem manuum datum Spiritum sanctum, Actor. VIII, sicut dicit Titum III, per laveorum regenerationis salvos nos fieri. Ut igitur lavacrum non est simplex oblatio, sed mysterium conferens gratiam; ita etiam impositio manuum. Praeterea offerre Deo baptizatum, non est aliquid majus, quam baptizare, praesertim secundum Calvinum, qui dicit nihil subesse mysterii in hac caeremonia: ergo poterant offerre illi ipsi, qui baptizaverant. At Scriptura contrarium docet. Nam Actor. VIII, Philippus baptizat, et non potest imponere manus, sed veniunt ad hoc faciendum Petrus et Joannes. Et Actor. XIX, Paulo praesente baptizantur duodecim viri, et non exprimitur a quo, quia quilibet poterat id facere: at baptizatis Paulus ipse manus imponit. Denique quid opus erat nova oblatione, cum hoc ipso, quod quis baptizatur, offerat se Deo, ejusque legibus, et obsequio se subjiciat?

Secunda solutio est ejusdem Calvini ibidem, et Brentii in Confessione Wirtembergensi c. de Confirmatione, qui dicunt, Deum initio nascentis Ecclesiae per manus Apostolorum dedisse fidelibus dona quaedam visibilia Spiritus sancti, ut donum linguarum, donum miraculorum, et similia; ex quo sequitur illam impositionem manuum non fuisse Sacramentum, quia non dabat gratiam justificationis. Et confirmant ex simili-

Chapter 2 of 14