Skip to the text

Textus

tini, sess. 22. cap. 2. Ubi 'cum docet Concilium per sacrificium hoc remitti peccata, reddit causam, quia eadem est hostia, et idem offerens, qui fuit in sacrificio crucis: eadem autem est hostia, et idem offerens, qui fuit in cruce, sive Minister sit bonus, sive malus. Quse ratio sine dubio est etiam omnium Patrum, imo et Scripturarum, ex quibus supra probatum est Christum esse, qui (ut Sacerdos primarius, et sempiternus) nunc offert seipsum per manus omnium Ministrorum: quare non pendet effectus principalis hujus sacrificii ex bonitate Ministri immediati.

Secunda propositio: « Sacrificium Missse non habet vim ex opere operato ad modum Sacramentorum. » Explico propositionem. Non operatur sacrificium efficienter et immediate, neque est proprie instrumentum Dei ad justificandum. Id quod docet Concilium Tridentinum, sess. 22. cap. 2. ubi dicit, per hoc sacrificium peccata etiam ingentia dimitti, quia Deus hoc sacrificio placatus, gratiam et donum poenitentiae concedit. Non igitur sacrificium immediate justificat, ut Baptismus, et Absolutio faciunt; sed donum poenitentiae impetrat, per quod homo peccator ad Sacramentum accedere velit, et per illud justificetur. Quod idem antea docuerat S. Thomas in iv. sentent. dist. 12. qmest. 2. art. 2. quaest. 2. ad 4. ubi dicit, sacrificium justificare eos, pro quibus offertur? non ut causam proximam, sed donum contritionis impetrando.

Quae sententia S. Thomae, et Concilii, primo probatur, quia si sacrificium immediate justificaret, requireret necessario praeviam dispositionem in eo, pro quo sacrificium offerretur. Quod si verum esset, non liceret sacrificium offerre pro iis, quos scimus in peccato libenter manere, nec pro obduratis, et impoenitentibus: quorum tamen contrarium certissimum est: peccarent etiam, qui pro se sacrificium offerri peterent, nisi simul se ad gratiam recipiendam praepa rarent; quod falsum esse, nemo dubitat.

Secundo probatur ex sacrificio crucis. Non enim majorem vim habere potest sacrificium Missae, quam sacrificium crucis, cum sacrificium Missae vim suam habeat a sacrificio crucis. Sacrificium autem crucis non efficienter, et immediate justificavit, sed tantum impetratorie, et meritorie, alioqui omnes homines continuo justi effecti essent, cum Dominus pro omnibus hominibus se Deo in sa¬

crificium obtulerit. Praeterea, quod non est in re, non potest efficienter operari. Sacrificium crucis modo non est in re, sed solum in mente Dei, proinde non operatur efficienter. Ut igitur sacrificium crucis non justificavit immediate peccatores, sed placavit Deum, et impetravit, ut per debita media peccatores ad salutem perducerentur: sic etiam sacrificium Missa} non justificat homines immediate, sed impetrat, ut ex merito sacrificii crucis detur hominibus gratia, et donum poenitentiae.

Tertio probatur, quia ad peccatum immediate tollendum, instituta sunt Sacramenta Baptismi, et Poenitentiae; illud pro infidelibus, hoc pro fidelibus; sive illud pro originali, hoc pro actuali diluendo: non igitur credibile est ad eumdem prorsus effectum institutum esse aliud medium, sive aliam causam a Deo, qui omnia facit in numero, pondere, et mensura.

Tertia propositio: « Sacrificium Missae vim habet per modum impetrationis: et ejus propria efficientia est impetrare. Probatur primo, quia haec est efficientia sacrificii in genere, et proinde hujus etiam sacrificii: sacrificium enim proprie orantis, et supplicantis est, et ad orationem juvandam adhibetur. Ut enim pulchre explicat Gregorius Nyssenus in ii. orat, in orationem Dominicam, Trpocsu^, id est, oratio, dicitur ab eu^, id est, votum, quia solent piaemitti vota, id est, promissiones, et oblationes ante orationem, ut oratio facilius impetret, unde est illud Virgilii: '

iEuea, cessas in vota, praecesque?

Quare sicut oratio, licet possit esse meritoria, quatenus fit ab homine justo, et ex charitate, et simul etiam satisfactoria, quatenus est opus laboriosum: tamen ex se, et ex proprio officio impetratoria est: sic etiam sacrificium, quod est qua}dam oratio, ut sic dicam, realis, non verbalis, proprie impetratorium est.

Secundo probatur, quia sacrificium Misste prsecipuam vim habet, ut a Christo summo Sacerdote offertur. Christus autem nunc, nec mereri, nec satisfacere potest, sed solum impetrare: igitur impetratio, propria est hujus sacrificii vis, et efficientia.

Atque hinc tria sequuntur, quee ad rem hanc illustrandam non parum faciunt. Prinium est, discrimen esse inter sacrificium Missae, et sacrificium crucis, quatenus a Christo utrumque oblatum est. Nam sacrificium crucis fuit meritorium, satisfactorium, etimpetratorium vere, et proprie, quia Christus tunc mortalis erat, et mereri, ac satisfacere poterat: sacrificium Missae, ut dixi, proprie solum est impetratorium, quia Christus nunc immortalis, nec mereri, nec satisfacre potest. Cum autem dicitur propitiatorium, vel satisfactorium, id est intelligendum ratione rei quae impetratur. Dicitur enim propitiatorium, quia impetrat remissionem culpae; satisfactorium, quia impetrat remissionem poenae; meritorium, quia impetrat gratiam benefaciendi, ac merita acquirendi. Quamquam non negaverim, dici etiam satisfactorium, quod ex Christi institutione per sacrificium hoc applicetur ejusdem Christi passio ad poenas tollendas, seu viventium, seu mortuorum, quae post culpam remissam aliquando remanent, vel in hac vita, vel in purgatorio luendae.

Secundum est, ad sacrificium Missae, licet non sit necessaria bonitas Ministri offerentis, tamen alicujus offerentis bonitatem necessario requiri. Sacrificium enim, cum ad impetrationem tendat, et simile sit orationi, sine dubio non potest placere, nec impetrare, nisi offerens placeat: unde dicitur, Gen. iv. Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus. Neque obstat, quod in sacrificio Missae, res ipsa, quae offertur, ex se Deo gratissima est. Nam non res illa, sed rei illius oblatio proprie sacrificium est; sacrificium enim est actio, non res permanens. Porro licet res ipsa placeat ex se, tamen oblatio rei non placet, nisi offerens placeat, ac praesertim Deo, cujus sunt omnia, et qui nulla re indiget. Unde in Evangelio plus placuit Deo oblatio duorum minutorum a sancta vidua facta, quam oblationes multorum aureorum nummorum ab hypocritis, et superbis factae: quamvis caeteris paribus gratior sit oblatio rei preestantioris, et proinde gratissima oblatio corporis Domini, rei videlicet omnium prsestantissimae.

Tertium est, sacrificium Missae, ut a Christo offertur, vim habere ex opere operantis, sed infallibiliter, quia placet ex bonitate offerentis Christi, quae semper est eadem, et nec minui, nec crescere potest. Ut autem offertur ab homine, vim habere ex opere operato; quia placet Deo, etiamsi homo, qui offert, Deo non placeat. Itaque quod est opus ope-

rnatis respect uChristi: est opus operatum respectu Ministri. Absolute tamen cum dicitur Missa vim aliquam habere ex opere operantis, semper intolligitur de valore, quem habet ex bonitate Ministri, quia ipse est, qui proprie operatur: Christus enim non operatur, nisi per ministrum.

Quarta propositio: « Valor sacrificii Missa* finitus est. » Hsec est communis sententia Theologorum, et probatur apertissime ex usu Ecclesise. Nam si Missse valor infinitus esset, frustra multse Missse, praesertim ad rem eamdem impetrandam offerrentur. Si enim una infiniti valoris est, certe ad omnia impetranda sufficiet; quorsum igitur alias? Et confirmatur ex sacrificio crucis, quod non alia de causa unum tantum fuit, neque unquam repetitur, nisi, quia illud unum infiniti valoris fuit, et pretium acquisivit pro omnibus peccatis praeteritis^ et futuris remittendis.

Sed licet res ipsa certa sit, causa tamen non est adeo certa: mirum enim videtur, cur valor sacrificii hujus sit finitus, cum idem sit hoc sacrificium cum sacrificio crucis; et cum ipsa hostia, et offerens Christus, infinito modo sint Deo grata. Videntur mihi, salvo meliore judicio, tres esse causse hujus rei. Prima sumitur ex parte hostise, quae offertur. Nam in sacrificio crucis destruebatur ad honorem Dei, ipsum esse naturale Christi in forma humana; in sacrificio Missae destruitur tantum esse Sacramentale: nobilius autem est; et magis pretiosum, esse Christi naturale: quam Sacramentale. Caeterum haec ratio solum demonstrat majoris valoris fuisse sacrificium crucis, quam sacrificium Missae, sed non reddit causam, cur hoc sit finitum, et illud fuerit infinitum. Non enim est infinita distantia inter esse Christi naturale, et Sacramentale: neque infiniti valoris fuit sacrificium crucis, quia in eo destruebatur esse naturale humanitatis Christi; sed quia eam destructionem sponte patiebatur, et in sacrificium offerebat Filius Dei, qui vere est infinite Deo gratus, cum et ipse sit verus Deus.,

Secunda igitur ratio efficacior est, quai sumitur ex parte offerentis. Nam in sacrificio crucis, offerens est ipsa persona Filii Dei per se; at in sacrificio Missse offerens est Filius Dei per Ministrum. Multum autem interest inter actionem Filii Dei per se, et per Ministrum: illa enim| est actio immediate producta a divino supposito, ista ab humano. Quare licet multo sit gratior actio Ministri quatenus fit in persona Christi, quam si fieret in persona propria: tamen sine comparatione est gratior illa, qua? fit immediate ah ipso Christo. Quemadmodum inter homines, multo plus valet apud principem aliquem postulatio legati, nomine sui principis, quam nomine proprio: tamen multo adhuc magis valeret postulatio ipsius principis, si ipsemet ore suo aliquid peteret.

Tertia ratio sumitur ex ipsa Christi voluntate. Nam etiamsi posset Christus per unam oblationem sacrificii incruenti, sive per se, sive per Ministrum oblati, qualibet a Deo, et pro quibuscumque impetrare, tamen noluit petere, nec impetrare, nisi ut pro singulis oblationibus applicaretur certa mensura fructus passionis sua sive ad peccatorum remissionem, sive ad alia beneficia, quibus in hac vita indigemus. Cur autem id voluerit, non est nostrum curiosius inquirere. Videtur tamen id voluisse, tum ut hoc modo frequentaretur hoc sanctum sacrificium, sine quo religio consistere non potest: tum etiam, quia id requirebat ordo divina providentia. Qua est etiam causa, cur Christus assidue interpellet pro nobis in coelo, cum tamen videatur, unica interpellatione potuisse omnia statim impetrare; et similiter cur pretium infinitum, quod in cruce acquisivit, quo totus mundus continuo salvari potuisset, non nisi quibusdam, et in certa mensura applicari voluerit: horum enim omnium causa est, quia voluit Christus omnia fieri secundum ordinem divina providentia

Solvuntur objectiones ad versar iorum.

Nunc objectiones diluenda sunt, qua ab adversariis contra efficaciam sacrificii propr- Jiatorii, et impetratorii fieri solent. Ac primum argumenta hareticorum pracipua, jam soluta sunt in libro superiore: illi enim omnia confundunt.

Unum superest Lutheri argumentum ex lib. de Captio. Babyl.: «Baptismus unius non prodest alteri, nec potest unus pro alio baptizari: ergo nec sumptio Eucharistia potest ab uno pro alio fieri. Non igitur Missa est sacrificium propitiatorium, quia si ita esset, Missa et Communio unius, alteri prodesset, n

Respondeo: Multum interest inter Sacramenti susceptionem, et sacrificii oblationem. Susceptio enim Sacramenti ad sanctificandum suscipientem ordinatur, et ideo non sanctificat, nisi suscipientem: at oblatio sacrificii ordinatur ad impetrandum beneficia iis omnibus, pro quibus offertur. Quare sacrificium, ut supra diximus, simile est ora tioni, quod attinet ad efficientiam: oratio enim non solum prodest oranti, sed etiam iis, pro quibus oratur. Ex his colligimus, manducationem Eucharistia?, qua? fit a Sacerdote ut est Sacramenti susceptio, soli sumenti prodesse: ut autem est sacrificii consummatio, prodesse illis omnibus, pro quibus oblatum est sacrificium.

Secundo objiciunt alii, atque inter eos Kemnitius in ii. par. Examinis, pag. 105. et 861: « Si Missa? sacrificium propitiatorium esset, ac peccata remitteret: utile esset non accedere ad Sacramenta pro remissione peccatorum percipienda. Nam remissio peccatorum per unam Missam ab alio dictam sine ullo labore, et periculo haberetur: per Sacramenta autem non nisi cum labore, et periculo haberi potest.

Respondeo: Si Missa immediate peccata remitteret, argumentum aliquid concluderet. At non hoc docemus, sed tantum per Missa; sacrificium impetrari donum poenitentia?, quo homines peccatores moveantur ad Sacramenta desideranda, et quaerenda, in quibus justificentur, ut supra diximus.

Tertio, posset aliquis contra solutionem datam ab experimento argumentum ducere. Nam ssepe dicuntur Missa? pro peccatoribus, qui tamen non recipiunt donum poenitentia?: non igitur Missa pra?sertim ex opere operato, confert donum poenitentia?. Et idem argumentum fieri potest contra vim hujus sacrificii ad ca?tera beneficia obtinenda: non enim semper obtinentur ea, pro quibus Missa? sacrificium offertur.

Respondeo: Missa? sacrificium cum pro peccatoribus offertur infallibiliter impetrat novum, ac certum auxilium divinum, quo peccatores ad poenitentiam perducantur, sed illud auxilium varie operatur, pro varia hominum dispositione. Nam siis, pro quo Missa offertur, dispositus est ad contritionem, efficietur in illo vi novi auxilii contritio, qua? proprie donum poenitentia? est: et hoc est, quod dicunt Concilium Tridentinum, et S. Thomas supra citati; si vero non sit dispositus, efficietur in illo homine nova qua?-

dam dispositio, sed quae sine suo frustrabitur, si ille ex arbitrii libertate vocationem Dei rejiciat. Itaque non est mirum, si peccatores non semper convertantur, pro quibus Missae sacrificium offertur, cum tamen sine dubio semper juventur. Adde, quod non est necessarium, ut effectus sacrificii continuo oxistat: sed solum ut Deus auxilium, et gratiam det, quando ipsi opportunum videbitur. Nam etiam sacrificium crucis non continuo habuit suum effectum: et oratio S. Stephani. Pauli conversionem impetravit, sed futuram tempore a Deo determinato.

Quod autem attinet ad temporalia beneficia, multae possunt esse causae, cur non continuo obtineantur, licet infallibilis sit efficacia sacrificii. Nam vel ea Deus non largitur, quia non esse utilia ad salutem aeternam intelligit, vel differt, ut opportuniore tempore illa concedat, vel denique indigni sunt pro quibus sacrificium offertur, ut temporalia illabencficia accipiant, et contra dignissimi, qui severissime castigentur. Nam etiamsi sacrificium offeratur ad Deum placandum etiam indignis, tamen aliquando majora sunt hominum demerita, quam ut Deus uno, vel altero sacrificio placari possit: siquidem, ut diximus, finitus ac limitatus est Missa; valor.

Sacrificium Missie omnibus viventibus prodest.

Tertia sequitur qmestio, pro quibus sacrificium Missa; offerri debeat, aut possit: Sunt autem sex hominum genera, de quibus dubitari posse videtur. Alii enim adhuc vivunt, alii mortui sunt: qui vivunt, aut sunt membra corporis viva, aut mortua, aut nullo modo, id est, au| sunt justi, aut peccatores, sed fideles, aut denique impii, et infideles: eorum qui mortui sunt, alii in purgatorio, alii in cielo jam degunt, alii etiam apud inferos aeternis suppliciis addicti sunt.

Et de iis quidem, qui vivunt intra Ecclesiam, et de iis, qui sunt in gehenna, id est, de primis et ultimis, nulla controversia est. Nam pro iis omnibus, qui sunt intra Ecclesiam, sive justi, sive peccatores sint, Catholici omnes docent, sacrificium offerri posse,

imo etiam reipsa quotidie offerri: dicimus enim in Canone, pro omnibus Orthodoxis, et Catholica;, atque Apostolicae fidei cultoribus nos offerre. Haeretici autem nihil habent peculiaro, quod de hac re dicant.

Pro iis autem qui sunt in gehenna, certum est, sacrificium offerri non posse: neque id ulli aut haeretici, aut Catholici negant; nam damnatorum ad gehennam, et culpae, et prenae sunt irremissibiles. Quare Augustinus ex professo docet, lib. i. de origine animae, cap. ix, et xi. sacrificium offerri non posse pro defunctis parvulis sine Baptismo, et in Enchiridio, cap. cix. et cx. dicit, nihil prodesse damnatis sacrificium, si pro eis offeratur. Sed de hac re plura diximus in n. lib. de purgatorio, cap. ult.

De iis qui vivunt, et extra Ecclesiam sunt, facile res explicari potest. Nam in primis constat eis saltem indirecte sacrificium prodesse, et pro eis etiam indirecte offerri posse. Dum enim offerimus sacrificium pro Ecclesia Catholica propaganda, unienda, purganda, quod certum est licere, simul indirecte offertur pro conversione infidelium, et luer oticorum. Praeterea in libris nostris Missalibus exstat Missa propria ad tollendum schisma: ubi licet, pro Ecclesia; pace sacrificium offeratur, tamen implicite offertur pios chismaf icis, ut videlicet convertantur. Denique in oblatione calicis, dum pro totius mundi salute orare jubemur, certe aliquo modo pro infidelibus etiam oramus.

Deinde certum est, etiam ex natura rei, si nulla sit prohibitio Ecclesia;, licere offerre pro ejusmodi hominibus. Nam sacrificium crucis pro omnibus fuit oblatum: cur igitur non possit etiam Missa pro omnibus offerri? Deinde, in antiqua Ecclesia offerebatur pro principibus et regibus, qui tamen erant omnes infideles: quod enim Apostolus ait, 1 Timoth. ii: 1 i olo igitur fieri orationes ctc. communiter a Patribus exponitur de orationibus, qua; fiunt in sacrificio. Et Chrysostomus expresse homil. vi. in hanc epistolam, dicit pro rege gentili esse offerendum. Et Tertullianus in libro ad Scapulam: « Sacrificamus, inquit, pro salute Imperatoris. Et in lege veteri, ut supra ostendimus, sacrificabatur pro vita rogis Darii, et filiorum, I Esdra; vi. et in II lib. Machabieor. cap. m. pro salute Heliodori gentilis. Praitcrea Clemens lib. viu. constitutio, cap. xvm. docet,

Apostolos obtulisse sacrificium Eucharistiae pro regibus sui temporis, necnon pro Catechumenis, et pro reductione eorum, qui versabantur in errore. Et in Liturgia Jacobi lit expressa oratio pro extirpatione heeresum. Chrysostomus, et Basibus in Liturgia similiter orant pro toto orbe terrarum, et nominatim pro errantibus, ut revocentur ab errore. Chrysostomus praeterea lib vi. de sacerdotio, dicit sacerdotem sacrificantem orare pro peccatis omnium hominum, ut illis Deus propitius liat; et in homil. de Adam et Eva. dicit, Sacerdotes publice orare pro infidelibus, Haereticis, Judaeis, Catechumenis, etc'. In ordine Romano, ubi describitur scrutinium tertium, quod agitur Feria iv. post Quartam Dominicam Quadragesimae, instituitur Missa proria pro Catechumenis, et infra actionem in illis verbis: « Ilanc igitur oblationem servitutis nostrae etc. » expresse additur eam offerri pro Catechumenis. Non igitur dubitari potest, quin absolute liceat sacrificium offerre pro iis, qui sunt extra Ecclesiam.

Neque his repugnat, quod ait Augustinus lib. i. de orig. anima*, cap. ix: « Quis offerat sacrificium corporis Christi, nisi pro iis, qui sunt membra Christi? » Nam ut recte respondit ad hanc objectionem S. Thomas in iv. distinet, xii. quaest. ii. art. n. quaest. n. ad iv. id intelligi debet de iis, qui sunt membra Christi, actu vel potentia: tunc enim offertur etiam pro membris Christi, quando offertur pro aliquibus, ut fiant membra Christi. Adde, quod Augustinus non loquitur eo loco, nisi de defunctis: et quia defuncti aut sunt membra Christi actu, aut nullo modo, ideo absolute dicere potuit, non posse offerri pro defunctis, nisi sint membra Christi.

Sed quamvis haec ita se habeant, prohibuit tamen Ecclesia cap. A nobis, de sententia excommunicationis, publice orare pro excommunicatis, et consequenter pro haereticis, qui sunt omnes excommunicati: proinde etiam prohibuit, sacrificium pro cis directe, et expresse offerri; sacrificium enim seinper est publicum.

Sed quaeret aliquis, utrum ubi rex infidelis est, ut in Graecia, ubi Turea dominatur, et in India, in Japone, apud Sinas, ubi ethnici regnant, liceat sacerdotibus, qui ibi sunt, expresse offerre pro rege. Respondeo: Existimo licere, modo rex ille non sit excommunicatus, (ut sunt reges haeretici; sed

paganus, sive Ethnicus. Nam haec traditio, imo et constitutio Apostolica est, ut paulo ante ostendimus; neque exstat, quod sciam, ulla Ecclesiae manifesta prohibitio.

Rwrsus aliquis petet, utrum liceat hoc tempore sacrificium offerre pro haereticorum, sive infidelium aliorum conversione: ratio dubitandi est, quia tota Liturgia Latinae Ecclesiae, quae nunc est in usu, refertur ad fideles, ut patet ex precibus oblationis, tum extra, tum intra Canonem. Respondeo: Existimo id licere, modo nihil addatur ad Missam, sed solum per intentionem sacerdotis applicetur sacrificium conversioni infidelium, sive haereticorum; id enim multi faciunt viri pii, et docti, quos reprehendere non possumus, neque exstat expressa Ecclesiae prohibitio. Tutissimum tamen est, quod alii faciunt, qui intentionem suam ita moderantur, ut directe intendant, offerre pro augmento, unitate, et pace illius Ecclesiae, quae inter haereticos, vel ethnicos conversatur: qui enim ita offerunt, eumdem habent effectum, quem superiores. Non enim potest augeri, et uniri, ac pacificari Ecclesia in illis locis; nisi convertantur infideles, aut haeretici: et simul horum intentio conformior est Ecclesiastico ritui, quam superiorum.

Sacrificium Missae pro defunctis in purgatorio degentibus, rite offertur.

De mortuis duae sunt cum haereticis hujus temporis controversiae. Una de iis, qui sunt in purgatorio. Altera de Beatis.

Quod attinet ad priorem, haeretici omnes in superiore controversia nominari, et iisdem in locis, maxime detestantur sacrificia pro defunctis; nec tamen habent nisi levissimum argumentum, quod videlicet Christus dixerit: Accipite et manducate, cum de usu Eucharistiae loqueretur; mortui autem neque accipere, neque edero valeant. Hoc enim argumentum, et Calvinus in Antidoto articulorum Parisiensium, et Kemnitius iu ii. par. Examinis Concilii Tridentini in ultimo argumento, et adii passim objiciunt; quod tamen nihil concludit. Nam quod mortui non manducent, probat eos non posse participare de carnibus sacrificii, non autem probat non posse cos participare fructum sacrificii: siquidem Job, pro absentibus filiis, et Judaei pro rege Babylonis similiter absente, non inutiliter sacrificabant. Et Dominus cum ait: Accipite et manducate, loquebatur iis, quibus Sacramentum porrigebat, non autem iis omnibus, pro quibus sacrificium offerebat: nam ibidem habemus, sanguinem Domini oblatum pro illis, et pro multis.

Nos igitur certissimam veritatem confirmare aggrediamur. Primo ex Testamenti veteris consuetudine, et ex ipsa Scriptura auctoritate. Nam in II lib. Machab. cap. xn. Judas Machabaeus jussit offerri sacrificium pro peccatis mortuorum: et Scriptura hoc factum laudans, aperte dicit: Sancta, et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.

Scio quid adversarii respondere soleant, librum non esse canonicum, sed haec est antiqua cantilena, et a nobis duobus in locis refutata, lib. i. de verbo Dei, et lib. i. de Purgatorio. Sed esto, non esset liber canonicus, quis tamen negaverit historicum esse antiquissimum, et bonae fidei, non minus quam Josephum aut Sallustium? Quod igitur narrat, de facto Judae, et Hebraorum consuetudine in sacrificiis pro mortuis offerendis, nulla causa est, cur putetur non esse verum; nam si idem Josephus narraret, aut quivis alius bona) fidei auctor, nemo non crederet. Habemus igitur, ut minimum, illam fuisse Ecclesia) antiquse consuetudinem, quam bonam, et laudabilem fuisse vel ex eo probatur, quod neque a Christo, neque ab Apostolis, neque ab ullo Concilio, ullisve doctoribus, nisi Ecclesiae hostibus, fuerit reprehensa. Adde, quod Augustinus, quem sane tutius sequimur, quam Calvinum, libro de cura pro mortuis, cap. i. et lib. de origine animae, cap. xi. ex hoc loco probat, defunctis prodesse sacrificia pro eis oblata.

Secundum argumentum sumimus ex consuetudine Ecclesia) Catholica) universa). Nam ut scribit Epiphanius in compendiaria doctrina, et Augustinus lib. de cura pro mortuis, cap. 1. et ult. et serm. xxxiv. de verbis Apostoli; Ecclesia universa in sacrificio Missa) pro defunctis orat. Id quod etiam patet ex omnibus Liturgiis, Jacobi, Clementis, Basilii, Chrysostomi, Ambrosii, et caderis. Ac denique patet ex Conciliis omnium provinciarum, in quibus fit mentio sacrificii pro defunctis, tamquam recepti, et usitati. Vide

pro Africa Concilium IIT. Carthaginense, cap. 29. et IV. cap. 79. pro Hispania Bracarense I. cap. 34. et 39. pro Gallia Cabilonense, ut habet canon. Visum est, de consecrat, dist. i. pro Germania, Wormatiense cap. 10. pro Italia Concilium vi. sub Symmacho, pro Graecia, cap. 69. capitulorum ex Gracis Synodis collectorum a Martino Bracarensi Episcopo. Ex quo refellitur mendacium Kemnitii; Kemnitiusenim in m. par. Examinis Tridentini Concilii in tractatu de purgatorio, scribit consuetudinem sacrificandi pro mortuis, fuisse quidem alicubi, sed non in tota Ecclesia.

Tertium argumentum sumitur ab Apostolica traditione. Nam constat hunc ritum sacrificandi pro peccatis mortuorum, ab Apostolis ad nos manasse: id enim aperte docet Itabanus lib n. de Institut. Clericorum, cap. 44. et ante cum Isidoruslib. i. de officiis divinis, cap. 18. et ante Isidorum Chrysostomus homil. 69. ad populum Antiochenum: « Non temere, inquit, ha)c ab Apostolis sancita fuerunt, ut in tremendis mysteriis defunctorum agatur commemoratio: sciunt enim illis inde multum contingere lucrum, multam utilitatem. » Idem habet homil. 3. in epist. ad Philipp. Idem docent Gregorius Nyssenus, et alii, quos citat Damascenus in oratione pro defunctis. Idem aperte colligitur ex Liturgia Jacobi, qui Apostolus fuit, et Clementis, qui ea scripsit, qua) -ab ore Apostolorum accepit.

Denique idem probatur ex regula sancti Augustini lib. iv. de Baptismo, cap. 24. qua) est, ut id certissime credatur ex Apostolica traditione descendere, quod in omni Ecclesia servatur, nec in aliquo Concilio institutum, sed semper servatum, et retentum est. Talem autem esse hunc ritum, negari non potest. Nam in omni Ecclesia servari, jam supra ostendimus, in nullo autem Concilio institutum, sed semper servatum fuisse, patet ex testimoniis antiquissimis Patrum eorum, qui omnia Concilia pracesserunt, ubi fit mentio de sacripciis pro defunctis. Primum enim Concilium, in quo mentio hujus rei habetur, est Carthaginense III. quod celebratum est circa annum Domini 417. At sacrificii pro defunctis meminit Eusebius Caesariensis lib iv. de vita Constantini, qui fuit centum annis antiquior Concilio Carthaginensi; meminit etiam Tertullianus

in lib. de corona militum, qui fuit ducentis annis eo Concilio antiquior; meminit denique Clemens lib. 8. constit. cap. 19. qui trecentis annis idem Concilium praecessit.

Ad hoc argumentum multum laborat, ut respondeat Kemnitius loco cit. ac primum fatetur Chrysostomum dicere, hunc ritum ab Apostolis esse institutum. Deinde falsam esse Chrysostnmi sententiam conatur ostendere. Primo, quia in nulla divina Scriptura repetitur ista Apostolica constitutio. Secundo, quia Hieronymus, et Gregorius dicunt solam orationem Dominicam adhibuisse Apostolos ad consecrationem. Tertio, quia Tertullianus de corora militis, scribit hunc ritum ex consuetudine fluxisse.

At nos etiamsi solum Chrysostomum haberemus, mallemus illi, quam lvemnitio credere: plus enim multo valet illius auctoritas, quam omnia hujus argumenta. Nam quod dicit in scripturis id non reperiri, quis negat? Neque enim nos ad Scripturam, sed ad traditionem non scriptam Apostolorum referimus hanc eorum constitutionem: et ad ejusmodi traditiones certo investigandas, valet regula S. Augustini.

Quod ex Hieronymo, et Gregorio allegatur, partim est verum, partim falsum, et totum impertinens: verum est Gregorium id dicere, sed falsum quod a Hieronymo idem dicatur. Hieronymus lib..3. cont. Pelagianos, dicit Christum Apostolos docuisse, ut in sacrificio Eucharistico recitarent orationem Dominicam sed non dicit eam solam. Est autem totum impertinens, tum quia poterant Apostoli primo tempore solam orationem Dominicam adhi bere post consecrationem, deinde alio tempore addere alias preces; tum etiam quia sine ulla certa prece poterant offerre sacrificium pro defunctis; ad hoc enim sola interior mentis intentio abunde sufficit.

Quod denique addit Kemnitius de Tertulliano, ex eodem auctore refellitur. Tertullianus enim non dicit hunc ritum sacrificandi pro mortuis ex consuetudine primum fluxisse, sed ex consuetudine retentum, et confirmatum, quod ex Apostolica traditione descenderat: « Traditio, inquit, est auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix. » Adde, quod Tertullianus non loquitur de sacrificio pro defunctis absolute, sed de sacrificio annuo. Quare potuit fieri, ut illud annuum ex aliquorum consuetudine manarit: sed hoc ipsum est argumentum,

jam tunc usu receptum, ut pro defunctis sacrificaretur. Et quamvis non aperte dicat Tertullianus, traditionem hanc esse Apostolicam, tamen neque id negat: et ex regula Augustini colligitur necessario esse Apostolicam.

Quartum argumentum sumitur ab lueresi Aerii, quas publice in Ecclesia damnata fuit. Acrius enim docebat non esse pro mortuis sacrificium offerendum; quam haeresim cum Ecclesia antiqua, quae etiam adversariorum testimonio vera Ecclesia erat, damnavit, simul omnes Lutheranos, et Calvinistas damnavit.

Pupugit hoc argumentum valde Philippum, et ideo in Apologia Confessionis Augustamc in disputatione de vocabulis Missa; prope extrema, mendacii medicamentum vulneri adhibendum curavit: «Falso, inquit, citant adversarii contra nos damnationem Aerii, quem dicunt propterea damnatum esse, quod negaverit in missa oblationem fieri pro vivis, et mortuis. » Et infra: « Epiphanius testatur Acrium sensisse, quod orationes pro mortuis sint inutiles, id reprehendit; neque nos Aerio patrocinamur. » Haec ille; ubi duo insignia mendacia sunt.

Unum quod Lutherani non patrocinentur Aerio neganti orationes pro mortuis esse utiles. Nam quis, quieso, Lutheranorum non oppugnat purgatorium? quis non irridet orationem pro mortuis?

Alterum, quod Aerius negaverit orationes non autem oblationes pro defunctis; quod’ mendacium disertis verbis Epiphanii, Augustini, et Damasceni, trium sanctissimorum testium confutabitur. Epiphanius lueresi 75. subobscure indicat Acrium negasse commemorationem mortuorum inter sacra mysteria, sed in alio libro qui inscribitur Anacsephalceosis, id est, recapitulatio omnium hairesum, sic ait: « Aerius multa contra Ecclesiam docuit, fide quidem existens A- rianus perfectissimus, verum amplius docet, non oportere offerre pro iis, qui obdormierunt. » Augustinus in lib. de hairesibus, cap. 33. dicit Aerium propria dogmata addidisse, et inter ea primo loco numerat, orare, vel offerre pro mortuis oblationem non oportere. Damascenus in lib. de centum haeresibus: « Negat, inquit, Aerius quidquam esse pro mortuis offerendum. »

Quintum argumentum sumitur a probatissimorum Patrum testimoniis Graecorum et Latinorum. Tertullianus in lib. de corona militum: « Oblationes, inquit, pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus. » Similia habet in lib. de Monogamia, ct in exhortatione castitatis, ct in ii. lib. ad unxorem.

Cyprianus lib. i. epist. 9. « Episcopi, inquit, antecessores nostri, religiose considerantes, et salubriter providentes censuerunt, ne quis frater excedens, ad tutelam vel curam clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec pro dormitione ejus, sacrificium celebraretur. »

Eusebius Caesariensis lib. iv. de vita Constantini, cap. 71. ex versione Ghrisfcophorsoni, scribit Constantinum consecutum quod optaverat, ut sepeliretur in Basilica Apostolorum, et jam frui communione orationum, quae ibi funduntur, et mystici sacrificii.

Cyrillus Hierosolymitanus catecli. 5. mystagogica: « Maximum, inquit, esse credimus animarum juvamen, pro quibus offertur obsecratio sancti illius, et tremendi, quod ite altari positum est, sacrificii. »

Ambrosius in lib. n. epist 8. adFaustinum de obitu sororis: « Itaque, inquit, non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor, nec moestificandam lacrymis tuis, sed oblationibus animam ejus Domino commendandam. Vide orationes de obitu Theodosii, Valentiniani, et Satyri, in quibus omnibus se pro animabus eorum sacrificaturum pollicetur.

Ephremin testamento suo, quod exstat in i. tomo Surii, rogavit, sacrificium altaris pro anima sua offerri. Epiphanius in compendiaria doctrina, ponit inter dogmata Eccesia), orare pro defunctis, et pro eisdem perficere divinum cultum, et mysteriorum dispensationem. Chrysostomus jam supra citatus est, cujus sunt apertissima testimonia homil. 69. ad popul. ct homil. 3. in epist. ad Philip.

Augustinus in singulis fere tomis operum suorum hujus ritus meminit, tomo i. lib. ix. Confess. cap. 12. et 14. tomo n. epist. 64. ad Aurelium, tomo 3. in Enchiridio, cap. 110. tomo 4. lib. dc cura pro mortuis, cap. 18. tomo v. lib. 20. de civit. Dei, cap. 9. tomo vi. lib. dc sancta Virginitate, cap. 43. tomo vii. libro de origine ani mse primo, cap. 9. et 11. tomo ix. tract. 84. in Joan. tomo x. senn. 17. et 34. de verbis Apostoli.

Possidius in vitali. Augustini scribit, pro ejus morte sacrificium Deo fuisse oblatum. Vide Gregor, lib. iv. Dialog. cap. 33. et Theophylactum in cap. 12. Luca), ct Da¬

mascenum in orat, pro defunctis, et Bedam lib. iv. histor. cap. 22. et lib. v. cap. 13.

Ex his testimoniis cognosci potest, quam sint levia, et inepta, qua) adversarii ad Patrum testimonia respondere solent. Aliqui enim contendunt nos non habere nisi testimonia Gregorii et recentiorum, ad probandum sacrificium pro defunctis: ita Melanchthon in Apologia Confessionis Augustana), in artic. dc Missa.

Alii concedunt nos habere testimonia etiam Augustini ct Epiphanii, sed non antiquiora: ita Kemnitius in 3. par. Exaui. loco cif. At nos citavimus plurimos Patres, non solum Gregorio, sed etiam Augustino, et Epiphanio antiquiores, ut Ambrosium, Ephrem, Nyssenum, Cyrillum, Eusebium, Cyprianum, Tertullianum.

Alii contendunt Patres loqui de sacrificio precum, aut eleemosynarum, non de sacrificio corporis Domini, cum dicunt offerre sacrificium pro defunctis: ita exponit loca Tertulliani ct Cypriani Kemnitius luco citato, ct loca Augustini Georgius Major in refutatione profanationis ccena). At falluntur apertissime; nam Cyprianus lib. j. epist. 9. citata, dicit sacrificium celebrari pro defunctis in altari. Augustinus autem distinguit tria, qua) offeruntur pro defunctis, et omnia dicit prodesse, eleemosynas, preces et sacrificia, ut in Enchirid. cap. 110. et serm. 34. de verbis Apostoli, et lib. de cura pro mortuis, c. 18. Item dicit offerri pro mortuis sacrificium pretii nostri, lib. ix. Confess. cap. 12. et sacrificium corporis, et sanguinis Domini, lib. i. dc orig. anima), cap. 9. et 11. et sacrificium mediatoris, qusest. 1. ad D.ulcitium; et sacrificium altaris, lib. dc cura pro mortuis, cap. 18.

Sed Kemnitius occurrit, ac dicit, in celebratione quidem Eucharistia) consuevisse commemorari mortuos, sed non in cum finem, ut oblatio Eucharistia) esset propitiatio pro peccatis mortuorum; verum ut eo tempore adhiberetur confessio, et testificatio illius articuli: « Communionem Sanctorum», ut nimirum profiteamur ad corpus Christi, ct Ecclesia) pertinere tum viventes, tum mortuos.

At hoc est merum figmentum. Nam Cyrillus, Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus, et alii citati, clare dicunt, multum prodesse animabus defunctorum ad refrigerium sacrificium Eucharistiae: et Augustinus in Enchirid. cap. 110. utitur voce propitiationis, cum ait: « Pro non valde malis, propitiatio est. )) Et denique idem Augustinus, ubicumque agit de hac re, semper distinguit sanctos, praecipue Martyres, ab aliis fidelibus defunctis, ac dicit utrosque in sacrificio altaris commemorari, sed Sanctos, ut ipsi pro nobis orent, alios autem ut nos pro illis oremus. At si solum ea commemoratio, testificatio esset communionis, et societatis, eodem modo omnes commemorarentur. Yide loca Augustini tract. lxxxiv. in Joan. lib. de sancta Virginitate, cap. 45. et serm. 17. de verbis Apostoli.

Sacrificium Missse recte celebrari pro Sanctis.

Ex iis, pro quibus sacrificium offerri potest, soli supersunt Sancti, qui jam in coelo cum Christo regnant. Et quoniam adversarii, et Kemnitius maxime, mira fraude statum quaestionis involvunt, et nobis affingunt, quae nunquam somniavimus. Primo explicanda erit diligenter Ecclesiae sententia; et aperiendus status quaestionis. Deinde probanda veritas. Ultimo respondendum ad objectiones.

Quod ad primum attinet, Ecclesiae sententia his tribus capitibus continetur. Primo, Sacrificia non prosunt Sanctis ad culpae vel poenae remissionem, nec ad gratiae vel gloriae essentialis augmentum. Hoc certum est apud Catholicos, neque de eo contentio est ulla cum haereticis. Quare sanctus Augustinus tract. lxxxiv. in Joan. et serm. 17. de verbis Apostoli, et alibi, monet in sacrificio memoriam fieri Sanctorum, sed non orari pro illis. Et idcirco cum in nostra Liturgia petimus, ut oblatio Sanctis prosit ad gloriam, non tam oramus pro Sanctis, quam pro nobis: petimus enim a Deo gratiam ita sancte, pie, devote, recte sacrificium offerendi, ut merito Sancti inde gaudere possint, et gloria illis coram hominibus accedat. Et similiter cum Cyprianus, Cyrillus, Epiphanius, Augustinus, et Chrysostomus, quos infra citabimus in probatione primie propositionis, dicunt sacrificium offerri pro Apostolis, et Martyribus, non intelligunt offerri pro eorum salute, sed pro eorum honore.

Secundo, sacrificium non offertur Sarietis, et proinde neque templa, neque altaria

eriguntur Sanctis, licet in eorum memoriam ista omnia fieri possint, ut mox dicemus. Hoc habetur expresse in Concilio Tridentino, sess. 22. cap. 3. et apud Augustinum lib. vm. de civit. Dei, cap. 27, ubi sic legimus: « Nos Martyribus non constituimus templa, sacerdotia, sacra, et sacrificia. » Queo verba citat Kemnitius, pag. 818. et subjungit impudenti mendacio: « Atqui hoc in Papatu, et factum est, et adhuc defenditur. » Sed poterat eodem modo in Augustinum, mentiri, ac dicere. Atqui hoc tempore Augustini fiebat, et ab ipso defendebatur. Nam in quo sensu Augustinus negat altaria, templa, et sacrificia Sanctis^ et nos pariter negamus: et tamen in alio sensu cum eodem Augustino, templa, altaria, et sacrificia Sanctis attribuimus. Negat Augustinus, et nos cum illo, sacrificia offerri Sanctis, et proinde templa, et altaria erigi, ut in iis sacrificetur Sanctis, atconcedit, etnos cum eo pariter concedimus, sacrificia offerri in memoriam Sanctorum, et proinde templa, et altaria erigi in Sanctorum memoriam; unde etiam templa, et altaria, in quibus soli Deo sacrificatur, passim ab Augustino dicuntur memoriae Sanctorum.

Probantur haec omnia ex ipsius Augustini verbis; nam loco citato a Kemnitio lib. vm. de civit. Dei, cap. 27. ita Augustinus explicat quod dixerat, Sanctis non constitui templa, et sacrificia: « Quis audivit aliquando fidelium, stantem sacerdotem ad altare dicere in precibus: Offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule, vel Cypriane, cum apud memorias eorum Deo offeratur? » Et lib. xx. contra Faustum, cap. 21: « Nulli Martyrum, inquit, quamvis in memorias Martyrum, constituimus altaria. Quis enim Antistitum in locis Sanctorum corporum assistens altari, aliquando dixit: Offerimus tibi Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, Deo offertur, qui Martyres coronavit, apud memorias eorum, quos coronavit. » Porro templa dedicari Sanctis in eo sensu, quem diximus, patet ex eodem Augustino lib. i. de civitate Dei, cap. 1: « Testantur, inquit, hoc Martyrum loca, et Apostolorum Basilicae; » et lib. de cura pro mortuis, cap. 1. meminit Basilicae S. Felicis. Vide testimonia plurima variorum Patrum de templis Sanctorum in nostro lib. m. de Sanctis, cap. 4.

Tertio, Sacrificium.Missae non est per se institutum tanquam ad finem proprium, ct praecipuum ad Sanctos honorandos, vel invocandos. Hoc asserimus contra calumnias

Kemnitii, qui pag. 810. dicit, Catholicos docere ccenam Dominicam institutam esse, ut in ejus celebratione implorentur Sancti etc. Nos enim fatemur, sacrificium Missae per se institutum ad Deum colendum et propitiandum: et verum sacrificium futurum, etiamsi nulla in eo fieret Sanctorum memoria. Quare solum secundario, et consequenter existimamus ad sacrificium pertinere Sanctorum cultum, et invocationem: nam exeo quod aguntur Deo gratiae in sacrificio pro victoriis Sanctorum, consequitur honor Sanctorum; et quia eos hoc modo honoramus, consequitur etiam vicissim, ut ipsi sint nostri memores in coelo, et pro nobis orent. Atque id vel ex ipsa nostra Liturgiaintelligi potest; nam in ea nusquam directe Sancti invocantur, nisi bis, aut ter in aliquo versiculo, et in confessione, quae praemittitur ante Missae introitum: alioqui ipsa oblatio expresse dirigitur ad solum Deum; similiter Collectae tam publicae, quam secretae, et omnes Canonis orationes diriguntur ad Deum, nullae ad Sanctos. At si Missa esset instituta per se ad cultum, et invocationem Sanctorum, certe directe Sancti invocarentur in ipso Canone, ut invocantur in Litaniis.

Non igitur est status quaestionis, quem proponit Kemnitius: An ccena Domini sit instituta ad cultum, et invocationem Sanctorum; sed an repugnet institutioni ccenae Domini, ut in ejus celebratione fiat memoria Sanctorum, et consequenter honorentur, et invocentur Sancti, sive directe, sive indirecte. Et quidem Catholici omnes affirmant utrumque, id est, non solum non repugnare institutioni, ut in sacrificio nominentur Sancti cum honore, sed nec etiam ut invocentur. Quae duo tum ex Concilio Tridentino, sess. 22. cap. 3. tum ex ipsa Liturgia manifesta sunt. At Kemnitius illud primum admittit consuetum fuisse in antiqua Ecclesia, et utrumque tolerari posse; secundum autem vult ad manifestam profanationem ccenac Domini pertinere, et adversa fronte pugnare cum institutione Dominica, idque non tam aperte, quam palpabiliter. Quare nos utrumque breviter confirmabimus.

Quod igitur ad secundum attinet, statuo has propositiones.

Prima: « Non repugnat institutioni coenec Domini, ut in ea nominentur, et honorentur Sancti. » Probatur primo ex Apostolo I Tiinoth. ii. ubi jubet fieri orationes, et gratiarum actiones in sacrificio Missee (nam de hoc

sacrificio locum illum exponunt veteres, ut supra ostendi) pro omnibus, et maxime pro regibus; vult igitur Apostolus in Missa non solum supplicari Deo pro accipiendis beneficiis, sed etiam agi gratias pro acceptis. Est autem beneficium singulare, quod fratribus nostris Deus eam gratiam contulerit, ut mundum, et Satanam superaverint, et post eam victoriam gloria, et honore eos coronaverit: quare licitum erit, vel potius dignum et justum, ut sacrificium offeramus ad agendas Deo gratias pro victoria, et triumphis Sanctorum, et per hoc etiam Sanctos ipsos in sacrificio cum honore, et exultatione nominemus.

Secundo probatur testimonio omnium Liturgiarum, Jacobi, Clementis, Basilii, Chrysostomi, et aliorum; nam in omnibus nominantur Sancti, idque non semel.

Tertio probatur ex Patribus. Nam Cyprianus lib. 3. epist. 6. petit annotari, et ad se scribi diem mortis Martyrum singulorum, ut possit nominatim in die anniversario passionis eorum, pro eis sacrificium facere. Epiphanius hseres. 73. et Cyrillus catechesi 5. mystagog. aperte scribunt, in sacrificio nominari Apostolos, et Martyres. Chrysostomushomil. 21. in Acta, non solum nominari dicit, sed affirmat ingentem esse honorem Sanctis, quod nominentur Domino praesente, dum horrendum illud sacrificium peragitur. Augustinus in libro de sancta Virginitate, cap. 43. et alibi frequenter dicit, Sanctos nominari in sacrificio; et praecipue lib. 22. de civit. Dei, cap. 10. « Ad quod sacrificium-, inquit, suo loco et ordine nominantur. »

Quarto probatur ex utilitate hujus instituti: prodest enim primum ad protestandam communionem Sanctorum. Nam sacrificium corporis Christi veri, nomine totius corporis mystici offertur, et offerri debet: proinde sicut nominantur viventes Pontifices, reges, et multi alii; ita etiam mortui nominari debent, sive in purgatorio sint, sive in ccelo; omnes enim ad idem corpus pertinent. Accedit quod ut Augustinus scribit lib. x. de civit. Dei, cap. 6. et lib. 22. cap. 10, in sacrificio altaris significatur sacrificium generale, quo universum corpus Christi mysticum, id est, tota redempta civitas offertur Deo per Christum Sacerdotem magnum: et quia ad compagem hujus corporis pertinent etiam Sancti, qui sunt in coelo; ideo etiam illi suo ordine in sacrificio altaris nominandi sunt.

Alia utilitas est, excitatio sancta; aemulationis: quam utilitatem attingit S. Augustinus lib. vui. clc civit. Dei, cap. 27. Nam reddens rationem, cur in memoriam, et apud memorias Sanctorum dicantur sacra, sic ait:

(( Ut ea celebritate, et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos ad imitationem talium coronarum, atque palmarum eodem invocato in auxilium ex eorum memoria; renovatione adliortemur. »

Secunda propositio: « Non repugnat institutioni camae Domini, ut in ea invocentur Sancti, eo modo, quo adi Ecclesia Catholica invocari solent. » Explico: tribus modis Sancti in sacrificio Missae invocari possunt. Uno modo per ipsam oblationem, ita ut eis oblatio offeratur; ipsa enim oblatio tacita quaedam, sed cfficaccssima est invocatio; et boc modo non invocat'. Sanctos Ecclesia in Missa, nec invocare posset sine peccato idololatriae, ut diximus.

Secundo modo per precem ad eos directam, ut cum dicimus: « S. Patre, ora pro me; » et hoc modonou invocantur Sancti in Missa, ut supra diximus, nisi obiter, in versiculis post lectionem; idque solum in una, vel altera Missa: qui tamen modus nihil habet absurdi. Nam si licet a viventibus petere, ut nos juvent orationibus suis, dum taun sublimi fungimur ministerio, unde etiam dicimus in Liturgia: « Orate fratres; » cur non liceat idem a Sanctis petere? Sed noti est opus nunc de ista re disputare, quia nec adversarii istos versiculos oppugnant, qui canuntur in Missa Catechumenorum, qua; non est proprie sacrificium; in Missa autem fidelium, qute incipit ab oblatione, nunquam ita directe Sancti invocantur.

Tertio modo per preces ad Deum directas, ut cura a Deo petimus, ut intercedentibus Sanctis nos juvet; et hocmodo in Missa tura in Canone, tum extra invocantur Sancti: atque hoc est quod reprehendunt adversarii, et ideo boc solum probandum est.

Probatur primo ex Patribus. Cyrillus catecli. 5. mystagogica, explicans ritum sacrificii Missa;: « Gura hoc sacrificium, inquit, offerimus, mentionem facimus eorum, qui ante nos obdormierunt; primum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, ut Deus orationibus illorum, et deprecationibus suscipiat preces nostras. » Basilius in Liturgia post consecrationem, memoriam faciens Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, sancta; Dei genitricis, et

omnium Sanctorum: « Ut, inquit, assiduas preces pro nobis tibi offerant, coque memoriam illorum celebramus, ut quando nobis ipsi parum fidimus, memoria, et legatione illorum protecti, per eos audeamus ad te accedere, atque tremendo hoc, et sacro munere defungi. » Chrysostomus in Liturgia; « Honorabilium, inquit, incorporalium super caelestium S. Joannis praecursoris et Baptistae, sanctorum gloriosorum Apostolorum, Sancti hujus, cujus memoriam agimus, et omnium Sanctorum tuorum; quorum supplicationibus, respice nos Deus. » Et infra: a Stabili, inquit, nostros gressus precibus, et supplicationibus sanctse Deiparae, et semper Virginis Mariae, et omnium Sanctorum. » Augustinus tract. 84. in Joan.: « Ideo quippe, inquit, ad ipsam mensam non sic eos (Martyres) commemoramus, quemadmodum alios, qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus; sed magis ut orent ipsi pro nobis. » Idem habet serm. 17. de verbis Apostoli.

Secundo probatur ratione. Nam Sancti sine ullo dubio pro nobis in coelo orare possunt, et orant, ergo bonum est a Deo petere, tum ut Sanctos pro nobis orare faciat, tum ut illos pro nobis orantes exaudiat, quae duo in Missa petuntur. Consequentia apertissima, et certissima est. Nam si unum ex mediis nostrae salutis est, Sanctorum oratio, cur non liceat a Deo petere, ut per hoc medium nos adjuvet? Et si licet petere, ut per bonos doctores, et pastores in terris nos dirigat, doceat, tueatur, cur non licet etiam petere, ut idem faciat per Angelorum et Sanctorum suffragia? Et si licet Deum rogare, ut excitet cos, qui hic vivunt ad orandum pro nobis, eosque exaudiat, cur non idem licet in Sanctis?

Antecedens autem hujus argumenti fuse probatum est a nobis in i. lib. de Sanctis; nec adversarii multum de hac re contendunt. Nam etiamsi pertinacissime negent invocandos esse a nobis Sanctos, quia non credunt illos audire posse nostras preces; tamen illos in genere sollicitos esse pro Ecclesia, et orare posse, atque etiam reipsa orare, fatentur Philippus inApolog. Confession. Augustana;, articulo de invocatione Sanctorum, Brentius in Confessione Wirtembergensi cap. de invocatione Sanctorum, Kemnitius in 3. par. Exam. Concilii Tridenti ni, Calvinus quoque lib. 3. Instit. cap. 20. §. 21. et 24. non repugnat huic sententia;, tametsi 'segf e ad eam admittendam adduci se patientur. Et sane id negari non potest, nisi negetur in primis Scriptura, qme 2. Machab. ult. testatur II ieremiain et Oniam defunctos orasse pro populo, et Apoc. y. describuntur viginti quatuor seniores in coelo offerre incensum, quo Joannes ipse exponit significari orationes Sanctorum: nisi etiam negetur unitas corporis Ecclesia;, vel communio Sanctorum, quam in symbolo Apostolico confitemur. Si enim unum corpus sumus, et alii aliorum membra, certe invicem solliciti esse debemus: ea enim est membrorum natura, ut Apostolus docet 1 Cor. xn. Denique Augustinus quaest. 108. in Exod. dicit Martyrum orationibus propitiari Deum peccatis populi sui, et quaest.

1 49. dicit, Sanctorum meritis nos relevari posse apud Deum, quando mala nostra merita nos gravant.

llestat, ut Kemnitii objectionibus respondeamus. Primo sic argumentatur pag. 810. « Christus dicit: IIoc facite non in Sanctorum, sed in mei commemorationem. Et praeterea ideo corpus, et sanguinem suum nobis tradit in caena, ut adituri thronum gratia), misericordiam consequamur per merita unica) oblationis Christi: ergo profanatur caena Domini cum a Deo petitur, ut per merita, et preces Sanctorum, in omnibus divina) protectionis muniamur auxilio. »

Respondeo: Christus nusquam dixit: lloc facite non in Sanctorum, sed in mei commemorationem; neque dixit: Hoc facite in mei solius commemorationem: quare non potest recte colligi: Ergo repugnat institutioni coeme, Sanctorum commemoratio. Praeterea etiamsi Dominus dixisset, Hoc facite in mei solius commemorationem; adhuc nihil adversarii obtinerent: loquitur enim Dominus non dc qualibet commemoratione, sed de ea, qua per mysterium coeme repraesentatur ipsius passio, et mors; quo genere commemorationis non solet, nec potest Ecclesia Sanctorum memoriam in Missa facere: non enim Eucharistia est symbolum passionis Sanctorum, sed Christi solius. Alia igitur est memoria Sanctorum, quam in sacrificio celebramus: nimirum enim Sanctos nominamus, ut pro eorum victoria Deo sacrificium gratiarum actionis offeramus, ut supra diximus.

Ad aliam partem argumenti respondemus, aliter per Christi intercessionem, et merita, et aliter per Sancturo minerita, et preces, nos a Deo misericordiam exspectare, ac petere. Nam per Christi merita immediate a Deo misericordiam petimus; ipse enim solus est iin- Tojie IV.

mediatus intercessor noster apud Deum. Per Sanctorum autem merita, et preces a Deo misericordiam petimus, eodem Christo mediante: nam et ipsi cum pro nobis orant, per Christum orant. Itaque sicut nostra oratio pro nobis ad Deum, non est supervacanea, nec injuriam Christo facit, licet ipse sit apud Deum advocatus noster, quia nos per illum pro nobis Deum oramus: ita Sanctorum preces pro nobis non sunt vel supervacanea), vel in Christi injuriam, licet Christus sit noster advocatus, quia ipsi per Christum petunt. Et sicut sancti pro nobis Deum orare possunt, non obstante Christi intercessione; ita et nos possumus ab eis petere, ut pro nobis orent, et a Deo petere, ut illos ad orandum impellat, et orantes exaudiat, non obstante Christi intercessione.

Secunda objectio ex Augustino, qui lib. xxii. dc civit. Dei, cap. 10. dicit, in administratione ereme Dominica) a sacerdote Sanctos quidem nominari, nullo modo autem a sacerdote invocari.

Respondeo: Verba Augustini Kemnitius si citasset, fraudem suam etiam nobis tacentibus, omnibus patefecisset, lkec autem sunt illius verba: « Uni Deo, et Martyrum, et nostro sacrificium immolamus: ad quud sacrificium, sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione vicerunt, suu loco, et ordine nominantur: non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur. Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoria sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, non illorum. »

Vides hic primo, Augustinum non dicere: « In administrationc coma) Domini, sed in sacrificio quod immolamus; » et bis, ferve repetere, sacerdotem sacrificare Deo sacrificium, non crenam administrare. Secundo vides, Augustinum apertissime dicere, sacrificium fieri in memoriam Sanctorum, et Sanctos in eo nominari: quod non solum est contra horum sectariorum novitates, qui in sua crena nullam Sanctorum mentionem faciunt, sed est expresse contra Kemnitium, qui paulo ante disputabat Christum dixisse: IIoc facite, non in Sanctorum commemorationem. Tertio vides, Augustinum, cum is negat Sanctos invocari, loqui de invocatione per sacrificium, id est, dc oblatione, qua), ut supra diximus, est cffieacissima invocatio: nam formaliter loquitur, cum ait: « Non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur,)) ut patet ex verbis sequentibus: « Deo quippe, non ipsis sacrilicat, quia Dei sacerdos est, non ipsorum. »

Quod autem Augustinus non neget, posse ac debere Sanctos invocari in Missa, eo modo, quo facit Ecclesia Catholica, patet ex tract. 84. in Joannem a nobis supra citato, ubi dicit, Sanctos ad mensam Domini commemorari, non ut nos pro eis oremus, sed ut ipsi orent pro nobis. Ex his apparet, quam inaniter propter locum Augustini Kemnitius exultaverit, et quam immerito, et procaciter Synodum Tridenti nam Thaidem Babylonicam appellaverit.

Tertia objectio ex historia antiquitatis; colligit autem Kemnitius hoc modo progressum antiquitatis. Primo dicit, in primitiva Ecclesia morem fuisse, ut annua memoria Martyrum solemniter celebraretur in ipsis locis, ubi corpora Martyrum sepulta erant: idque probat ex epistola Ecclesiae Smyrnensis apud Eusebium lib. iv. histor. cap. 13. Secundo dicit, progressu temporis id accessisse, ut corpora Sanctorum sub ipsis mensis ponerentur: et probat ex Ambrosio lib. x. epist. 83. Tertio dicit, in orationibus Ecclesia) factam fuisse memoriam Martyrum, quia Ecclesia orabat, ut aliquando consors fieret in vita aeterna ipsorum Martyrum; id quod ex epistola supra citata Smyrnensium probat. Atque haec tria dicit esse secundum "usum purioris Ecclesiae, et Scripturae consentanea. Quarto dicit, tempore Augustini ortas esse opiniones peregrinas, et vitiosas do singularibus Martyrum pro suis cultoribus intercessionibus, de meritis, et operationibus Martyrum. Quinto dicit, Augustinum has opiniones in medio reliquisse, tanquam nec veteres, nec certas: id quod probat ex libro xxii. de civit. Dei cap. 10. et de cura pro mortuis, cap. 16. Sexto dicit, Augustinum paulatim coepisse aliquid tribuere his opinionibus; sed Hieronymum, Basilium, Nazianzenum audaciores fuisse in hac quaestione. Septimo dicit, postremis temporibus, fabricatum esse articulum fidei de patrociniis, et meritis Sanctorum, et quod horribilius est, ipsam actionem ccenae Dopiini, eo detorqueri coeptam.

Ex hac longa narratione Kemnitius simplicioribus persuadere nititur, rem esse novam, et a Papistis confictam, de invocatione Sanctorum in sacrificio Missae. At si quis paulo attentius rem expendat, ex hac ipsa disputatione Kemnitius, et ejus sodales apertissime refelluntur. Nam prima illa tria ca¬

pita, quae fatetur adversarius fuisse in puriore Ecclesia, et esse consentanea Scripturae, contra nos nihil faciunt, cum non contineant aliquid contrarium nostrae doctrinae: at contra adversarios maxime faciunt, cum sint omnino contraria scriptis et factis ipsorum. Ipsi enim nec celebrant Sanctorum memoriam apud Sanctorum reliquias; nec Martyrum corpora sub sacra mensa reponunt, sed ejiciunt potius; nec denique in precibus, et mysterio Eucharistiae ullam Sanctorum mentionem faciunt: quare testimonio Kemnitii, concludimus, Kemnitium, et ejus sodales recessisse ab usu primitivae purioris Ecclesiae, sacris litteris consentaneo.

Quartum caput falsum est, et ex sexto refelli potest. Nam si Basilius, Nazianzenus, et Hieronymus sequuntur eas opiniones de intercessionibusj et meritis Sanctorum, ut habet cap. 6, non igitur coeperunt illi opiones Augustini aetate, ut habet c. 4; nam actas Augustini posterior est Basilii, et Nazianzeni aetate. Adde, quod sententia Ecclesiae de invocatione Sanctorum, non coepit etiam Basilii aetate, sed longe antiquior est. Nam Eusebius Basilio antiquior lib. xm. praeparat. Evangel. cap. 7: « Vota, inquit, Sanctis facimus, quorum intercessione apud Deum non parum juvari nos profitemur. » Et Irenaeus Eusebio antiquior lib. v. contra haereses: « Ut Virginis Evae, inquit, Virgo Maria fieret advocata. »

Quintum caput continet manifestum mendacium, et imposturam. Nam Augustinus in locis a Kemnitio citatis, non relinquit in medio tanquam rem incertam, an Sancti nos juvent sintque nostri intercessores et advocati, et ut tales a nobis invocandi; sed solum quomodo nos juvent, quando miracula apud eorum sepulchra fiunt. Ambigit enim Augustinus, an id fiat opera Angelorum, an per ipsos Martyrum spiritus, an alio modo; atque hoc in medio relicto, asserit rem esse indubitatam, quod a Sanctis juventur, qui illos invocant. Nam lib. 2 2. de civit. Dei, cap. 8. probat hoc ipsum innumerabilibus ferme exemplis, quae certissima esse affirmat.

Sextum caput non eget alia refutatione; nescio enim quis non videat, quantum praejudicium causae suae Kemnitius fecerit, cum tam aperte reprehendere ausus est quatuor illas Ecclesiae Graecae et Latinae columnas, Basilium, Nazianzenum, Hieronymum et Augustinum.

Septimum caput falsissimum esse patet ex testimoniis a nobis citatis, Cyrilli, Basilii, Chrysostomi, et Augustini, qui apertissime scribunt, in sacrificio altaris peti a Deo Sanctorum intercessiones. Quanto enim mendacio postremis temporibus fabricatum fuisse lingitur, quod ante annos 1200. in usu Ecclesiae Catholica! fuit?

De Missis privatis.

Sequitur controversia de Missa privata, de qua post Lutherum scripserunt Brentius in Confessione Wirtembergensi. cap. de Eucharistia, et Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 858. et seqq. et Philippus tum in Confess. Augustana, tum in Apologia in art. de Missa. Quam controversiam ita tractabimus, ut primum doceamus sex modis posse Missam dici privatam, et omnibus modis esse licitam. Deinde objectiones adversariorum refellamus.

Igitur primo' dici potest Missa privata ratione loci; quse enim celebrantur in privato aliquo oratorio, seu sacello, dici possunt privata!, si comparentur ad eas quse celebrantur in publico templo. Ac de his non est magna controversia; nam etiamsi adversarii eas Missas odiose traducant, et angulares per contumeliam vocent: tamen habemus de his exempla manifestissima antiquitatis. Nam in primis Dominus primam Missam instituit, ac celebravit in privata domo: et Apostoli initio frangebant circa domos panem, Act. ii. Ac deinde sancti Pontifices tempore persecutionis, non in domibus tantum privatis, sed etiam in cryptis, et foraminibus terra! sacra faciebant: imo S-: Ducianus in carcere sacrificavit, et suo ipsius pectore pro altari usus est, cum jaceret onustus catenis, nec erigere seipsum posset. Refert id Nicephorus lib. vm. histor. cap. 31.

Nec solum ob persecutiones, sed etiam aliis de causis aliquando veteres in privatis locis sacrificia offerebant. Gregorium Nazianzenum in exigua cellula extructo oratorio sacra fecisse ibidem, Sozomenus testatur, lib. vii. histor. cap. 3. quem locum Kemnitius etiam citat. Sanctus Ambrosius,

teste Paulino in vita ipsius, in domo clarissimae cujusdam fcemina! ab ea rogatus, sacrificium obtulit. Sanctus Augustinus lib. 22. de civit. Dei, cap. 8. testatur quemdam a suis presbyteris in domo rustica sacrificium corporis, et sanguinis Domini obtulisse. Theodoretus in historia religiosa, cap. 20. scribit, se in cellula Maris anachoreta! sacra ' mysteria celebrasse. Gregorius homil. 37. in Evangelia, scribit, Cassium Narniensem E- piscopum, virum sanctissimum, aliquando in Episcopii oratorio Missam celebrasse, quod videlicet ad Ecclesiam morbo impeditus descendere non valeret; etlib,xv. epistol. 43. ad Joannem Syracusanum Episcopum, jubet ut uon prohibeat in domo Venantii patritii Missas celebrari. S. Joannes Eleemosynarius, ut in ejus vita scribit. Leontius, cum populum de Ecclesia egredi videret, quo tempore sacra celebrabat, ad illos conversus ait: « Ego filii propter vos ad Ecclesiam descendo, nam mihi ipse in Episcopio Missas facere poteram. » Denique (ut alia exempla praetermittam) Joannes Damascenus in historia de Barlaam, et Josaphat, scribit, B. Barlaam presbyterum fuisse, et in sua cellula, solo pimsentc Josaphat, Missa! sacrificium offerre solitum

Secundo, Missa privata dici potest a tempore; ut publica sit, qum festis diebus; privata, quse profestis celebratur. Et quamquam adversarii non nisi raro admodum, ac fere solum in Dominicis, aut majoribus festis sacram ccenam faciunt; tamen non aperte reprehendunt usum Missa! quotidianae: et certe nullo modo reprehendi potest. Nam in primis, ideo juge sacrificium appellatur, Danielis xn, quia jugiter et quotidie celebrari deberet.

Deinde negari non potest, quin olim singulis diebus in multis locis Missa! celebrarentur. Nam Cassius singulis diebus Missam celebrabat, teste Gregorio loco cit. homil. 37. Augustinus epis. 23. dicit, Christum semel in cruce immolatum, omni die in Sacramento populis immolari. Chrysostomus hom. 3. in episfc. ad Ephesios scribit, quotidianam oblationem suo tempore fieri solitam. Hieronymus in cap. i. ad Titum dicit, sacerdotes quotidie pro peccatis populi, ac suis sacrificare. Hyppolitus Martyr in oratione de Antichristo scribit, Christum in die Judicii dicturum: « Venite Pontifices, qui pretiosum corpus meum quotidie immolastis. » Denique S. Andreas, ut in ejus historia legimus, singulis diubus agnum immaculatum sacrificabat. Sed neque de hac re jam adversarii multum laborant.

Tertio dici potest Missa privata a fine, quia nimirum pro aliquo particulari homine, vel negotio celebretur, ut pro hoc vel illo defuncto, pro ista, vel illa necessitate. Et quidem si Missa aliqua uni soli applicaretur, excludendo omnes alios homines, tum vere privata dici posset: sed talis nulla est; aut fuit unquam in Ecclesia. Nam omnis Missa offertur a ministro publico, et publico nomine pro tota Ecclesia, tum quee in terris, tum quse in codis, vel in purgatorio est: nam horum omnium in qualibet Missa mentio habetur. Si autem Missa applicetur uni peculiariter, sic tamen ut non excludantur caderi; tum privata Missa dici poterit, et erit, si comparetur ad alias, quie nulli particulari applicantur.

Neque dubium est, ejusmodi Missas privatas fuisse in usu antiqua? Ecclesia), et licitas esse. Nam in Testamento veteri sacrificia fiebant plurima pro particularibus. Levitici lv. et v. proscribuntur sacrificia pro sacerdote, pro principe, pro quolibet privato, pro synogoga. Job i. habemus sacrificium pro filiis Job; et Job xlii. sacrificium pro amicis Job: II Machalxeor. m. pro Heliodoro.

In Testamento novo Missa) in natalitiis Sanctorum, quas supra defendimus, omnes erant privata) hoc tertio modo: et habemus insigne exemplum, p rador ea qua) supra allata sunt, apud Bcdam lib. iv. histor. cap. 14. ubi sancti Apostoli Petrus et Paulus cuidam apparentes, jusserunt Missas celebrari in dic sancti Osvaldi regis, in memoriam ejusdem S. Osv aldi, et visionem illam fuisse verissimam manifeste patuit ex mirabili eventu rerum, quas iidem Apostoli futuras praxlixerant. Pari ratione Missa? pro defunctis, ut plurimum particulares erant, et privata;: sic enim scribit Augustinus de obitu matris sua; lib. ix. Confess. cap. 12: « Cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulchrum posito cadavere ote. » Denique sacrificium illud a presb\ tero ejusdem Augustini oblatum pro liberatione domus a daemonum vexatione lib. 22. de civit. Dei cap. 8. et alia id genus, sine dubio privata erant, nec reprehendi possunt, nisi tota antiquitas reprehendatur.

•Quarto Missa privata dici potest a paucitate eorum qui intersunt; ut dicatur publica,

qua? fit coram populo, qualis et Missa qua? solet parochialis, vel conventualis, qua? non celebratur, nisi populus adsit: privata autem, ad quam non exspectatur populus sed pro arbitrio sacerdotis habetur, sive multi adsint, sive pauci. Has Missas ita privatas adversarii non raro reprehendere solent. Certe Philippus in Apolog. Confess. aecersit hinc inde argumenta, ut probet, non debere fieri nisi unam Missam, nimirum eam cui populus intersit: tamen alii ex adversariis non volunt de hac re contendere. NamBrentius in Confessione Wirtembergensi cap. de Eucharistia contentus est, ut Missa celebretur si duo ut minimum adsint, unus qui consecret et ministret Sacramentum, et alter cui porrigatur. Et hoc ipsum probant testimonia allata pro Missis privatis ratione loci; et de his Missis privatis loquitur S. Gregorius lib. iv. epistol. 43, ad Castorium, ubi prohibet in Monasterio fieri Missas publicas, ne, ut ipse dicit, in secessibus servorum Dei fiant conventus populares. Ex quo loco colligitur Missas publicas vocari, quibus interest populi multitudo; privatas autem qua? sine conventu populi intra Monasteria, vel alibi celebrantur.

Quare fallitur apertissime ^felanchthon in Apologia Confess. cum dicit, ante Gregorii tempora nullam fieri mentionem privatarum Missarum. Nam si apud Gregorium privato? Missa? censentur, qua? celebrantur absque populi conventu, ut ex lioc loco perspicuum est, Missa privata erat, qua? dicta est a presbytero Augustini in domo rustica, ipso teste lib. 22. de civit. Dei cap. 8. et ab Ambrosio in domo cujusdam matrona? Roma?, teste Paulino,et a Theodoreto, in cellula S. Maris et a Luciano in carcere; imo ab Apostolis cum circa domos frangebant panem, ut supra citavimus: et ab ipso Christo, qui non convocavit populum, sed tantum primarios discipulos duodecim.

Quinto Missa? privata; dici possunt, qua? dicuntur in eodem templo, eodem dic, pra?- ter unam. Nam una tantum solet esse Missa publica et solem nis, qua? dicitur in summo altari, eictcra? qua? dicuntur in minoribus altaribus eodem dic, et privata? dici possunt, licet multi interdum adsint auditores. Et quidem hanc multiplicationem Missarum valde oderunt, ac reprehendunt omnes adversarii, sed nos probamus licitam esse. Primum ex Testamento veteri, in quo plurima offerebantur sacrificia eodem die et loco.

Secundo, multi erant in eadem Ecclesia sacerdotes. Nani tempore S. Cornelii Papae lloma} erant quadraginta Presbyteri, ut ipse scribit ad Fabium, teste Eusebio lib. vi. hist. cap. 33. ac deinceps semper magis, ac magis crevit sacerdotum multitudo. Multi 'lutem quotidie celebrabant: ergo vel omnes alii cessabant a sacrificio offerendo, vel multi eodem die et loco sacra faciebant. Fuisse autem, qui quotidie sacrificium offerent, dubitari non potest; id enim perspicuum est ex testimoniis supra citatis, ubi egimus de Missa privata ex parte temporis.

Tertio idem probat testimonium supra allatum ex Reda, lib. iv. Histor. cap. 14. ibi enim Apostoli praecipiunt in die S. Oswaldi celebrari Missas per omnia Monasterii oratoria. Simile est quod scribit Eusebiuslib. iv. cap. 45. de vita Constantini, Episcopos invitatos ad templi dedicationem incruentis sacrificiis Deo oblatis, diem festum celebrasse.

Quarto idem probat antiquissima consuetudo, quae est in Ecclesia, ut in die Natalis* Domini singuli sacerdotes Missae sacrificium ter offerant, cujus ritus memini t Gregorius in homilia de Natali Domini, et ante eum Telesphorus in epistola decretali. Quod si potest unus sacerdos uno in loco ter sacrificium eodem dic offerre, cur non poterunt multi singula offerre sacrificia?

Quinto idem probat altarium multitudo in eadem in Ecclesia. Ambrosius epist. 33: a Irruere in altaria etc. » et loquitur de una Rasilica. Gregorius lib. v. epist. 50. ad Palladium, scribit in una Ecclesia trcdecim altaria fuisse, et Gulielmus Abbas in vita S. Bernardi lib. i. cap. 12. in Ecclesia Monasterii S. Bernardi fuisse tria altaria, unum in memoriam B. Yirginis, alterum S. Laurentii, tertium S. Benedicti. Yide etiam Petrum Damiani initio vitee S. Romualdi. Quorsum autem tot altaria, si semel tantum in die sacrificium offerri poterat in una Ecclesia?

Denique Prosper in libro de praedicationibus dimidii temporis, cap. G. scribit, bis intra paucas horas uno in loco sacrificium oblatum. Leo epist. 81. ad Dioscorum, monet ut Alexandriae servetur Romanus ritus de iterando sacrificio eodem die.

Ultimo privata Missa dici posse, in qua solus sacerdos communicat: et haec est Missa privata, de qua potissimum adversarii altercantur, et quam nullo modo admittunt. Sed eam licitam esse, probatur primo ratione Concilii Tridentini. sess. 22. cap. 0. quae

talis est: Missre, in quibus solus sacerdos communicat, etiamsi privatae dici possent, ratione communicantium Sacramentalitcr, tamen absolute non privatae, sed publicae et communes sunt; ergo non debent ut privatae rejici, et damnari. Antecedens probatur a Concilio dupliciter. Primo, quia in ejusmodi Missis saepe multi communicant spiritualiter, proinde fructus est publicus, et communis: et per hoc etiam Missa est ex hac parte publica, et communis. Secundo, quia sacerdos publicus est Minister, el pro tota Ecclesia sacrificium offert.

Hanc totam rationem refellere conatus est Kemnitius pag. 868. et sequentibus: sed non tam rationem Concilii refutavit, quam se mendacem, et ineptum demonstravit. Primo, miratur cur Concilium audeat vocare has Missas communes, et negare esse privatas, cum per multas annorum centurias sint a Catholicis appellatae privatae, et cum apud Gregorium in registro crebra fiat mentio privata: Missse? et cum Glossa in Ganonem, et hoc attendendum, de consecrat, dist. 1, eas privatas appellet.

Atqui hoc totum est mendacium: nam apud Gregorium nusquam exstat vocabulum Missa: privatae. Exstat quidem semel vocabulum Missae publicae lib. 4. epist, 43. sed ut supra diximus, non vocat publicas Gregorius, in quibus communicatur, sed in quibus adest populi multitudo, et iis opponit Missas, in quibus non adest populus, sive in iis communicent aliqui, sive nulli. Eodem modo accipitur vocabulum Missae publicae, et peculiaris, seu privatae in Canone, et in glossa citata.

Secundo, Kemnitius oppugnat argumentum Concilii ductum a spirituali Communione; et quia non poterat negare spiritualem Communionem, affingit novo mendacio ipsi Concilio, quod affirmaverit per spiritualem Communionem satisfieri institutioni, et praecepto Christi de sumenda Eucharistia.

Sed nihil ejusmodi in Concilio reporitur: imo sess. 13. can. 9. Concilium docet teneri fideles adultos saltem semel in anno ad Communionem Sacramentalem, nimirum, ut eo modo saitisfaciant Christi institutioni, et praecepto.

Tertio, oppugnat alterum argumentum Concilii, sumptum ex eo quod sacerdos est publicus Minister, ac dicit argumentum non valere, quoniam Minister verbi, est etiam publicus Minister, et tamen non pofest concionari nisi populo praesente; et qui baptizat est publicus Minister, et tamen non potest baptizare, nisi aliquis adsit baptizandus.

Sed haec sunt merae ineptiae. Aliter enim est sacerdos Minister publicus sacrificando, aliter concionando, et Sacramenta ministrando. Nam sacrificando dirigit actionem suam ad Deum pro populo; concionando, et Sacramenta ministrando, dirigit actionem suam ad populum propter Deum.

Et bine nascitur alia ratio ex natura sacrificii nam si adversarii concederent Missam non solum esse Sacramentum, sed etiam sacrificium, fortasse in hac re facile convenirent: siquidem ad sacrificium, ut sacrificium est, nihil refert, si multi, vel pauci, vel nulli intersint, aut communicent, cum sacrificium offeratur Deo pro populo; potest enim sacerdos pro populo offerre, etiamsi populus nec adsit, nec communicet. Et confirmatur ex lege veteri; cum enim sacrificia offerebantur pro peccato, nihil inde manducabat is, pro quo offerebatur, ut patet Levit. 6. et 7. et tamen illi proderat. Et confirmatur rursus a simili; nam sacrificium simile est orationi, ut supra diximus, imo est qusedam realis et efficacissima oratio. Porro orationem prodesse ei, pro quo fit, etiamsi ille non adsit, nec sciat quid agatur, certum et exploratum est.

Tertio probatur ex consuetudine veterum. Nam etiamsi nusquam expresse legamus a veteribus oblatum sacrificium sine Communione alicujus, vel aliquorum, praeter ipsum sacerdotem: tamen id possumus ex conjecturis facile colligere. Prima conjectura ex Concilio Nannetensi, cap. 30. quod citatur ab Ivone in decret. par. 3. cap. 70. ubi jubentur presbyteri non celebrare soli Missam, nisi habeant saltem unum secum, qui respondeat. Ex quo intelligimus quosdam plane solos celebrare solitos Missae sacrificium: et proinde sine communicantibus. Item ex Concilio Toletano XII. can. 5. ubi graviter reprehenduntur quidam sacerdotes, qui sacrificium offerentes non communicabant: « Quale erit, inquit Concilium, illud sacrificium, cui nec ipse sacrificans participasse dignoscitur? » Quae verba satis aperte indicant, in ejusmodi sacrificio nullum omnino fuisse, qui communicaret; et tamen Concilium non requirit, nisi ut sacerdos ipse communicet: proinde admittit tanquam rata, et ut apparet, usitata sacrificia, in quibus solus communicat sacerdos. Est autem

hoc Concilium ante annos circiter 900. celeqratum.

Secunda conjectura. Quidam initiabantur sacris absque ulla certa procuratione animarum, qui proinde non poterant ulli Sacramentun administrare, et tamen sine dubio Missas celebrabant. Exemplum habemus in S. Paulino Nolano, qui presbyter ordinatus fuit, ut ipse scribit epist. 6. ad Severum, in sacerdotium Domini, sed nulli certae Ecclesiae alligatus.

Tertia conjectura. Plurimi sacerdotes quotidie celebrabant, ut supra ostendimus, et tamen populus in multis locis raro admodum communicabat, ut vel ex illa querimonia Chrysostomi cognosci potest, quae habetur homil. 3. in epist. ad Ephes. « Frustra, inquit, habetur quotidianra oblatio, cum nemo sit, qui simul participet. » Et homil. 17. in epist. ad Ilebr. scribit, plurimos tantum semel in anno ad Sacramenti Communionem accessisse. Ambrosius etiam lib. v. de Sacrament. cap. 4. dicit, Graecos post annum communicare solere.

Quarta conjectura. Multa sacra fiebantpro causa ita particulari, ut non sit ullo modo verisimile, ministratam fuisse Communionem in ejusmodi sacris: ut exempli causa, cum scribit Augustinus libro ix. Confess. cap. 12. oblatum sacrificium pro matre sua, cadavere juxta sepulchrum constituto; et cum scribit, lib xxn. civit, cap. 8. unum e suis presbyteris sacrificium obtulisse in domo rustica, ad eamdem domum a malignorum spirituum vexatione liberandam. Sed adversariorum argumenta solvamus.

Solvuntur argumenta contra Missas privatas.

Prima objectio Kemnitii in 2. par. Exam. pag 862. (nam quae ipse fabulatur de origine Missae privatae, quia nullo argumento, probavit, omitto) sumitur ex illis verbis Luc. xxii \Hoc facite in meam commemorationem. Jubet enim Christus, ut faciamus quod ipse feciet; ipse autem non solum consecravit, sed etiam dedit Sacramentum, iis qui aderant manducandum; quare consecrare, et non distribuere, est ipsam Coenam Domini profanare.

Respondeo: Jussit Dominus fieri quod ipse fecit, sed pro loco, tempore, personis: ea enim est vis affirmativorum prajceptorum. Et sine dubio non jussit Sacramentum dispensari invitis, aut indignis. Quare si forte nulli sint, qui velint, aut possint communicare, non tenemur Sacramentum ministrare, nec tamen ideo prohibemur a celebratione cessare.

Dices: Si licet dividere actiones, quas Dominus exemplo suo conjunxit, et Sacramentum aliquando consecrare, et nemini ministrare, licebit etiam consecrare, vel ministrare, et non sumere.

Respondeo: Non est eadem ratio omnium illarum actionum. Nam consecratio et consummatio, de essentia sacrificii sunt, ideo nullo modo possunt omitti: at dispensatio, nec est de essentia, nec de integritate, sed solum affirmativo Domini praecepto necessaria; et ideo facienda quidem est, sed pro loco et tempore, ut diximus.

Secunda objectio. Apostolorum Synaxis describitur Act. ii. per fractionem panis; ergo distributio, et dispensatio Sacramenti fuit in usu primitiva! Ecclesia! in celebratione Ccena! Domini.

Respondeo: Nihil verius dici potest; sed non inde sequitur non posse unquam sacrificium sine dispensatione offerri. Nam et apud nos in templis omnibus celebratur Synaxis cum dispensatione Sacramenti, et tamen non ideo damnantur sacra, quae in privatis oratoriis, vel sacellis sine tali dispensatione celebrantur.

Tertia objectio. B. Paulus I Corint. x. describens ritum Ccena! Domini, aperte scribit, corpus Domini communicari, et distribui fidelibus, et fideles participes esse mensai Domini, non spectando unum manducantem, sed manducando.

Respondeo: Apostolus eo loco non describit ritum Ccena! Domini, ut declaret quid sit ipsa celebratio hujus mysterii, vel in quo pra!cipue consistat, sed tantum ut ostendat, eos qui Eucharistiam sumunt, participes esse mensa! Domini, et socios Christi fieri: quemmadmodum fiunt socii daemoniorum, et participes sunt altaris idolorum, qui scienter manducant idolothyta. Ex quo non sequitur, Missam sine Communione populi esseillicitam vel eos, qui Missa! intersunt, et non communicant, nihil utilitatis capere. Nam ista affirmans propositio verissima est, et ex Paulo colligitur •. Qui reipsa Eucharistiam mandu¬

cat, cum Christo conjungitur: ista autem negans falsa est nec habetur in Paulo: Qui non sumit reipsa Eucharistiam, sed solo voto ac desiderio, nullo modo cum Christo jungitur, aut frustra interest sacrificio.

Quarto objectio. Apostolus I. Corinth xi opponit inter se Dominicam Ccenam, et privatam Coe nam; et quidem ita, ut confirmet, ubi privata Ccena agitur, ibi non posse Dominicam Ccenam celebrari. Definit autem privatam Ccenam, ubi quis privatim, quod Coense Dominica! est, manducat, praeoccupat non simul participantibus aliis: et dicit, non dissimile esse, ac si instrueretur talis ccena, ubi unus saturaretur, alter vero cogeretur esurire: « Hic certe locus tanquam fulmen, » inquit Kemnitius, « prosternit privatas Pontificiorum Missas, in quibus solus Sacerdos celebrans sacramentaliter communicat: et clarissima est Chrysostomi sententia in illum Pauli locum: Quod Dominicum est, privatum fecerunt; Ccena enim Dominit debet esse communis etc. »

Respondeo: Primum cum Paulus opponit Ccenam Domini ccenae privatae, non loquitur de Eucharistia, sed de convivio, quod in Ecclesia oliin in pauperum refrigerium fieri solebat, quod convivium, vocat Ccenam Domini, ut Chrysostomus interpretatur quia fiebat ad repraesentandam Ccenam Domini ultimam cum discipulis; et etiam quia fiebat in loco sacro, et denique quia conjungebatur cum Eucharistiae communicatione. Quod autem per Ccenam Domini intelligatur convivium illud, perspicuum est ex illis verbis: a Unus esurit, alius autem ebrius est». Non enim in communicatione Eucharistiae poterat esuries, aut ebrietas inveniri, cum illa sit cibus mentis, non ventris. Deinde idem patet, ex proposito Pauli. Yult enim ipse (Chrysostomo, et omnibus aliis exponentibus) Corinthios reprehendere, quod non amplius convivia illa faciant, sicut oportet, sed divites seorsim et laute conviventur, pauperes autem etiam seorsim, et vix ad satietatem reficiantur: hunc autem abusum reprehendit illis verbis: « Jam non est Dominicam Ccenam manducare; unus quisque enim suam ccenam praesumit, etc. » Hoc est: Vestra ista convivia, ut nunc celebrantur, non repra!sentant amplius ccenam Dominicam. Dominus enim simul cum discipulis in eadem mensa accubuit, etiamsi ipse Dominus, illi servi essent; vos autem fratres vestros, quod pauperes sint, a mensa

vestra excluditis otc. Qua) omnia ad convivia illa pertinent, non ad Eucharistiam: nam quod attinet ad Eucharistiam, omnes ceque sobrie, et ceque laute epulabantur, cum omnibus daretur corpus Dominicum in modica specie panis. Itaque totum argumentum Kemnitii in cequivocationo laborat.

Secundo, etiamsi B. Paulus de Eucharistia loqueretur, cum camam communem privat® opponit, ut Theodoretus, et aliqui alii veterum probabiliter docent: nihil inde colligi posset pro adversariis. Paulus enim reprehendit comam privatam, aqua excluduntur «alii, non ad quam non coguntur. Porro Miss® nostr® non excludunt communicantes; imo ut Concilium Tri dentinum affirmat sess. 22. can. 6. optat Ecclesia, ut in singulis Missis, qui adstant, communicent; sed si nulli sunt qui communicare velint, nulla culpa est sacerdotis, nec potest reprehendi, quasi solus participare velit coenam Dominicam.

Quinta objectio. In veteri Ecclesia semper in actione Ccen® Domini fiebat distributio S«ucramcntijUt patet ex descriptione omnium Liturgiarum, qu® apud Patres exstant.

Respondeo: Contrarium colligitur ex tam multis exemplis, qu® nos supra attulimus. Porro in Liturgiis fit mentio distributionis: quia, ut diximus, semper fieri potest, ac debet Sacramenti distributio in Missa eorum sacerdotum, qui curam animarum ex officio gerunt, si sint aliqui parati ad communicandum. Sed non ideo cessandum est a sacrificio, si nulli sint, qui communicare velint.

Sexta objectio. Commentum, quod celebratio Ccen® Dominic® prosit illis, qui non communicant, sed tantum intersunt, et audiunt, et cum devotione spectant quod sacerdos agit, non tantum ignotum est antiquitati, sed serio, et graviter a veteribus reprehenditur. Chrysostomus hom. 3. in epist. ad Ephes.: « Frustra, inquit, habetur oblatio quotidiana, cum nemo sit, qui simul participet.» Et infra: « Quisquis mysteriorum consors non est, impudens, et improbus adstat. » Et rursum: « Si quis, inquit, ad convivium vocatus, manus quidem laverit, et accubuerit, et tamen nihil ciborum gustaverit, nonne infert contumeliam convivatori a quo fuerat vocatus? an non satius* fuerit, eum qui talis est, prorsus non comparuisse? Audis, subjungit Kemnitius, non verba, sed fulmina contra Pontificiam persuasionem de spectaculo privatarum Missarum.»

Respondeo, veteribus non fuisse incognitum usum assistendi Miss® sacrificio, et t«amen in iis non communicandi Sacrament, aliter, perspicuum est ex Concilio Agathensi ante 1000. annos celebrato. Nam can. 18. jubentur omnes laici saltem ter in anno communicare, in Natali, Pascha, et Pentecoste: et tamen can. 47. jubentur iidem laici singulis diebus Dominicis Miss® interesse, idque usque ad sacerdotis benedictionem, qu® datur in fine Miss®. Pneterea non dubitasse veteres, Missam prodesse adstantibus, licet non communicarent, certissimum est ex iis, qu® supra diximus de Missis pro defunctis, etpro qualibet necessit ate. Si enim Missa prodest defunctis, ut omnes Patres uno ore fatentur, nec non viventibus, absentibus, ®grotis, iter facientibus, imo etiam infidelibus, et h®reticis, quanto magis proderit fidelibus prffisentibus, et simul voto, ac desiderio offerentibus?

Ad locum Chrysostomi dico, illa verba: a Frustra fit oblatio quotidiana », non significare absolute oblationem frustra fieri, sed. frustra quatenus ordinatur ad Communionem. Nam cum celebratio Miss® partim ordinetur ad sacrificium Deo offerendum, partim «ad populum sacro illo pane reficiendum, cum nulli sunt, qui communicent, frustra fit, quatenus ordinatur «ad posteriorem finem, sed non fit frustra quatenus ordinatur ad finem priorem. Itaque Chrysostomus, etiamsi dicat, frustra fieri non tamen propterea omittebat quotidie sacrificare: quod certe fecisset, si absolute frustra fieri existimasse);.

Ad illud autem quod Chrysostomus dicit, melius esse non interesse sacrificio quam interesse, et non communicare, dico Ghrysostomum, ut quffidam alia, per excessum ita esse locutum, cum solum hortari cuperet homines ad frequenter, et digne communicandum. Nam quia videbat excusare se homines a Communione, quod se indignos, et imparatos dicerent, ipse animadvertens negligenti.am, et desidiam totius illius damni causam esse, vehementer illos arguit, ac dicit, indignos etiam esse, qui simul cum c®teris orent, imo dignos, qui ab Ecclesia ejiciantur tempore sacrificii, quomodo ejiciuntur pcenitentes, et Catechumeni; et melius facturos si non venirent, et alia id genus, qu® certum est, dicta esse amplificandi gratia. Simile est quod ait Apostolus I Corinth. vi: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, bos constituite a>l

judicandum. Non enim revera jubet B. Paulus, ut contemptibiles judices constituantur; sed ita loquitur, quia cuperet in Ecclesia nullas lites, aut tam sapientes, et bonos esse omnes Christianos, ut etiam minimi sufficerent ad dijudicandas temporales controversias.

Porro Chrysostomum non fuisse in ea sen tentia, ut putaret nihil prodesse sacrificium iis, qui adsunt, et non communicant, dubitari non potest, tum ex tam multis locis supra citatis, ubi scribit sacrificium prodesse defunctis, et viventibus absentibus; tum etiam ex liom. 3 de incomprehensibili natura Dei: ubi graviter reprehendit auditores suos quod finita concione recederent, et sacrificio non interessent. Ubi nihil de Communione dicit, cum tamen sciret plurimos non communicare nisi rarissime; sed tantum hortatur ut maneant, et simul orent, ac spectent Christum, qui in mysteriis se ostendit.

Septima objectio. In veteri Ecclesia prohibitas fuisse Missas privatas, in quibus solus sacerdos communicat, testatur Chrysostomus hom. 18. in II. ad Corinth. ubi scribit in celebratione Eucharistia) non fieri, sicut fiebat in Testamento veteri, ubi solus sacerdos qutedam comedebat.

Respondeo: Chrysostomus eo loco in eo solum ponit discrimen inter sacrificia Testamenti veteris et novi, quod in illis, aut solus sacerdos edebat victimas, aut ipse majorem partem, populus minorem obtinebat ex immolatis: in his autem totam victimam sacerdos, et totam populus edit, idem videlicet, et integrum Christi corpus, et sanguinem. Sed nihil hoc facit contra Missas privatas: quod enim nunc ssepo sacerdos solus victimam edat, non est culpa sacerdotum, aut natura sacrificii, sed populi negligentia.

Octava objectio. Canon decimus Apostolorum jubet excommunicari cos, qui non permanent in Ecclesia usque dum Missa peragitur, et non accipiunt sanctam Communionem: atque hic canon renovatur in Concilio Antiocheno, cap. 2, et exstat etiam decretum Anacleti in epistol. i. et apud Gratianum, caii. Peracta, de consecr. disf. 2.: « Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint Ecclesiasticis carere liminibus: sic enim, et Apostoli statuerunt, et S. Romana (enet Ecclesia. » Ergo prohibita) tunc erant Missa) privata).

Respondeo: Primum isti canones jubent, ut fideles communicent in Missa; sed non prohibent sacerdoti sacrificare, si populus non adsit, aut communicare nolit. Deinde canon Apostolorum ita explicatur in Concilio Antiocheno, ut intelligamus non damnari eos, qui absolute non communicant, sed eos, qui de certa causa, nimirum ob aliquam superstitionem, aut pravam opinionem aversantur sacram Communionem. Decretum autem Anacleti, si epistola ejus consulatur, et non solum fragmentum, quod est apud Gratianum, solos obligat clericos Episcopo in diebus solemnibus sacrificanti solemniter ministrantes: quo circa si die aliquo non solemni, aut sine aliorum clericorum solemni ministerio quis sacrificet, non cogitur ex hoc decreto Communionem dare. Denique certum est, decreta ista, qua) sine dubio non divini, sed humani juris erant, si ad populum pertinebant progressu temporis abrogata fuisse; constat enim tempore Ambrosii, et Chrysostomi, ut supra citavimus, Gra)cos nbn nisi post annum communicare solitos esse.

Nona objectio. Humbertus contra Nicetam scribit, imperfectam esse Missam, in qua non simul fit consecratio, fractio, seu distributio, et communicatio; Walfridus in libro de rebus Ecclesiasticis, cap. 22., similiter docet illam esse legitimam Missam, in qua adsunt sacerdos, respondens, offerentes, et communicantes. Ad idem citantur, duo decreta, unum Soteris Papa) apud Gratianum, can. Hoc quoque, de consecrat, dist. i. alterum Concilii Nannetcnsis apud Ivonem par. 3. decreti cap. 70.

Respondeo: Si Missa prsecisc accipiatur pro sacrficio, perfectam, 'et legitimam esso constat, etiam sine communicantibus, modo sacrificium a sacerdote consumatur: quia tamen, ut diximus, Missa) celebratio non solum ad sacrificium Deo offerendum, sed etiam ad populum nutriendum spirituali pabulo ordinatur, propterea ex hac parte negari non potest, quin sit magis perfecta, et legitima Missa, ubi communicantes adsunt, quam ubi desunt, et hoc solum volunt auctores citati. Porro decreta illa Papie Soteris, et Concilii Nannetensis ad rem non pertinent: non enim jubent, ut adsint qui communicent; sed tantum ut adsint, qui sacerdoti respondeant. Ubi obiter notandum est mendacium Kemnitii: scribit enim Kemnitius, Concilium illud ridiculum judicasse, muris, et parietibus a sacerdote insusurrari, qua? ad populum pertinent. At Concilium non meminit populi, sed jubet, ut saltem unus adsit, qui respondeat in Missa, ne videatur sacerdos parietibus dicere: « Dominus vobiscum » et, « Orate fratres. »

Decima objectio. Ludibria sunt, quod in Missa, in qua nulli communicant, dicat sacerdos: (i Quotquot ex hac altaris participatione sumpserimus, et Sacramenta, quae sumpsimus. » Item, quod hostia frangatur: fractio enim ad distribuendum ordinatur, ut Augustinus docet in epist. 39 ad Paulinum.

Respondeo: Illa verba dicuntur in numero multitudinis, tum propter praesentes communicantes, si qui adsint; tum etiam propter eos, qui alibi communicant: cum enim unum corpus simus, non solum praesentes, sed etiam absentes pro omnibus oramus. Simile est in oratione Dominica, quam quisque potest etiam solus in suo cubiculo recitare, et tamen ita composita est, ac si dicenda esset solum a multitudine congregata.

Quot attinet ad fractionem, ea non solum ad distribuendum, sed etiam ad significandum ordinatur. Nam in Missa Chrysostomi fit confractio, in quatuor partes in modum crucis, et una ex illis particulis, in calicem immittitur cum certa verborum recitatione: ut etiam Latini faciunt. Quare Kemnitius cum caeremoniam fractionis ludibrium appellat, et aperte irridet, antiquam, et veram Ecclesiam, Graecam, et Latinam irridet. Atque hactenus de objectionibus Kemnitii.

Undecima objectio, est Joan. Brentii in Confess. Witembergensi cap. do Eucharistiae: ubi praeter ea, quae illi sunt communia cumKemnitio, facit hoc argumentum: «Christus instituit ccenam suam, non ut esset privata actio sacrificuli, sed communis totius Ecclesiae; non igitur licitae sunt privatae illae Missae, in quibus sacerdos sibi soli legit verba Coeme, et Eucharistiam consecrat. »

Respondeo: Missa Catholicorum nunquam est privata actio sacerdotis, sed semper est communis toti Ecclesiae, qui a communi ministro pro communi omnium utilitate offertur: proinde semper est in Missa communio Ecclesiae, si per communionem intelligas fructum communem sacrificii. Quod si per communionem intelligas Eucharistiae manducationem: fatemur Christum instituisse Ccenam, ut esset simul et sacrificium et communio, sed nonjussisse ut illa duo nunquam

separarentur, quasi non possit Deo sacrificium offerri, quando nulli adsunt, qui communicare velint.

Duodecima objectio est Philippi in Apologia Confess. Augustanae in articulo de Missa, ubi producit epistolam quamdam sancti Francisci ad omnes fratres suos, in qua jubet unam tantum Missam uno in loco celebrari, etiamsi plures adsint sacerdotes.

Respondet Joannes Eckius in Enchiridio, epistolam illam non agnosci a fratribus Ordinis Minorum, pro vera sancti Francisci Epistola. Addit praeterea, auctorem illius epistolae loqui solum de feria 3. in Coena Domini, non de aliis diebus; et sane si epistola illa de quovis die loqueretur, falsum apertissime contineret. Scribit enim auctor epistolae, secundum usum Romana! Ecclesiai unicam Missam duntaxat uno in loco celebrari. At Honorius Papa III, qui sedit Romae tempore sancti Francisci. cap. Cum creatura, de celebrat. Missarum, jubet non omitti anniversaria sacra pro defunctis, ob festum, vel feriam occurrentem, sed utraque sacra eodem die celebrari.

Ultima objectio est aliorum, quam recitat Eckius ex Basilio in Psal. 113. prope finem, ubi dicit: « Non in latebris dilitescens sacrificabo, sed publicum exhibebo tibi sacrificium. » Et infra dicit: unum esse altare Ecclesiae. Et confirmatur ex Hieronymo in cap. 3. Amos, ubi dicit unum esse altare in Ecclesia.

Respondet recte Eckius, Basilium per sacrificium occultum intelligere sacrificium schismaticorum, qui se ab Ecclesia segregant, et in suis conventiculis sacrificia offerre praesumunt, et ideo etiam unum altare agnoscere, id est, unum sacerdotium, unum ritum etc. Nam subjungit ibidem Basilius: « Audite qui Ecclesiam relinquitis, et in publicis domibus versati, miseras facitis corporis pretiosi scissuras. » Et infra: «Tu aram erigis ex adverso altaris tibi a Patribus constituti. » Quemadmodum etiam Augustinus, Optatus, Cyprianus, et alii passim schismaticos describunt, cum dicunt, quosdam erigere altare contra altare. Hieronymus quoque distinguit unum altare Ecclesia! a multis altaribus haereticorum, quia ut ipse dicit, tot habent altaria quot schismata. Alio qui multa fuisse in Ecclesia altaria materialia, supra ostendimus ex Ambrosio, Gregorio, et aliis: unde Tertullianus in libro de poenitentia, ponit inter alias pcenitentium caeremonias, aris Dei aggeniculari.

De genere linguae.

Sequitur controversia de genere linguae, an scilicet necessarium sit Missam vulgari lingua recitari: id enim contendunt adversarii, et maxime Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 883. et sequentibus. Sed istam qua)- stionem maxima ex parte tractavimus partim libro ii. de verbo Dei, extrenlo, partim lib. ii. de Sacramentis in genere, extremo. Nam tria quaedam ad Missam pertinent. Primo, lectio Scripturarum, et publica oratio. Secundo, Sacramenti Eucharistiae consecratio, et dispensatio. Tertio sacrificii oblatio De lectione, et oratione disseruimus in lib. de verbo Dei, loco citato: De Sacramenti consecratione, et dispensatione tractatum est in libris de Sacramentis in genere, ut jam diximus: solum igitur superest disputatio de ipsa sacrificii oblatione.

Sed ea facillima est. Nam in primis sacrificii oblatio magis in re, quam in verbis consistit. Nam ut supra diximus, illa actio, qua corpus Domini super altare ponitur ad Dei honorem, vera ac realis oblatio est, etiamsi verbis non dicatur, Offerro: vel offerimus. Porro illa actio verba quidem aliqua necessario requirit, nimirum verba consecrationis: sed illa verba non diriguntur ad instruendos auditores, sed ad elementum consecrandum, ut notum est. Elementum autem nullam linguam intelligit; quare impertinens est ad realem oblationem, utrum Missa dicatur lingua vulgari, vel non vulgari.

Secundo, licet oblatio ipsa necessario verbis exprimenda esset, ut jam reipsa in Missa exprimitur, tamen adhuc impertinens esset, qua lingua id fieret; siquidem oblationis verba diriguntur ad Deum, non ad populum; Deus autem omnes linguas intelligit.

Tertio, verba oblationis Submissa voce pronuncianda sunt, ut in sequenti capite demonstrabimus: non igitur necesse est, ut ea lingua recitentur, quam intelligit populus. Quid enim prodest nosse quid verba significent, si sonum vocis exaudire non valeas?

Quarto, sacrificium non offertur ad populum instruendum, si de primario, et proprio fine agatur, sed ad Deum colendum, et ad

impetranda populo beneficia: non igitur id requitur, ut populus intelligat id quod dicitur, sed satis est si Deus intelligat.

Quinto, si lingua vulgari sacrificium offerendum esset, duo gravissima incommoda sequerentur. Unum, quod oporteret frequenter mutare verba sacrificii, cum vocabula, quae uno tempore sunt vulgaria, non diu post desinant esse vulgaria. Alterum, quod tolleretur communicatio Ecclesiarum: nec enim posset sacerdos Italus in Gallia, neque Gallus in Italia, neque Italus aut Gallus in Germania, neque Germanus in Italia, aut Gallia sacrificium offerre; quod idem de Hispania, Anglia, Polonia, aliisque regionibus intelligendum est.

Sexto, accedit antiquissima Ecclesia} consuetudo. Nam in toto Oriente non inveniuntur antiqua) Liturgia), nisi Graecae, aut Caldaica): in toto autem Occidente antiquae Liturgia) nullse sunt nisi Latina); et tamen a multis jam saeculis desierunt omnes istae linguae esse vulgares, imo Germanis, Francis, Anglis, Polonis, nunquam fuit lingua latina vulgaris: recte igitur Concilium Tridentinum sess. xxn, can. ult., statuit Missam non esse lingua vulgari celebrandam. Argumenta quae adversarii contra objiciunt, sunta nobis omniarefutata in duobus locis paulo ante notatis. Quare non putavi operae pretium esse illa repetere; pra)sertiam cum non pugnent contra sacrificii actionem.

Non esse omnia necessano in Missa alia voce 'pronuntianda.

Alia quaestio est superiori non multum absimilis, de modo vocis. Accusant enim adversarii Ecclesiam Latinam, quod pleraque in Missa submissa voce pronuntiari jubeat: de qua re exstat canon 9. in sess. 22. Concilii Tridentini. Ubi illud initio est observandum, non esse quaestionem, an sit per se illicitum totam Missam alia voce celebrare; nec enim ignoramus modum vocis non pertinere ad substantiam sacrificii, et posse ista omnia ad arbitrium Ecclesia) immutari. Tota igitur quaestio in eo sita est: utrum consuetudo Latinae Ecclesiae, quaedam submissa voce pronuntiandi, repugnet Christi institutioni,.

ac proinde sit mala, et necessario corrigenda.

Et quidem Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 890. contendit contra Christi institutionem esse, ut quaedam submissa voce legantur in Missa: Concilium autem contra definit. Concilii vero sententiam verissimam esse lice rationes ostendunt. Primo, utile est ad reverentiam tanti mysterii, ut nonomniaalta voce dicantur: nam ut sanctus Basilius recte docet libro de spiritu sancto cap. 27. multum confert ad dignitatem, et reverentiam conservandam mysteriorum, ut non assuescant homines eadem saepius audire, vel potius, ut non efferantur ad aures vulgi. Qualia enim mysteria sunt quae ad omnium aures perferuntur?

Secundo, habemus exemplum antiquae Liturgia}, tum Graecae, tum Latinae. Liturgi se, Basilii, et Chrysostomi, quod etiam Kemnitius notavit, quaedam praescribunt dicenda sub silentio, et concludenda alia voce: quod idem nos servamus, cum secretas orationes concludimus, vocem attollendo in illis verbis: « Per omnia saecula saeculorum.') Neque valet Kemnitii responsio, qui illud ita interpretatur, ac si Liturgiae illae praescriberent, quaedam pronuntiari moderata vace, sic tamen ut ab omnibus audiantur, concludi autem cum clamore, et cantu. Nam in Liturgia Chrysostomi, ubi legimus: « Sacerdos orat secreto, vox graeca » non si¬

gnificat voce moderata: sed plane secreto, nec enim dicuntur mysteria, quae moderata voce publicantur, sed quae omnino celantur. Et praeterea ibidem monetur sacerdos illas preces secreto recitare, dum Diaconus alia voce canit Litaniam, vel dum cantores alia quaedam concinunt: proinde non potest populus iis attendere, quae dicit sacerdos, atque ideo vero et proprie secreta sunt.

De Latina autem Liturgia habemus testimonium Innocentii I in epistol. 4. ad Episcopum Eugubinum, cap. i., ubi interrogatus de tempore, quo in mysterio Missae pax danda est aperte indicat, praecipuam partem Missae esse secretam: nec audet aperire quae sint illa, quae recitantur antequam pax detur. At si totus populus illa omnia audire consuevisset, certe nihil fuisset secretum, nihil arcanum, et facile potuissent litteris committi, quae erant vulgo omnibus nota.

Tertio habemus exempla sacrificiorum veteris legis. Nam (ut omitttam quod in sacrificiis plerumque sola mente orabant, sine

ullis verbis) Levit. 46. describitur solemne sacrificium incensi, ac jubetur solus sacerdos intra velum ingredi, et sacrificare, atque orare pro se, et populo, omnibus aliis foris exspectantibus et, non modo non audientibus sed nec videntibus sacerdotem: quo etiam ritu sacrificasse Zachariam patrem Praecursoris, legimus Luc. i.

Quarto Christus ipse in sacrificio crucis, quod exemplar fuit omnium sacrificiorum, in silentio oblationem peregit, nec trium horarum spatio locutus est audientibus circumstantibus, nisi septem brevissimas sententias: quot sunt etiam sententiae, quae in Canone nostrae Liturgiae alia voce pronunciantur.

Sed videamus quid pro sua sententia Kemnitius afferat. Primo objicit Christi institutionem, qui in sua Coena jussit sui memoriam fieri, non per silentium, sed, ut Paulus explicat, per annuntiationem. Et posset argumentum confirmari Christi ipsius exemplo qui verba consecrationis alia voce pronuntiavit, ut omnes qui aderant, audire potuerint.

Respondeo: Christi memoria, ct annuntiatio non tam verbis, quam reipsa fieri debet; sic enim scribit Augustinus lib. xx. contra Faustum cap. 48’: « Christiani, inquit, jam peracti sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione, et participatione corporis Christi ctc. » Neque posset alio modo impleri quod Paulus praecipit, ut omnes annuntient mortem Domini: qualis enim confusio fieret, si omnis populus in Ecclesia mortem Domini verbis annuntiare deberet?

Quod attinet ad Christi exemplum, sciendum est, Christum’ non solum ea verba pronuntiasse ut consecraret, sed etiam ut Apostolos doceret ritum consecrandi: quocirca oportuit cum ita loqui, ut ab Apostolis audiretur. Quod etiam hoc tempore Episcopi servant, cum inter Missarum solemnia ordinant sacerdotes; sic enim pronuntiant verba consecrationis, ut omnes illi novi sacerdotes audire possint. Alia autem ratio est eorum, qui ad populum Missas celebrant.

Secunda objectio. Christus non ita Sacramenta instituit, ut actio quidem esset visibilis, et publica, verbum vero, quae est praecipua pars Sacramentorum occulletur et sepeliatur. Respondeo: Alia ratio Sacramenti, alia sacrificii est: nunc enim de sacrificio proprie agimus. Sacrificium autem non iu verbis, sed in oblatione rei consistit: verba vero in sacrificio Missae requiruntur, non ut sint ipsa sacrificium, vel pars sacrificii, sed solum ut victima; prsesentiam nobis exhibeant. Verbis enim consecrationis, ut supra ostendimus, id efficitur, ut corpus Christi vere adsit in altari: quare sacrificium’ erit vere externum et scnsible, etiamsi verba quibus id efficitur, sentiri non possint. Adde, quod in Sacramentis quoque, ad quorum essentiam verba potissimum pertinent, non est necesse, ut verba ab iis percipiantur, qui Sacramenta suscipiunt, modo percipiantur ab iis, qui ea ministrant: alioqui Baptismus infantibus, amentibus, surdis, collatus, irritus esset, quod ne Kemnitius quidem admitteret. Ad argentum igitur respondemus, Christum non quidem instituisse, ut verba occultentur, et sepeliantur, sed neque instituisse ita pronuntiari, ut ab omnibus, qui adsunt, audiantur, sed solum instituisse reipsa adhibeantur, libertate relicta Eccclesue, utmodum recitandi constituat. Id quod non solum Catholici docent, sed etiam Kemnitii praeceptor et Propheta Lutherus in lib. de formula Missae, ubi liberum permittit, ut verba Ciente, alia vel submissa voce pronuntientur.

Tertia objectio. Apostolus I Corinth. xiv diserte distinguit haec duo in Ecclesia loqui de iis scilicet quae ad publicum ministerium pertinent; et privatim sibi ipsi, et Deo loqui.

Respondeo: In Ecclesia loqui Beato Paulo est exhortari, et instruere Ecclesiam; sibi et Deo loqui, est orare, vel laudare Deum: « Iu Ecclesia, » inquit, « volo quinque verba in sensu meo loqui, ut et alios instruam.» Et rursus: « Si non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur, et Deo. » Itaque distinguit concionem ab oratione. Ad neutrum autem proprie pertinet sacrificium: sacrificare enim non est loqui, sed facere; vel si quo modo loqui, est, non est de Ecclesia, vel Ecclesia; loqui, sed Deo. Qui enim sacrificium Deo offert, cum Deo agit, non cum hominibus, licet non privatim, seil publice agat, quia non pro se tantum, sed pro Ecclesia universa agit.

Quarta objectio. In antiqua Ecclesia dimissis iis, qui non poterant interesse mysteriis, alia voce pronuntiabantur preces, gratiarum actiones, et ipsa etiam verba consecrationis. Quod quidem de verbis consecrationis, tradit Bessarion Cardinalis in li¬

bro de verbis Ciente, et idem patet ex ritu antiquo respondendi, « Arnen, » ad verba consecrationis: cujus ritus meminerunt Dionysius Alexandrinus apud Eusebiumlib. vn. histor. cap. 9. et Augustinus in libro ad Orosium quies t. 49. Idem patet ex Chrysostomo horni!. 18. in posteriorem ad Corinthios, ubi legimus preces, et gratiarum actiones in celebratione Eucharistia; populo cum sacerdote fuisse communes. Denique idem colligitur ex Novella constitutione 123. Justiniani, ubi severe praecipitur sacerdotibus, ut quae in oblationis celebratione recitanda sunt, alia voce pronuntient, ut populus exaudire possit.

Respondeo: Verba consecrationis in Ecclesia Orientali alia voce recitari consuevisse, non negamus, cum id apertissime constet ex Liturgia Chrysostomi. Neque nos id reprehendimus: non enim contendimus necessario ea verba submissa voce recitanda esse, Ecclesia; statuere de eo ritu, et proinde neque Graecorum, neque Latinorum ritum reprehendi posse, aut debere. Sed quanquam verba consecrationis apud Graecos alia voce, ac plane secreto pronuntiata apud eos fuisse, ex eadem Chrysostomi Liturgia evidenter ostendimus. Ad testimonium igitur Bessarionis, et Dionysii Alexandrini, nihil opus est respondere.

Ad locum Augustini respondeo, nec fibrum illum esse Augustini, ut eruditi fatentur, nec ad rem facere: non enim loquitur ille auctor de consecratione, sed de dispensatione Sacramenti: id enim solum dicit, eos « Amen » respondere solitos, qui accipiunt sanguinem Domini, dicente videlicet sacerdote: «Sanguis Domini nostri Jesu Christi ». Cujus ritus meminit etiam Ambrosius lib. iv. de Sacramentis, cap. 5.

Ad locum Chrysostomi respondeo, Chrysostomum id potissimum velle, ut populus non otietur in templo, sed oret pro iis rebus, pro quibus et sacerdos orat: id quod potest fieri, etiamsi tum sacerdos tum populus in silentio oret. Imo Cyprianus in tractatu de oratione Dominica, scribit tempore sacrificii imitandam esse Annam matrem Samuelis, quae ita orabat, ut labia moverentur, sed vox penitus non audiretur, I. Reg. 1. et eam typum Ecclesia; gessisse dicit, dum in silentio orabat. In nostra quoque Liturgia tunc dicitur populo: « Orate fratres », cum secreto est orandum. Adde, quod Chrysostomus non dicit omnes preces esse communes populo cum sacerdote: quare etiamsi loqueretur de communione earumdem omnino precum, nihil tamen adversarii obtinerent. Nam in Liturgia Chrysostomi aperte distinguuntur, quae ab omnibus, et qua? a solo sacerdote, et quidem secreto dicenda sunt.

Ad Novellam Justiniani responderi posset in primis non ad imperatorem pertinere de ritu sacrificandi leges ferre: proinde non multum referre quid ille sanxerit. Sed illud etiam respondamus, non esse legem illam sententiae nosticC contrariam: solum enim ille jubet, ut quae in Ecclesiis Orientalibus alia voce dici solebant, ab omnibus alia voce dicerentur. Errant enim quidam, ut ex illa ipsa Novella colligitur, qui submissa voce pronuntiabant ea, quae ex recepta consuetudine alia voce prenuntianda erant, ut eo modo ignorantiam suam tegerent: qui quidem jure reprehenduntur, tum quod contra morem Ecclesiae facerent, tum quod ex imperitia legendi id facerent.

Ultima objectio. Fatentur Pontificii, usum istum non esse antiquum. Scribunt enim Honorius, etBelet olim alia voce verba conseci’ationis pronuntiari consuevisse: sed postea imperatum fuisse, ut sub silentio dicerentur, hac de causa. Cum verba illa ab omnibus audirentur, a multis etiam laicis memoria tenebantur: inde factum est, ut quidam pastores in agro super panem, et vinum ea verba pronuntiaverint. Continuo autem panis in corpus et vinum in sanguinem conversa sunt: et pastores illi divinitus percussi interierunt. Ex qua historia colligitur, usum recitandi verbum consecrationis sub silentio, non esse antiquum, et ex opinione superstitiosa natum, quasi verba illa magica essent.

Respondeo: Miraculum, cujus in hoc argumento mentio fit, vere accidit, sed aliter, et antiquiore tempore, quam a Kemnitio narretur. Scribit enim Sophronius in Prato spirituali, cap. 196. suo tempore hoc miraculum accidisse. Floruit autem Sophronius ante tempora VII. Synodi, et Joannis Damasceni; nam citatur ejus liber, id est, Pratum spirituale a VII. Synodo actione 4. et a Damasceno in 3. oxxitione de cultu imaginum. Proinde contigit hoc miraculum ante annos plus minus 900. quod etiam breviter commemoratur ab Alcuino in libro de divinis officiis, cap. de celebratione Missa}: Floruit autem Alcuinus ante annos 800. Porro miraculum illud non convertit panem in cai*- nera, nec pastores illos interfecit, ut Kem-

nitius ex obscuris, ac recentioribus auctoribus colligit; sed igne de coelo demisso, panem, et vinum et lapidem, super quem illa sita erant, absunxpsit, et pastores illos obstupefecit, ut ad longum tempus vix loqui possent. Neque scribit Sophronius istam esse causam, cur veiba illa secreto nunc dicantur: quamquam si ista esset causa non video quid contra objici posset. Certe usus iste antiquissimus esset, etiamsi non ante coepisset, quam post miraculum illud divinitus inundo ostensum.

De caeremoniis Missae quid haeretici sentiant.

De caeremoniis in geneie disputatum est in ii. lib. extremo de Sacramentis: nunc ea solum tractanda sunt, qua; proprie ad Missae caeremonias pertinent. Duo potissimum hoc loco explicanda sunt. Piimo apeiiendum erit quid adversarii sentiant de cairemoniis Missae, et quid in controversia sit. Secundo probanda erit veritas, et simul iefellcndae objectiones.

Sciabunt autem de caeremoniis, et partibus Missae multi auctores. Primus videtur fuisse Gelasius, cujus librum de Missarum solernniis coaictavit Giegorius I. ut scribit Joannes Diaconus lib. ii. vitae Gregorii, cap. 17. et ipse ejusdem libri meminit lib. vn. epist. 63. Secundus fuit Isidorus post annum Do • mini 600. cujus libri duo extant de divinis officiis. Tertius fuit auctor Ordinis Romani, qui floraisse videtur post annum Domini 700. Quartus fuit Alcuinus eodem saeculo, cujus extat liber de officiis Ecclesiasticis. Quintus Amalarius eodem saeculo, cujus etiam libri extant ejusdem tituli. Sextus fuit Rabanus Maurus post annum Domini 800. Septimus eodem saeculo Walfridus Sti*abo. Octavus post annum fortasse 900. Solitarius in lib. de gemma animae. Nonus Micrologus post annum 1000. Decimus Rupertus Tuitiensis pos annum 1100. Undecimus Hugo de S. Victore eodem saeculo. Duodecimus Innocentius III. post annum 1200. Decimus tertius Bonaventura, eodem saeculo. Decimus quartus Guillielmus Durandus post annum 1300. Decimus quintus Thomas Waddensis post annum. 1400. Decimus sextus Gonradus Brunus post annum 1500. quo saeculo scripsit etiam

Uapsodiam Georgius Cassandcr, et nonnulla Beatus Rhenanus in annotationibus ad librum Tertulliani de corona militis: qui tamen auctor caute legendus est; superior autem, etiamsi haereticus fuerit, nihil tamen de suo addidisse videtur. Feruntur etiam multa collegisse de Liturgia Joann. Garetius et Jacobus Pamelius: sed eorum libros nondum videre potui.

His praemissis, ad illa, quae proposuimus accedamus. Quod ad primum attinet, Calvinistae omnes fere caeremonias Missae execrantur, et abrogandas censent. Nam nec illis utuntur in sua Ccenae Domini administratione: et Calvinus generatim eas reprehendit in lib. iv. Instit. cap. 17. §. 43. ubi admittit antiquissimas esse, imo scribit non longe ab aetate Apostolorum coepisse; sed eas rubiginem Ccenae Domini appellat, et ait natas esse ex procitate humanae confidentiae, quae se continere non potest, quin in Dei mysteriis ludat, et lasciviat.

At Lutherus, etLutherani non omnino caeremonias rejiciunt. Nam, et in suis Ecclesiis aliqua servant, et Philippus in Apologia Confess. art. de Missa in principio, dicit apud suos servari in Missa caeremonias consuetas: quod est verum de quibusdam, non de omnibus.

Porro Lutherus in lib. de captivit. Babylon. cap. de Eucharistia, tria de caeremoniis scribit. Primo, Missam eo esse magis Christianam, quo est simplicior, et similior Missae Christi, in qua nulla fuit vestium, gestuum, cantuum, aliarumque caeremoniarum pompa; quibus verbis oblique caeremonias reprehendit.

Secundo addit, non esse propterea calumniandam universam Ecclesiam, quae multis aliis ritibus, et caeremoniis Missam ornavit, et ampliavit: et in libro de formula Missae, permittit lumina, et incensum, et aliqua alia ejusmodi. Sed hoc dictum secundum non valde cohaeret cum primo. Nam si pompa caeremoniarum faceret Missam minus Christianam, ut habet primum dictum, merito Ecclesia, quae pompam illam invexit, reprehendi posset, ac deberet, cujus contrarium asserit hoc secundum dictum.

Tertio, dicit caeremonias sine fide esse irritabula impietatis potius, quam officia pietatis. Quod si Lutherus de fide Catholica loqueretur, qua credimus in Eucharistia vere esse praesens corpus Domini, et vere in sacrificium Deo offerri pro peccatis vivorum,

et mortuorum, non male dixisset, caeremonias sine fide esse irritabula impietatis: sed quia loquitur de fide quadam speciali, qua vult nos certo credere remissa esse peccata, ideo dictum illud ejus jure damnatur in Concilio Tridentino, sess. 22. can. ult. Caeremoniae enim devotioni, et reverentiae excitandae serviunt, etiam in iis, qui non certo credunt sibi remissa esse peccata; sed de hac fide alibi disserendum est.

Jam vero Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 852. ponit quadrimembrem partitionem caeremoniarum Missae. Quasdam enim esse dicit, quae habeant mandatum divinum, et exempla Scripturae, et quae substantiales sint, ut accipere panem, benedicere, manducare, mortem Domini nuntiare. Quasdam, quae licet non habeant expressum mandatum neque omnino necessariae sint, tamen pias, et bonas esse, si ad aedificationem usurpentur, ut psalmos, lectiones, preces, confessionem fidei per symboli recitationem. Quasdam per se superstitiotias, et impias, ut oblationem pro vivis, et mortuis, invocationem Sanctorum, satisfactionem pro animabus Purgatorii, Missam privatam, consecrationem salis, benedictionem aquae. Alias denique adiaphoras ut vestes, vasa, ornamenta caetera, quae verbo Dei non repugnant. Ex his docet eas, quae sunt primi generis, omnino servandas; quae sunt tertii omnino abrogandas, quae sunt secundi, et quarti retinendas esse, sed cum libertate, ac ut minime necessarias.

Nos cum Kemnitio in primo genere convenimus, in tertio ab illo dissentimus; in secundo et quarto partim convenimus, partim dissentimus. Sed non sunt ista omnia hujus loci: nam non disputamus hoc loco de quibusvis caeremoniis, sed solum de illis, quae sunt extra essentiam sacrificii, de quibus Concilium Tridentinum loquitur, quare non disputamus de primo genere. Deinde disputamus de caeremoniis proprie dictis, non de omnibus partibus, vel causis, vel effectis Missae; porro psalmi, lectiones, preces, non sunt proprie caeremoniae, et per hoc non agimus de secundo genere. Pari ratione oblatio pro vivis, et mortuis, invocatio Sanctorum, satisfactio, Missa privata, et similia, non sunt caeremoniae, neque de illis nunc disputamus. Solum ergo de quarto genere nunc quaestio est, adjuncta aqua dcnedicla, quam in tertio genere Kemnitius posuerat.

Porro de isto quarto genere, in tribus dis-

sidemus a Kemnitio, et cederis Lutheranis. Primo, quod illi paucissimas, nos plures cteremonias in Missa adhibemus. Secundo, quod illi nullo modo admittunt caeremonias esse necessarias, vel posse imperari ab Ecclesia: nos etsi fateamur non esse ex se necessarias, tam em judicamus imperari posse, et hoc praecepto posito, non posse sine peccato omitti. Tertio, quod illi nullam vim tribuunt ulli caeremoniae, et irrident consecrationes aquae, salis, thuris, cereorum etc. nos quibusdam caeremoniis vim quamdam tribuimus ex consecratione, et precibus Ecclesiae. Sed de his duobus postremis quaestionibus satis multa diximus in 2. lib. de Sacramentis in genere, et in aliis locis: idcirco solum hoc loco ostendendum erit, non solum paucas, illas caeremonias, quas Lutherani admittunt, sed omnes alias, quibus Ecclesia Catholica in Missa utitur, esse antiquas et pias.

Sed antequam ad caeremonias nostras veniamus, refellenda sunt mendacia, quibus plane scatet Kemnitii disputatio. Primo pag. 853. dicit, Concilium Tridentium sess. 22. cap. 5. sine distinctione omnes caeremonias approbare, sive pire, sive superstitiosae sint. At Concilium non loquitur nisi de his caeremoniis, quas Ecclesia instituit, ut ex ipso textu Concilii patet, et quae ad quartum genus a Kemnitio positum, pertinent; quas idem Kemnitius fetetur non esse supertitiosas.

Secundo ibidem dicit, a Concilio definiri, omnes caeremonias qute in Missa adhibentur, esse ex traditione Apostolica: et probat ipse hoc esse falsum, quia Dominus in ultima corna, eas non adhibuit, neque earum meminit Paulus, cum describit Synaxim Apostolicam I Corinth. xi. At Concilium non dicit omnes, sed multas esse ex Apostolica traditione: et probatio Kemnitii ineptissima est. Nam traditio Apostolica coepit post ascensionem Domini et ideo non mirum si in ultima corna Dominicae caeremoniae non fuerint adhibitae: quia videlicet nondum eas Apostoli instituerant. Porro Paulus { Cor. xi. non refert totam Synaxim Apostolicam, sed solum narrat quid a Domino acceperit.

Tertio dicit Pontificios veterum caeremonias cumulasse multis admixtis otiosis, et superstitiosis ritibus. At hoc falsissimum esse patet ex Liturgia Graecorum, et ex Arnbrosiana, quas non instituerunt Pontificii, et

tamen plures caeremonias habent, quam nostra Romana, quam Kemnitius Pontificiam vocat.

Quarto dicit, apud Catholicos ita necessariam existimari caeremoniarum observantiam, ut pronuncient mortaliter peccare, qui aliquid in illis neglexerint. At hoc etiam mendacium est: non enim apud nos quaelibet negligentia peccatum est mortale, sed contemptus, aut notabilis negligentia in re 7 bus gravibus.

Quinto dicit, Pontificios vix credere recte celebrari Ccenam Domini, si non adhibeatur totus ille caeremoniarum apparatus. At si per illud, recte, intelligat rectitudinem essentialem, ut videtur intelligere, mendacium est apertissimum: constanter enim Catholici docent, totam essentiam hujus sacrificii a Christo institutam, et proinde sine his caeremoniis, quas postea Ecclesia addidit, nemo dubitat sacrificium celebratum esse, verum et ratum. Si autem Kemnitius per illud «recte », intelligat rectitudinem accidcntariam, nihil dicit: nam quis dubitet non recte fieri id, iit quo faciendo aliqua omittuntur, quae omittenda non erant?

Sexto dicit, cteremoniis illis, et ritibus per se et absolute, tribui a Catholicis peculiaria merita. At hoc impudentissimum est mendacium: Catholici enim sine fide, et charitate nulla merita agnoscunt, neque ullus nisi plane insipiens diceret, attollere manus, vel curvare genua, et alia id genus, esse per se, et absolute meritoria.

Civrcmonias, quae Missam praecedunt, esse an tiquas, et pias.

Nunc ut facilius Missae caeremonias defendamus, ad quaedam capita omnes revocabimus. Quaedam enim sumuntur a persona, quaedam a loco, aliae a tempore, et hae in rebus consistunt, et praerequiruntur ad sacrificium. Aliae consistunt in actione, et adhibentur inter sacrificandum, partim erga Deum, partim erga populum, partim erga ipsum sacrificium. Ex parte pei fonte requiruntur vestes sacrae, ex parte loci requiruntur templa, altaria, vasa sacra, ut calix, discus, corporalia, item' lumina. Ex parte temporis requiritur, ut fiat praecipue Dominicis

diebus, ut uj ite meridiem, ut ante omnem cibum. De his igitur singulis brevissime dicamus.

Ac primum de vestibus sacris habemus exemplum Testamenti veteris, in quo sacerdos sacrificium oblaturus, certis vestibus a Deo praescriptis induebatur: fuisse autem eas vestes, typos ac figuras vestium sacrarum, quibus nunc induuntur sacerdotes Christiani, ostendunt auctores quos jam citabo, qui singilatim demonstrant, quie ex nostris vestibus cui ex Judaicis respondeant.

Habemus deinde usum Ecclesiae antiquissimum: nam omnia indumenta, quibus nunc utimur in Missa, enumerant, et significationes, eorum explicant, multi antiqui scriptores, ut Innocentius III. lib. i. de mysteriis Missae. Rupertus lib. i. de divinis officiis. Bonaventurain libro de explicatione Missae. Walfridus Strabo in lib. de rebus Ecclesiasticis cap. 24. Hugo de S. Victore lib. ii. de Sacramentis par. 4. Amadarius lib. n. de officiis Ecclesiasticis. Rabamus libro i. de institutione Clericorum, et Alcuinusin libro de officiis Ecclesiasticis cap. de vestibus sacris. Floruerunt autem hi auctores alii ante 'annos 300, ut Innocentius, et Bonaventura: alii ante annos 400, ut Rupertus, et Hugo: alii ante annos 700, ut Walfridus, et Rabanus: denique Amadarius, et Alcuiuus ante annos 800.

Praeter hos auctores, qui omnia indumenta ordine enumerant, nec dicunt suo tempore incepisse, sed quod a majoribus acceperant, tradunt; non desunt adii antiquiores, qui breviter aliquid attingant de ejusmodi vestibus. Nam Julianus Pomerius, qui ante annos 000 floruit, in vita S. Hildcfonsi, quae extait apud Suriuin tom. i. scribit ab ipsa sanctissima Virgine de ccelo allatam vestem sacerdotalem, ac S. Hiklefonso donatam, qua uteretur in Missa.

Gregorius Papa ante annos circiter 1000. misit in Britanniam ad novam illaim Ecclesiaun praeter sacra vasa, et reliquias sanctorum, ac altarium ornamenta, etiam vestimenta sacerdotalia, et clericalia, ut scribit Joannes Diaconus lib. n vitae beati Gregorii, cap. 37. et Beda lib. i. hist. cap. 20.

Hieronymus lib. i. contra Pelagianos, ultra medium, scribit, Episcopos, et Presbyteros, et omnem clerum in sacrificii admi- Tom. IV.

nistratione candidis vestibus uti. (Juod idem habet Ghrysostomus hoin. 83. in Matth. qui etiam initio Liturgiae describit orationes, quae dicuntur, dum sacerdos induit sacras vestes. Idem etiam Hieronymus in epistola ad Heliodorum de obitu Nepotiani, scribit sibi a Nepotiano presbytero moriente, relictam fuisse tunicam, qua utebatur in ministerio Christi: floruit autem uterque ante annos 1100.

Concilium Carthaginense IV. tempore Augustini celebratum, prohibet canon. 41. ne Diaconi utantur alba, nisi in sacro ministerio.

Auctor quaestionum veteris, ac novi Testamenti, quae habentur tom. iv. operum Augustini quaest. 40.. scribit Diaconos uti solere dalmaticis: vixit auctem hic auctorante Augustinum, ut patet ex quaest. 44.

Sylvester ante annos 1200. ut in ejus \ ita refert Damasus, constituit ut Diaconi in Ecclesia dalmaticis uterentur, et palla linostima laevam cooperirent.

Denique huc referri potest, quod scribit Polycrates ante annos 1400. apud Eusebium libro v. histor. cap. 24. ipsum etiam sanctum Joannem sacerdotale petalon gestasse.

Accedit etiam manifesta ratio. Nam ut reges, ac magistratus in publicis actionibus non vulgari utuntur vestitu, sed alio angustiore, et certis insignibus, quo et. reverentia ipsis, concilietur, et simul imperium ipsorum, et potestas repraesentetur: sic etiam omnino conveniebat, ut in hac publica totius Ecclesia! actione, sacerdos sacro, ac peculiari habitu uteretur; tum ad reverentiam mysterii, tum ad ipsam Christi passionem repriesentandam idoneo.

Jam vero de templis et aris multa disputavimus in lib. in. de Ecclesia triumphante cap. i. et sequentibus; et plena sunt scripta veterum, tum Patrum, tum Conciliorum, ubi fit mentio templi, et altaris; et nos libro superiore cap. 11. non pauca testimonia adduximus. Et quia adversarii non tam rejiciunt templa, et altaria, quam mysticas consecrationes cum templi, tum altaris; vide antiquissima testimonia ejusmodi consecrationis in Concilio V. Carthaginensi can. 6. et Agatliensi can. 14. et in scriptis Patrum, Eusebii lib. iv. de vita Constantini; Athanasii in Apologia ad Constantium; Basilii in Psalm. 114. Gregorii NySseni in libro de Baptismo Ambrosii lib. i. epistol. 5. ad Felicem; Gaudentii in tract. de dedicatione; Augustini serm. 251. et sequentibus de tempore; Gelasiil in epist. 1. et Felicis IY. in epist. decretali de Ecclesiarum, et altarium consecratione, qui Pontifex atavus S. Gregorii fuit, et non modo Ecclesias, et altaria consecrari debere confirmat, sed etiam, quod est hujus loci proprium, testatur antiquis Canonibus prohibitum, ne sacra Missarum solemnia alibi quam in locis Deo sacratis, magna necessitate excepta, ullus celebrare preesumat.

De sacris autem vasis multa exstant antiquissima testimonia. Damasus in vita sancti Urbani Papae et Martyris, meminit argenteorum vasorum, quas jam tum erant in Ecclesia ad usum Sacramentorum. Sedit autem Urbanus circa annum Domini 230. Prudentius in hymno de sancto Laurentio, meminit aureorum vasorum, qua; erant tempore sancti Laurentii, id est, circa annum Domini 260. a Libent ut auro antistites». Tempore autem Sylvestri circa annum Domini 300. plurimos fuisse aureos, et argenteos calices, patinas, candelabra, thuribula, testis est idem Damasus. Athanasius in 2. Apologia contra Arianos, multa scribit de mystico poculo, quod ab eo confractum calumniabantur Ariani: ex quo loco constat calices Eucharistiae sacros fuisse, et non nisi ab initiatis tangi, nec sine sacrilegio pollui potuisse. Gregorius Nazianzenus in oratione seipso contra Arianos, scribit ab Arianis direpta sacra vasa.laicis ad tangendum prohibita: et ideo comparat eos Nabuzardano, et Balthasari, quorum alter sacra vasa templi Hierosolymitani abstulit, alter profanavit. Optatus Milevitanus lib. vi. contra Parmenianum, queritur de Donatistis, quod sacra, et pretiosa, vasa Ecclesiae, in quibus Christi sanguis continetur, diripuerint, conflaverint, et vendiderint, similiter pallas, et velamina. Ambrosius lib. ii. de officiis cap. 28. multa scribit de sacris Ecclesiae vasis, atque ea aurea, et consecrata fuisse demonstrat. Augustinus in Psalm. 113: « Et nos, inquit, pleraque instrumenta, et vasa ex auro, et argento habemus in usum celebrandorum Sacramentorum, quae ipso ministerio consecrata, sancta dicuntur». Denique Chrysostomus ho-

mil. 4. in Matth. et fusius in libro de S. Babyla contra Gentiles, scribit Julianum Juliani Imperatoris avunculum, et alium quendam, qui quaestoris* officio fungebatur, sacra Ecclesiae vasa diripuisse, ac profanasse, sed continuo ultricem manum Domini sensisse, ita ut Julianus vermibus corrosus interierit, quaestor autem subito medius crepuerit. Similia exempla refert Gregorius Turonensis de gloria Martyrum capite 85.,/juac satis ostendunt caeremoniam istam sacrorum vasorum antiquissimam, et Deo gratam esse.

Sed Calvinus in praefatione Institutionis objicit duo loca Patrum. Unus est Ambrosii lib. ii. de officiis cap. 28. ubi sic legimus: « Aurum Sacramenta non quaerunt, neque auro placent, quae auro non emuntur. » Alter est Aeacii, quem refert Socrates lib. vii. histor. capite 21. sic aliquando locutum, cum accusaretur, quod sacra vasa propter pauperes vendidisset: « Deus noster, neque discis, neque calicibus eget, quia non comedit, neque bibit. »

Respondeo: Uterque locus nobis favet, nam in utroque loco legimus Ecclesiam abundasse vasis pretiosis, et sacris; et ea debuissb diligenter conservari, nisi urgeret summa pauperum necessitas. Iri tali autem necessitate volunt sancti illi Patres licere sacra vasa constare, et vendere, et rationem reddunt, quia vasa illa pretiosa non sunt absolute necessaria ad Sacramenta ministranda. Et hoc est, quod ait Ambrosius: « Aurum Sacramenta non quierunt », id est, non necessario exigunt; et quod subdit: « Nec auro placent. » Non significat, in auro displicent, vel nullo modo placent magis in auro, quam in vitio: sed non ideo principaliter placent, quia ministrantur in auro. Nam si displicerent in auro, vel non magis placerent, quam in alia materia; Ambrosius ea non servasset usque ad illam necessitatem, sed nunquam eis usus fuisset.

Verba Aeacii eumdem sensum habent: significant enim vasa aurea nullam Deo afferre utilitatem, sed esse in Ecclesia ad honorem Dei, et utilitatem nostram; et ideo quando se offert occasio, quo possint nobis utiliora esse si vendantur, vendi debent, quia id etiam Deo gratius erit, qui misericordiam potius vult, quam sacrificium. Vide qua; diximus in 3. lib. de Ecclesia triumphante cap. G.

l)e cereis autem quibus in Missa utimur, ac praesertim dum legimus Evangelium, non desunt antiqua testimonia. Athanasius in epistola ad omnes Orthodoxos non procul ab initio, scribit inter alia sacrilegia Arianorum unum fuisse, quod cereos Ecclesia: idolis adolerent. Hyeronimus in lib. contra Vigilantium scribit in Ecclesia Catholica sole rutilante accendi cereos, dum legitur Evangelium, ad signum laditia: demonstrandum. Chrysostomus in Liturgia scribit, sacerdotem procedere ad altare, ministro praecedente cum lumine. Ordo etiam Romanus meminit cereorum, qui et ad Evangelium, et ad oblationem corporis Domini accenduntur. Concilium IV. Carthaginense can. 0. docet. Acolytho in sua ordinatione tradi ab Archidiacono cereum, ut sciat ad suum ministerium pertinere lumina accendere in Ecclesia. Quo autem tempore lumina ab Acolythis accendenda essent, explicat Isidorus lib. vii. Etymolog. cap. 12. ubi scribit, cum Evangelium legitur, et cum Christi corpus offertur, debere Acolythos accendere eoreum in Ecclesia. Denique Micrologus cap. 11. asserit, Missam nunquam sine lumine celebrari, etiamsi in meridie celebretur.

Porro, quod attinet ad tempus sacrificii celebrandi, Catholici sentiunt die Dominico praecipue id faciendum; neque haeretici repugnant. Habemus in primis testimonium Scripturae Actor, xx.: Una Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem. Nam per unam Sabbati, dies Dominica intelligitur, ut Chrysostomus, et Beda exponunt: et perspicuum est ex aliis similibus locis. Quod enim scribitur I, Corinth. 16: Per unam Sabba/i unusquisque apucl se reponat etc. omnes interpretes Graeci, et Latini exponun t de die Dominica, in qua Christiani convenire solebant in Ecclesiam. Mare, ultim. dicitur Christus una Sabbati resurrexisse: quo loco per unam Sabbati intelligi diem Dominicam, nemo unquam negavit. Dicitur autem dies Dominica una Sabbati, quia est prima dies hebdomadae, phrasi enim He¬

braica unum accipitur pro primo, et Sabbatum pro hebdomada.

Deinde Justinus Martyr in 2. Apologia extrema, aperte scribit, die solis, id est, die Dominica Christianos solitos fuisse ad sacrificium Eucharistiae convenire. Augustinus in epist. 118. scribit in quibusdam locis sacrificium omni die offerri solere, alibi solum die Dominica, et Sabbato, alibi die solum Dominica. Ex quo intelligimus nullos unquam dubitasse, quin dies Dominica aptissima esset ad hoc sacrificium celebrandum.

DE UORA CELEBRANDI, ET DE JEJUNIO NECESSARIO AD SACRIFICIUM CELEBRANDUM.

De hora dici convenit apud Catholicos sacrificium celebrandum esse horis antemeridianis, et ante omnem cibum; et quidem veteres sacra faciebant ab hora 3. usque ad 9. quia eo tempore ad horam nonam protrahebatur jejunium: aliquando etiam sub vesperam celebrabant, ut feria V. in Ccena Domini, et in Sabbato sancto; aliquando media nocte, ut in Natali Domini. Vide Walfridum cap. 23. Nunc excepta Missa, qua: adhuc media nocte canitur in Natali Domini, ordinarie ab hora prima sive ab aurora, usque ad sextam, id est, ad meridiem sacra celebrantur, et jejunia de more protahuntur.

Lutherani, et Calvinistee ista plane contemnunt: scribit enim Lutherus in lib. contra Regem Angliee, edito anno 1322. esse articulum Papee, tantum mane, et ante omnem cibum esse communicandum, et addit:

« Nos autem istos mere fatuos, et stolidos appellamus, et Communionem liberam habemus, sive per diem, sive per noctem, sive mane, sive vesperi. Apud nos non peccat, qui modeste ederit, et biberit ante Communionem. » Et in libro de formula Missa:, liberum permittit jejunium ante Communionem, et solum necessario requirit, ut sobrie accedatur, id est, ut ipse exponit, ne quis crapula ructet, aut distento ventre pigrescat. Similia habet in libro dft abroganda Missa privata: ubi tamen falso Catholicis affingit, quod doceant eum indignum esse Communione, qui guttulam unam aquie imprudens sorbuerit. Neque enim tam rigide Catholici jejunium hoc exponunt: imo

in casu necessitatis permittunt etiam post ci- Jjum Communionem sumere, ut quando aegrotus aliquis de vita periclitatur, et nondum viaticum accepit, et periculum est in mora, tunc enim quacumque hora dari solet Communio: et extra hunc casum, qui inter abluendum aliquas aquae guttas trajecerit cum saliva fortuito ad stomachum, non censetur solvisse jejunium, nec prohibetur a sacro faciendo, vel Communione sumenda, de qua re vide S. Thomam 3. par. qusest. 80. art, 8.

Quod autem nostra consuetudo sine dubio antiquissima, et Apostolica sit, et necessario servanda, excepto casu necessitatis, facile demonstrari potest. Tertullianus in ii. lib. ad uxorem: « Non sciet, inquit maritus quid ante omnem cibum sumas etc. » et loquitur omnium consensu de Eucharistia. Cyprianus lib. 2. epistol. 3. prope extrema, objicit sibi argumentum quod postea fecit Lutherus, nimirum ab exemplo Christi, qui post comam sacrificium obtulit, et respondet, Christum certa de causa obtulisse ad vesperam, et post comam, quia sic praedictum fuerat a Prophetis: nos tamen mane offerre debere, quia resurrectionem Domini celebramus: et ibidem tamquam rem valde absurdam infert: « Numquid ergo post cuenain Dominicam celebrare debemus? » Joannes Chrysostomus hom. 7. in priorem ad Corinthios non procul a line: « Tu, inquit, priusquam accipias, jejunas, ut aliquo modo dignus Communicatione videaris ». Idem Chrysostomus in epistol. 3. ad Cyriacum Episcopum scribit, se accusatum, quod non jejunis Communionem praebuerit, ac jurat id se non fecisse: « Si id feci, inquit, abjiciat me Christus a regno suo ».

Augustinus in epist. 118, cap. 0. proponit argumentum, quod supra a Cypriano solutum diximus: a Et liquide, inquit, apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus, et sanguinem Christi, non eos accepisse jejunos; numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis sempej; accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto ut in honorem tanti Sacramenti, in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam caiteri cibi: nani ideo per universum orbem mos iste servatur. Neque enim quia Dominus post cibos dedit, propterea pransi, aut comati fratres ad illud Sacramentum accipiendum convenire debent; aut sicut faciebant, quos Apostolus

arguit, et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus, et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat: et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. » Ex hoc testimonio habemus multa. Primo, Dominum nihil de hac re praecepisse. Secundo, Apostolos Spiritu sancto inspiratos instituisse, ut a jejunis Eucharistia sumeretur. Tertio, id servari in toto orbe terrarum ab omni Christi Ecclesia. Quarto, rationem hujus rei fuisse ob honorem “tanti Sacramenti: quam eamdem rationem attingunt etiam posteriores auctores, ut Isidorus lib. i. de officiis divinis cap. 18. et Amalarius lib. iii. de officiis Ecclesiasticis cap. 34. et Walfridus Strabo, lib. de rebus Ecclesiasticis cap. 10.

Sed Lutherus, ut erat omnium hominum impudentissimus, tanti Doctoris testimonium irridet in lib. de abroganda Missa par. 2. his verbis: a Indignum est, inquiunt, ut in os Christiani aliud intret, priusquam corpus Domini intraverit. 0 festiva ratio, forte nec nebulam, nec aerem prius intrare licet os Christiani, quam corpus Domini intraverit, ut sacerdotibus respiratione, et vita interdicatur, usque post Missam, et Communionem. » Ilocc ille.

Horrenda sane, et plane diabolica audacia, toti Ecclesia) insultare non solida aliqua ratione, sed depravato loco Augustini. Non enim Augustinus ait, indignum esse, ut aliud prius intret in os Christiani, quam Christi corpus: sed ut alius cibus prius intret, quam sacratissimus cibus carnis Dominica!. Non igitur prohibemur aerem inspirare, ut nugatur Lutherus, sed cibum aliquem sumere.

Piceter haec Patrum testimonia, habemus etiam decreta Conciliorum antiquorum in variis mundi partibus celebratorum. Concilium III Carthaginensc in Africa celebratum ante annos 1100, can. 29. ita decrevit: « T't Sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur. » Idem repetitur canon. 48. et rursus in Concilio Africano canon. 8. Concilium Matisconense II. in Oallia celebratum ante annos 1000. canon. 6. renovat canonem Concilii Cartliaginensis, et addit p cenam depositionis a propria dignitate. Ibidem etiam statuit, ut reliquiae corporis Domini dentur pueris manducandae, indicto eis jejunio: quem usum fuisse olim in Gnecia testatur Evagrius lib. iv. histor. cap. 35. Concilium Bracarense I. celebratum in Lusitania ante annos 900. can. 16. statuit, ut etiam feria 5. in crena Domimini, Missa) a jejunis celebrentur. Concilium Toletanum VII. celebratum in Hispania ante annos item 900. can. 2. poenam excommunicationis statuit in eos, qui post sumptum cibum quamlibet exiguum, Missam facere audent. Concilium Constantiense in Germania celebratum, annis centum ante Lutheri hseresim exortam sess. 13. damnat errorem, sive abusum quorumdam, qui Sacramentum altaris post cibum sumptum celebrare audebant.

Huc demum accedat horribilis vindicta, quam Deus exercuit in presbyterum quemdam, qui in die Natalis Domini Missas celebrare prresumpsit non jejunus: de qua re vide Gregorium Turonicum capite 86. libri de gloria Martyrum.

Sed argumenta Lutheri videamus. Primo objicit exemplum Christi, qui post ccenam Sacramentum instituit, et ministravit. Sed hoc est jam solutum a Cypriano: et Augustino, quibus addere possumus, Christum non post quamlibet ccenam sed post ccenam agni Paschalis Eucharistiam instituisse, et ministrasse, ut indicaret unam ccenam alterius umbram, et figuram fuisse; nobis autem jam non licet ccenam illam Judaicam pra;- mittere, cum sit abrogata, quemadmodum etiam Christus post Circumcisionem acceptam suscepit Baptismum, nec tamen Christiani jam debent Circumcisionem accipere antequam baptizentur.

Secundo objicit testimonium Apostoli I Corinth. xi: Si quis esurit, domi manducet; ubi videtur Apostolus permittere, ut qui jejunium ferre non valent, aut non volunt, post cibum domi sumptum ad Ecclesiam communicaturi accedant.

Respondeo: Duobus modis hic locus exponi solet. Primo, ut sensus sit: si quis non potest tamdiu jejunus in Ecclesia permanere, prius domi sua; cibum sumat, et, sic ad Ecclesiam veniat: ita exponit Anselmus, qui tamen addit, eum qui cibo sumpto ad Ecclesiam- venit, non debere Eucharistiam sumere. Secundo, ut sensus sit; si quis in Ecclesia constitutus, famem tolerare non potest, egrediatur; et domum redeat, atque ibi manducet, non in Ecclesia. (Jua; tamen non di¬

cuntur ab Apostolo, ut ita fiat, sed ut confundantur ejusmodi homines, gula; addicti, tanquam qui indigni sacra communione, ab Ecclesia expellantur, et ad suas domos amandentur: ita exponunt Chrysostomus, et Theophylactus, et alii; qua; expositio videtur omnino verior, sed neutra pro Luthero ''facit.

Tertio objicit, moderato cibo sumpto, hominem esse aptiorem ad Communionem, quam jejunum, quia post cibum sumptum caput solet esse purgatius, os mundius, halitus incorruptior etc. Respondeo: Magis nos movere debent Apostolica traditio, et totius Ecclesia; consuetudo, quam ista Lutheri Philosophia. Falsum pra;terea Lutherus assumit, nam etiamsi ad opera corporis cibus prosit, non tamen ad opera spiritus. Ac prcecipuc ad orationem multum conferre jejunium,, ex Scriptura divina perspicuum est, qua; ubique fere conjungit orationem cum jejunio. Tob. xii. Bona est oratio cum jejunio. Judith. iv. In jejuniis, et orationibus. Lue. n. Jejuniis, et orationibus serviens Deo. Matth. xvii. Hoc genus non. ejicitur, nisi per orationem, et jejunium.,

Ultimo objicit, Christum id liberum reliquisse, proinde liberum esse debere. Respondeo: Multa Christus per se nonpixccepit qua; tamen libera esse noluit, siquidem ea per Apostolos, aut eorum successores pra;- eepit, et de illis dixit Luca; x: Qui vos audi/, me audit (3;.

De ceremoniis, que fiunt in Missa, e/ /n actione consistunt.

Nunc de cairemoniis illis breviter est dicendum, qua; in ipsa Missa; celebratione adhibentur, qua; ad quinque capita revocari possunt. Alia; enim ad Deum referuntur, ut elevatio manuum, elevatio oculorum, adoratio per inclinationem corporis totius, aut per genuum curvationem. Alia; ad sacrificium, ut elevatio, ostensio, fractio, commixtio. Alia; ad sacerdotem celebrantem, ut tunsio pectoris, et lotio manuum. Aliae ad populum, ut salutatio, et dimissio. Alia; ad ea, quae leguntur in Missa, ut cantus, et instrumenta musica. Praeter lias, quaedam aliae sunt communes multis rebus, ut signum crucis, aspersio aquae, thurificatio, osculum.

Prima igitur caeremonia erga Deum, ici est, elevatio manuum, exemplum habet in divinis litteris. Nam Exodi xvn, Moses elevatis manibus orans impetravit. Item III Reg. vm. Salomon oraturus expandit manus in coelum. David Psalm. cxl: Elevatio manuumm earum sacrificium vespertinum. Apostolus I Timoth. ii: Volo viros orare in omni loco levantes puras manus. Denique naturalis haec caeremonia esse videtur, cum etiam apud ethnicos passim legantur, qui orabant, ad coelum manus extendisse.

Secunda quae est elevatio oculorum, Christo familiaris fuit: nam in plurimis locis oculos ad coelum levasse dicitur, ut patet Matth. xiv. Mare. vi. et vii. Luc. ix. Joan. vi. xi. et xvn. Et quamvis in actione Ccenae non legatur expresse in Evangelio, oculos ad coelum sustulisse, id tamen constanter asserunt eum fecisse, S. Jacobus in sua Liturgia, et S. Ambrosius lib. iv' de Sacramentis cap v. Tertullianus in Apologetica cap. 30. scribit Christianos coelum intuentes, manibus extensis, nudo capite orare solitos.

Tertia, quae est inclinatio corporis, aut genuum incurvatio, index est humilitatis, et reverentiae, et passim a Sanctis usurpata. II Paralip. vi, Salomon flexis genibus orabat. Luc. xxn, Dominus ipse positis genibus orabat. Act. xxi. Paulus positis genibus oravit cum omnibus, qui secum erant. Neque possunt hae caeremoniae erga Deum ullo modo reprehendi: nam ut S. Cyprianus docet in serm. de orat. Dominica, placendum est divinis oculis etiam habitu corporis. Non solum autem inter sacrificandum sacerdos inclinat caput Deo, sed etiam cruci, aut imagini crucifixi, et ipsi etiam altari, et id saepius: quam caeremoniam antiquissimam esse intelligi potest ex Liturgia Chrysostomi; ubi habentur haec verba: « Sacerdos egreditur ex parvo ostio, et conversus ad Christi imaginem, inflexo capite cum exclamatione dicit hanc orationem etc. »

Prima caeremonia erga sacrificium, est elevatio hostiae consecrandae coram Deo, quae fit in offertorio; quae caeremonia non potest reprehendi, si concedatur oblatio, quam in libro superiore defendimus. Nam si licet

offerre Deo sacrificium visibile; cur non liceat id ipsum elevare in signum oblationis? Habemus etiam in Scriptura exemplum, siquidem Lev. vm. ix. x. et alibi, sacerdos elevat coram Deo id quod offertur. Denique habetur in antiquis Liturgiis

Secunda, quae est ostensio Sacramenti ad populum, antiquissima est: habetur enim in primis in Liturgiis Basilii, et Chrysostomi, et apud Dionysium cap. 3. Ecclesiast. hierarch. Et praeterea meminit ejus ut Apostolicae traditionis, S. Basilius in lib. de Spiritu sancto cap. 27: « Verba, inquit, invocationis cum ostenditur panis Eucharistiae, et poculum benedictionis, quis Sanctorum in scripto nobis reliquit? » Chrysostomus crebram facit mentionem illius ritus, qui apud Graecos erat, ut Eucharistia consecraretur ad altare velis obducta, ac deinde reductis velis populo ostenderetur. Hom. lxi. ad populum Antiochenum: « Cum vela, inquit, vivideris retrahi, tunc superne coelum aperiri cogita etc. » Idem habet hom. 36. in I Corinth. et hom. 3, in epist. ad Ephes.

Tertia, quae est fractio et commixtio, habetur expresse in Liturgia Jacobi, et in Liturgia Chrysostomi: quare ipsa quoque antiquissima est. Unde Chrysostomus hom. 24. in priorem ad Corinth. scribit Christum in altari confractionem pati, quam in cruce pati noluit.

Alia est caeremonia erga sacrificium, mixtio aquae, et vini, de qua nihil hic dicimus, quia in 4. lib. de Eucharistia copiose de ea tractavimus.

Prima caeremonia, quam erga seipsum sacerdos adhibet, est tunsio pectoris: ea enim utitur in confessione, quae fit ad initium Missae, et ad illam precem: « Agnus Dei qui tollis peccata mundi etc. » Et ad illa verba:

« Domine non sum dignus. » Haec autem caeremonia poenitentiam indicat, et naturalis est, atque in Evangelio exemplum habet. Nam Lucae xviii, publicanus orans percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Et Lucae xxn: Revertebantur percutientes pectora sua.

Secunda est lotio manuum, paulo ante consecrationem, quae habetur etiam iil Liturgiis Graecorum: ejusdem caeremoniae meminit Dionysius cap. 3. Ecclesiast. hierarch. et Clemens lib. vm. eonst. cap. 5. et Cyrillus catechesi 5. mystag.: « Vidisti, inquit,

Diaconum aquam lavandis manibus porrigentem sacerdoti? » Et ibidem reddit causam hujus caeremoniae, ac dicit, non adhiberi eam lotionem ad sordes corporis abluendas, cum nemo in Ecclesiam sordidis manibus accedere audeat: sed ob symbolum puritatis animi, qua pollere debent, qui tantum peragunt sacrificium.

Prima caeremonia erga populum, est salutatio per « Dominus vobiscum »: de qua in sequenti capite disseremus.

Secunda caeremonia est dimissi populi per « Ite missa est », de qua etiam infra dicemus: nam istae caeremoniae in verbis consistunt, non in actione tantum.

Prima caeremonia erga ea, quae leguntur in Missa, est cantus: de qua non est hoc tempore magna controversia; nam ipsi etiam haeretici passim canunt. Et praeterea habemus ipsius Domini exemplum. Nam Matth. 26. legimus Dominum in ultima Ccena, in qua prima Missae institutio, et celebratio consistebat hymnum cecinisse: illa enim verba: « Et hymno dicto », graece ugvvicavts;, proprie cantum significant. Nam ut Augustinus docet, in titulum Psal. lxxii. usque adeo de ratione hymni est cantus, ut nisi cantetur, hymnus dici non possit. Unde etiam Concilium Toletanum IV. can. 12. de hymnis canendis in sacro officio, dicit nos exemplum Domini habere: ex quo falsum esse colligimus quod scribit Lutherus in lib. de captivit. Babylon, cap. 1. Missam Domini sine cantu celebratam esse. In disputatione de horis Canonicis tom. 3. de hac re copiosius disseremus.

Secunda caeremonia, sunt instrumenta Musica, quae in Ecclesia adhiberi coepta sunt in sacro officio, tempore Vitaliani Papae circa annum Domini 660. ut ex Pontificali refert Platina; vel ut mavult Aimoinus lib. iv. de gestis Francorum cap. 114. post annum Domini 820. tempore Ludovici Pii. Licita autem esse, et utilia ejusmodi instrumenta, si sobrie, et graviter eis utamur, negari certe non potest, cum et habeamus exemplum Testamenti veteris, et experiamur devotionem per ea excitari, et taedium minui, quod ex longitudine, et gravitate officiorum alioqui oriretur.

Neque valet responsio Petri Martyris ad exemplum Testamenti veteris: scribit Petrus Martyr, in cap. 14. prioris ad Corinth. instrumenta musica pertinere ad Judaicas caeremonias, neque nobis magis convenire,

quam Circumsioncm, et neomenias. Sed fallitur apertissime. Siquidem Judaicae caeremoniae duplices erant.

Quaedam ipsorum propriae, quae videlicet ad aliud futurum significandum erant institutae, ut Circumcisio, pt similes: et hae nobis vere non conveniunt. Aliae erant communes ipsis cum aliis Gentibus, eae scilicet, quae naturali ratione nituntur, non autem significatione rerum futurarum, ut genua flectere, pectus tundere etc. Et hae nobis etiam conveniunt, atque ad hoc genus pertinent musica instrumenta, quippe quae in Dei laudibus adhibentur, propter infirmos, quorum non pauci in Ecclesia numerantur, juvant enim, ut dixi, tum ad excitandam pietatem, tum ad fastidium, ac taedium minuendum.

Ex caeremoniis communibus. Prima est, aspersio aquae benedictae. Nam in Dominicis diebus ante initium solemnis Missae, Sacerdos aquam benedicit, ac deinde aspergit se, et Ministros, et altare, et populum: quae aspersio est quaedam expiatio, et praeparatio ad futurum sacrificium. De aqua benedicta fuse tractavimus in m. lib de Ecclesia triumphante cap. 7. Hic solum annotasse sufficiet aquae benedictionem a S. Basilio inter Apostolicas traditiones numerari lib. de Spiritu sancto cap. 27. et Dominicis diebus ad Missam adhiberi solitam aquae aspersionem, colligi ex Micrologo in lib. de observationibus Ecclesiasticis cap. 46.

Secunda caeremonia communis, est thurificatio: nam thus adoletur in Missa, tum ad altare, tum ad Evangelium, tum ad Sacerdotem, tum etiam ad clerum, et populum; et quidem haec caeremonia antiquissima est. Nam can. 4. Apostolorum dicitur thymiama, seu incensum offerendum ad altare, cum sacra celebratur oblatio. Dionysius cap. 3. Ecclesiast. hierarch. describens ritum celebrandi sacrificii Eucharistiae, meminit etiam thuris. In Liturgiis Jacobi, et Ghrysostomi, mentio fit benedictionis thuris, et thurificationisad altare. Praeterea Damasus in Pontificali in vita Soteris et Sylvestri Pontificum, inter alia sacra vasa Ecclesiae numerat thuribula, seu thymiamateria: quare falsum est, quod Platina in vita Sixti I. et Polidorus Yirgiliusin lib. de inventoribus rerum scribunt, Leonem III. qui sedit anno 800 fuisse primum, qui thus in Missa adhibuit.

Quod autem Arnobius scribit lib. vir contra Gentes, religionem thuris novellam esse: intelligi debet de consuetudine Gentilium:

Nam apud populum Dei, antiquissima consuetudo est, thuris adhibendi in sacrificio divino, ut patet ex lib. Exodi 25. et 30 et sequentibus. Porro Christiani thuris religionem non a Gentilibus, sed ab Hebraeis acceperunt.

Causa vero cur thuris odor, ac fumus in sacrificio adhibeatur, ut j colligitur ex precibus Liturgke tum Graeca;, tum Latinae, est, tum ut significetur bonus odor Evangelii, et eorum qui Evangelium praedicare debent; tum ob similitudinem, quam habet incensum

cum oratione;‘punde dicitur in Psal. 140:

Diri (jatur oratio mea sicut, incensum in conspectu tuo. Et Apocalyp. 9 incensum Deo oblatum interpretatur Joannes esse orationes Sanctorum: tum etiam ad gloriam Dei repraesentandam. Deus enim injn ebula se ostendere solebat in Testamento veteri; tum denique ad tetrum odorem, si quis ex multitudine hominum i n Ecclesia existeret, abstergendum.

Tertia caeremonia communis, est osculum: osculatur enim Saderdos frequenter ipsum altare, deinde librum Evangelii; tum Ministrum suum, et per cum in universum clerum, et populum pacem diffundit. Quae caeremonia habetur in Liturgiis omnibus, tum Graecis, tum Latinis; et ejusdem meminit Justinus in fine 2. Apologiae. Tertullianus lib. de orat. cap. ult. Cyrillus Catechesi 3. mystagog. et Chrysostomus hom. 77. in Joan. Duplex autem ratio est hujus osculi: naini altare, et librum in signum reverentiae osculamur, fratres autem in signum chari talis, et pacis.

Quarta caeremonia est, signum crucis: qua; omnium communissima, et antiquissima est. Nam signo crucis seipsum Sacerdos consignat, item librum, altare, res offerendas, et oblatas, ac denique populum dum ei benedicit.

Notat autem Micrologus lib. de observationibus Ecclesiasticis cap. 14. signum crucis aut semel, aut ter, aut quinquies exprimi solere super oblationem, non autem bis, aut quater: quia semel exprimitur ad essentia; divina; unitatem, ter ad personarum Trinitatem, quinquies ad quinque plagas Domini repnescnlandas.

Esse autem antiquissimam eseremoniam perspicuum est. Primo, ex Liturgiis S. Jacobi et aliorum, qua; plena; sunt ejusmodi consignationibus. Secundo, ex Chrysostomo

hom. 55. in Matthamm, et Augustino tract. 118. in Joan. qui dicunt omnia Sacramenta, et ipsum divinum sacrificium signo crucis perfici. Tertio, ex Tertulliano in lib. de Corona militis. Cyrillo Catechesi 4. et 13. et Hieronymo in Epist. ad Eustochium de custodia Virginitatis, qui docent, in omni negotio signum crucis adhibendum. Quod si in omni negotio, cur non in actione tremendi sacrificii?

De iis. quae recitantur in Missa Catechumenorum

Restat postrema controversia de veritate Canonis, et aliorum, qua; in Missa recitantur. Ulli illud est observandum, Missam in quatuor partes dividi solere. Prima est, ab initio usque ad Offertorium, qua; dici solet Missa Catechumenorum. Secunda, ab Offertorio usque ad Consecrationem, qute dicitur a Gixecis dvccpop*, a Latinis nonnullis Canon minor. Tertia, a Consecratione usque ad Communionem, qua; dicitur Canon major. Quarta, a Communione, usque ad finem.

Primum igitur ar.te Missa; initium pronuntiatur Psal. 42. Judica me Deus, et fit generalis confessio. Et quidem Psalmum reprehendere nemo potest, neque etiam confessionem, quatenus fit Deo et proximis adstantibus, sed quatenus fit Sanctis, adversarii eam non probant, quod existiment Sanctos eam audire non posse, cupa tam procul absint. Sed Ecclesia Catholica nihil dubitat, Sanctos cognoscere, ut orationes, ita etiam confessiones nostras, tum ex ritu invocationis Sanctorum, qui semper fuit in usu apud veros Christianos, ut fuse docuimus in i. lib. de Ecclesia triumphante, tum ex miraculis, qiuo omnibus sa;culis facta sunt ad Sanctorum invocationem, quorum multa refert Augustinus xxii. de Giv. Dei cap. 8. Nos igitur confitemur Deo, Sanctis, et Ecclesia" priesenti, quia omnes offendimus, cum peccamus, ut ille etiam dicebat, Luca; xv: Peccavit in cadum et coram te.

Usum autem confessionis antiquum esse ante Introitum Missa) patet tum ex Micrologo cap. i. ubi aperte dicit, praemitti solere confessionem, tum etiam ex Liturgia sancti Jacnbi, qua; a confessione incipit.

Sequitur Introitus, qui constat ex Antiphona, et Psalmo, cum « Gloria Patri. » Dicitur introitus, quia canitur a choro in introitu Sacerdotis ad altare, ut vult Micrologus, cap.

1 vel ut Cbnradus Brunus, lih. u. cap. I et alii volunt, quia est Introitus, id est, initium Missa;. Convenit fere inter auctores, usum Introitus introductum esse a Ccelestino 1. Pontifice: sic enim scribit Walfridus cap. 22. Micrologus cap. i. et alii passim. Sed non est hoc ita simpliciter accipiendum.

Nam in primis non instituit ipse usum canendi unum versiculum, ut nunc facimus, sed ut Psalmi Davidis 150. antiphonatim canerentur per ordinem ante sacrificium: ut in ejus vita scribit Anastasius Bibliotheearius. Sed postea vitanda; prolixitatis causa selecti sunt versiculi aliqui, qui ad excitandam devotionem viderentur aptiores: et Psalmi integri relicti sunt horis Canonicis. Deinde, 'Coelestinus non fuit absolute primus, qui Psalmos ad sacrificium adhibuit, sed forte primus fuit, qui Romae id observari voluit.

Nam alioqui Dionysius Areopagita cap. 3. Ecclesiastica; hierarchise, meminit Psalmorum, qui ad initium Missa; canebantur: et S. Basibus in sua Liturgia circa initium jubet tres aut quatuor versiculos Psalmi decantari. Sed etiamsi, a Ccelestino ha;c institutio ortum habuisset, reprehendi non posset, cum Introitus fere semper ex divina Scriptura sumatur, et ab universa Ecclesia iste usus ab annis amplius mille retentus sit.

Versiculus: «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto etc. » qui additur ad Introitum, putatur a nonnullis a S. Hieronymo compositus, rogatur Damasi Papie: in qua opitionc est Alcuinus, in lib. de officiis divinis: sed verius est, quod scribit Walfridus in lib. de observationibus Ecclesiasticis, cap. 25. compositum cum versiculum fuisse a Nicaeno Concilio. Nam ante Hieronymi, et Damasi tempus fuisse usum in Ecclesia ca¬

nendi eum versiculum ad finem Psalmorum, patet ex Theodoreto, lib. ii. hist. cap. 24. et Sozomeno, lib m. cap 19. qui scribunt Antiochia; temporibus Constantii Imperatoris Catholicos, et Arianos in psalmorum fine discerni solitos, quod illi canerent: » Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, » isti autem: « Gloria Patri, per Filium in Spiritu sancto». Basibus etiam de hoc versiculo,

« Gloria Patri etc. » disputat in lib. de Spiritu sancto, cap. 28. Testatur quoque Concilium Yasense, quod ante annos 1100. celebratum est, can. 5. non solum Boma;, sed etiam in toto Oriente, et per Africam, post « Gloria Patri, el Filio, et Spiritui sancto, » subjungi solitum: « Sicut erat in principio etc. » Porro epistola; duae, qua; circumferuntur de hac re, Damasi ad Hieronymum, et Hieronymi ad Damasum, supposititiae, et ineptissima; sunt, et ideo ad tomum iv merito relegata;.

Sequitur invocatio «Kvrie eleison »,quam Cneci Litaniam vocant, a verbo Graeco Xnavaustv, quod est, supplicare. Esse autem antiquissimam hanc Missa; partem, patet ex Li~ turgiis, Jacobi, Basilii, et Chrysostomi. Disserit etiam de hac supplicatione Basibus in epist. 63. quam scribit ad Neocaesarienses. Apud Latinos etiam antiquissima consuetudo est, eamdem Litaniam Graecis vocibus canendi. Nam sanctus Gregorius, lib. vii. epist. 63. cum accusaretur, quod Kvrie eleison, et alia, nonnulla ex Graecorum caeremoniis in Latinam Ecclesiam invexisset: respondit se caeremonias antiquas Ecclesia; Romanae conservare, vel renovare, non autem a Graecis accipere; id quod etiam ex eo probat, quod apud Graecos dicatur Kyrie eleison a populo, apud Latinos a Sacerdote; et quod Graeci non interponant Christe eleison, ut Latini faciunt, sed simpliciter dicant, Kyrie eleison. Esse autem verissimum, quod sanctus Gregorius dicit, non a se introductamin Latinam Ecclesiam, hanc supplicandi formam, intelbgi potest ex Concilio Vasensi, quod annis centum, et quinquaiginta ante Gregorii aetatem celebratum est. Nam in eo Concilio can. 3. jubentur Sacerdotes in Galbis ad Missam dicere Kyrie eleison, et ratio redditur, quod in sede Apostolica, et per omnem Itabam supplicatio illa ad Missas diceretur. Sanctus etiam Augustinus in altercatione cum Dascentio, quae habetur inter epistolas numero 178. dicit ab omnibus Christianis Graecis, Latinis, Barbaris, supplicari Deo ut misereatur, lingua Gneca,

De <( Gloria in excelsis Deo, » qui Angelicus hymnus nominatur, tradunt fere omnes, institutionem esse sancti Telesphori Papse, ut hic hymnus ad Missas dicatur. Ita Walfridus cap. 22. de observationibus Ecclesiasticis, et omnes alii. Et quidem quod attinet ad prima verba, ea in Evangelio habentur, Lucse ii. et recitantur etiam in antiquissima sancti Jacobi Liturgia: sed quis adjecerit ceetera, non est usque adeo certum. Innocentius III. lib. ii. de mysteriis Missm cap. 20. scribit eam additionem a nonnullis tribui Telesphoro, sed a pluribus tamen tribui Hilario Pictaviensi: sed quicumque tandem auctor fuerit, nihil omnino offensionis habet, unde etiam Luthero placuit, ut patet ex ejus lib. de formula Missa}.

Sequitur salutatio: a Dominus vobiscum », qua caeremonia utimur, quotiescumque populum excitamus, vel ad orandum, vel ad audiendum: unde praemittitur ante uOremus» et ante Evangelium, et praefationem, et alia hujusmodi. Itaque est quaedam religiosa excitatio, seu invitatio, et servit loco adverbii vocandi, quomodo religiosi olim, Augustino teste in Psalm. 32. cum alium vocarent, dicere solebant: « Deo gratias », quod etiam nunc a multis servatur: quomodo etiam sancta Paula ad virgines convocandas utebatur illa voce: « Alleluia », ut in ejus vita scribit sanctus Hieronymus: et nunc in Monasteriis virginum dicisolet: « Ave Maria ». Porro haec salutatio « Dominus vobiscum, » sumpta est ex more Hebraeorum, qui salutantes dicebant, Domius tecum, aut vobiscum, ut patet Judicum vi. Ruth. ii. II Paral. xxvn. et Lue. i.

Scribit de bac salutatione integrum librum Petrus Damianus, qui inscribitur, De Dominus vobiscum, ubi probat debere dici etiam ab iis, qui recitant soli Horas Canonicas: ubi etiam monet in Missa ab Episcopis dici debere: « Pax vobis, » loco Dominus vobiscum, quia Dominus, Matth. x. docuit Apostolos, quibus Episcopi succedunt, ut pacem

anunntiarent cum ingrederentur aliquem locum. Et quamvis Concilium Bracarense I. can. 21 jubeat omnes tum Episcopos, tum Presbyteros in Missa eodem modo populum salutare; tamen servanda est ejusmodi Ecclesarium consuetudo.

Esse autem antiquissimam caeremoniam in Missa, ut Sacerdos populum salutet, perspicuum est, non solum ex Concilio citato, quod ante annos 900. celebratum est, sed etiam ex vetustissimis Liturgiis, Jacobi, Basilii, Chrysostomi, et aliorum, in quibus passim legimus, aut « Pax vobis, » aut Dominus vobiscum, et ad utrumque respondetur: a Et cum spiritu tuo, »

Post salutationem dicitur Collecta, de qua tria dicenda sunt. Primo, de nomine. Secundo, de antiquitate. Tertio, de forma. De nomine multi multa non admodum probabilia scripserunt: duae sunt veriores opiniones. Una, quod Collecta dicatur, quia paucissimis verbis colligit quidquid pro toto populo a Deo postulandum est. Ita docent Strabo, cap. 22. et Micrologus, cap. 3. Altera opinio, quae fortasse verior est, vult preces illas dici Collectas, per intellectionis figuram ab ipsa Missae celebratione, quae ab antiquis dicebatur Collecta, quia ad eam populus colligebatur: fuisse enim ab antiquis Missae celebrationem appellatam Collectam patet ex illis verbis S. Augustini in breviculo collationis, collatione tertii diei: « Confitebantur se Collectam, et Dominicum egisse. » Exstant apud Surium in fine primi tomi acta Martyrum quorumdam, et videntur esse illa, quae Augustinus citat, in quibus frequentissime legimus, Collectam facere, seu celebrare, pro eo, quod est Missam celebrare. Hinc etiam Tertullianus in lib. de fuga in persecutione, extremo: « Quomodo colligemus, inquit, quomodo Dominica solemnia celebrabimus? » Hinc igitur oratio, quae dicitur in Missa, Collecta dicta esse videtur, quia est finis; imo etiam principium, et medium totius illius actionis, quae Collecta dicebatur. Orationes enim dicuntur eodem numero et ordine initio Missae, in medio, et in fine: qua etiam ratione aliquando eaedem Collectae, dicuntur Missae, quia sunt pars quaedam, eaque non minima Missae. Haec de nomine.

Porro antiquitas inde cognosci potest,

quocl usus semper fuit in Ecclesia, ut numquam Christiani congregarentur, quin finis esset oratio, ut patet ex Justino Apologia 2. extrema, et Tertulliano in Apologetico cap. 39. imo et Apostolo hoc prsecipiente I Tim. ii. Collectae autem nostri Missalis, quae sane pulcherrimae sunt, ab antiquis Pontificibus -compositae, et a S. Cregorio in unum congregatae creduntur, ut Walfridus Strabo significat cap. 22.

Quod ad formam attinet, praescribitur in Concilio III. Carthaginensi, cap. 23. ut oratio, quae in Missa dicitur, dirigatur ad Patrem, nec tamen inde sequitur, Filium, et Spiritum sanctum non esse invocandos, vel in Missa non invocari. Nam ut Tertullianus in lib. de orat, recte docet, propter essentiae unitatem, semper in Patre intelliguntur Filius, et Spiritus sanctus. Idem videmus in oblatione sacrificii, quae proprie ad Patrem dirigitur, ut jiatet exilio initio Canonis: « Te igitur, clementissime Pater, perJesum Christum», et tamen sacrificium toti Trinitati offertur, ut probat S. Fulgentius lib. ii. ad Monimum cap. 2. 3. 4. et 3. imo ex conclusione Collectae aperte colligitur, cum Patre simul invocari Filium, et Spiritum sanctum: dum enim dicimus Filium, et Spiritum sanctum cum Patre vivere et regnare peromnia saecula saeculorum; simul indicamus nos cum Patre Filium et Spiritum sanctum invocare.

Cur autem Collectae ordinarie dirigantur ad Patrem, non ad Trinitatem, duae sunt causae. Una, quia Dominus ita docuit nos orare Matth. vi: Pater noster qui es in coelis, et Joan. xvi: Quid quid petieritis Patrem in nomine meo. Altera, quia debet semper oratio concludi per Christum, cum sit illo advocatus noster, per quem omnia petimus. Incommodum autem fuisset dirigere orationem ad Trinitatem, et concludere: « Per Filium tuum, etc. » videremur enim eo modo facere Christum Filium Trinitatis; quod si omissa voce Filii, diceremus: « Per Christum Dominum nostrum, » videremur dividere Christi personas, nam unam includeremus in Trinitate, quam invocamus, alteram excluderemus, per quam invocamus. Tolluntur autem omnia incommoda, cum diriguntur ad unam personam: et quia persona Patris est prima, et ab illa ceeterse originem ducunt; visum est optimum, ut quando ad u¬

nam personam dirigendie erant, ad Patrem dirigerentur. Sunt tamen qusedam Collectse, quie diriguntur ad Filium, et concluduntur: a Qui vivis et regnas etc. » Sed ese paucae sunt, et fortasse non tam antiquie, quam aliae; fortasse etiam dedita opera voluit Ecclesia aliquas Collectas dirigi ad Filium, ne homines crederent, non posse disertis verbis invocari nisi Patrem.

Finita oratione, respondetur, Arnen, quod significat, vere, seu fideliter: a verbo Hebraeo las, quod in Hiphil significat credere, et in Niphal, stabilem esse. Graeci vertere solent ysvoi-ro, fiat: optat enim qui id respondet, vere et fideliter ita fieri, ut in oratione postulatur. Esse autem usum antiquissimum respondendi « Amen, » patet ex A- postolo I Corinth. xiv: Qui supplet locum idiotae quomodo respondebit, Amen? Idem patet ex Justino in 2. Apologia extrema. Hieronymo in Prologo lib. n. in epistola ad Galatas: et Augustino in epistola 107. ad Vitalem.

Post Collectam sequitur lectio ex Propheta, vel Apostolo: quem morem antiquissimum esse, patet ex Justino Apologia 2. citata, ubi dicit, in Synaxi lectiones ex Prophetis, et A- postolis legi consuevisse. Idem patet ex Tertulliano in Apologetico cap. 39. ex Dionysio, cap. 3. de Ecclesiast. hierarch. Videtur autem hic mos ab Hsebrseis acceptus, apud quos per omne Sabbatum, adhuc hodie leguntur in Synagogis lectiones ex Prophetis. Vide Luc. 4. Actor. 13. 13. 17. et 18.

Lectione finita, leguntur aliquot versiculi, qui ut plurimum ex Scripturis sumuntur. Et quidem in Graicoruin Ecclesia, antiquissima consuetudo est aliquid interserendi inter Epistolam, et Evangelium, ut patet ex Liturgia Chrysostomi: apud Latinos non videtur usque adeo antiqua universalis consuetudo. Nam in Concilio Toletano IV. celebrato ante annos 900. canon, n. prohibentur Laudes post Epistolam, tamen postea Romana consuetudo interserendi Gradualia, et alia ejusmodi, paulatim omnibus placuit, et ubique recepta; et approbata fuit, ut scribit Walfridus cap. 22.

Sunt autem quatuor genera horum versiculorum: nam alii dicuntur Responsorium seu Graduale, alii Alleluia, alii Tractus, alii Sequentia, seu Prosa. Responsorium dicitur, quia uno incipiente alii respondent, ut scribit Rabarms lib. ii. de Institui. Clericorum cap. 51.

Cur autem Graduale dicatur, non eodem modo ab omnibus traditur: vera ratio esse videtur, quam tradit B. Rhenanus in annotationibus ad librum Tertulliani de Corona militis, quod scilicet dicatur Graduale, quia canebatur dum Diaconus gradus ascenderet ad Evangelium decantandum. Ex quo etiam intelligi potest, cur ejusmodi versiculi decantentur, nimirum ne otiose transigeretur tempus illud, quod necessario interponendum erat inter Epistolam, et Evangelium, dum se Diaconus ad illud cantandum praebarabat. Fuisse autem morem Ecclesia, ut Evangelium ex loco altiorc caneretur, quod etiam nunc in multis loci observatur, perspicuum est ex illis verbis Ordinis Romani: « Cum ascendit Diaconus ad legendum Evangelium, solus ascendit ultimum gradum. » Et Cypriano lib. u. epist. 5. ubi de Aurelio Confessore, quem ad legendum in Ecclesia Evangelium ordinaverat, dicit cum ad pulpitum post catastam venire. Denique in antiquis Ecclesiis ubique inveniuntur lapidea pulpita in usum Evangelii legendi instituta: quae a Micrologo cap. 1). et ab aliis dicuntur Ambones, Gra?co vocabulo; nam ab dgSaivw, ascendo, fit dg6wv, quod in Concilio Laodieeno cap. 15. Latinus interpres vertit, pulp;tum.

Porro Alleluia, quod significat, Laudate Dominum, canitur post Graduale, teste Walfrido cap. 22. et ejus loco in diebus jejuniorum dici solet Tractus, qui sunt alii versiculi ex Scriptulis desumpti; dicuntur autem hi versiculi Tractus, quia graviter, et tractim cani debent in signum maestitiae, ut placet Durando. Denique in festis solenluissimis, ut in Paschate, et Pentecoste addi solet Sequentia, seu Prosa, qui sunt versus quidam ryth mici.

Nihil horum a Luthero reprehenditur, nisi quod non dicamus semper Alleluia: quocirca statuit ipse in formula Missa?; ut etiam in Quadragesima, et in ipsa Hebdomada sancta

decantetur Alleluia. Sed recedit in hac re omnino temere ab usu antiquitatis. Nam in primis in Concilio Toletano IV. can. 10. expresse cavetur, ne in Quadragesima cantetur Alleluia. Augustinus inepistol. 119. cap. 15. dicit, usum fuisse celeberrimum, ut solum a Paschate, usque ad Pentecosten quotidie, et in Dominicis diedus caneretur Alleluia, in signum laetitiae, ob Christi resurrectionem. Et S. Gregorius aliquando reprehensus fuit, quod extra tempus Pentecostes ad Missas cani juberet Alleluia; nimirum in omnibus festis; exceptis iis, quae incidunt inter Septuagesimam, et Pascha.; quibus ipse respondet, usum istum non a se incipere, sed introductum tempore Damasi, auctore S. Hieronymo. Vide lib. vn. epist. 63. ad Joan. Syracusanum Episcopum. Esse autem canticum laetitiae Alleluia, et merito intermitti in diebus poenitentia? et luctus, patet ex Scriptura divina. Nam Tobhe 13. ubi describitur gloria coelestis Hierusalem, inter alia legimus: Et per vicos ejus Alleluia cantabitur. Et Apocalyp. xix. describitur laetitia Sanctorum, quae erit in coelo post diem Judicii: Et audivi, inquit, quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multamini, et sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium, Alleluia, gaudeamus, et exaltemus ctc.

Unum hic addi potest ex Ruperto lib. i. de divinis officiis cap. 31. Graduale, esse versiculos ad poenitentiam pertinentes: et ideo tempore Paschali omitti, et ejus loco duplicari Alleluia, quia totum illud tempus remissionis, et laetitia? est: sicut e contrario a Septuagesima usque ad Pascha omi tti Alleluia, et duplicari ea, quae ad luctum, et poenitentiam pertinent.

Sequitur deinde lectio Evangelica, quam antiquissimam esse constat, non solum ex omnibus Liturgiis, sed etiam ex Concilio Laodiceno cap. 16. Carthaginensi IV. can. 81. et Valenti no can. 2. Item ex Patribus, Chrysostomo hom. 6. de poenitentia, et hom. 3. in posteriorem ad Thessalonicenses, Augustino praefat. in epist. Joan. ubi meminit certarum lectionum ex Evangelio, quae pro festorum diversitate legebantur, Hieronymo in epistola ad Sabinianum Diaconum, ac demum ex epist. decretali Anastasii Papae I. ubi jubentur omnes stantes Evangelium audi re, ob reverentiam Domini loquentis. Quam caeremoniam non ipse primus instituit, ut multi

putant, sed crufirmavit, et observari mandavit, etiam in his locis, ubi non servabatur. Clemens enim lib. n. constitut. cap. 57. alias 61. dicit, Apostolos hoc praecepisse, ut omnes cum clerici, tum laici assurgant, cum legitur Evangelium.

Porro caeremoniae petendae benedictionis ante Evangelium, et excitatio populi, per illa verba: « Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum »; et responsio: « Gloria tibi Domine, » habentur etiam in Missa S. Joannis Chrysostomi; et. apud Amalarium lib. de officio Missae cap. 18. et Alcuinum in lib. de officiis divinis.

Symbolum recte post Evangelium pronuntiatur, quia fides ex auditu verbi Dei sequitur. Usus autem Symbolum Constantinopoli fanum in Missa canendi, apud Orientales antiquior est, quam apud Occidentales: nam in Missa Chrysostomi expresse habetur, et idem ex Concilio III. Toletano colligitur, quod tamen Concilium ante annos circiter 1000. celebratum est; in eo enim Concilio can. 2. statuitur, ut juxta morem Orientalium Symbolum dicatur ad Missam singulis Dominicis diebus. Scribit etiam Walfridus Strabo cap. 22. apud Germanos, et Gallos, usum Symboli ad Missas recitandi, tempore Caroli Magni potissimum invaluisse, occasione Felicis Urgelitani Episcopi, qui eo tempore luere se os damnatus fuerat.

Offertorium ordine sequitur quod ex Scripturis perpetuo sumitur, et inde nomen accepit, quodcaneretur dumpopulus offerebat, ut Walfridus tradit cap. 22. et Micrologus cap. 10. Quinque autem illa: orationes: <t Suscipe sancte Pater: Offerimus tibi Domine: Veni sanctificator: In spiritu humilitatis, et: Suscipe sancta Trinitas; » Neque antiqua: admodum sunt, neque in Romana Ecclesia ante quingentos annos legebantur,

scribit enim Micrologus cap. 11 illas preces:

« Veni sanctificator », et: « Suscipe sancta Trinitas, » juxta ordinem Gallicanum recitari, sed in Ordine Romano nullas orationes esse institutas inter Offertorium, et Secretas. Unde etiam Walfridus, Amalarius, Rupertus, Alcuinus, imo etiam Innocentius III. et alii veteres, non meminerunt illarum orationum, sed transeunt ab Offertorio ad Secretas: Quia tamen nihil continent, quod offendat, paulatim ab omnibus recepta: sunt.

Sed objectiuncuhe qu aulam solvenda: sunt, quas Georgius Major in preces illas evomuit. Primo objicit, cur dicatur calix salutaris, in quo nihil est nisi vinum. Respondeo: non vocamus calicem salutarem, sed calicem salutaris; est autem calix ille vini, calix salutaris, id est, Christi, quia Christus Salvator eum calicem offerendum et consecrandum instituit. Praeterea possemus etiam recte vocare calicem salutarem, calicem illuni vini, tum quia salutem est allaturus post consecrationem, tum quia ipsum etiam vinum significando, et repraesentando salutem affert, quomodo verba Dei dicuntur salutaria, quia salvant significando et fidem excitando.

Secundo objicit, cur Sacerdos oret pro calice, et non potius pro se? Respondeo: Non orat Sacerdos pro calice, sed pro se et universo mundo, cum petit, ut oblatio illa ascendat ad Deum cum odore suavitatis. Nam statim addit: « Pro nostra, et totius mundi salute. » Et etiamsi hoc non exprimeretur, per se posset intelligi: nam oblationem acceptari a Deo, non est utile oblationi, sed nobis.

Tertio objicit, cur in illa oratione: « In spiritu humilitatis », petat Sacerdos, ut oblatio placeat, postquam illam obtulit: id enim signum est, eum dubitare an placeat, et proinde peccasse, offerendo sine fide. Respondeo: Non dubitat Sacerdos, quin placeat Deo sacrificium Missa: ex se, sive ex Christi instituto, et ideo certissima fide offert sacrificium Deo gratissimum, sed dubitat de propria dispositione, et idcirco petit sibi spiritum humilitatis, et contritionis, ut sacrificium inchoatum ita peragat, ut etiam ex parte sua Deo placeat: neque peccat offerendo sine certa fide propria: dignitatis, quia non tenetur habere istam certitudinem, sed solum tenetur non habere conscientiam peccati, dicente Paulo: Probet seipsum homo etc..

Quarto objicit, cur dicatur in illa oratione: « Veni sanctificator etc. » sacrificium praeparari cum jam ante sit oblatum. Respondeo: Illa prior oblatio, praeparatio fuit ad posteriorem oblationem, in qua proprie sacrificium consistit, proinde recte dicitur praeparatum sacrificium, quando materia sacranda Deo, per quamdam oblationem est dedicata.

Offertorio finito, et materia sacrificii praeparata, lotisque manibus, et oblatione Deo commendata per secretas Collectas, dicitur Praefatio, quae quidem hoc nomine appellatur, quia est praeparatio, et excitatio populi ad illam actionem, in qua proprie sacrificium consistit. Ac primum illa verba: « Per omnia saecula saeculorum, » pertinent ad superiores orationes silentio recitatas, sed dicitur alia voce ista conclusio, ut populus respondere possit, « Arnen »; et ea voce confirmet superiores orationes, ita scribit Micrologus, cap. 7.

Deinde incipit Praefatio per illud: « Dominus vobiscum, » et usque ad ea verba: a Vere dignum, et justum est, » habetur in antiquissimis auctoribus Graecis, et Latinis. Nam ut omittam Liturgias, in quarum nulla deest haec praefatio, meminerunt horum verborum Clemens lib. vm. constit. cap. 16. Cyprianus in serm. G. de orat. Dominica. Cyrillus Ilicrosolymitamus Catechesi 5. mystagogica. Chrysostomus passim, ut hom. de Eucharistia: «Quid facis, o homo, non promisisti Sacerdoti, qui dixit, Sursum corda, et dixisti, Habemus ad Dominum? » Vide etiam homil. 4. de natura Dei, et Augustinus non minus frequenter, ut in epistola 57. ad Dardanum, et 120. ad Honoratum, et 156. ad Probam, lib. de spiritu, et littera, cap. 11. lib. ii. de bono perseverantiae cap. 13.

Reliqua verba, usque ad illum versum:

« Sanctus, Sanctus etc. » non sunt eadem in Graecis, et Latinis Liturgiis: tamen quae in nostra, id est, Romanae Ecclesiae Liturgia habentur, certum est antiquissima esse. Nam ante annos 1000. Pelagius II. Papa interrogatus ab Episcopis Germaniae, et Galliae, quaenam essent, et quot authenticae Praefationes, respondit esse novem. Primam, de Natali Domini. Secundam, de Epiphania. Tertiam, de Quadragesima. Quartam, de Cruce. Quintam, de Pascha. Sextam, de As¬

censione. Septimam, de Pentecoste. Octavam, de Trinitate. Nonam, de Apostolis. Vide epistolam Pelagii, et Gratianum can. Invenimus, de consecrat, dist. 1. Decimam Praefationem, quae est de S. Maria, addidit Urbanus II. in Concilio Placentino circa annum Domini 1080. teste Gratiano, can. Sanctorum, dist. 70.

Finita Praefatione dicitur Canticum: « Sanctus, Sanctus etc. » quod quidem partim desumptum est ex hymno Angelorum, quem Isaias cap. vi. audivisse se narrat; partim ex cantico Hebraeorum, quod Christo cecinerunt, cum in die Palmarum intraret in Hierusalem, Matth. 21. et habetur in antiquis Liturgiis, Jacobi, Basilii, et Chrysostomi: et de eo exstat peculiaris Canon in Concilio Vasensi, can. 4 alias can. 6.

De nomine Canonis.

Nunc ad sacrum Canonem a morsibus impiorum Lutheranorum defendendum aggredimur: quem quidem ut summa veneratione semper Catholici retinuerunt, ita incredibili furori haeretici hujus temporis lacerant.

Lutherus in lib. de abrog. Missa, ut se ex malitia, non ex ignorantia peccare ostenderet, ita loquitur: « Et quamquam habeamj quod pro sano sensu Canonis dicere possim, ut alias feci, tamen nunc non dignabor eum tali honore, » et ibidem multa scommata, et jocos plane impios, et blasphemes jacit in sacrum illud mysterium. Sed longe adhuc furiosius agit in lib. de abominatione Canonis, ubi ita rem amplificat, ut velit homines audito nomine Canonis signare se cruce, et fugere, ac si illis diabolus occurrisset.

Martinus Keinnitius in. 2. par. Exam. pag. 825. et sequentibus, de Canone disputat, ac quatuor sunt, quae praecipue reprehendit. Primo, quod ritum illum celebrandae Missae Canonem esse velimus, id est, regulam fixam, et stabilem: vellet enim ipse, liberum esse debere uti his, aut illis precibus. Secundo, quod auctorem Canonis Tridenti-

num Concilium faciat partim Christum, partim Apostolos, partim antiquos Romanos Pontiticcs: ipse autem probat auctorem fuisse quemdam Scholasticum, teste S. Gregorio. Tertio, quod antiquum esse a ff i nitemus: « Sumi, inquit, et nugse sunt,

quod de antiquitate Canonis fabulantur. » Quarto, quod nullum errorem in toto Canone inveniri pronuntiemus: enumerat autem ipse errores septemdecim.

Scripsit etiam multa contra Canonem Missae Georgius Major, Zwinglius, Illyricus, et alii. Nos igitur primo, de nomine Canonis. Tum de auctore. Deinde, de antiquitate. Postremo, de veritate ejusdem, et singularum ejus partium disseremus.

Quod ad primum attinet, exstat hoc nomen in hac significatione apud S. Gregorium lib. vn. epist. 63. ubi rationem reddit, cur post Canonem recitari voluerit orationem Dominicam. Apud Ambrosium, seu quicumque fuit auctor in comment. cap. n. epist. prioris ad Timotheum, vocatur regula Ecclesiastica, qua omnes Sacerdotes utuntur apud Optatum Milevitanum Ambrosii aequalem lib. ii. contra Parmenianum, vocatur Legitimum: « Nam quis dubitat, inquit, vos illud legitimum in Sacramentorum mysterio praeterire non posse? Offerre vos Deo dicitis pro Ecclesia, quae una est etc. » Ubi legitimum vocat statum, et certum ordinem precum, quibus in consecranda Eucharistia utimur, in cujus ordinis initio offerre nos dicimus pro Ecclesia, Isidorus lib. i. de officiis divinis cap. 15. vocat Ordinem precum, quo oblata Deo sacrificia consecrantur. Walfridus cap. 22. vocat tum Actionem, tum Canonem, quibus duabus vocibus omnes posteriores utuntur: dicitur autem Actio illa pars Missae, quia in ea c«lebratur actio sacrificii; caetera enim verba sunt potius, quam actiones. Porro haec nomina, Canon, Regula, Legitimum, Ordo, satis aperte indicant, apud veteres ordinem celebrandi non fuisse arbitrarium, ut Kemnitius vellet, sed ab Ecclesia ita praescriptum, ut qui secus facerent, plane praevaricari legem judicarentur.

Sed objicit Kemnitius pag. 835. duo argumenta. Unum ex Concilio Africano, can. 70. et Milovitano, can. 12. ubi praescribitur, ut in Missa non dicantur preces, nisi quae prius sint cum prudentioribus viris collatao, aut a Synodo approbatae, ne forte aliquid contra fidem contineant: hinc enim colligitur, non

fuisse antiquo tempore praescriptum certum Canonem orationum, qui omnes obligaret, sed permissum fuisse, ut quisque componeret preces, modo eae analogae essent fidei. Alterum argumentum sumit ex diversitate Liturgiarum, Rasilii, Chrysostomi, Ambrosii, Gregorii, Isidori.

Sed haec argumenta nihil concludunt. Nam in primis Canones Conciliorum citatorum non loquuntur de Canone Missae; sed de Collectis, quae semper fuerunt multiplices et variae. De Canone enim Missae jam audivimus Optatum Episcopum Milevitanum dicentem, legitimum esse, et praetermitti non posse.

Neque negamus verba Canonis diversa fuisse, et etiam hodie esse apud Graecos, et apud quasdam Latinorum Ecclesias; neque cogit Romana Ecclesia, ut Kemnitius mentitur pagina 836. ut omnes Canonem Missa? Romanae tanquam necessarium omnino ad Eucharistiam consecrandam servent: Nam et in ipsa Urbe Roma, et alibi per Italiam, videmus Romano Pontifice consentiente, a Graecis retineri Liturgiam Rasilii, vel Chrysostomi, et Mediolani, Ambrosianam, et Toleti in Hispania, quam dicunt, Mozarabam.

Sed quod asserimus, est, ordinem sacrificii celebrandi rectissime Canonem nominari, quod debeat esse certus, et ab iis praescriptus, qui legitime in Ecclesia praesident, non autem in arbitrio cujusvis positus. Quocirca merito reprehendimus, Lutherum et Calvinum, et similes, qui propria auctoritate, cum revera privati homines essent, ausi sunt mutare ordinem a summis Pontificibus institutum, et in Ecclesiis Germaniae, et Gallia? ab amnis, ut minimum 800. conservatum.

De Auctore Canonis.

Jam vero, quod attinet ad auctorem, non est unius auctoris totus Canon Missae Romanae, sed ut Concilium Taeideminum recte docet, session. 22. cap. 4. partim constat verbis Domini, partim Apostolica traditione, partim sanctorum Pontificum institutione.

Primus quidem, qui formam aliquam sacrificii celebrandi, adjunctis nimirum ad verba Domini certis precibus, et ritibus, Romanae Ecclesiae dedit, S. Petrus fuit, ut Isidurus testatur lib. i. de officiis cap. 15. sed postea tamen diversi Pontifices preces diversas addiderunt, usque ad Gregorium I. qui fuit ultimus eorum, qui ad Ganonem aliquid adjunxerunt, ut ex Walfrido colligi potest, lib. de observationibus Ecclesiasticis cap. 22.

Ubi illud etiam est observandum, quod licet quaedam Liturgi a dicatur Basilii, alia Chrysostomi, alia Ambrosii, alia Gelasii, neu Gregorii, nostra videlicet Romana, alia Isidori: non tamen isti auctores Liturgiam de integro composuerunt, sed solum eam, quae suo tempore erat in usu, ad meliorem formam redegerunt, vel detrahendo, si quid irrepserat minus conveniens, vel addendo aliquid pro temporum varietate, vel denique ob taedium vitandum aliquid inde subtrahendo, sic tamen, ut substantiales partes Liturgiai ah Apostolis institutae, integrae permanerent. Nam S. Gregorius Gelasianum codicem coarctavit; ut scribit Joannes Diaconus, lib. ii. vita) Gregorii cap. 1/. et ipse epist. 73. lib vii. asserit, se restituisse in Missa antiquas consuetudines, et sustulisse quaedam, quae postea irrepserant: itaque fuit auctor non institutionis, sed reformationis Liturgiae. Gregorius item VII. iterum emendavit officium Ecclesiasticum, sed (ut ipse testatur, canone In die, de consecrat, distinet. 5.) non novum instituit, sed antiquum reduxit: quod nostris diebus fecit etiam Pius V. tum in Breviario, tum in Missali restituendo, unde dicitur Missalc Pii V. seu Missale novum, cum tamen non sit absolute novum, sed antiqui emendatio, et restitutio.

Sed in his quae diximus de auctore, Kemnitius primo reprehendit, quod habeamus Ganonem ab auctoribus multis compositum.

At inanis est ista reprehensio. Nam etiam Symbolum Apostolicum est una simplex fidei confessio, et tamen composita est a duodecim Apostolis, singulis sententiam suam adjicientibus, ut S. Leo scribit in epist. 13. ad Puleheriam, et ante Leonem Iluffinus in explicatione Symboli, et Augustinus sermon. 115. de tempore. Et deinde idem Symbolum auctum, sive explicatum fuit in Concilio Nicaeno, et Constantinopolitano, unde tandem prodiit, symbolum illud plenius, quod proprie Constantinopolitanum vocatur. Liber item Psalmorum inultos auctores habet, si sancto Hieronymo credimus, in epi-

stol. ad Sophronium, et in alia ad Cyprianum, cum tamen unicus liber censeatur. Denique id est maxime admirandum, et commendandum, quod Canon Missa) sit multorum auctorum, et tamen ita apte partes omnes inter se jungantur, et cohaereant, ut unius auctoris videatur.

Secundo objicit Kemnitius S. Gregorii testimonium lib. vii. epist. 63. ubi duo qua)- dam scribit sententia) nostrae, ut apparet, contraria. Unum est, Apostolos ad solam Dominicam orationem Eucharistiam consecrare solitos; ex quo refelli videtur, id quod nos diximus, auctorem nostri Canonis fuisse Beatum Petrum, et multa in Canone haberi ex Apostolica traditione. Alterum est, Canonem compositum a Scholastico quodam: Scholasticum autem esse nomem proprium adicujus hominis, probat Kemnitius ex eodem Gregorio lib. n. epist. 54. et lib. ix. epistola 14. Quod si Scholasticus auctor Canonis fuit, non igitur verum est, quod nos cum Tridentino Concilio diximus, Canonem partim a Christo, et Apostolis, partim a sanctis Pontificibus compositum fuisse: nullus enim Apostolus, aut Pontifex fuit, qui proprio nomine Scholasticus diceretur.

Hoc argumentum pene totum accepit Kemnitius ex Beato Rhenano in annotaitiotionibus ad librum Tertulliani de Corona militis: sed non erit difficile respondere. Ac primum non desunt, qui negent Apostolos unquam ad solam Dominicam orationem Eucharistia) mysterium celebrasse. Videtur enim Gregorius id accepisse ex Hieronymo in lib. contra Pelagianos': sed Hieronymus dicit, Apostolos Dominico praecepto ad celebrationem Eucharistite adhibuisse orationem Dominicam, non autem dicit solam Dominicam orationem adhibuisse.

Sed quidquid de hoc sit (non enim facile repudiandum est, quod S. Gregorius scripsit, neque est verisimile tantum virum non animadvertisse, quid Hieronymus ante scripserit) respondeo, quod non semel supra docuimus, Apostolos initio solam Dominicam orationem ad verba consecrationis iu mysterio Eucharistia) addere solitos, tamen postea eosdem Apostolos multa alia adjunxisse: nam certe orationem pro defunctis iu sacrificio Missa) ex Apostolica traditione descendere, constanter docet S. Joannes Ghrysostomus, horni!. 3. in epist. ad Philippenses, et alibi.

Quod autem de Scholastico Gregorius

scribit contra sententiam nostram non pugnat. Nam in primis non Constat, Scholasticum eo loco esse nomen proprium: non enim quia tempore Gregorii aliqui nomine proprio dicebantur Scholastici, ideo ubicumque invenitur hoc nomen, ita accipiendum est, ac si alicui esset proprium; quin potius longe probabilius est, per Scholasticum eo loco intelligi virum insignem eruditione, et eloquentia. Sic Hieronymus lib. de Scriptoribus in Serapione, scribit, Serapionem virum doctissimum, ob ingenii elegantiam, Scholastici cognomen adeptum. Sanctus Gregorius lib. x. epist. 2 vocat Matthamm Scholasticum virum clarissimum: et Gennadius in Catalogo scriptorum vocat Prosperum sermone Scholasticum, id est, eloquentia eruditione praestantem: et Honorius in Catalogo Scriptorum, vocat Alcuinum officio Schoasticum. In eodem sensu accipit Scholasticum in tractatu super Psalmum xliv, sanctus Augustinus. Tales erant presbyteri quidem doctissimi, qui praeficiebantur olim scholae Christianae, ad eos erudiendos, qui ex Judaeis, aut Gentibus ad Ecclesiam veniebant: quales fuerunt Pantenus, Clemens Alexandrinus, Origenes, et alii. Denique adhuc hodie in quibusdam Ecclesiis, et noiucn, et dignitas Scholastici perseverat, licet ipsa functio pene cessaverit.

Jam igitur si apud Gregorium accipiatur Scholastici nomen pro homine doctissimo in universum, admittere possumus, totum Cononem, exceptis verbis Domini, a Scholastico compositum, quia nimirum et S. Petrus, et caoteri sancti Pontifices Scholastici dici possunt. Neque hoc est alienum a sententia S. Gregorii: ille enim non loquitur de Scholastico per contemptum, sed cum opponit Christo, ut hominem Deo, ac si diceret: Si oratio ab homine composita super oblationem recitatur, quanto magis recitari debet oratio composita ab ipso Deo?

Si vero Gregorius per Scholasticum intelligat certum aliquem hominem, qui fetate ipsius vixerit, ut adversarii, contendunt, tum respondere cogimur, S. Gregorium non loqui de Canone, cum dicit, precem Scholastici recitari super oblationem, sed de aliqua alia prece extraordinaria, quales sunt tres illa;, qua) dicuntur ante Communionem, post « Agnus Dei », qua3 ut scribit Micrologus, cap. 18, non sunt de Canone, neque ex ordinario praescribuntur; sed ex consuetudine religiosorum recitantur. Id autem ita Tom. IV.

esse, certum est, quia orationes quae sunt in Canone, inveniuntur magna ex parte apud Ambrosium, ut paulo post demonstrabimus, et proinde non potest fieri, ut composita) fuerint tempore Gregorii, qui ducentis annis Ambrosio posterior fuit.

Neque hsec explicatio abhorret a verbis S. Gregorii: nam ille scribit se accusatum fuisse, quod jussisset orationem Dominicam recitari mox post Canonem; et respondet id se fecisse, quia indignum existimabat orationem a Scholastico compositam super oblationem dici, et ipsam Christi orationem super corpus ejus non dici: quibus verbis indicat Gregorius se non agere de Canone, sed de orationibus, qua; dicebantur post Canonem. Et quidem ante ipsius tempora post Canonem ante Communionem videtur in usu fuisse, ut diceretur aliqua oratio a Scholastico composita: oratio autem Dominica vel diceretur post Communionem, oblatione consumpta, vel non diceretur. Sed Gregorius hunc ordinem mutavit, et voluit, ut oratio Dominica diceretur mox post Canonem, adhuc in altari corpore Domini prsc sente, oratio autem Scholastici sequeretur. Ex his duabus sententiis utraque probabilis est, et neutra contra nos facit.

Superest nunc, ut de antiquitate ('icamus. Ac primum, ridenda videtur Kemnitii levitas, qui pag. 828, nugas, et fumos csscclicit, quod Concilium scripserat, Canonem Missa; multis ante sfeculis institutum, et tamen pag 820. idem Kemnitius affirmaret Canonem absolutum intra primos sexcentos a Christo nato annos et pagina 827. scribit, Canonis auctorem vixisse circa annum Domini 590. quod etiam repolit pag. 828. i;b ultimum auctorem Canonis facit Gregorium anno 590. Nam si Canon anno Domini 590. absolutus est, quis non videt eum ante decem propemodum stoeula institutum, et proinde verum esse, quod ait Concilium, et Kemnitium sibi ipsum esse contrarium in eadem pagina? Deinde quserendum esset ab istis, qui negant, Canonem nostrum esse antiquum, ut' ipsi sui Canonis vetustatem ostenderent: quale enim est, ut ii Canonem nostrum tanquam novitium contemnant, quem ante annos prope mille editum esse fatentur; cum ipsi Canonem habeant, si tamen Canon dici meretur, hoc ipso nostro Sceculo editum?

Sed his omissis, veram antiquitatem nostri Canonis ostendamus. Primum igitur illud constat, Canonem nostrum integrum, ut eum nunc in Missalibus habemus, fuisse io usu Ecclesia} ante annum Domini 800. Nam extat in Ordine Romano, non procul ah initio, quem Ordinem citant Alcuinus, et Arnalarius, qui tempore Caroli Magni vixerunt, Deinde Alcuinus in lib. de officiis Ecclesiasticis, cap. de celebratione Missse, totum Canonem verbatim exponit: ac deinceps ab omnibus aliis posterioribus idem omnino Canon exponitur, ut ab Amalario, Hugone, Ruperto, Innocentio, et cseteris. Porro Ordo Romanus non instituit Canonem; sed refert, ut rem usitatam et celebrem in Ecclesia. Quare necesse est Canonem esse adhuc antiquiorem, quam sit Ordo Romanus.

Quamvis autem non exstet fortasse alius liber Ordine Romano antiquior, ubi totus Canon habeatur, tamen exstant libri multo antiquiores, ubi habentur partes Canonis, ex quibus conjectura fieri potest de reliquis.

Ac primum apud Ambrosium, lib. iv. de Sacrament. cap. 5. et 6. habetur verbis parum mutatis illa pars Canonis: « Quam oblationem tu Deus in omnibus, queesumus, benedictam, adscriptam, ratam etc » Et illa: (! Qui pridie, quam pateretur etc. » Et illa: « Unde et memores etc. » Et illa: « Supra quee propitio etc. » Quee sunt quatuor partes potissima} totus Canonis: dua} enim proxime praecedunt, dua} proxime sequuntur consecrationem. Et quoniam S. Ambrosius non primus instituit has partes Canonis, sed eas allegat cx antiquo ritu Ecclesia} ad confirmandum id, quod eo loco tractabat de veritate corporis Domini in Eucharistia: sequitur necessarip, ut earum institutio Ambrosii a}talem preecesserit, proinde ante 1200. annos in usu fuerit. Idem Ambros. lib. iv. de Sacramentis, ca£, 4. aperte meminit primae orationis Canonis, ubi oratur pro Ecclesia, et pro rege, licet ipsa verba non ponat: ejusdem etiam meminit Optatus, lib ii. contra Parmenianum, ubi dicit, Legitimum esse, ut offeratur pro Ecclesia Catholica. Illius autem orationis, ubi nominantur et invocantur Sancti, et illius, ubi oratur pro

defunctis, meminit Augustinus tract 84. in Joannem; imo earum orationum mentionem faciunt plurimi Patres, quos supra in propriis locis adduximus. Itaque totus Canon partim quoad sententiam, partim etiam quoad verba, invenitur in auctoribus, qui ante 1100. vel 1200. annos floruerunt.

His accedunt aliquot conjecturae insignes ad probandam Canonis antiquitatem. Prima conjectura est, quia in toto Canone nulla fit mentio Confessorum, aut Virginum non Martyrum, sed Martyrum tantum, seu virorum, seu heminarum: quod etiam notavit Augustinus, lib. de sancta Virginitate, cap. 45. Hujus autem rei causa nulla est alia, nisi quam reddit Innocentius, lib. in. cap. 10. de mysteriis Missa}, quia videlicet eo tfmpore Canon compositus est, quo nundum coeperant publice coli in Ecclesia sancti Confessores. Siquidem certum est, Martyres coepisse publice invocari, et eorum nominibus dies festos coli, et Basilicas erigi, ab initio plane Ecclesiie: Confessores autem multo serius hunc honorem in Eccclesia meruisse. Constat autem ex Concilio Moguntino, sub Carolo Magno celebrato, can. 36. festa Confessorum jam in usu fuisse anno 800. Siquidem in Catalogo festorum dierum ponuntur dies festi S. Martini, et S. Remigii: igitur ante armum Domini 800. Canonem compositum fuisse necesse esse.

Secunda conjectura est, quia veteres diligenter annotarunt pauca quaedam verba, quae aliqui Pontifices ad Canonem addiderunt. In vita Leonis I. scribit auctor Pontificalis, addita fuisse a Leone illa verba ad Canonem: « Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam »; cujus rei, ut valde notabilis, meminerunt etiam Strabo, cap. 22. et reliqui auctores, qui de Missa scribunt. Gregorium I. addidisse ad Canonem pauca illa verba: « Diesque nostros in tua pace disponas etc. » non solum annotarunt Strabo loco citato, et similes auctores, sed etiam Beda lib ii. histor. Anglicana}, cap. i. et Joannes Diaconus lib. ii. vitee B. Gregorii, cap. 17. Hoc autem est argumentum certissimum, Canonem esse antiquiorem Leone et Gregorio, et habitum semper in maxima veneratione: alioqui enim cur tam diligenter historici annotassent, unum, vel alterum verbum a Leone, vel Gregorio additum, si Canon esset recens, et ab aliquo privato homine, qui Scholasticus diceretur, institutus?

Tertia conjectura est, ipsa ignoratio auctoris praecipuarum partium Canonis. Nam orationes illae, quarum meminit Ambrosius: « Quam oblationem », et: « Unde et memores», et ceeterae, si fuissent ab aliquo Romano Pontifice compositae, certe aliquis historicus id prodidisset: si enim non omiserunt, quis aliquas particulas addiderit, quanto magis non omisissent, qui vitas Pontificum scripserunt, quis totum fere Canonem composuerit? Relinquitur igitur, ut Canon sit omni memoria antiquior, et ab Apostolis, ut multa alia, per manus traditionem ad nos devenerit. Neque obstat, quod in Canone fit mentio Apostolorum, et Martyrum, qui primis trecentis annis floruerunt: nam ea nomina postea paulatim addita fuisse, dubium esse non potest.

Quarta conjectura est Walfridi, cap. 22. qui inde colligit Canonem esse antiquissimum, quia dum enumerantur Apostoli, non servatur ordo, qui est in Evangeliis per Hieronymum emendatis: id enim argumento est, eam partem Canonis prius fuisse compositam, quam a Hieronymo Evangeliorum codices Latini ad vetera exemplaria Greeca corrigerentur; ipse enim Hieronymus in praefatione Evangeliorum ad Damasum, testatur magnam fuisse in antiquis Latinis codicibus confusionem.

De veritate primae orationis Canonis.

Nunc demum veritas Canonis demonstranda est, quod facile fiet, si ad ea respondeamus, quae adversarii contra singulas preces Canonis objiciunt.

Prima igitur oratio Canonis, quse incipit: « Te igitur, clementissime Pater», extenditur usque ad illud: « Hanc igitur oblationem »; illud enim: « Memento, Domine », et illud: « Communicantes, et memoriam venerantes », non sunt diversse orationes, sed partes sunt prima* orationis, ut colligitur, tum ex conclusione, « Per eumdem Dominum nostrum », quse ponitur in fine harum omnium precum; tum etiam, quia illud: «Communicantes, » non [haberet ullum sensum, nisi continuaretur cum praecedentibus verbis. Itaque prima oratio Canonis continet nomi¬

na eorum, pro quibus offertur, et in quorum honorem offertur sacrificium, id est, mortalium, qui sunt in Ecclesia militanti, et etiam Sanctorum, qui cum Christo regnant in coelis. Ac primum nominatur Ecclesia. Secundo, Papa. Tertio, Episcopus loci. Quarto, rex, in quibusdam Ecclesiis, Quinto, omnes Orthodoxi in genere. Sexto, particulares persona*, sed secreto. Septimo et ultimo, S. Apostoli, et Martyres.

Ubi est observandum, orationem pro Ecclesia, haberi in omnibus Liturgiis, et ut supra ostendimus, nominatim id notatur ab Optato Milevitano, lib. 2. contra Parmenianum: sic etiam pro Episcopo loci, habetur in Liturgiis omnibus.

Papae nomen non habetur in antiquis Graecis Liturgiis, sed in Liturgia Ghrysostomi a Leone Tusco latine reddita, invenitur nomen Nicolai Papae: ex quo intelligimus etiam Graecos posterioribus temporibus illud addere solitos. Apud Latinos videtur esse antiquissima consuetudo: nam non solum Alcuinus ante annos 800. in lib. de officiis, Canonem explicans, meminit hujus rei, et causas reddit, cur post Ecclesiam subjungatur nomen Papae; sed etiam Yasense Concilium ante annos 1100. celebratum, canon. 4. alias 6. constituit, ut in Gallicanis Ecclesiis nomen Papae Urbis ltomai in omnibus Missis recitetur.

Nomen regis recte etiam adjungitur in iis locis, quae regibus subsunt: nam et Innocentius III. et Bonaventura in explicatione Canonis agnoscunt hanc vocem; et omnes antiquae Liturgiae id servant, et ex Apostolo, I Timoth. ii, id colligunt Ambrosius lib. iv. de Sacramentis, cap. 4. et Augustinus epist. o9. ad Paulinum.

Quod sequitur: « Pro omnibus Orthodoxis», Micrologus cap. 13. scripit, esse superfluum et non haberi in emendatioribus libris: tamen habetur apud Alcuinumloco notato, qui vixit 300. annis ante Micrologum, et apud Innocentium III et alios omnes; quocirca usu ipso auctoritatem obtinuit, nec debet omitti. Intelligimus autem hic per omnes Orthodoxos ut sanctus Bonaventura exponit, non omnes omnino fideles; tunc enim vere esset superflua haec particula, cum idem sit offerre pro tota Ecclesia, et omnibus Orthodoxis: sed omnes alios praeter Papam, Episcopum proprium, et regem proprium, ac si diceremus: Offerimus primo pro omni Ecclesia in universum, deinde in particulari pro Papa, pro

Episcopo, pro rege, et pro omnibus aliis ID delibus, sive principibus, sive privatis.

Adversus hanc primam orationem, prima objectio est Lutheri in lib. de abroganda Missa: « Quis non videat, inquit, Canonem esse compositum ab aliquo verboso, et parum spirituali? quid enim attinet verbis ita superfluere: IRec dona, haec munera, haec sancta sacrificia? » Similis objectio est in libro contra abominationem Canonis, ubi reprehendit illud: « Omnibus Orthodoxis, atque Catholicae, et Apostolicre fidei cultoribus »; idem enim esse videtur pro Orthodoxis et pro Catholicae fidei cultoribus.

Respondeo: Satis apparet, Lutherum solum calumniandi libidine haec objecisse; nam alioqui non poterat ignorare, ad effectum explicandum, multum facere repetitionem ejusdem rei, praesertim vocibus diversis. Certe Liturgiae Basilii, et Chrysostomi plenae sunt ejusmodi repetitionibus. Confessiones item Augustini, quae ad effectum excitandum potissimum diriguntur, passim inculcant eadem multis vocabulis. Cantica Scripturarum, et Psalmi, vix aliquid semel pronunciant, quod non iterum adiis verbis repetant, Psalm. x: Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici lui peribunt. Pslam. cxv. Ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae 'tuae; imo Psalm. ille cxvm. qui est omnium longissimus, idem fere omnibus versiculis repetit, Lucas cap. xvm. cum narrasset Dominum praedixisse Apostolis mortem suam propinquare, sub jungit: Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab cis: et non intelligebant quae dicebantur. Si Lutherum consulamus, verbosum Lucam, et parum spiritualem appellabit: at ipse Spiritu sancto dictante illa verba multiplicavit, ut intelligeremus, Apostolos eo tempore longissime abfuisse ab ea cogitatione, ut existimarent, Christum moriturum. Apostolus etiam II Corinth. xi. cum aiit: Hebraei sunt, et ego; Israelitx sunt, et ego; semen Araltae sunt, et ego: certe idem ter repetit, nec tamen frustra, quia repetitio illa magnam emphasim habet.

Secunda objectio ejusdem Eutheri in eodem loco. Ante consecrationem vocantur painis et vinum sacrificia sancta, et illibata, quod videtur absurdum, quia si sancta sunt, cur petitur in eadem oratione a Deo, ut illa beti) Psal. CXL tO; Plal. CXV, 10. - Luc.

nedicat? Si sacrificia; ergo panem, et vinum Deo sacrificamus.

Respondeo: Panis, et vinum recte dici possunt paulo ante consecrationem, sacrificia sancta, et illibata. Sacrificia; quidem, quia sunt materia sacrificii, et jam dedicata, et parata, ut ex iis fiat sacrificium; nam et in lege veteri dicebantur passim sacrificia oves adhuc viventes, quando scilicet adducebantur, ut immolarentur; unde est illud Gapriani in serm. de eleemos: « Dives, et locuples in Dominicum sine sacrificio venis? » Dicuntur autem merito sancta, et illibata, quia jam dedicata, et consecrata ad usum divinum per priorem oblationem sunt: et etiam quia pura, et sancta intentione offeruntur ab Ecclesia. Sed quamquam eo modo sanctasint tamen sanctiora fieri debent per mutationem in corpus, et sanguinem Christi, et ideo recte petimus, ut Deus illis benedicat, eaque sanctificet, nimirum ut sic fiant nobis corpus, et sanguis Christi, ut infra in alia oratione petimus.

Tertia objectio ejusdem ibidem. In Canone dicitur: « Qum tibi offerimus in primis pro Ecclesia tua. » At illa sacrificia ex mero pane et vino constant; ergo panem, et vinum Deo offerimus pro Ecclesia. Neque potest responderi, illud, « offerimus, » accipi pro futuro et referendum ad hostiam consecratam, quasi sensus sit, Offerimus, id est, mox offeremus: nam repugnat huic solutioni domonstrativa particula: « IRec dona, haec numera ctc. » dicimus enim nos offerre illa dona, quae ad sensum tunc ostenduntur.

Respondeo: Mira est haereticorum levitas. Nam idem Luth erus qui in hoc libro de abominatione Canonis, tanquam rem valde absurdam ex Canone colligit, quod videamur Deo panem offerre, non Christum: idem in libro de captiv. Babyl. cap. de Eucharistia, dicit, Catholicos existimare se Christum Patri offerre; et ibidem monet sacerdotes, ut intentionem suam dirigant ab panem offerendum, non ad Eucharistiam: « Observent, inquit, se Sacerdotes hoc perdito, et periculosissimo saeculo, qui sacrificant, ut verba Canonis majoris, et minoris, cum Collectis, quae nimis aperte sonant sacrificium, dirigant non ad Sacramentum, sed ad ipsum panem, et vinum consecrandum: nam panis, et vinum antea offeruntur ad benedicendum sed postquam est benedictus, et consecratus, jam non debet offerri. »

Sed ad argumentum respondeo, panem recte dici offerri pro Ecclesia, non quod ista oblatio sit proprie sacrificium propitiatorium sed quia est dedicatio rei, ex qua faciendum est sacrificium propitiatorium: sicut paulo ante dicebamus de nomine sacrificii, quod tribuitur pani, quia est materia sacrificii. Quare cum dicimus, nos offerre panem Deo pro Ecclesia, sensus est, nos offerre Deo panem consecrandum, et ex quo per consecrationem verum sacrificium Deo immolandum est pro Ecclesia. Neque alienum est hoc a modo loquendi Scripturae divinae, siquidem Levit iv. v. vi. et alibi, jubentur singuli quique de populo offerre agnum, vel aliquid ejusmodi in sacrificium pro peccato, et tamen non quilibet de populo proprie sacrificabat: id enim erat solius Sacerdotis munus, sed dicebantur illi offerre sacrificium pro peccato, quia offerebant materiam, ex qua sacrificium pro peccato faciendum erat.

Quarta objectio Lutheri ibidem. In pruna oratione Canonis dicitur: « Quse tibi offerimus, vel qui tibi offerunt pro redemptione animarum suarum. » Et ibidem de iisdem offerentibus dicitur: « Quorum tibi fides cognita est, et nota devotio. » Si igitur isti fideles et devoti sunt, certe redempti sunt si redempti sunt, quorsum offerunt pro redemptione animarum suarum? nonne idem est, ac si diceretur, redemptos Christi sanguine non esse vere redemptos, sed indigere iterum redimi uno panis frustulo?

Respondeo: Quod attinet ad frustum panis, jam diximus panem non offerri, ut sit sacrificium propitiatorium, sed ut sit materia sacrificii propitiatorii. Quantum ad redemptionem fidelium et devotorum, apud Lutheranos quidem nulli putantur esse fideles, et devoti, quin simul justi sint, proinde redempti, quoad animam: apud Catholicos tamen, qui fidem sine charitate esse posse sentiunt, non dubitantur esse multi fideles, et etiam devoti imperfecta quadam devotione, qui tamen nondum justificati, et per hoc nec redempti sint, eo modo, quem mox explicabimus, quales sunt, qui poenitentiam agere incipiunt, et cupiunt quidem ad Deum converti, et pro hac re orant, et Missas devote

exposcunt, licet nondum ad perfectam contritionem pervenerint. De his igitur verba Canonis commode accipi possunt.

Sed praeterea, ut Lutherani intelligant non esse absurdum, si redempti redemptione alia indigere dicantur, Animadvertendum est, in Scriptura quinque modis accipi redemptionem, et proinde posse cos, qui uno modo redempti sunt, opus habere, ut aliis modis redimantur. Prima dicitur redemptio ab omni malo culpae, et preme, per solutionem pretii sufficientis: et hoc modo omnes omnino homines redempti sunt per Christi crucem, juxta illud Apostoli i. Timoth. ii. Qui declit redemptionem semetipsum pro omnibus.

Secunda est redemptio a malo culpae per applicationem illius pretii in cruce soluti: et haec redemptio est ipsa justificactio. Rom. m. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quas est in Christo Jesu; et hac redemptione plurium egent, etiamsi prima redemptione redempti sint.

Tertia redemptio est a debito prense, quod saepe manet dimissa culpa, juxta illud Proverb. xiii: Redemptio animae viri, divitiae suae: divitiae enim cum in pauperes expenduntur, a poena liberant homines; et hac redemptione saepe indigent illi etiam, qui primo et secundo modo redempti sunt.

Quarta redemptio est a peccato futuro; dicitur enim Deus redimere eos, quos praeservat a peccato, in quod alioqui incidissent, psalm. xxxm. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes, qui sperant ineo.

Quinta redemptio est a corruptione, et aerumnis omnibus hujus vitae, quae fiet tandem in ultima resurrectione. Luc. xxi. Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra; et hac ultima, ut etiam superiore redemptione, omnes egent quamvis sanctissimi sint. Porro prima redemptio non obtinetur per Missam, quia in cruce peracta est, tamen in Missa repraesentatur, et applicatur: ad reliquas omnes obtinendas Missa non patrum confert, et ideo nihil est mirum, si dicatur offerri pro redemptione fidelium, et devotorum.

Quinta objectio est ejusdem Lutheri ibidem qui reprehendit illud: « Communicantes, et memoriam venerantes. » Christus enim in-

stituit Ccenam, ut esset Communio vivorum; auctor autem Canonis facit etiam mortuos communicantes.

Respondeo: Illud, « Communicantes, » dupliciter exponitur a veteribus. Quidam, ut Alcuinus, Amalarius, et alii, referunt illud, ad Communionem cum Sanctis, ut sensus sit: Offerimus hoc sacrificium communicantes memoriis Sanctorum, et eosdem Sanctos venerantes: ubi non fit mentio Communionis per manducationem Eucharistiae, quae non convenit mortuis: sed Communionis per societatem, et conjunctionem in corpore Christi mystico. Alii, inter quos est Micrologus, cap. 12. et Hugo Victorinus lib. n. de officiis, cap. 29. volunt illud (Commuicantes), referri ad offerentes inter se, non cum Sanctis, ut sensus sit: Offerimus communicantes, id est, inter nos uniti, et conjuncti, ut decet membra ejusdem corporis; et praeterea memoriam Sanctorum venerantes. Id probat Micrologus optima ratione; nam in Natali, Epiphania, Pascha, Ascensione, et Pentecoste, post illud « Communicantes », additur, « et diem sacratissimum celebrantes etc. » et paulo post, « sed et memoriam venerantes etc. » Ubi aperte videmus illud, e Communicantes, » non conjungi cum memoria Sanctorum, sed per se manere,. et ad solos offerentes referendum esse.

Sexta objectio est Georgii Majoris, qui ordinem reprehendit illorum verborum: « Ut accepta habeas, et benedicas haec dona »; prius enim debent esse benedicta, quam acceptentur a Deo.

Sed facilis est solutio. Nam ut est oblatio duplex, ut supra diximus, una rei consecrandae, altera rei consecratae; ita est acceptatio duplex; benedictio autem, et sanctificatio unam earum oblationum, et acceptationum sequitur, alteram praecedit. Undo sicuthoc loco, ubi agitur de prima acceptatione, postponiturbenedictio: fta paulo post in illa oratione: « Quam oblationem tu Deus in omnibus, benedictam, adscriptam, ratam, acceptabilem facere digneris »; ubi agitur de posteriore acceptatione, praeponitur benedictio.

Septima objectio est Zwinglii, qui non probatillud: « Memento Domine famulorum, etc. » « Videmur enim, ut ipse ait, metuere, ne. Deus obliviosus sit, et ideo tanquam immemorem eum commonefacere velle. »

Sed videtur ipse potius oblivioni mandasse Scripturarum locutiones, aut certe si earum

meminerat, Spiritum sanctum corrigere, voluisse: quid enim in Scriptura frequentius occurrit, quam Memento, vel recordare Domine? Vide Exod. xxxn. v. 13. Deuter. ix. v. 27. Judic. xvi. v. 28., iv. Reg. xx, v. 3., II Esdrae v. v 19. Psalm. cxxxi. v* 1. Lucae xxm. v. 42. et alibi. Nec solum in Scriptura passim legimus: Memento Domine, sed etiam quod videtur mirabilius: Ne obliviscaris, vel Quare oblivisceris, ut Psal. ix. v. 32. Ps. xii. v. 2. Psalm. xli. v. 50. et alibi in Psalmis potissimum. Porro dicitur Deus per metaphoram oblivisci, quando non juvat, et contra recordari, quando juvare incipit.

Octava objectio est ejusdem majoris, qui ponderat illa verba: « Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt », ac dicit, illam correctionem: « vel qui tibi offerunt », aperte monstrare Canonem loqui de eleemosynis, quas populus offerebat ad altare pro pauperibus: proinde non recte nunc ista detorqueri ad sacrificium Eucharistiae.

Huc etiam pertinet prima objectio Kemnitii ex illis septemdecim, quas facit contra Canonem in 2. par. Examinis, pag. 839. et sequentibus. Nam prima objectio solum id habet, olim verba Canonis dirigi consuevisse, ad benedicendas et commendandas eleemo" synas; nunc autem perperam trahi ad mimicam repraesentationem sacrificuli: et praeterea non recte offerri Deo panem pro Ecclesia. Cujus objectionis pars prior desumpta est ex argumento Majoris, quod jam refellimus: pars posterior ex argumento Lutheri, quod paulo ante solutum est.

Respondeo: Non est illa correctio, sed disjunctiva sententia propter duos ordines eorum, quos sacerdos Deo commendaverat: alii enim sunt absentes, pro quibus offertur, sed ipsi actu non offerunt; alii sunt praesentes, qui simul cum sacerdote offerunt astando, et consentiendo. Hic igitur est sensus eorum verborum: Memento Domine talium, et talium absentium, et omnium etiam circumstantium, atque praesentium, pro quibus omnibus offerimus pro iis videlicet, qui adi ista Ecclesia nunc absunt, vel etiam qui simul nobiscum desiderio, et consensu offerunt. Non pertinere autem preces ullas Canonis ad commendandas eleemosynas, quod falso assumunt Major, et Kemnitius, ex toto contextu Canonis cognosci potest. Nam in primis haec dona, quae nominantur in Canone, dicuntur offerri Deo pro Ecclesia, pro Papa, pro rege, pro omnibus Orthodoxis;

at eleemosynae non solent offerri, nisi pro iis, qui eas dederunt. Deinde de eadem oblatione, quse nominata est in principio Canonis, quam isti volunt ad eleemosynas pertinere, subjungitur paulo infra: « Hanc igitur oblationem servitutis nostra? etc. ubi aperte ostenditur eam oblationem esse proprie sacrificium, quippe qua? per ministerium sacerdotum Domino offertur: et paulo post de eadem dicitur: « Quam oblationem tu Deus in omnibus, qua?sumus, benedictam, etc. ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui etc. » ubi manifeste videmus in toto Canone de illa oblatione mentionem fieri, qua? per consecrationem efficitur corpus et sanguis Domini. Denique omnes expositores Liturgi se, tum Grseci, ut Germanus, et Cabasilas, tum Latini, ut Alcuinus, Amalarius, et eseteri, totum Canonem explicant de Eucharistia.

Nona objectio est Kemnitii, quam secundo loco ipse ponit; ponderat enim ipse illud verbum: « Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis »; ac vult canonem juxta antiquum ritum agere hoc loco de sacrificio spirituali, quod consistit in laude Dei, et gratiarum actione pro redemptione acquisita in cruce. Deinde hoc fundamento posito, reprehendit Catholicos, tum quod sacrificium laudis mutaverint in silentiarium murmur sacerdotis, tum quod sacrificium laudis pro redemptione in cruce acquisita detorserint ad repraesentationem sacrificuli pro impetranda, et promerenda, redemptione animarum.

Respondeo: Ha?c objectio, ut etiam superior, et aliquot sequentes, non sunt contra Canonem, sed contra intentionem sacerdotum, qui Canonem recitant: siquidem verba Canonis ipsemet dicit posse accipi de sacrificio laudis, vel de eleemosynis etc. Proinde ista? objectiones non multum ad rem faciunt; siquidem propositum Kemnitio erat, demonstrare multos errores in ipso Canone inveniri, ut patet ex pag. 839. ubi sic loquitur: « Tanquam in tabella spectandum proponemus, quos errores, et quae vitia Pontificius Canon contineat. >) IIa?c ibi. At ubi inccepit istos errores enumerare, non tam verba Canonis reprehendit, quam sacerdotes, qui ea, vel submissa voce recitant, vel detorquent ad repraesentationem.

Deinde falsa sunt ea, quae in argumento

Kemnitius more suo assumit, et non probat. Primum enim falsum est, per sacrificium laudis, cujus in canone fit mentio, debere accipi sacrificium spirituale, quod in laude, et gratiarum actione consistit: significatur enim ea voce sacrificium veri corporis Domini, quod sacrificium'* laudis dicitur, quia per illud Deus magnopere laudatur, et gratiae illi aguntur, pro summis ejus in nos beneficiis: unde etiam sacrificium Eucharisticum merito nominatur. Id ita esse patet. Primum ex ipso Canone; nam de hoc sacrificio laudis paulo post loquens Ecclesia, a Deo petit ut hanc oblationem benedicere dignetur, et efficere corpus dilectissimi Filii sui. Deinde idem patet ex Augustino, qui ipsam Eucharistiam non semel appellat sacrificium laudis, ut lib. I. contra advers. leg. et prophet. cap. 20. ubi bis, terve sacrificium laudis vocat id, quod offerimus secundum ordinem Melchisedech, ex pane, vinoque confectum. Quod si sacrificium laudis, non sunt laudes, qua? recitentur voce, sed est ipsa oblatio corporis Dominici, inane est, et falsum quod Kemnistius dicit, nos convertisse sacrificium laudis in silentiarium murmur; non enim in voce, sed in actione hoc sacrificium consistit. Et falsum est etiam, quod ultimo addit, nos detorsisse sacrificium laudis ad mimicam repra?sentationem: non enim rei praeteritae repraesentatio, sed vera, et realis oblatio praesentis corporis Dominici est sacrificium, quod nos proprie in Ecclesia immolamus.

Decima objectio, et Kemnitii tertia est contra illa verba Canonis: « Reddunt tibi vota sua aeterno Deo vivo et vero ». Dicit enim Kemnitius olim in Ecclesia usum fuisse, ut juxta illa verba Psalm. cxvi: Vota mea Domino reddam, gratiae agerentur Deo pro beneficiis; sed nunc sublato antiquo ritu5 Canonem Missa? referre illa verba ad Missas votivas, quae data pecunia celebrari jubentur.

Respondeo: Ista omnia calumniae, et mendacia sunt: non enim Canon per vota intelligit Missas votivas, sed pia desideria, et oblationem adstantis populi: dicuntur enim haec verba in omnibus Missis etiam non votivis, et ab iis, qui pecuniam nunquam accipiunt, vel acceperunt pro Missae celebratione. Sed Kemnitius probare debuisset aliquo testimonio, quae tam audacter affirmat.

Undecima objectio, quae estKemnitii quarta, est contra illud: « Et memoriam venerantes »; objicit enim Kemnitius, quod olim in Ecclesia usus fuerit praedicandi memorias Martyrum, et certamina ac victorias ipsorum: nunc autem Canon Missa? solum praescribat memoriam per nominum recitationem, idque submissa voce.

Sed et in hac objectione, praeter calumnias, et mendacia invenimus nihil. Veteres enim non in Liturgia, sed in concionibus, et lectionibus Martyres praedicabant, quod et nos facimus tum in concionibus ad populum, tum in lectionibus, quae assidue decantantur in horis Canonicis: alioqui proferatur ex Liturgia Basilii, vel Chrysostomi, vel qualibet alia, iste usus praedicandi res gestas Martyrum; certe nihil in cis nisi nomina inveniuntur, ut in nostra Liturgia cernimus.

Duodecima objectio, qua; est quinta Kemnitii, pugnat contra invocationem, quae annectitur memoriae Sanctorum: sed nihil novi affert praeter ea, quae supra refutavimus, cum ageremus de Missis in honorem Sane totum, cap. 8.

De veritate secundse orationis Canonis.

Altera oratio Canonis incipit in illis verbis: « Ifanc igitur oblationem servitutis nostrae • etc. » in qua continentur quatuor petitiones. Prima, ut oblationem nostram Deus placatus accipiat. Secunda, ut dies nostros in sua pace disponat. Tertia, ut ab aeterna damnatione nos eruat. Quarta, ut in electorum grege nos numeret.

Contra hanc orationem est prima objectio Lutheri: « Hic rursus », inquit, « offert panem, et vinum, ut fideles liberentur ab aeterna damnatione. Tantam efficaciam pani? et vino tribuunt: nam ad hanc redemptionem nullius est momenti mors, et passio Filii Dei. »

Respondeo: Calumniae sunt, non argumenta, quae hic a Luthero objiciuntur: non enim sacerdos orat, ut per oblationem panis, et vini liberemur ab alterna damnatione, sed orat Deum, ut ipsam oblationem panis, et vini accipiat, ut materiam sacrificii futuri, et eam videlicet benedicat, et sanctificet. Deinde adjungit alias tres petitiones supra

enumeratas, et non precatur eas impleri per. oblationem panis, et vini, sed per eumdem Christum Dominum nostrum.

Secunda objectio est Kemnitii, seitfa apud ipsum: « Yetus Ecclesia », inquit,

« obtulit Deo in celebratione Eucharistia?, preces pro impetrandis per Christum beneficiis temporalibus, et aeternis: ad hoc sacrificium precum commode referri potuerunt haec verba: Hanc oblationem placatus accipias etc. Pontificius vero Canon haec transfert ad mimicam sacrificuli repraesentationem panis nondum consecrati, et orat, ut Deus illam ita accipiat, ut propter illam dies nostros in sua pace disponat, et a damnatione nos eripiat. »

Respondeo: Quod vetus Ecclesia obtulerit Deo preces pro beneficiis per Christum impetrandis, verissimum est, et idem nostra Ecclesia in hac ipsa oratione Canonis facit. Mendacium enim est apertissimum Kemnitii, et Lutheri, quod hic petamus beneficia propter oblationem panis: ipsa enim oratio non est obscura, neque ambigua, neque aliud continet, nisi quatuor petitiones: « Per Christum Dominum nostrum. »

Quod autem Kemnitius dicit, illud: « Hanc oblationem », posse commode referri ad sacrificium precum, et contra ipsum Kemnitium, et contra veritatem est. Contra ipsum Kemnitium, quia ipse in prima objectione referebat ad eleemosynas illa verba primae orationis: « Haec dona, haec munera etc. » At dc eadem oblatione loquitur Canon in prima et in secunda oratione, ut patet ex illa particula (Igitur) « Hanc igitur oblationem etc. » Quare si in prima oratione agebatur de eleemosynis, et in hac secunda agitur de eleemosyna: proinde Kemnitius sibi ipse repugnat. Est autem id totum contra veritatem, quia de eadem oblatione agitur in prima, secunda, et tertia oratione Canonis. In tertia autem perspicue ostenditur, per oblationem intelligi debere oblationem panis consecrandi, cum expresso dicatur, ut fiat nobis corpus, et sanguis etc. non igitur ad eleemosynam, nec ad orationem, sed hd Eucharistiae sacrificium referendum est, quidquid dicitur in his orationibus.

De veritate tcrtix orationis Canonis.

Oratio tertia Canonis incipit ai) illis verbis: « Quam oblationem tu Deus in omnibus »; et continuatur usque ad finem consecrationis.

Prima objetio Lutheri est loco supra notato; qui objicit nos hic orare pro Christo, et mediatores nos facere inter Christum, et Patrem, ac Deum rogare, ut benedicat, et sanctificet corpus, et sanguinem Christi.

At Lutherus non videtur memor fuisse verborum Canonis, cum ha?c scriberet: non enim oramus pro Eucharistia consecrata, sed pro pane, et vino consecrando, neque petimus, ut Deus benedicat, et sanctificet corpus, et sanguinem Christi, sed ut benedicat, et sanctificet panem, et vinum, ut per eam benedictionem, et sanctificationem fiat corpus, et sanguis Domini.

Secunda objectio est ejusdem Lutheri ibidem contra illa verba: « Benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilcmque facere digneris: « Portenta», inquit, « illa verborum, neque ego intelligo, nec stolidus ille, qui scripsit. »

At ista eadem verba habentur apud Ambrosium lib. vi. de Sacramentis cap. 5. et exponuntur multis, et variis modis elegantissime ab Alcuino, Amalario, Ruperto, IIugone, Innocentio, Bonaventura, et aliis. Litteralis expositio, ut cx| Alcuino, et Hugone atque Innocentio colligitur, haec esse videtur: Petimus a Deo, ut ipse oblationem nostram consecrando benedictam ex profana efficiat; eamdem approbando, faciat adseriptam, id est, adseribat, et numeret inter dona, 'quae ipsi probantur; confirmando ratam efficiat, id est, stabilem, et firmam, ut fructum certum, et perpetuum ad nos referat: rationabilem quoque faciat, ut non solum bona, sed etiam bene, rationabiliter, et prudenter offeramus, ac sit rationabile obsequium nostrum, juxta Apostolum Rom. xir. Denique acceptabilem faciat, id est, ita undique bene se habentem, non solum ex parte doni, sed etiam ex parte Ministri offerentis ut digna sit, qua? a Deo acceptetur. Vide plura apud auctores allegatos.

Tertia objectio est Kemnitii septima apud ipsum. Scribit autem Kemnitius hanc orationem haberi quidem apud Ambrosium lib. iv. de Sacramentis, cap. 5. et apud Augustinum referente Gratiano canon. Utrum, de consecrat. dist. 2. sed alium sensum habere ista verba apud Ambrosium, et Augustinum, alium autem apud Pontificios: apud illos enim referri ad sumptionem Sacramenti, apud nos ad repraesentationem.

Sed in multis peccat Kemnitius. Primo, quod non probat id, quod se probaturum suscepit. Yolebat enim, ut supra notavimus, demonstrare errores Canonis; quae autem nunc affert, non pugnant contra Canonem, sed contra sensum, in quo illum Pontificii accipiunt.

Secundo, perperam allegat Augustinum; nusquam enim illa exstant apud Augustinum, sed partim apud Ambrosium loco notato, partim apud Pascliasium in lib. do corpore Christi, cap. 4. quamvis in hac re Gratianus quoque videatur fuisse deceptus.

Tertio, fallitur aperte, cum scribit, Augustinum illa verba: « Benedictam, adseriptam, ratam, rationabilem etc. » interpretari de sumptione Eucharistia?, quasi, juxta errorem Lutheranorum, in sola sumptione putaverit Augustinus panem fieri corpus Christi, per quod benedicimur, adseribimur in ccelo. Nam Augustinus, ut dixi, nusquam habet aliquid ejusmodi. Ambrosius autem, ex quo Paschasius, et Gratianus acceperunt; non de sumptione, sed de consecratione illa omnia exponit, ut patet legenti cap. 5. lib. iv. de Sacramentis. Neque obstant illa verba ejusdem Ambrosii, qua? falso Kemnitius Augustino tribuit: « Quia in Baptismo similitudinem quoque carnis, et sanguinis ejus sumamus. » Nam illa dicuntur ab Ambrosio alio loco, nimirum cap. 4. lib. iv. et ad alium finem.

Quarto, mentitur Kemnitius, nomen oblationis in ista oratione Canonis: « Quam oblationem tu, Deus, etc. » a Pontificiis detorqueri ad actionem sacrificuli, cum revera de pane, et vino dicatur. Nullus enim tam fuit unquam absurdus, vel stupidus, ut non videret nomen oblationis hoc loco ad panem, et vinum, non ad actionem posse referri; siquidem a Deo petimus, ut hanc oblationem ita benedicat, ut ea fiat nobis corpus et sanguis Christi. Quis enim vel per somnium diceret, actionem debere fieri corpus Christi? Sed bone fecit Kemnitius, cum ista mendacia de

Catholicis fingit, quod nullum citat, neque librum ullius nominatim indicat, ne videlicet mendacium statim deprehendatur.

De veritate quartae orationis Canonis.

Oratio quarta illa est, quae proxime post consecrationem habetur in illis verbis: « Unde et memores Domine etc. » et extenditur usque ad illud: « Memento etiam Domine »; nam ante Memento ponitur conclusio: « Per Christum Dominum nostrum. »

Prima objectio contra hanc orationem, est Lutheri: qui iterum objicit verbositatem, propter illam adjunctorum multiplicationem: « Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam. »

Sed similia verba habentur apud Ambrosium lib. iv. de Sacramentis, cap. 6. et eodem plane spiritu Apostolus scripsit Itom. xn: Hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium.

Secunda objectio ejusdem Lutheri, et omnium aliorum, qui calumniantur illa verba: « Supra quae propitio, ac sereno vultu respicere digneris», dicunt enim nos hic orare pro Christo, et reconciliare velle Filium Patri. Suspicantur etiam quidam illorum, haec verba fuisse olim ante consecrationem, nunc autem ab indocto Canonis collectore posita esse post consecrationem.

Sed facilis responsio est; nam in primis habentur ista etiam apud Ambrosium post consecrationem libro iv. do Sacramentis, cap. 6. Omnes item Graecae Liturgise post verba consecrationis ponunt orationem pro donis pretiosis, et sanctificatis. Quare non est novus, sed antiquissimus ritus orandi pro oblatione jam consecrata. Neque hoc est orare pro Christi reconciliatione apud Patrem, sed pro nostra potius infirmitate: etsi enim oblatio consecrata ex parte rei, quae offertur, et ex parte Christi principalis offerentis, semper Deo placeat; tamen ex parte Ministri, vel populi adstantis, qui simul etiam offerunt, potest non placere. Id igitur est, quod petimus, ut Deus benigne

respiciat hoc munus, ut a nobis offertur. Si mile quid cerni potest in sacrificiis veterum Hebraeorum: illi enim suppliciter postulabant, ut clementer Deus ipsorum sacrificia, ovium, et boum aspiceret, nec tamen orabant proprie pro ovibus, et bobus; nec mediatores se constituebant inter oves et Deum, nec reconciliare pecora illa Deo volebant: sed pro se orabant, et obsequium suum in illis rebus offerendis Deo gratum esse cupiebant.

Tertia objectio Lutheri ibidem, ubi reprehendit illud: «Sicut accepta habere dignatus es mura pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae. » Videmur enim non plus tribuere hoc loco efficaciae ipsi Christo pro nobis immolato, quam irrationali pecori.

Respondeo: Habentur ista quoque apud Ambrosium lib. iv. de Sacramentis, cap. 6. Porro comparatio non fit inter sacrificium nostrum, et sacrificium Abelis, et Abrahae absolute, sed tantum ratione fidei, et devotionis offerentium. Id enim optamus, ut det nobis Deus tanta fide, et devotione sacrificium offerre, quanta Abel, et Abraham obtulerunt: et proinde, ut ex parte Ministri offerentis non minus placeat Deo sacrificium nostrum, quam illorum placuit. Fieri autem comparationem inter sacrificium illorum, et nostrum ratione fidei, et devotionis, non absolute perspicuum est ex eo, quod sacrificia ovium et boum absolute, et per se nihil habent, unde placere Deo, eumque placare possint. Quare B. Paulus Hebr. xi. non ait sacrificium Abelis absolute placuisse, sed propter fidem: Fide, inquit, plurimam hostiam Abel, quam Cain obtulit. Et Genes, iv. Moses: Respexit, inquit, Deus ad Abel, et ad munera ejus.

Quarta objectio Lutheri, contra id quod sequitur: « Et quod tibi obtulit summus Sacerdos tuus Melchisedech. » Hic mendacii Canonem arguit Lutherus: «Mentiuntur», inquit, « in eo, quod asserunt Melchisedech sacrificasse panem et vinum. »

Respondeo: Non habet Canon Missae, Melchisedeh sacrificasse panem et vinum, sed solum sacrificium aliquod obtulisse: quod quidem qui mendacium esse dicit, mendacem facit Spiritum sanctum, qui per os Pauli Hebr. v, vi et vn. Melchisedech sacerdotem fuisse testatur; et per eumdem Paulum Hebr.

v et vm, docet, omnem sacerdotem aliquid habere debere, quod offerat. Adde, quod Melchisedech panem et vinum sacrificasse, satis a nobis libro superiori demonstratum est. Adde ultimo, quod hanc partem Canonis, ubi Melchisedech summus Sacerdos appellatur non solum agnoscit Ambrosius lib. iv. cap. 6. de Sacramentis, sed etiam auctor quaestionum novi ac veteris Testamenti apud Augustinum tom. iv quajst. 109. Est autem auctor ille Ambrosii aequalis, ut ex iisdem quaestionibus manifeste colligitur.

Quinta objectio ejusdem contra illud: (i Jube hsec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum; » absurdum enim videtur, ut sacerdos petat deferri in coelum, quod ipse paulo post consumpturus est. Nec minus videtur absurdum, ut altare aliquod esse cogitetur in coelo.

Respondeo: Non tam crasse haec intelligenda sunt, ut existimemus in coelo altare aliquod corporale, et sensibile erectum esse, atque ad illud reipsa, et corporaliter Sacramentum corporis Domini manibus Angelorum oportere deferri: altare tamen aliquod spirituale videlicet, in coelo esse, ut etiam tabernaculum, thronum, incensum, tubas, coronas, palmas, et alia id genus, nemo negare potest qui scripturas negare noluerit. Siquidem Apocal. vi, vm, ix et xiv, saepe legitur, altare aureum in coelo coram oculis Dei: Apocal. iv. leguntur in coelo throni, tubae, et coronae: Apocal. vn. leguntur etiam palmee in manibus Sanctorum: Apocal. vm. legitur thuribulum, et incensum: Apocal. xxi. legitur tabernaculum; cujus etiam tabernaculi coelestis meminit Christus, Lucee xvi, et Paulus Hebr. vm et ix. Ejusdem altaris in coelo positi meminerunt Irenaeus lib. iv. cap. 34. et Augustinus in Psalm. xxv, in illud: Lavabo inter innocentes manus meas; non igitur somnium Catholicorum, sed ipsa divina Scriptura altare in coelo constituit.

Porro altare istud coeleste, vel Christum ipsum significat, per quem ad Deum orationes et oblationes nostrae ascendunt: vel certe altare dicitur esse in coelo, quia in coelo recipiuntur sacrificia, quae Deo vero immolantur in terris. Deferri autem sacrificia nostra ad Deum per manus Angeli, nihil est aliud, nisi Angelorum intercessione juvari, et commendari Dee nostrum obsequium et

cultum, quem illi immolando exhibere desi" deramus. Neque dissimile est, quod legimus Tobise xii, et Apocal. vm. orationes nostras ab Angiis deferri ad Deum: neque enim Angeli voces, et verba nostra corporalia sursum deferunt, sed vota, et desideria nostra intercessione sua Deo commendant. Itaque frustra, et inepte argumentatur Lutherus non posse sacrificium deferri in coelum, cum totum consummatur in terris.

Sexta objectio ejusdem contra illud: « Ut quotquot ex hac altaris participatione sumpserimus »; reprehendit enim Lutherus, quod sacerdos loquatur quasi do multis communicantibus, cum solus ipse sit communicaturus.

Respondeo: Non loquitur absolute de multis, nec de uno: sed orat, ut quotquot sumpserint, sive unus, sive multi illi sint, utiliter sumant. Sed de hac re supra etiam aliquid diximus, cum ageremus de Missa privata^

Septima objectio est Georgii Majoris, qui reprehendit illud: « Panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae; » quae verba suspicatur adjecta ab aliquo indocto, et supertitioso, qui sibi persuaserat, Christum in Missa Deo Patri offerri. Id autem probat, quia cum paulo ante in eadem prece dicatur: « Offerimus de tuis donis, ac datis; » quae sine dubio ad eleemosynas, quae a populo offeruntur, referenda sunt: non potuit nisi indoctus aliquis, sermonem de eleemosyna institutum, continuo transferre ad Christum.

Respondeo,! Verba quae adjecta ab aliquo indocto suspicatur Major, habentur etiam apud Ambrosium lib. iv. de Sacramentis, cap. 6. tamquam usitata, et recepta in tota Eccl esia; et quaedam similia habentur etiam in Liturgiis Graecis, Jacobi, Basilii et Chrysostomi, et apud Clementem lib. vm. Constitutionum Apostolic. cap. 17. Neque male cohaerent ista cum illis: « De tuis donis, ac datis »; nam illa possunt referri ad panem et vinum, ex quibus fit Eucharistia, ut sensus sit: Offerimus tibi hostiam puram, panem sanctum, et calicem salutis, quem ex creaturis tuis a te datis, et donatis, ex pane scilicet et vino per consecrationem habemus: sic exponit Innocentius lib. v. cap. 3. de mysteriis Missae. Possunt etiam referri omnia ad ipsam Eucharistiam, sive ad Christum

ut in Eucharistia existentem: rectissime enim dicitur Christus, Dei datum: et donum. Sic enim [loquitur Isaias, cap. ix. Filius datus est nobis; et ipse Christus Joan. iii: Sic Deus dilexit mundum, ut Filiumisuum unigenitum daret; et ipsum Sacramentum, et Sacrificium nonne verissimum est Dei donum, et datum?

Octava objectio est Kemnitii, qui fatetur illud: « Unde et memores », sumptum esse ex veteribus; sed ait apud illos alia voce recitari consuevisse, cum Cyrillus dicat fuisse annuntiationem, et Dionysius utatur verbo ugvsiv: in Canone autem Pontificio cautum esse, ut submissa voce legatur.

Respondeo: Neque haec objectio ullum in verbis Canonis errorem, aut vitium inesse demonstrat; quod tamen solum adversario propositum erat; neque aliquid solidi affert. Nam illud: «Unde et memores», legitur post verba consecrationis secreto, non solum apud Latinos, sed etiam apud Giwcos: in Missa enim Basilii notatur secreto id esse dicendum, et ea oratione finita, voce alia pronunciandum, «tua ex tuis». Quod item de mutatione ista vocis in fine orationis, legimus in Missa Chrysostomi. Porro Cyrillus catechesi 5. mystagogica, ubi Liturgiam explicat, non meminit hujus orationis, neque enim omnia exponit: quare viderit Kemnitius ubi legerit, quod ex Cyrillo citavit. Sed neque negamus, in Missa annuntiari mortem Domini juxta Apostolum I Corint. xi. sed ut supra non semel diximus ex Augustino lib. xx. contra Faustum, cap. 18., id non tam verbis, quam oblatione, et participatione corporis Domini faciendum est. Dionysius vero de Ecclesiastica hierarchia, cap. 3. ubi ritum Liturgi® describit, meminit quidem hymnorum, quibus laudantur Christi opera sed cos ponit ante verba consecrationis, et etiam in fine, cum aguntur gratiae Deo post Communionem; poinde non loquitur Dionysius de ista oratione: « Unde et memores ». Sed licet Kemnitio in Patribus ludere, et ex qualibet voce, quidlibet concludere.

Nona objectio ejusdem Kemnitii: « Anti-. quitus », inquit, « de oblatis a populo donis et datis sumebatur quod sanctificabatur verbo Christi, ut fieret Eucharistia corporis, et sanguinis Domini, et haec sumptio, et sanctificatio dicebatur oblatio. Nunc cum mos ille non servetur, verba transferuntur ad repraesentationem sacrificuli. »

Joan. III, fd.

Respondeo: Et hoc quiclfaeit contra verba Cononis, quae adversarius oppugnanda suscepit? et nonne mendacium est apertissimum, quod verba transferantur a Catholicis ad repraesentationem sacrificuli? omnes enim Catholici verba illa: « Offerimus praeclara) Majestati tuae», de quibus adversarius loquitur, referunt ad ipsam hostiam puram et sanctam, confectam per consecrationem ex Dei donis, et datis, ut verba ipsa Canonis sonant, non ad aliquam repraesentationem. Impertinens autem est, utrum panis et vinum, unde fit Eucharistia, sint a populo data, an a sacerdote oblata: undecumque enim venerint, Dei dona et data rectissime nominantur, et Eucharistia) materia esso possunt.

Decima objectio ejusdem. Reprehendit illa verba: « Supra qua) propitio, ac sereno vultu etc. » ubi horrendam comparationem fieri dicit inter Christum, et bruta animalia, qua) ab antiquis immolabantur. Et addit hanc orationem apud Basilium extare ante consecrationem, ubi comparatio fit sacrificii Abelis, Noe, Abraham, et aliorum veterum cum oblationibus panis et vini, qua) a populo afferuntur: sed imperitia auctoris Canonis, positam esse post consecrationem, et indo esse factum, ut intolerabilem errorem contineat.

Respondeo: Quod attinet ad comparationem Christi cum brutis animalibus, jam ante solutum est argumentum in tertia objectione Lutheri. Quod vero ad transpositionem pertinet, falsum est hanc orationem esse transpositam; constat enim ex Ambrosio lib. iv. dc Sacramentis, cap. 6. eam fuisse post consecrationem, etiam tempore Basilii; Ambrosius enim, qui eam legit post consecrationem, ecqualis Basilii fuit. Neque obstat, quod apud Basilium alia quaedam similis oratio habeatur ante consecrationem, nam in utroque loco ea oratio recte inferi potest. Unde in nostro Missali habetur qua)- dam similis oratio ante consecrationem, ut idem Kemnitius annotavit, in Collecta secreta Dominica) septima) post Pentecosten: et tamen rursus habetur post consecrationem in loco, de quo nunc agimus.

Undecima objectio ejusdem, est contra illa verba: « Jube lia)c perferri etc. » Nam in primis absurdissimum esse demonstrat Kemnitius, quod petamus Christi corpus nunc primum in coelum ab Angelis deferri, cum Apostolus Hebr. ix. dicat, Christum j an du dum in coelum ingressum esse. Deinde affirmat, ha?c verba debere ante consecrationem legi, et ad preces, et eleemosynas esse referendas. Id probat tum ex Ireneeo, qui lib. iv. cap. 34, dicit, orationes et eleemosynas deferri ad altare, quod est in coelo tum ex Augustino, can. Utrum, de consecrat. dist. 2. tum ex cap. 12. Tobise, et cap. o. Apocalypsis, ubi preces dicuntur ab angelis in coelum deferri.

Respondeo: Fatemur absurdissime dici Christi corpus nunc primum in coelum ab Angelis corporaliter oportere deferri. Sed nemo Catholicorum ita sentit, aut loquitur. Solum enim, ut paulo ante explicuimus, docemus oblationem corporis Christi ab Angelis in coelum deferri, quatenus Angeli sua prece nostrum obsequium Deo commendant: quod idem Kemnitius de precibus, et eleemosynis dicere cogitur, quas ab Angelis in coelum deferri ex Tobia, Joanne, et Irena?o paulo ante docebat. Neque enim dicturus est eleemosynas reipsa, et corporaliter in coelum deferri: quid enim pauperibus eleemosyna) prodessent, si reipsa deferrentur in coelum? aut quomodo deferri possunt in coelum, si a pauperibus consumuntur? Non igitur est absurdum, vel, ut ipse loquitur, horrendum, sacrificium Eucharistiae in cadum ab Angelis deferri, si id spiritualiter, ut par est, intelligatur.

Quod attinet ad alteram partem objectionis, falsum est haec verba fuisse olim posita in Canone ante consecrationem. Nam, et Ani. brosius ea legit post consecrationem, lib. iv. de Sacramentis, cap. 0. et ita etiam habent Liturgia? Jacobi, Clementis lib. vili, constitutionum, Basilii, et Chrysostomi, ut plane miranda sit audacia istorum novatorum, qui ob levissimas ratiunculas de iis rebus judicant, rpias omnino ignorant. Locus enim Tobia?, et Apocalypsis nihil faciunt adversus sententiam nostram, sed eam potius explicant, et confirmant. Locus Irena?i depravate adducitur: non enim de eleemosyna, sed de Eucharistia loquitur Irena?us, ut supra ostendimus lib. i. de sacrificio, cap. 8. et etiamsi de eleemosyna Irena?us loqueretur: quid inde Kemnitius lucraretur? Num quia Irena?us de eleemosyna alicubi scribit, eam in coeleste altare deferri solitam, ideo oratio ista Canonis de eleemosyna intelligenda erit, cum eam orationem Ireneeus ne nominet quidem?

Quod autem adducitur est Augustino, ut supra dixi, non est Augustini testimonium, sed rapsodia quaedam fragmentorum ex Ambrosio, Paschasio, et aliis: in qua rapsodia non servatur ordo Liturgia?. Nam primo ille auctor meminit consecrationis, qua panis vertitur in carnem, et vinum transit in sanguinem: deinde allegat illa verba: « Jube ha?c perferri etc. » tum subjungit illa: « Hanc oblationem benedictam, ratam etc. » Sicut igitur contendit Kemnitius, illud: « Jube haec perferri », fuisse olim ante consecrationem, quia ista verba ponuntur ab auctoro illius Canonis ante illa: « Hanc oblationem benedictam, ratam etc. » ita nos contra demonstramus fuisse post consecrationem, quia ponuntur post ipsam consecrationem ab eodem auctore: sed veritas est, non servari ab illo auctore ordinem Liturgia?.

Sed illud hoc loco minime praetereundum est, esse in isto testimonio duo quaedam contra Kemnitium. Primo exponitur in hoc testimonio illud: « Jube ha?c perferri», de pane consecrato, ut nos existimamus, aut certe de consecrando, ut vult Kemnitius: ergo non de eleemosyna intelligi debet, ut idem Kemnitius intendit; proinde contra se hoc testimonium Kemnitius attulit. Secundo in hoc testimonio aperte legimus, virtute Spiritus sancti ex pane fieri carnem, et vinum transire in sanguinem, quod est contra omnes Lutheranos, qui negant transubstantiationem.

De veritate quintae orationis Canonis.

Quinta oratio illa est: « Memento etiam Domine etc, » in qua fit memoria defunctorum.

Prima objectio Lutheri est, qui hanc orationem secum ipsam pugnare, seque ipsam destruere affirmat. Nam hic oramus pro iis, qui dormiunt in somno pacis, et qui in Christo requiescunt: et tamen eis precamur locum refrigerii, lucis, et pacis. Si dormiunt, ac requiescunt, quid illis refrigerium petimus? si pacem habent, cur pacem illis optamus?

Respondeo: Pacem illi quamdam, et quietem habent, quia certi, ac securi sunt de pra?mio aeterna? felicitatis, et quia liberi sunt a bello tentationum, et concupiscentia?, et ab omni opere malo: sed nondum pacem, et quietem habent a tormentis, et a desiderio visionis divina}. Nec poterat aptius ha3C oratio componi, ut solis iis conveniret, qui in purgatorio degunt. Nam qui sunt in gehenna, ii nullam pacem, et quietem habent: qui sunt in regno, omnem pacem, et quietem possi dent; soli sunt ii, qui in purgatorio exercentur, qui ita in somno pacis requiescunt, ut adhuc refrigerio, et pace indigeant.

Secunda objectio, estKemnitii duodecima, qui audacter affirmat, olim solam memoriam defunctorum fieri solitam,, ad imitationem scilicet, et in testimonium, quod mortui apud Deum vivant, teste Dionysio: postea ad illam memoriam accessisse etiam preces pro defunctis: postremo sacrificium ipsum pro defunctis offerri coeptum; ita nimirum paulatim veterum instituta in superstitiones degenerasse.

Respondeo: Multa de hac re supra diximus, cap. 7. ubi etiam ex Tertulliano antiquissimo auctore ostendimus usum offerendi pro defunctis, ut non possit non esse mendacium, quod hic scribit Kemnitius, instituta veterum paulatim degenerasse in abusum. Hoc loco solius Dionysii testimonium proferam, ut Kemnitius erubescat, si frontem habet, Dionysius igitur lib. de Ecclesiast. hierar. cap. 7. par. 3. «Accedens », inquit, « venerandus Antistes precem sacram super mortuum peragit, post quam precem, et ipse eum Pra}sul salutat, et suo deinceps ordine, qui adstant omnes. Precatur oratio illa divinam clementiam, ut cuncta dimittat per infirmitatem humanam admissa peccata defuncto, eumque in luce statuat, et regione vivorum etc.

De sexta oratione Canonis.

Sexta oratio, qure et ultima est in canone proprie dicto, incipit ab illis verbis: « Nobis quoque peccatoribus», et extenditur usque ad « Per omnia ssecula saiculorum » ante Dominicam orationem: concluditur enim totus Canon alia voce illis verbis: « Per omnia sa}- cula saiculorum », ut populus totum confirmet respondendo, «Arnen ». Quare feria vi.

majoris hebdomadae, quia totus Canon, qui pertinet ad consecrationem omittitur, nulla harum sex orationum legitur, nec dicitur, «Per omnia sa}cula saeculorum », sed immediate post lotionem manuum, fit transitus ad orationem Dominicam.

In hac oratione pro se ipso orat sacerdos, aede suis meritis diffisus, precatur sibi ex divina misericordia partem, et societatem cum sanctis Apostolis, et Martyribus. Ubi illud est annotandum, hic nominari primo loco Joannem. Secundo Stephanum. Tertio Matthiam: de quibus multi dubitant cur solus Joannes hic repetatur ex iis, qui nominantur ante consecrationem; et cur Stephanus Diaconus preeponatur Matthiee Apostolo, et cur Matthias in priore ordine non fuerit nominatus. Et quidem Innocentius, et quidam alii, respondent Joannem bis nominari, quia fuit Apostolus, et virgo; et ideo etiam conjungi cum Stephano, qui excellere visus est continentia} dono, cum viduis pra}positus fuerit. Sed verior mihi videtur Walfridi sententia, cap. 22. qui Joannem, qui hoc loco nominatur, non Evangelistam, sed Baptistam esse dicit, qui Martyr etiam Domini fuit, et aliquo modo Apostolus, juxta illud Joan. i. Fuit homo missus a Deo.

Cur autem Stephanus Matthise pra}ponatur, vera ratio est, quia servat hoc loco Ecclesia ordinem passionis, non dignitatis: prius autem passus est Joannes, quam Stephanus, et prius Stephanus, quam Matthias.

Cur vero Matthias ante consecrationem in Canone cum aliis apostolis non sit nominatus, existimo causam esse duplicem, tum ut esset etiam aliquis Apostolus ex duodecim in hoc secundo ordine, ac vere dici posset: «Cum tuis Apostolis, et Martyribus »; tum etiam quia Matthias non fuit Apostolus ante passionem Domini, neque legitur in ordine Apostolorum in Evangeliis. Neque obstat, quod Paulus quoque non fuerit Apostolus ante passionem Domini, neque in Evangelio nominetur, et tamen in priori ordine recenseatur; nam id est Pauli privilegium, ut semper cum Petro conjungatur.

Jam contra hanc orationem, est objectio prima Lutheri, qui reprehendit sacerdotem, quod non precetur hoc loco se admitti ad consortium Christi, quasi eo non indigeat; sed tantum ad consortium Sanctorum: et rursus, quod solum petat partem cum Sanctis. cum Christus non partem, sed totum thesaurum suum clare paratus sit.

Respondeo: Mera; calumniae sunt. Nam consortium Sanctorum est Christi consortium id enim petimus, ut in regno Christi consortium Sanctorum habeamus, non in regno diaboli consortium impiorum. Quod attinet ad vocem, «Partem», ea desumpta est ex divinis litteris, qua; per partem cum Sanctis describunt omne bonum et felicitatem. Coloss. i. Qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum. Et Joan. xiii. 8. Dominus: Sinon lacero te, non habebis partem mecam. Adde, quod hanc partem orationis, quam Lutherus ita reprehendit, ac ridet, e contrario Kemnitius vehementer laudat, pag. 843. «In altera, inquit, commemoratione Sanctorum in Canone verba sunt pulcherrima. Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, etc., haec absque dubio fuit formula veteris commemorationis Sanctorum. » Haec ille. Vides igitur, Lector, quam bene conveniat discipulo Lutheri cum magistro suo.

Secunda objectio est Lutheri contra illud: «Per quem omnia semper bona creas »: Objicit enim quod Christum nos creare existimemus. Huc etiam pertinet objectio decima tertia Kemnitii, qui more suo contendit, haec olim ante consecrationem dici consuevisse ad eleemosynas populi commendandas.

Respondeo: Haec verba nusquam inveniuntur in Liturgiis, vel apud expositores, ante consecrationem posita: inveniuntur autem post consecrationem apud Alcuinum, et Amalarium lib. 3. de officiis Ecclesiasticis, cap. 26. et apud omnes posteriores; quocirca inanis est Kemnitii conjectura.

Nihil autem absurdi haec verba continent, sed potius aptissime conveniunt in Canonis conclusionem: commemorant enim brevissime omnia beneficia divina circa hoc Sacramentum, inchoando a prima productione materiae, unde illud conficitur. Itaque dicimus a Deo per Christum hoc Sacramentum ratione materiae. Primo creari, cum panis videlicet creatur. Secundo sanctificari, cum dedicatur per primam oblationem ad Sacramentum conficiendum. Tertio vivificari, cum efficitur mysterium vitae, et in verum corpus Domini, et in ipsum Christum, qui est vita nostra, convertitur per consecrationem. Quarto benedici, cum omnis benedictionis effectum recipit, ut scilicet Sacramentali effica¬

cia caput cum membris uniat. Quinto denique, nobis praestari, cum ad sumendum, ut ex eo vitam hauriamus, datur. Ita Alcuinus totum hunc locum exponit, et post eum Hugo lib. 2. de officiis divinis, cap. 36.

De oratione Dominica, et sequentibus orationibus.

Post Canonem sequitur oratio Dominica, et queedam aliae orationes, quibus ad Communionem praeparamur, et hic incipit quarta pars Missae. Quamvis enim Innocentius, et alii recentiores, includant intra Canonem etiam orationem Dominicam, et aliqua alia tamen Gregorius lib. vn. epist. 63. et Strabo cap. 22. scribunt, orationem Dominicam legi post Canonem. Porro Dominica oratio habetur in omnibus Liturgiis, et praeterea legendam esse ad Missam, perspicuum est ex Cyrillo catechesi 5. mystagogica, ex Ambrosio lib. v. de Sacramentis, cap. 4. ex Hieronymo lib. m. contra Pelagianos, ex Augustino epistol. 59. ad Paulinum, et ex Gregorio lib. vii. epist. 63. et ex Concilio IV. Toletano, can. 17. Post eam orationem, subjungitur oratio quaedam, quae incipit: « Libera nos, qua;sumus, Domine, ab omnibus malis etc. » quam reprehendit Kemnitius objectione 14. quia in ea fit mentio intercessionis Sancto, rum; sed de hac re satis multa dicta sunt cap. 8. Adde, quod haec oratio habetur apud Alcuinum, et alios veteres, proinde antiquissima est.

Sequitur deinde aliaoratio dum hostia frangitur, et commiscetur corpus Domini cum sanguine: « Pax Domini etc. » et, «Haec commixtio, et consecratio. » Et quidem: « Pax Domini », Luthero, et Kemnitio non displicet; displicet autem valde id quod sequitur: « Haec commixtio, et consecratio etc. »

Ac primum objicit Lutherus, blasphemum esse, quod hic dicitur de commixtione corporis Christi cum sanguine, cum unus sit Christus et indivisus.

Respondeo: Non intelligunt Catholici, corpus et sanguinem in propria specie commisceri: id enim sciunt fieri non posse, nisi

Christus iterum vulneretur; sed in specie punis, et vini. Quemadmodum enim ratione specicrum, dicitur videri, tangi, et frangi, ita etiam ratione carumdem dici potest commisceri.

Secundo objicit, absurdum esse ut dicatur cum ista mixtione fieri consecrationem, cum jam antea per verba Domini facta sit consecratio.

Respondeo: illud verbum, « Consecratio, » non habetur apud Amalarium lib. m. cap. 31. et apud Innocentium lib. v. sed solum: <f fiat commixtio corporis etc. » Quocirca nonnulli supervacaneum esse credunt. At ordo Romanus distincte habet: « Commixtio, et consecratio »; et eodem modo legit Micrologus, cap. 18. et fuit auctor Ordinis Romani antiquior Amalario, et Micrologus Innocentio. Neque habet aliquid incommodi ea vox, si bene intelligatur: non enim petimus ut nunc liat consecratio, sed ut consecratio antea facta, sit nobis ad vitam aeternam salutaris. Posset etiam fortasse commode responderi, agi hoc loco de nova quadam consecratione, quae ex commixtione nunc primum exurgit. Nam in Liturgia Jacobi, ubi fit caeremonia commixtionis, leguntur haec verba: « Unitum est, et sanctificatum. » Porro haec consecratio nihil est aliud, nisi nova quaedam significatio Sacramentalis: ut enim consecrari dicitur, quod acquirit Sacramentalem, significationem; ita etiam dicitur iterum consecrari, quod acquirit aliam significationem Sacramentalcm. Significatur autem per illam commixtionem, resurrectio domini, utAmalarius lib. 3. caip. 31. et omnes adii scribunt: nam in resurrectione iterum caro Domini cum sanguine suo conjuncta fuit. Itaque in illa commixtione, nova fit consecratio, dum species illae, quae divisae, Christi mortem repraesentabant, nunc inter se conjuncta), resurrectionem Domini repraesentant.

Tertio objicit idem Lutherus, non recte tribui isti commixtioni vim conferendae aeternae vitae: cum enim commixtio illa opus nostrum sit, si ea vim habet sadutis conferenda), certe opere nostro salutem conscqucmur.

Respondeo;'' non esse absurdum, si dicamur opere nostro ex divinae gratiae auxilio procedente, salutem nostram adipisci; nam ct Paulus luibet: Cum timore, et tremore

salutem vestram operamini, Philip, ii. et, Ore autem confessio fit ad salutem, Roman. x.. Sed hoc loco tamen non dicimur proprie salutem acquirere per commixtionem, et consecrationem, ut illa opera nostra sunt. Nam commixtio, ct consecratio dicuntur fieri in nostram salutem, non quod ipsa actio commiscendi, ct consecrandi nos salvet, sed quia res ipsae commixtae, ct consecratfc dum a nobis devote suscipiuntur, multum prosunt ad siilutem; unde hic dicimus: « Fiat sumentibus nobis invitam a)ternam ».

Quarto objicit Kemnitius (et est ejus objectio decima quarta) Canonem Missae, dum istam commixtionem fieri jubet, non solum non convenire cum Scriptura, et Patribus, sed neque cum antiquis Romanis Pontificibus: extait enim prohibitio Julii Paipse apud Gratianum, canone, Cum omne, de consecratione, distinet. 2.

Respondeo: Julius' Papa non prohibet commixtionem quae fit in Missa, sed eam, quam nonnulli faciebant, cum populo Sacramentum Eucharistiae porrigere volebant. Unde Micrologus cap. 18. describit commixtionem, quae fit in Missa, ut antiquissimam, ct legitimam: deinde cap. 19. reprehendit commixtionem illam, quaun Julius reprehendit. Concilium Toletanum IY. can. 17. meminit commixtionis, quae fit in Missa, eamque probat: Concilium autem Bracarense III. can. i. prohibet commixtionem, quam Julius prohibet. Non est autem verisimile in eadem Hispania, eodem fere tempore, contraria decreta condita fuisse: Concilia enim illa eodem fere tempore circa annum Domini 650. celebrata esse constat. Denique commixtio, quae fit in cadice, habetur in omnibus Liturgiis Graecis, et in Ordine Romano, nec non apud Alcuinum, Amalarium, et omnes alios. Quis autem credat, aut Julium damnasse usum omnium Ecclesiarum aut omnes Ecclesias, et Romanam in primis, obtemperare Julio noluisse?

Sequitur postea: «Agnus Dei etc. » quod a Sergio Papa ante annos 900. institutum referunt Walfridus cap. 22. Micrologus cap. 18. et omnes alii. Neque adversariis displicet.

Tum sequuntur tres orationes ante communionem, quas (ut supra notavimus ex Micrologo, cap. 18.) non praescripsit ordo antiquus Missae, sed devotio religiosorum in-

vexit. Earum primani reprehendit Lutherus, ob illa verba: « Nun respicias peccata mea, sed fidem Ecclesia; tine. » Dicit enim liis verbis, sacerdotes damnare seipsos, quod affirment se sine fide indigne, instar canum, tractare hoc Sacramentum: et hinc factum esse, ut Papistai sentiant, hoc sacrificium placere Deo ex opere operato, sine bono motu utentis.

At hic ter peccat Lutherus. Primum enim non dicit sacerdos se non habere fidem, sed tantum se habere peccata. Potest autem quis non solum fidem, sed etiam charitatem habere, et tamen agnoscere se peccatorem: alioqui nemo justus posset dicere in oratione Dominica: «Dimitte nobis debita nostra». Sacerdos igitur fatetur se peccatorem, et non habere tantam fidem, quantam hoc mysterium requireret: unde etiam paulo post dicit: « Domine, non sum dignus; » et ideo mavult, ut Deus ad fidem Ecclesia:, quam ad suam propriam respiciat. Duplex enim dignitas circa hoc Sacramentum distinguitur. Una quam Sacramentum necessario requirit, ct haic in eo consistit, ut quis non habeat conscientiam peccati mortalis: ct qui ista carent, dicuntur indigni I. Corinth. n. et gravissime peccant accedentes. Altera dignitas est, quem Sacramentum requireret, si non nostram imbecillitatem, sed ejus excellentiam respiciamus: et haec in eo posita est, ut solis radiis, et ipsis etiam Angelis puriores simus; et de hac loquuntur sacerdotes, cum se indignos fatentur.

Deinde falsum est, Catholicos existimare sacrificium hoc placere Deo, sine bono motu utentis. Nam etiam si ipse minister offerens forte sit malus, et careat bono motu, tamen Christus principalis offerens non caret bono motu: imo ideo hic oramus, ut Deus respiciat fidem, id est, bonum motum Ecclesia:, quia existimamus sive bono motu alicujus offerentis sacrificium Deo minime placiturum. Quod si forte Lutherus agat de bono motu ejus, pro quo sacrificium offertur, distinguendum est, de effectu sacrificii immediato, qui est placare Deum, et de mediato, qui est justificare hominem. Nam fide priore agatur, non est absurdum, sacrificium prodesse sine bono motu ejus, cui prodest. Quemadmodum enim orare possumus pro dormiente, et indevoto, vel etiam impeenitente, ita etiam sacrificium offerre; et sicut oratio, ita et sacrificium illi prodesse poterit, licet ignoret quid agatur. At si de

Tom. IT.

posteriore, falsum est, sacrificium prodesse sine bono motu ejus, cum ad hoc potissimum sacrificium offeratur, ut Deus hoc sacrificio placatus, bonum illi motum, id est, conversionem inspiret.

Denique fallitur Lutherus, cum opus operatum ex sententia Catholicorum, opponit bono motui, quasi idem sit, sacrificium prodesse ex opere operato, et prodesse sine bono motu utentis. Nam Catholici omnes docent, Sacramenta vim habere ex opere operato: et tamen requirunt bonum motum, id est, fidem, et poenitentiam ex parte suscipientis.

Sequitur illa oratio: « Quod ore sumpsimus etc. » Et illa: « Corpus tuum Domine, quod sumpsi »; quas Lutherus etiam approbat in formula Missee, Collectas autem solum reprehendit, quod in eis fiat mentio sacrificii, sed de h?c le satis multa dicta sunt.

Sequitur: «Ite Missa est; » qua etiam dimissione utuntur Crocei, sed per illa verba: « In pace Christi eamus »: ct respondetur: « In nomine Domini », ut patet ex Liturgiis Jacobi, Basilii, et Chrysostomi. Porro: « Ite Missa est », ut Alcuinus recte docet, nihil aliud significat, nisi, Ite, dimissio conceditur, de qua re initio primi libri disseruimus. Cur in quibusdam Missis, non dicatur, « Ite Missa est », sed, « Benedicamus Domino », causam reddit Micrologus, cap. 64. Scribit enim, in Missis festivis populum semper ad Missas convenire; et ideo in fine publice dimissionem denuntiari: in diebus ferialibus non convenire, ut plurimum, nisi Clericos, et Monachos, quibus non esse dicendum, « Ite », sed potius invitandos ad permanendum in Dei laudibus, cum ipsorum officium sit, in precibus, et laudibus Domini occupari. Sunt tamen Missio quiedam soleinnes, et ad quas, populus concurrit, et tamen in eis non dicitur: « Ite Missa est, » sed, «Benedicamus Domino», ut in Dominicis adventus, et Quadragesima;. Sed hoc fit solum ad significandam maestitiam illius temporis: videtur enim nescio quid lugubre prm se ferre, quod non publica denuntiatur dimissio, sed unusquisque per se discedit.

Sequitur postea: « Placeat tibi sancta Trinitas». Quam orationem arguit Lutherus, quod dicat in ea rursus orari pro Christo: sed hoc solutum est supra in 2. objectione Lutheri contra 4. orationem. Canonis.

Earadcm orationem damnat Kemnitius objectione 16. ubi elicit, hic proponi Deo repraesentationem sacerdotis pro sacrificio propitiatorio. Sed Kemnitius semper haeret in eodem luto: non enim reprsesentationem nostram, sed sacrificium corporis Domini, reipsa oblatum, Domino commendamus; ut illud benignus accipiat, et nobis propitiabile esse concedat.

Sequitur Benedictio: « Benedicat vos etc. » quem usum esse antiquissimum patet, tum ex Lithurgiis Greecis, tum ex concilio Agathensi, can. 47. ubi populis imperatur, ut diebus Dominis Missse celebrationi inter¬

sint, neque inde ante Sacerdotis benedictionem recedant. Do hac benedictione vide Micrologum, cap. 21. ubi probat non solis Episcopis, sed etiam Presbyteris licere post Missam populo benedicere; et ad epistolam Parnasi de cor episcopi, et ad canonem 44. Concilii Agathensis, ubi id Presbyteris interdictum esse videtur, respondet ea decreta, aut intelligenda esse de benedictione Presbyteri, Episcopo praesente, aut certe usu tandem abrogata fuisse. Atque haec de sacrificio, pro instituta brevitate, sint dicta.

Chapter 133 of 133