Skip to the text

Caput XXVII. Solvitur ultima objectio, et explicatur in qua parte Missa; proprie consistat essentia sacrificii

Postremo loco solvenda est objectio quaedam, quam partim haeretici faciunt ad Missam oppugnandam: partim etiam Catholici ad rem melius explicandam. Si Missa sacrificium esset proprie dictum, certe in aliqua ejus parte inveniretur ratio sacrificii proprie dicti, et supra definitione explicari, nullam autem ejusmodi partem esse, sic ostenditur. Post Missam Cathecumenorum, in qua certum est non consistere sacrificii rationem, quinque partes inveniuntur. Prima oblatio panis, et vini. Secunda consecratio, et transmutatio panis in corpus, et vini in sanguinem Domini. Tertia oblatio corporis, et sanguinis per expressa verba. Quarta fractio,

et commistio Sacramenti. Quinta distributio, et consumptio ejusdem. In oblatione panis, et vini sacrificium Missae non consistere, extra controversiam est: non enim res v terrenae esse possunt illud unicum sacrificium, quod iu Ecclesia vigere pro omnibus veteribus sacrificiis Patres affirmant.

In consecratione, quae est secunda pars, non apparet ulla oblatio quae tamen de intrinseca ratione sacrificii est. Praeterea non fit in consecratione ulla sensibilis immutatio rei, quae offertur: quae mutatio ad rationem externi sacrificii omnino pertinere videtur.

Oblatio corporis et sanguinis, tertia videlicet pars, quae sequitur ad consecrationem, • ad essentiam Missae pertinere non potest; proinde neque in ea ratio sacrificii constitui debet. Nam Dominus Christus, quem sacrificii hujus auctorem habemus, post consecrationem continuo Sacramentum distribuit, ac manducari praecipit. Sic enim ait: Accipite et manducate, hoc est corpus meum. Nullum igitur fuit tempus, in quo Dominus consecratum panem Deo offerre potuerit. Deinde, si verum est, quod sanctus Gregorius scribit lib. vn. epistol. 63. solummodo orationem Dominicam Apostolos addidisse ad verba consecrationis, certe nec ipsi faciebant illam oblationem, quam nos post consecrationem facimus: non igitur illa oblatio ad essentiam sacrificii pertinet.

Porro fractio, quae quarta pai's est, sine dubio non habet Dominum auctorem. Dominus enim fregit quidem panem, sed fregit vel ante consecrationem, ut multi volunt, vel statim a consecratione, ut distribueret eum discipulis. At nostra fractio fit post consecrationem multis aliis actionibus interjectis, et non fit ad distribuendum, sed ad certum mysterium significandum.

Denique manducatio, seu consumptio non videtur proprie sacrificium, cum non fiat a solo Sacerdote. Et quamvis ad essentiam sacrificii pertineret, non potest tamen in ea sola tota essentia sacrificii constitui: nam sine oblatione, et dedicatione praecedente, sacrificium esse non potest. Atque haec est ratio cur apud Catholicos feria sexta majoris hebdomada; non censeatur sacrificium Missae proprie celebrari, licet vera hostia adsit et frangatur, et consummetur: quia videlicet consecratio, et oblatio deest.

Respondeo: Ut rem totam facile, et breviter explicemus, duo aperienda sunt. Primum, quid sit proprie sacrificium Missae, accipiendo sacrificium pro re, quse sacrificatur. Deinde quid sit proprie sacrificium Missse, accipiendo sacrificium pro actione sacrificandi. Utrumque autem ex sequentibus sententiis, seu propositionibus patebit.

Prima propositio: Negari non debet, panem, et vinum aliquo modo in Missa offerri, et proinde pertinere ad rem, quae sacrificatur. Haec patet primum ex ipsa Liturgia. Nam cum ante consecrationem dicimus: <c Suspice sanctae Pater hanc immaculatam hostiam », certe pronomen « hanc », demonstrat ad sensum id, quod tunc manibus tenemus: id autem panis est. Et similes sunt in Liturgia non paucse sententiae, quae panem offerri apertissime demonstrant.

Deinde veteres Patres passim idem tradunt. Irenaeus lib. iv. cap. 32. dicit, Ecclesiam offerre Deo sacrificium ex creaturis, id est, ex pane et vino. Cyprianus lib. n. epist. 3. dicit, Christum obtulisse Patri calicem vino et aqua mixtum, et in sermone de eleemosyna, reprehendens divites feminas quae non afferebant panem- consecrandum:«Locuplex, inquit, et dives in Dominicum sine sacrificio venis, et partem de sacrificio, quod pauper obtulit sumis »; ubi per sacrificium, panem intelligit, qui per Sacerdotes Deo sacrificandus erat. Sanctus Gregorius lib. n. Dialog. cap. 23. de S. Benedicto loquens: «Manu sua, inquit, oblationem dedit dicens: Ite, et hanc oblationem pro eis offerri Domino facite, et ulterius excommunicat» non erunt. Quse dum oblatio pro eis fuisset immolata etc. » et lib. iv. cap. 55. « Omnipotenti Deo, inquit, pro me offer hunc panem. » Similes sententiae passim inveniuntur.

Secunda propositio: « Corpus, et sanguis Domini sunt id sacrificium, quod in Missa proprie offertur, et sacrificatur. » Heec certissima est, et probata plurimis testimoniis.

Tertia propositio: « Panis, et corpus Domini, vinum, et sanguis Domini, non sunt duo sacrificia, sed unum. » Non enim offerimus Deo panem simpliciter, sed panem consecrandum, et transmutandum in corpus Domini: neque offerimus corpus Domini absolute; tunc enim aut cruentum fieri deberet sacrificium aut revera sacrificium nullum esset, sed offerimus corpus Domini in specie panis, et ex pane confectum. Itaque sicut apud Hebraeos offerebatur ovis viva, et offerebatur etiam mortua, et licet specie differant vivum, et mortuum, si natura physice spectetur, ta¬

men unum erat sacrificium, non duo sacrificia; nam ovis viva offerebatur consecranda per mortem Deo, et deinde per ignem absumenda. Sic- etiam, licet panis et corpus Domini res sint diversissimae, si natura eorum consideretur, unum tamen sacrificium faciunt, quod est panis in corpus Domini transmutatus, sive corpus Domini in specie panis Deo oblatum. Atque hinc est, quod in Missa non offertur panis, ut sacrificium perfectum, sed ut sacrificium inchoatum, et perficiendum, ut patet ex illis verbis:

« Benedic hoc sacrificium tuo sancto no-

mini praeparatum. » Et in secretis aliquoties legimus: « Sacrandum tibi munus offerimus. » Unde rectissime Irenseus lib. iv. cap. 32, dixit: « Calicem, sanguinem suum confessus est, et novi Testamenti novam docuit oblationem. » Ubi oblatio novi Testamenti proprie vocatur vinum in sanguinem Domini commutatum.

Huc faciunt omnia loca Patrum qui docent, unicum esse Ecclesiae sacrificium, quod successit toti multitudini veterum sacrificiorum; Leonis sermone 8. de passione Domini, Joannis Chrysostomi in Psalm. 95. Et Augustini libro de Spiritu et littera cap. 11. lib. iii. contra Donatistas, de Baptismo capit, ult. lib. i. contra adv. Leg. et Proph. cap. 20; lib. i. contra Cresconium, cap. 25. et lib. vm. de civit.Dei cap. ult.

Hinc patet, improbabilem esse sententiam Gasparis Cassalii lib. i. de sacrificio cap. 20. qui affirmat duo esse sacrificia Eucharistiae, unum panis et vini, alterum corporis et sanguinis Domini.

Quarta propositio: « Oblatio panis, et vini consecrationem praecedens, ad integritatem et plenitudinem sacrificii pertinet, non tamen ad essentiam. » Quod ad essentiam non pertineat, extra controversiam esse videtur. Nam oblatio vocalis, ut supra ostendimus, non est ad sacrificium necessaria: satis enim Deo se demonstrat aliquid offerre, qui reipsa offert. Et quamvis oblatio aliqua ad essentiam sacrificii necessario requiratur, non tamen necesse est, ut ea immolationem prsecedat: ipsa enim immolatio, oblatio esse potest. Quod autem ad integritatem quamdam pertineat, inde patet, quod in omnibus Liturgiis, quantumvis antiquis, seu Graecis, seu Latinis, pars actionis est oblatio rerum consecrandarum. Et quamvis Dominus non iisdem verbis panem consecrandum obtulerit, quo nos modo offerimus, tamen obtulisse ali-

quo modo aperte scribit Cyprianus lib. n. epist. 3, et colligitur ex illa caeremonia elevandi oculos in coelum, et gratias agendi, quam Dominum consecrationi praemisisse, partim Evangelistae, partim antiquissimae Liturgiae testantur.

Quinta propositio: « Oblatio quae sequitur consecrationem ad integritatem sacrificii similiter pertinet, non ad essentiam. » Quod non ad essentiam probatur, tum ex eo, quod Dominus eam oblationem non adhibuit; imo nec Apostoli in principio ut ex Gregorio demonstratum est; tum ex eo quod verba hujus oblationis non dicuntifr in persona Christi, sed in persona ipsius Ministri, et Ecclesiae; ut patet ex illis verbis: « Unde et memores nos servi tui etc. » Sacrificium autem in persona Christi, principaliter offertur. Itaque ista oblatio consecrationem subsequens, est quaedam testificatio, quod tota Ecclesia consentiat in oblationem a Christo factam, et simul cum illo offerat. Quod autem ad integritatem pertineat, patet ex antiquissimis Liturgiis, quae sine dubio ab Apostolis originem ducunt. Nam etsi Apostoli initio solam orationem Dominicam addidisse dicantur, tamen postea iidem ordinaverunt ritum celebrandi, et multa alia addiderunt, ut ex Liturgia Jacobi, et Clementis intelligi potest.

Sexta propositio: « Fractio Sacramenti ad essentiam non pertinet, sed solum ad integritatem. » Quod non ad essentiam, perspicuum est ex ipso usu Ecclesia}. Nam si forte dum cum ipso Sacramento signum crucis exprimitur super calicem, panis consecratus in calicem decidat, non solet frangi, sed relinquitur ita integrum, usque ad sumptionem: nec tamen sacrificium irritum, au essentialiter immutari creditur. Adde quod hac eseremonia Dominus non videtur esse usus, ut initio diximus. Pertinere autem ad integritatem, perspicuum est ex omnibus Liturgiis Grtecis et Latinis.

Septima propositio: « Sacramenti consumptio ut a populo fit, non est pars sacrificii; ut autem fit a Sacerdote sacrificante, pars est essentialis, sed non tota essentia}. » Quod attinet ad populi sumptionem, res certissima est: qui enim edunt victimas, participes sunt altaris, ut Apostolus ait, I. Corinth. 10. et Ilebr. 13. Non est autem idem, sacrificium offerre, et de altari participare. Consumptio autem, qiue fit a Sacerdote sacrificante, non tam est comestio victimae.

quam consummatio sacrificii; et proprie combustioni holocausti respondere censetur. Itaque adeo necessaria semper judicata est ab Ecclesia, ut si forte Sacerdos ante consumptionem moriatur, vel alio modo a consumptione impediatur, oporteat alium Sacerdotem illi succedere, et sacrificium consummare, ut patet ex concillio Toletan. 12. can. 3. et regulis libri Missalis.

Quod autem sit pars essentialis, inde probatur, quia in tota actione Missa}, ut mox ostendemus, nulla est alia realis destructio victima} preeter istam: requiri autem, realem destructiones supra probatum est, cum definitionem constitueremus. Unde Abraham Patriarcha, licet filium jam colligasset, et super aram constituisset, et manum ad mactandum sustulisset, quia tamen defuit realis occisio, non dicitur eum nisi voluntate sacrificasse. Neque obstat, quod ista consumptio non videcitur fieri persona Christi, qui tamen est primarius Sacerdos. Nam Christus quidem non se ipse manducat, neque immediate consumit Sacramentum: tamen ipse dici potest consumere, quia ad consummandum tradit. Quemadmodum etiam in sacrificio crucis, Christus vere se ipse sacrificavit, quia occidendum obtulit, licet non se ipse occiderit. Nam etiam in Testamento veteri de ratione holocausti erat combustio, qua} tamen immediate non a Sacerdote, sed ab igne fiebat: sed vere dicebatur Sacerdos cremare victimam, quando ignem illi subjiciebat.

Octava propositio: « Consecratio Eucharistia) ad essentiam sacrificii pertinet. » Ilaec sententia ita generatim proposita, multos habet auctores. Nam ex Grmcis eam aperte docet Nicolaus Gabasilas in explicatione sacra} Liturgia) cap. 32. et ex Latinis Ruardus in defensione artic. 1G. Lovaniensium, Jodocus Tiletanus in responsione ad Apologiam Illyrici capite 13. Gaspar Casalius, lib.i. de Sacrificio cap. 20. Alanus lib. n. de Sacrificio cap. 13. et alii; sed non omnes eodem modo illam exponunt.

Aliqui existimant ideo in consecratione consistere. sacrificii essentiam, quia per consecrationem fit vera, realisquc mutatio panis in corpus Christi: sacrificium autem verum requirit ejusmodi veram, et realem mutationem, qua res desinat esse ad Dei honorem.

Sed ha)c sententia habet contra se non levia argumenta. Nam in primis, si ea vera sit, sequitur proprie solum panem triticeum sacrificari. Id enim proprie sacrificari dicitur, quod realiter mutatur, ita ut desinat esse: at solus panis mutatur. Id autem absurdissimum esse, nemo negare potest; quia si ita esset, haberet Ecclesia sacrieifium inanimum, et vilius multo, quam habuerint olim Ilebrau. Deinde mutatio, qua} ponitur quasi forma sacrificii sensibilis, et externi, debet esse externa, et sensibilis. At mutatio panis in corpus Christi, est omnino interna, et nullo sensu, sed fide sola preceptibilis. Tertio, non esset idem sacrificium Ecclesia}, et sacrificium crucis, quoad rem oblatam: nec esset verum, quod Patres dicunt, in sacrificio Missae eumdem esse sacrificium, et Sacerdotem; neque illud, quod Chrysostomus, Ambrosius, Primasius, et alii notant in cap. 10 epistolae ad Hebr. sacrificia Hebraeorum fuisse multa, quia hodie unum agnum, cras alium offerebant: nostrum autem esse unum, quia semper eumdem offerimus Christum; nam et nos, si de pane agamus, non semper eumdem offerimus.

Alii volunt ideo in consecratione sacrificii essentiam consistere, quod per eam vere, licet mystice, et incruente, immoletur Christus. Nam cum vi verborum, Hoc est corpus meum, solum Christi corpus sine anima et sanguine incipiat esse in altari, et vi aliorum verborum, Hic est sanguis, incipiat sanguis solus, et seorsim a corpore esse in altari: et ubi est verum corpus a sanguinem separatum, ibi sit vera qua}dam immolatio: certe sequitur, vi totius consecrationis, vere immolari Christum: et tamen incruenta est immolatio, quia naturalis concomitantia impedit, quo minus vere sanguis aut anima a corpore separentur.

IIa}c sententia non videtur ita satisfacere, ut omnino animus conquiescat. Nam in primis verum, et reale sacrificium, veram, et realem mortem, aut destructionem rei immolata} desiderat. Consecratio autem, non veram, et real em mortem; sed mysticam tantum efficit. Neque satis respondere, videntur, qui dicunt consecrationem ex se veram mortem afferre, sed per naturalem concomitantiam fieri, ne mors revera sequatur. Nam si naturalis concomitantia impedit mortem, hoc ipso impedit sacrificium. Certe, si tempore veteris Testamenti Sacerdos immolaturus ovem, ictum adhiberet, qui ex semactare posset, sed aliquo impedimento interveniente 0} is non mactaretur, non diceretur paracta reipsa mactatio, sed voluntate sola.

Praeterea, si per consecrationem vera, et realis immutatio fieret ea tamen non fieret in altari, sed iu coelo. Nam immolatio ibi fieri dicitur, ubi animal vivum occiditur, sive ubi divisio fit corporis ab anima, et sanguine; porro divisio corporis Christi ab anima, et sanguine, si qua fit per verba Sacramentalia, non fit in altari, sed iu coelo. Ibi enim fieri debet divisio, ubi praeexistit res ante divisionem: Christus autem ante divisionem istam, in coelo, non in altari praeexistit. Itaque secundum hanc sententiam immolatio non fit in altari, sed tantum partes rei immolatae post immolationem in altari collocantur. At quis concederet immolationem, quae est sacrificium Christianae religionis, non in terra, sed in coelo tantummodo celebrari?

Denique vel in Missa fit vera, et realis Christi mactatio, et occisio, vel non fit. Siuon fit, non est verum, et reale sacrifium Missa; sacrificium enim verum, et reale, veram, et realem occisionem exigit, quando in occisione ponitur essentia sacrificii. Si autem fit; ergo verum erit dicere, a Sacerdotibus Christianis vere, et realiter Christum occidi: at hoc sacrilegium, non sacrificium esso videtur.

. His igitur omissis, ita rem explicandam arbitror. In consecratione Eucharistiae tria fiunt, in quibus sacrificii veri, et realis ratio consistit. Primum, res profana fit sacra: panis enim res alioqui terrena, et communis, per consecrationem vertitur in corpus Christi, rem videlicet omnium sacratissimam.

Dices: Ex hoc sequi videtur, ut panis solus proprie sacrificetur: quod esse absurdum supra diximus. Nam quod fit sacrum ex profano, id proprie sacrificatur; si ergo panis fit sacer ex profano, panis proprie sacrificabitur.

Respondeo: Quod ita fit sacrum ex profano, ut maneat, id sine dubio proprie sacrificatur: atque ideo apud Hebrseos ovis sacrabatur, et eadem ovis sacrificabatur, quia manebat eadem etiam post mortem, saltem quoad partem materialem, et ovis tam viva, quam mortua dicebatur. At panis non manet dum sacratur, sed in aliud vertitur: et ideo non panis, sed id quod ex pane actum est, proprie sacrificatur.

Secundo, in consecratione res illa sacra ex profana effecta, Deo offertur, dum in

altari Dei collocatur. Nam, ut supra diximus, victimam in altari ponere, est reipsa illam Deo offerre, et quia vi consecrationis fit, ut corpus Christi, et sanguis incipiat reipsa esse super altare mediante manu Sacerdotis, ideo verbis consecrationis vera et solemnis oblatio celebratur. Neque his repugnat, quod aliquando sine altari celebratum est sacrificium. Nam non disputamus hic de altari lapideo; sed in omne vocamus altare, ubi recipitur victima per verba consecrationis effecta. Neque obstat, quod videatur esse oblatio rei invisibilis; cum tamen externa, et sensibilis victima requiratur in externo, et proprie dicto sacrificio. Nam corpus Christi non est victima in sacrificio Missae, absolute, sed ut est in specie panis: in specie autem panis plene visibile est.

Tertio, per consecrationem, res quae offertur, ad veram, realem et externam mutationem, et destructionem ordinatur, quod erat necessarium ad rationem sacrificii. Nam per consecrationem, corpus Christi accipit formam cibi: cibus autem ad comestionem, et per hoc ad mutationem, et destructionem ordinatur. Neque obstat, quod corpus Christi nullam in se laesionem patiatur, neque esse suum naturale amittat, cum manducatur Eucharistia: nam amittit esse Sacramentale; et proinde desinit realiter esse in altari, desinit esse cibus sensibilis.

Haec mihi S. Thomae sententia esse videtur, qui in xxii quaest. 85. art 3. cum doceret ad sacrificii rationem pertinere, ut circa rem oblatam aliquid fieret, ut cum animalia occidebantur, et cremabantur ad Dei honorem, non addidit, id quod fit in sacrificio Missae, consistere in conversione panis in corpus Domini, sed in fractione, benedictione, et manducatione panis.

Hac explicatione praemissa, probatur nostra propositio octava, et postrema. Primo, quia sacrificium Missae offertur in persona Christi: nihil autem facit Sacerdos tam perspicue in persona Christi, quam conse¬

crationem, in qua dicit: Hoc est corpus meum etc.

Secundo, quia Christus ipse aut consecrando et consumendo sacrificavit, aut nullo modo sacrificavit: nam ut ostendimus, non est adia Christi actio, qua? sacrificium dici possit, neque ante, neque post consecrationem.

Tertio, quia Apostoli initio, si nihil addebant ad verba consecrationis praeter Dominicam orationem; necesse est, ut consecrando sacrificarent: neque enim oratio Dominica sacrificium dici potest.

Quarto, quia in consecratione consistit repraesentatio sacrificii crucis, ut S. Thomas docet, in. par. quaest. 80. art. 12. ad 3. At simul esse debent sacrificium reale, et sacrificium repraesentativum: 'siquidem ipsum reale est alterius repraesentativum.

Quinto, quia haec est sententia veterum Patrum. Nam Irenaeus lib. iv. cap.32. dicit, Christum tunc docuisse oblationem novi Testamenti, quam Ecclesia per orbem terrae frequentat, cum ait: Hoc est corpus meum. Cyprianus in sermone de coena Domini, dicit, cum verbis consecrationis panis benedicitur, tunc Eucharistiam fieri medicamentum simul, et holocaustum, Chrysostomus homil. de proditione Judee, dicit verba Domini: Hoc est corpus meum, usque ad mundi consummationem praestare sacrificio firmitatem. Gregorius lib. iv. Dialogorum, cap. 58. cum ait in ipsa immolationis hora ad Sacerdotis vocem Angelorum choros adesse, coelum aperiri, ima summis conjungi, unum ex visibilibus et invisibilibus fieri, aperte docet immolationem consecratione perfici. Illa enim est hora, qua ad Sacerdotis vocem Christus vere in altari esse incipit sub specie panis; nam id est ima summis conjungi, terrena coelestibus sociari, et unum quid ex visibilibus et invisibilibus fieri; neque dubium est, quin ob Christi praesentiam, Angeli de coelo in terram veniant. Atque haec prima contro de versia dicta sunt.

Ponitur controversia: An Missa sit propitiatorium sacrificium.

Expedita primaria controversia, sequuntur alia; multo quidem, et breviores, et faciliores, sed tamen in quibus minus, quam in prima, cum adversariis convenimus. Est igitur secunda controversia: Quale sacrificium Missa sit, Eucharisticum tantum, et honorarium, an etiam propitiatorium, et impetratorium. Nam ut in principio libri superioris explicatum est, tria sunt genera sacrificiorum; seu potius quatuor, cum postremum ex tribus in duo genera, dividatur. Unum est, quod in Scriptura dicitur holocaustum; quod etiam Xaxpsuxtxdv, et honorarium dici potest, cujus finis est solus Dei cultus, atque honor. Alterum dicitur in Scriptura sacrificium pro peccato, qod etiam propitiatorium appellatur: cu jus finis est praeter Dei cultum, propitiatio irati Dei et peccatorum remissio. Tertium, in Scriptura nominatur pacificum, ot hoc est duplex; alterum Eucharisticum, id est, oblatum ad agendas gratias pro beneficio accepto; alterum quod communi vocabulo impetratorium dici potest, cujus finis est impetratio beneficii.

Adversarii facile concedunt Missam esse sacrificium eu/ytpi<jx»tdv et /.axpiuxtx.dv, non quidem quod velint esse sacrificium proprie dictum, sed improprie, et largo modo, ut supra demonstratum est. Nam ipsa Eucharistia; distributio et manducatio, ad honorem Dei fit, et in gratiarum actionem pro bcnc- Tom. I\:

ficio accepto passionis Christi: ista enim convenire possent Eucharistiae, etiamsi non esset aliud, nisi Sacramentum. At esse propitiatorium, et impetratorium, praesertim aliis, quam ipsis sumentibus, nulla ratione admittunt, nec possunt admittere, nisi fateantur Eucharistiam non solum esse Sacramentum, sed etiam sacrificium proprie dictum; non enim Sacramenta prosunt aliis, quam sumentibus. Yide Lutherum in libro de captiv. Babyl.cap. l.Apologiam Confess. Augustanae, in art. de Missa. Confessionem Wirtembergenscm, cap. 16. quod est de Eucharistia. Calvinum lib. iv. Institut. cap. 18. §. 13. 14, 15 et 16, et Kemnitium in ii. parte Examinis Trident. Cone. sess. xxn cap. de Missa.

Contrarium docet, ac docuit semper Catholica Christi Ecclesia; et Synodus Tridentina, ut rem totam penitus declararet, sess. xxn. canon. 2. aperte docuit, sacrificium Missae non solum propitiatorium esse pro pomis, sed etiam pro culpis, nec solum pro culpis levibus, sed etiam pro gravibus, atque adeo mortalibus: id enim significat, cum ait: «Crimina, et peccata, et etiam ingentia dimittit. » Praeterea non solum impetratorium esso spiritualium beneficiorum, sed etiam temporalium, et idcirco offerri posse pro peccatis, pro pomis, et pro quibuscumque aliis necessitatibus. Quam sententiam, ut ordine defendamus, et explicemus, probabimus primum, sacrificium Missa; propitiatorium esse. Secundo, esse impetratorium. Tertio, ostendemus utrumque illi convenire ex opere operato, et breviter explicabimus, quaesit propria efficientia sacrificii. Quarto, solvemus objectiones haereticorum,

Probatur sacrificium Missor propitiatorium esse.

Igitur sacrificium Missae propitiatorium esse probatur. Primum, testimoniis veteris Testamenti. Scriptura enim Testamenti veteris aperte docet, fuisse in lege naturae, et Moysis sacrificia propitiatoria. Nam Job cap. i. legimus S. Job, qui in lege naturae vivebat, quotidie pro peccatis filiorum suorum sacrificasse Deo, et Job ult. Deum ipsum jussisse, ut amici Job sacrificarent pro peccato suo. Levit, iv, v et vi, describuntur varia sacrificia pro peccato.

Haec, et similia testimonia dupliciter probant sacrificium Missae esse propitiatorium. Primo, quia illa sacrificia erant typi, ac figurae hujus nostri sacrificii, ut supra probatum est.

Secundo, quia si sacrificium crucis, quod est singulariter propitiatorium, non impedit, quo minus illa vetera fuerint suo modo propitiatoria, nec impedire debet, quominus sacrificium Ecclesiae sit propitiatorium. Nam sacrificium crucis vim habuit ab initio mundi consummationem; ac propterea si impediret sacrificium nostrum, quo minus esset propitiatorium, impediret etiam illa; et contra, si illa non impedivit, nec nostrum impedire debet.

Tertio, quia, sacrificium nostrum est, vere ac proprie dictum sacrificium, non minus quam vetera, ut libro superiore demonstratum est: est etiam commemorativum passionis Domini, ut illa, imo expressius quam illa, denique continet hostiam Deo gratiorem, quam illa continerent; quee igitur causa esse potest, cur illa propitiatoria dici possent, hoc non possit?

. Respondet Calvinus lib. iv. institut. cap. 18. §. 13. illa vetera dicta esse sacrificia propitiatoria, non quod vere expiarent peccata, Dcumve placarent, sed quod adumbrarent, ac significarent futurum aliquando sacrificium crucis, quo peccata vere purgarentur.

At etiamsi sacrificia vetera nihil aliud, quam typi, et umbra? fuissent, adhuc solutio

Calvini non satisfaceret: namjnon solius sacrificii €ruois, sed etiam sacrificii Eucharistiae typi, et umbra? erant. Unde Augustinus queest. 57. in Leviticum: « Illis, inquit, sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera fit remissio peccatorum a cujus sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur. » Deinde, si illa sacrificia tantum significabant futuram purgationem, non etiam aliquo modo purgabant: falsa erunt verba Scriptura?, Levit, iv. qua? sa?pe repetuntur: Offerat sacrificium et orabit Sacerdos pro peccato ejus, et dimittetur ei. Et similiter falsum esset, quod legimus Job ult. Dominum placari voluisse iram suam sacrificiis. Illa igitur sacrificia non expiabant peccata quoad culpam coram Deo, quasi justificarent, et homines vere Dei amicos efficerent ex opere operato; recte enim Apostolus dicit, Hebr. 10. impossibile esse sanguine hircorum, et vitulorum auferri -peccata: sed tamen expiabant maculas legales, et etiam Deum propitiabant, quoad poenas temporales, et etiam quoad culpas ex offerentium fide, cujus fidei protestationes erant sacrificia illa.

Secundum argumentum sumitur a verbis institutionis. Nam illa verba: Hic est sanguis, qui pro vobis funditur in remissionem peccatorum, apertissime docent, Christum obtulisse in coena sacrificium pro peccatis Apostolorum. Idem autem est sacrificium nostrum cum illo,, quod in coena oblatum fuit; jussit enim Dominus Apostolis, ut idem postea frequentarent.

Praeterea, sacrificium Missa? est sacrificium applicans promissiones Testamenti novi: nam ideo etiam Luc. xxn. Testamentum novum appellatur, ut supra exposuimus. At inter promissiones novi Testamenti una est de remissione peccatorum, ut patet Hier. xxxii et Hebr. vm.

Denique fatentur Lutherani, vel potius contendunt, Eucharistiam institutam esse ad peccati remissionem: quare necesse est, ut peccata remittat, vel ut sacrificium, vel ut Sacramentum. Et quidem ut Sacramentum, non est proprie instituta ad peccati remissionem, sed ad vita? spiritualis conservationem. Nam, ut Sacramentum, non prodest nisi sumenti: sumens autem probare se antea jubetur, nec potest cum conscientia peccati accedere, nisi judicium sibi manducare velit, et bibere, I Corinth. n. Sequitur igitur ut ad remissionem peccati instituta sit Eucharistia, ut sacrificium est. Et sane adversarii non intelligunt quid loquantur, cum Eucharistiam ad peccati remissionem institutam volunt, et tamen Sacramentum tantum, non etiam sacrificium illam esse contendunt.

Tertium argumentum sumitur ex Apostolo, qui Hebr. v. sic ait: Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccato; ubi videmus praecipuum munus Sacerdotis cujuslibet esse offerre pro peccato. Si ergo, ut in superiore libro demonstratum est, habemus in Ecclesia sacerdotium, et sacrificium: necesse est, ut ad peccata, purganda illa habeamus. Praeterea sicut Apostolus dicit, Hebr. x: Ubi est horum remissio, jam non est oblatio pro peccato: ita nos e contrario dicere possumus: Ubi nondum facta est remissio, adhuc relinquitur hostia pro peccato. At remissio perfecta nondum facta est, sed quotidie fit, et fiet usque ad mundi consummationem; ergo manet adhuc, et manebit usque ad mundi consummationem hostia pro peccato.

Secundo probatur testimoniis antiquorum Patrum. Jacobus in Liturgia: « Offerimus, inquit, tibi incruentum sacrificium pro peccatis nostris, et ignorantiis populi. » Justinus in Dialogo cum Triphonc, dicit sacrificium vaccas, quod offerebatur pro elephantiacis, fuisse figuram Eucharistiae, quae offertur pro expiatione peccatorum. Origenes homil. 13. tn Leviticum, cum adduxisset verba Domini, quibus jubemur mysterium Eucharistiae conficere in memoriam ejus: « Ista est, inquit, commemoratio sola, quae propitium facit Deum hominibus. » Athanasius in sermone de defunctis, quem Damascenus citat in sermone ejusdem argumenti: « Incruenta, inquit, hostiae oblatio, propitiatio est. » Basibus in Liturgia non procul ab initio: « Dignos, inquit, efficito nos, qui puro corde stemus coram te, tibique ministremus, et offeramus sacrificium hoc reverendum ad abolenda delicta nostra, et pro piaculo populi tui etc. » Cyrillus catechesi 5. mystagogica, vocat Eucharistiam hostiam propitiationis, et postea dicit: « Christum pro nostris peccatis mactatum offerimus, ut et nobis, et illis eum, qui est benignissimus, Propitium reddamus. »

Chrysostomus lib. vi. de sacerdotio: « Sacerdos, inquit, pro universo orbe terrarum legatus intercedit, deprecatorque est apud Deum, ut hominum omnium non viventium modo, sed etiam defunctorum peccatis propitius fiat. » Idem in Liturgia: « Idoneos, inquit, nos redde ad inferenda tibi dona, et sacrificia pro peccatis nostris, et populi ignorantiis. » Idem homil. 3. in epist. ad Ephes. saipe vocat sacrificium Eucharistiae, hostiam salutarem. Denique Damascenus lib. iv, cap. 14. dicit hoc sacrificio sordes peccatorum purgari.

Ex Latinis Cyprianus in sermone de ccena Domini, dicit, Eucharistiam, esse holocaustum ad purgandas iniquitates. Ambrosius lib. i. de officiis, cap. 48. do Eucharistia loquens: a Offert, inquit, Christus seipsum quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat. » Et in exhortatione ad virgines in ultimis verbis vocat sacrificium, quod in altari offertur, hostiam salutarem, per quam peccatum mundi hujus aboletur. Hieronymus in comment. cap. 1. epist. ad Titum: « « Si laicis, inquit, imperatur, ut propter orationem abstineant se ab uxorum coitu: quid de Episcopo sentendium est, qui quotidie pro suis populique peccatis illibatas Deo oblaturus est victimas. Vide eumdem in epist. ad Damasum de filio prodigo. Et in epist. ad Fabiolam de veste sacerdotali. Augustinus queest. 37. in Levit.: « In multis, inquit, sacrificiis, qum pro peccatis offerebantur, unum hoc nostrum sacrificium significatur, in quo vera fit remissio peccatorum. » Et lib. xx. de civit. Dei, cap. 23. scribit, sacrificium pro peccato offerri in Ecclesia usque ad diem Judicii, sed non ulterius, quia post eum diem non erunt, quibus peccata remitti possint; et lib. i. contra Cresconium, cap. 23. vocat sacrificium Eucharistise, unicum sacrificium pro salute nostra. Serm. n. de Sanctis, qui est 4. de Innocentibus, de altari loquens: « Ibi, inquit, pro peccatoribus Christi sanguis effunditur. » Gregorius lib. iv. Dialog. cap. 38.: a Ileec victima singulariter ab adorno interitu animam salvat. » Vide etiam homil. 37. Beda lib. iv. histor. gentis sua), cap. 22: « Sacrificium, inquit, hoc salutare ad redemptionem valet animse, et corporis sempiternam. »

Accedat Concilium Bracarcnso III, quod ante Beda) tempora celebratum fuisse constat, can. I. sic legimus: « Cum omne cri-

mcn atque peccatum oblatis J )oo sacrificiis deleatur, quid dc ca?tero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? »

Accedant denique omnia testimonia in sequenti controversia adducenda, quibus probabimus sacrificium Eucharistia.' esse propitiatorium defunctis. Nam qui asserunt hoc ‘sacrificium propitiatorium esse defunctis; necessario asserunt esse propitiatorium: quod nunc tantum demonstrandum suscepimus. Ilsee de testimoniis Patrum.

Probatur idem sacrificium esse etiam impetratorum.

Jam vero non solum propitiatorium sacrificium esse, ac pro peccatorum remissione offerri posse corpus Dominicum, sed etiam esse impetratorium omnis generis beneficiorum, ac pro iis etiam rite offerri, facile probari potest testimoniis Scripturae et Patrum.

Primo, in Testamento veteri erant hos tue non solum pro delicto, sed etiam pacifica?, tum pro actione gratiarum, tum etiam votivae pro beneficio aliquo impetrando, ut patet Levit, vn. et alibi passim: et David II Reg. ult. obtulit pacifica pro peste avertenda, et impetravit. Onias obtulit hostiam salutarem pro vita temporali Heliodori, quam etiam impetravit, II Machabaeor. m, et Hebraei IEsdra? vi, immolabant hostias pro vita regis Darii, et filiorum ejus. Quare, si verum est, quod scribunt Chrysostomus in Psalm. 95. Augustinus lib. i. contra advers. legis et propilet. cap. 20. et Leo serm. 8. de passione Domini omnes differentias hostiarum veterum una Eucharistiae oblatione contineri: necesse est, ut Eucharistia offerri possit, etiam pro impetrandis ejusmodi beneficiis.

Secundo, quod scribit Apostolus, ITimot. ii. faciendas in Ecclesia obsecrationes, orationes, postulationes, et gratiarum actiones, pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus, exponunt sancti Patres de publicis precibus, quae fiunt in Missa: et volunt Apostolum hoc praecepisse, ut sacrificium etiam offerretur pro temporali pace, et tranquillitate Ecclesia'. Vide Augustinum in epist. 59

ad Paulinum, et commentaria Chrysostomi, Tlieophylacti, et OEcumenii in hunc locum, et Ambrosium lib. vi. de Sacramentis, cap. ult.

Tertio, Lit urgue omnes, Jacobi, Clementis, Basilii, Chrysostomi, non semel inter offerendum, orandum praecipiunt pro pace, pro copia fructuum, et pro aliis id genus temporalibus beneficiis.

Quarto, veteres scriptores idem passim testantur. Tertullianus in libro ad Scapulam:

« Sacrificamus, inquit, pro salute Imperatoris. » Et in libro de Corona militis scribit, oblationem pro natalitiis fieri solitam. Cyrillus Hierosolymitanus catechesi 5. mystagogi ca: « Postquam confectum est, inquit, illud spirituale sacrificium, et ille cultus incruentus, super ipsa propitiationis hostia, obsecramus Deum pro communi Ecclesiarum pace, pro tranquillitate mundi, pro regibus, pro militibus, pro sociis, pro aegrotis, et afflictis, et in summa pro omnibus, qui egent auxilio. » Chrysostomus hom. 18. et 21. in Acta Apostolorum, et alibi sa'pe docet, offerri sacrificium pro fructibus terree, proque aliis necessitatibus. Augustinus lib. xxn. de civit. Dei, cap. 8. meminit sacrificii Eucharistia? oblati ad purgandam domum a daemonum vexatione. Prosper in libro de praedictionibus Dei, cap. 0. dimidii temporis, scribit suo tempore sacrificium Missa? oblatum pro daemoniaca, et rursus ea curata, iterum oblatum in gratiarum actionem. Gregarius homil. 37. in Evangelia, et Beda iv. lib. hist. Angliae, cap. 22. scribunt diversis temporibus idem miraculum contigisse, ut cum sacrificium Missa? offerretur pro homine captivo in alia regione posito, et ignorante quid pro se fieret, ejus vincula divinitus solverentur ipsa hora sacrificii.

Quinto et ultimo, ratio ipsa hoc docet: nam si oblatio Eucharistia? pro peccatis dimittendis valet, certe etiam pro aliis necessitatibus, qua? ex peccato orta? sunt, valere debet. Et si Deus hoc sacrificio placatus in gratiam cum inimicis suis redit, quanto facilius ob idem sacrificium adducetur, ut amicis, et reconciliatis bona temporalia tribuat, si id eis utile fuerit?

Explicatur officient ia propria sacrificii Missae.

Sequitur nunc, ut explicemus, num sacrificium Missa) cx opere operato vim habeat, et simul, ut promisimus, qua) sit propria efficientia sacrificii. Sunt autem tria pra)mittenda, ut hoc recte intelligatur. Primum est, sacrificium Missa) a tribus offerri, a Christo, ah Ecclesia, a Ministro; sed non eodem modo. Christus enim offert, ut primarius Sacerdos, et offert per Sacerdotem hominem, ut per suum proprium Ministrum. Ecclesia non offert, ut Sacerdos per Ministrum, sed ut populus per Sacerdotem. Itaque Christus per inferiorem offert, Ecclesia per superiorem: Sacerdos enim quatenus talis major est reliquo populo, quippe qui, ut mediator quidam, pro populo apud Deum intercedit, nec est proprie in ea re Minister Ecclesia), sed Christi principalis mediatoris. Ex quo etiam sequitur, ut Ecclesia non proprie sacrificet exercendo actum sacerdotalem, sed tantum offerat Sacerdoti rem sacrificandam, aut curet fieri sacrificium, aut certe consentiat in sacrificium, et voluntate, ac desiderio offerat, cum Sacerdos offert.

Ubi est etiam observandum, totam quidem Ecclesiam offerre omnia sacrificia, qua) a Sacerdotibus omnibus offeruntur, sed non eodem modo. Nam aliqui solum habitualiter offerunt, qui nimirum absunt, neque de sacrificio cogitant, sed tamen habitualiter cupiunt offerri: aliqui offerunt actu, qui nimirum intersunt sacro, et actuali desiderio offerunt: aliqui praeterea offerunt etiam causaliter, quia causa sunt, ut sacrificium fiat, sive hortando, sive rogando, sive jubendo. Denique Minister ipse offert, ut Sacerdos verus, sed ministerialis.

Secundo, revocandum est ad memoriam, quod saepe dictum est in disputatione de Sacramentis in genere: illud habere vim ex opere operantis, quod vim habet ex bonitate, vel dovotione ejus, qui operatur; ita ut opus multum, aut parum, aut nihil valeat, prout magna, parva, aut nulla est bonitas, et devotio operanti •.: qualis est valor precum, et meritorum nos' rorum. Illud autem habere vim ex opere operato, quod ex se valet, modo

fiat sicut lex p rescribit, quidquid sit de bonitate, vel malitia operantis Ministri, ita ut opus semper idem valeat, nec fiat melius ex Ministri bonitate, neque pejus ex Ministri iniquitate. Talem esse valorem Baptismi, ne adversarii quidem hoc tempore negant, licet a vocabulo operis operari abhorreant: idem enim est Baptismus, et idem efficit, sive a bono, sive a malo Ministro conferatur. Quare controversia est: Utrum sacrificium vim habeat ex ipso opere, qualem habent Sacramenta, aut ex bonitate Ministri, qualem habent nostra) preces.

Tertio, considerandum est valorem cx opere operato, posse duobus modis in aliquo opere inveniri. Uno modo, si opus illud sit instrumentum quoddam efficienter, et immediate producens effectum, quasi per modum natura), et hoc modo Sacramenta vim habent ex opere operato, quia actio Sacramentalis est instrumentum Dei, quod efficienter, et immediate justificat, nisi ponatur obex: nec pendet virtus hujus instrumenti a bonitate Ministri, sed a sola Dei institutione. Alio modo, si opus quidem quod fit, non sit instrumentum efficienter, et immediate producens effectum, sed tamen infallibiliter, et independenter a bonitate Ministri, moveat Deum ad effectum producendum. Exemplum esse posset in rebus humanis: si quis ignotus, vel etiam invisus principi aliquid ab eo peteret nomine alterius, cui princeps nihil negare posset: ista enim hujus hominis supplicatio in falli!) ili ter impetrat, et tamen non habet vim ex opere operantis, id est, ex bona qualitate supplicantis, cum sit ipse ignotus, vel invisus principi.

His notatis, ponam aliquot propositiones, quibus res tota aperiatur. Prima propositio: Sacrificium Missa) non habet vim solum, aut potissimum ex opere operantis, sed, tiam ex opere operato. Dicimus, solum, quianegarinon potest, sacrificium habere vim etiam aliquam ex bonitate, et devotione Ministri sacrificantis. Si enim castora opera virtutum Deo placent, quatenus ab amico aliquo suo, et ex charitate, et devotione procedunt, cur non placeat eadem ratione opus istud religionis pra)stantissimum? Sed negamus, hinc tantum, aut hinc potissimum vim habere sacrificium Missa); atque asserimus vim habere pra)cipue ex opere operato.

Qua) sententia communis apud Theologos est, cum unus tantum, aut alter inveniatur, qui dissentiat: et est etiam Concilii Triden-

Chapter 132 of 133