Caput II
praesto esset, Domino non servirent. Isti etiam sunt, qui viso lupo fugiunt et dimittunt oves; quoniam non pertinet ad eos de ovibus, id est, non ovium salutem, sed propriam tantum utilitatem propositam habent. Hos igitur Dominus reprehendit: nec non S. Bernardus et S. Thomas. Nos vero non dicimus, in bonis operibus solam, aut praecipue spectandam esse mercedem, sed Deum, ejusque gloriam, tamquam ultimum finem, mercedem autem, ut finem secundarium, qui propter Deum, ejusque gloriam expectatur. Cupimus enim Deum videre, atque ex ea visione felices effici, ut tanto ardentius et securius Dominum diligamus.
Ad quartum respondeo, servile ac sordidum esse intueri mercedem opere ipso, et labore viliorem; quod faciunt, qui propter temporalia lucra praecipue Deo serviunt, aut ecclesiastica et spiritalia ministeria obeunt- At spectare mercedem eminentissimam, quae in ipsius Dei visione consistit, non potest esse sordidum, aut servile, sed nobilissimum ac regium. Et quamvis ne ipsa quidem vita aeterna sit appetenda, plusquam Dei gloria, et vitiosus amor esset, magis beatitudinem propriam amare, quam Deum, tamen incomparabiliter turpius et periculosius est temporalem mercedem intueri, quam aeternam, non solum quoniam (ut diximus) merces temporalis opere ipso vilior est, sed etiam quoniam temporalis mercedis amor impedit amorem Dei, revocat a Deo, implicat terrenis; amor autem mercedis aeternae, quae in Dei visione posita est, cum Deo conjungit, avellit a rebus terrenis, purgat animam a pravis cupiditatibus, excitat ad custodiam mandatorum Dei. Denique vix contingere solet, ut aliquis ardenter appetat videre Deum, nisi quia ardenter amat ipsum Deum amore amicitiae, ita ut cupiat eum videre, quia diligit eum, non quia diligit se.
Atque hinc est. quod Sancti, cum detestantur amorem mercenarium, semper loquuntur de amox^e temporalium commodorum. Vide Sanctum Ambrosium lib. vii. in Lucam, in cap. Io. sanctum Hieronymum lib. vi. in Isaiam, prope finem, sanctum Augustinum tract. 40. in Joannem,■ sanctum Gregorium homil. 14. in Evangelia. Hinc etiam S. Bernardus in lib. de diligendo Deo. dicit: « Anima amans Deum, aliud praeter Deum, praemium non requirit, aut si aliud requirit, illud pro certo, non Deum diligit. ». _
Ad quintum respondeo: Amorem concupiscentia! proprie dici, cum potissimum quis diligit alterum propter se, non propter illum. Nara si quis diligat amicum, praecipue propter ipsum, etiamsi secundario mercedem operis ab illo expectet, non est amor concupiscentiae, sed amicitia;.
Ad meritum constituendum requiri Uberum voluntatis arbitrium.
Sequitur altera pars disputationis de merito, in qua discutiendum est, « quae sint, et quot necessariae conditiones, ut aliquod opus dici possit vere ac proprie meritorium felicitatis aeternae ». De hoc enim potissimum quaerimus. Videntur autem septem omnino conditiones requiri, quarum tres conceduntur ab. omnibus, aliae quatuor in controversia sunt.
Prima conditio est, ut sit opus bonum. Mala enim opera merentur quidem, sed poenam, non praemium. « Quae mala sunt, non coronat Deus », inquit Augustinus de gratia, et libero arbitrio cap. 6. Nos autem de bonis meritis hoc loco disserimus. Altera conditio est, ut opus illud bonum fiat in obsequium Dei. Meritum enim relationem dicit ad mercedem ab alio accipiendam, proinde qui meretur, apud aliquem meretur. Tertia, ut qui meretur, sit viator. Nam in hac vita stadium est, et proelium, in tilia bravium, et corona..Sed de hac conditione vide infra cap. 14. ubi agitur de conditione sexta. Quarta, ut opus sit non solum bonum, sed etiam liberum. Quinta, ut qui meretur, sit amicus et gratus Deo. Sexta, ut intercedat promissio. Septima, ut opus ex charitatis virtute procedat.
Omissis igitur tribus prioribus, de quibus nulla quoestio est, examinare incipiamus quartam, sed quamvis non desint, qui doceant libertatem arbitrii ad merendum non esse necessariam; id enim sensisse Robertus Olchot, testatur Jo. Picus in Apologia quoest. 8. tamen communis Theologorum sententia contrarium habet, ut perspicuum est ex S. Thoma 1. 2. quoest. 114. art. 1. et ex Doctoribus enoteris in 1. sentent. dist. 17. et in 2. dist. 27. et in 3. dist. 18.
Potest autem haec sententia vera, atque communis probari primo ex divinis litteris utriusque lastnmcnt-i. Nam Ecclesias!, xxxi.
cum dictum esset: Qui potuit transgredi, et non est transgressus, facere malum, et non fecit: continuo additur meritum, Ideo stabilita sunt bona illius, et eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia Sanctorum. Et Apostolus I ad Gorinth. ix. Si volens inquit, hoc ago, mercedem habeo, si autem invitus, dispensatio mihi crbdita est. Et II ad Gorinth. ix. Unusquisque prout destinavit in corde suo; non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus.
Secundo, idem probatur ex Patribus, quorum testimonia plurima attulimus in v. lib. de gratia et libero arbitrio. Ex quibus paucissima adscribemus, qua} magis proprie ad rem pratentem faciunt.
Sanctus Justinus in Apologia prima circa medium: « Neque enim, inquit, quidquam horum laude dignum esset, nisi illi (homines videlicet) utramque in partem convertere, et quasi flectere se possent ».
Sanctus Irenseus lib. iv. cap. 71. « Quiope* rantur, inquit, bonum, gloriam et honorem percipient, quoniam operari sunt bonum, cum possent non operari illud ».
Clemens Alexandrinus lib. i. Strom. circa medium: « Sed, inquit, nec laudes, nec vituperationes, nec honores, nec supplicia justa sunt, si anima non habeat liberam potestatem et appetendi et aggrediendi ».
Sanctus Rasilius in orat, quod Deus non sit auctor malorum: « Deo, inquit, non est gratum, quod coactum, sed quod ex virtute recte geritur. Yirtus autem ex voluntate, et non ex necessitate fit. Voluntas autem ex his, qua} in nobis sunt, dependet. In nobis autem est liberum arbitrium ».
Sanctus Joannes Chrysostomus hom. 22. in Genes. <t Nonne, inquit, manifestum est, sua quemque voluntate vel malitiam, vel virtutem eligere? nam nisi ita esset, et natura! nostra! potestas insita esset, neque illos puniri, neque istos pra!mia virtutum accipere oportebat. Verum quia in nostra voluntate totum (post gratiam Dei) relictum est, ideo et peccantibus supplicia proposita sunt, et bene operantibus mercedes et preemia ».
Sanctus Cyrillus lib. ii. in Joan. cap. 54.
« Liberum, inquit, arbitrium hominis his verbis ostendit, qui ad alterutrum secundum animi sui judicium potest proficisci. Sic enim juste laudem, si bene agimus, et contraria, si mala committimus, invenimus ».
Tertullianus lib. ii. in Marcionem, ante medium: « Gaderum, inquit, nec boni, nec mali merces jure pensaretur ei qui aut bonus, aut malus necessitate fuisset invectus non voluntate ».
Sanctus Hilarius in Psalmum secundum: « Quid, inquit, honoris ac pramiii, bonitatis necessitas mereretur, cum malos nosse esse vis quredam inserta non sinei'et? voluntati ergo promissa bonitas est, ut pramiium sibi voluntas bonitatis acquireret ».
Sanctus Hieixmymuslib.ii.in Jovinianum: « Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutes, nec ad vitia necessitate trahimur. Alioqui ubi necessitas, nec corona, nec damnatio est ».
S. Augustinus lib. n. de libero arbitrio, cap. 1. (i Deinde, inquit, illud bonum, quo commendatur ipsa justitia in damnandis peccatis, recteque factis honorandis, quo modo esset, si homo voluntatem non haberet liberam? non enim recte factum, aut peccatum esset, quod non fieret voluntate; ac per hoc et poena injusta esset, et prsemium, si homo voluntatem non haberet liberam n.
S. Paulinusinepist. 2. ad Severum: « Quee nobis, inquit, est gratia, si in alieno tantum fideles fuerimus, nisi de proprio serviamus, id est, de libero voluntatis arbitrio »?
Sanctus Bernardus sermon. 81. in Canlic.
« Ubi, inquit, non est libertas, nec meritum. Propterea qua! sutVt carentia ratione animalia, nihil merentur, quia sicut deliberatione, ita et libertate carent ».
Tertio, idem probatur rationibus. Primum enim res multa}, ut sol, luna, campi, vineae, horti, jumenta, pecoi’a, maxima nobis commoda praestant, et tamen non dicuntur proprie de nobis bene mereri, quia non libere agunt, nec possunt aliud facere, quam quod faciunt. Deinde, merito debetur merces, debitum autem non oritur, nisi ex eo, quod unus dat alteri quod suum erat. Nam si rem non suam, sed alienam daret, nihil ei deberetur: nihil autem proprie nostrum est, nisi quod pro arbitrio possumus facere, vel omittere. Ista enim in nostra potestate sunt, et horum dominium proprie habere dicimur. Denique mala opera, nisi libere fiant, poenam nullam merentur: igitur nec bona opera pra}miuin merebuntur, nisilibere facta fuerint.
Solvuntur objectiones:
Sed contra doctrinam capitis superioris objici solet, quod meritum ex acceptatione dependeat, et possit Deus ad vitam aeternam acceptare non solum actiones liberas, sed etiam necessarias, quemadmodum ad Martyrii palmam acceptavit mortem sanctorum Innocentium.
Sed facilis est responsio; pendet enim meritum ab acceptatione Dei, sed non sola. Et potest Deus acceptare ad vitam aeternam actionem non liberam, sed non ad meritum vit® aeternae. Sancti autem Innocentes privilegio singulari gloriam, Martyribus debitam, acceperunt, quamvis illam proprie non meruerint: « Si quaeris, inquit sanctus Berliardus in serm. de Natali Innocentium, eorum apud Deum merita, ut coronarentur: quaere et apud Herodem crimina, ut trucidarentur. An forte minor Christi pietas, quam Herodis impietas, ut ille quidem potuerit innoxios neci dare, Christus non potuerit propter se occisos coronare? » Et infra: « Caeterum si sunt plane Martyres tui, Deus, ut in quibus nec homo, nec Angelus meritum invenit, singularis tuae praerogativa gratiae evidentius commendetur ».
Secundo, objiciuntur' Christi merita, quae constat fuisse maxima atque verissima: et tamen Christus non libere, sed necessario Deum diligebat, quippe qui beatus erat. Nam meritum omne ex charitate pendere, suo loco demonstraturi sumus.
Despondeo: Christus simul viator fuit, et comprehensor, et ideo duplex in eo dilectionis actus inveniri poterat, unus consequens ad visionem Dei, qui necessarius erat, alter consequens ad cognitionem infusam, qui liber ac voluntarius erat. Vide S. Thomam 3. part. qusest. 19. art. 3. ad. 1. Deinde quamvis Christus non posset non diligere Deum, tamen poterat ex actibus charitatis imperatis, alios facere, alios omittere pro arbitrio: quemadmodum caeteri tum Angeli, tum homines, qui Deum vident, et ipse etiam Deus, non possunt quidem peccare, aut Deum non semper diligere: tamen possunt in aliis multis rebus pro arbitrio agere.
Itaque electionem passionis, qua nos Chri¬
stus redemit, liberam, voluntariamque fuisse testatur Isaias cap. Liir. Oblatus est, quia ipse voluit. Et aperte de merito ejusdem passionis: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum. Et infra: Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur, etc. Et ipse Dominus Joan. x. Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. Et: Potestatem habeo ponendi animam meam,.
Tertia objectio contra solutionem argumenti superioris: Christus praeceptum habuit a Patre ponendi animam suam, sic enim ipse subjungit Joan.x. Hoc mandatum accepi a Patre meo. Unde ad Philip, ii. dicithr: Factus obediens usque ad mortem. At Christus peccare non poterat: igitur non poterat non implere praeceptum, ac per hoc electio illa ponendi animam suam, non libera sednecessaria fuit.
Respondeo: Duplex est necessitas, altera interna, altera externa; necessitas interna est, cum ipsa potentia naturaliter determinata est ad unum; vel cum objectum eam ex necessitate determinat, et haec necessitas impedit libertatem, ac per hoc meriti rationem. Necessitas externa est, cum remanet in voluntate vera indifferentia, et indeterrainatio ad utrumlibet, sed tamen fieri non potest, ut eligat non servare praeceptum, quoniam regitur et gubernatur a Deo, qui semper illi objicit ea media ad non peccandum, quae videt eam acceptaturam. Haec necessitas non tollit libertatem, nec meriti rationem, et talis fuit non solum in Christo, sed etiam in iis, qui dicuntur confirmati in gratia.
At si res ita se habet, sicut confirmati in gratia, absolute peccare poterant, quamvis peccaturi non essent, lethaliter saltem, ita et Christus peccare potuit absolute, quamvis peccaturus non esset.
Respondeo: Magnum est discrimen inter Christum, et alios confirmatos in gratia. Christus enim, quia Deus, et homo erat, etiam cum viator esset, habebat intra se, unde peccare non posset. Divinitas enim, quae humanitatem regebat, unita erat ipsi Immanitati Christi hypostatice, ac per hoc intrinsecum, et naturale erat Christo, ut non posset peccare etiam secundum humanitatem, et ideo absolute, et simplici ter Christus, etiam ut homo viator (stante hypostatica unione) peccare non potuit. At caJteri con*
firmati in gratia, nun habent intra se, id est, in suo supposito aliquid, unde peccare non possint, cum divinitas, qu;c eos regit, ad ipsorum suppositum non pertineat. Proinde ipsi in se considerati, absolute peccare possunt, etiam lethaliter; sed sine dubitatione immunes erunt a peccato, si Deus eos in gratia confirmavit.
Quod autem diximus, in voluntate Christi humana fuisse veram indifferentiam ad utrumque, id est, ad prsecepti observationem et violationem et necessitatem non peccandi, respectu illius voluntatis, fuisse extrinsecam: non repugnat his, qua) diximus. Nam necessitas non peccandi ipsi voluntati humanae Christi praecise sumptae fuit extrinseca, sed ipsi Christo etiam ut homo est, fuit intrinseca et naturalis.
Ad meritum requiri statum gratiae et adoptionis filiorum.
Altera quaestio tractanda est propter quintam conditionenf meriti. Quaeritur igitur, <i Utrum ad meritum vitae aeternae necessario requiratur, ut homo sit justus, et gratus Deo9 et in filium per regenerationem adoptatus».
Potest autem quaestio duobus modis intelligi. Primo, utrum requiratur elevatio illa naturae ad statum filiorum Dei, ex parte operum: quia videlicet non possit legem perfecte implere, nisi qui per gratiam justificantem factus est filius Dei. Secundo, utrum requiratur ex parte subjecti, quia videlicet, etiamsi quis legem perfecte impleret, tamen non mereretur vitam aeternam, nisi esset elevatus ad statum illum supernaturalem.
Fuit opinio cujusdam recentioris, cujus multae sententiae a Pio V. Pontifice damnatae fuerunt, operibus bonis vitam aeternam deberi, ex eo quod sunt vera legis obedientia, non quia fiant a persona elevata per gratiam ad statum filiorum Dei. Intelligit vero Doctor ille non solum non esse necessariam elevationem naturae ex parte subjecti, sed neque ex parte operum. Existimat enim opera vere meritoria vitae aeternae, posse fieri ab homine nondum renato perBaptismum, vel nondum reconciliato per sacramentum Poenitentiae.
itaque ex ejus sententia Catechumeni, et poenitentes, ante remissionem peccatorum servantes mandata, per auxilium Dei speciale, vitam merentur aeternam.
Contraria sententia communis est, et fuit in Scholis Catholicorum Theologorum. Neque solum nunc in statu naturae corruptae, sed etiam in statu naturae integrae Theologi docent necessarium fuisse ad meritum vitae aeternae, ut homo per justificationis gratiam, et Spiritum inhabitantem adoptaretur in filium, et ad statum quemdam supernaturalem et divinum eveheretur. Vide Magistrum et Theologos in 2. Sentent. dist. 24. 27. 28. et 29.
Atque hanc ipsam sententiam esse Concilii Trident. ac per hoc Ecclesiae universae, certum est ex sess. 6. cap. 16, ubi Concilium docet, vitam aeternam esse gratiam, misericorditer filiis Dei per Christum promissam, et simul mercedem bonis eorum operibus fideliter ex Dei promissione reddendam. Idem constat ex can. 32. ubi Concilium declarat, opera meritoria illa esse, quae fiunt a justificatis per gratiam Dei, ut sunt viva Christi membra.
Denique erat Bulla Pii V. Pontificis, a Gregorio XIII. renovata, in qua damnantur hae duae propositiones. « Pelagii sententia est, opus bonum citra gratiam adoptionis factum, non esse regni coelestis meritorium. Opera bona a filiis adoptionis facta, non accipiunt rationem meriti ex eo, quod fiunt per spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum Dei, sed tantum ex eo, quod sunt conformia legi ». Nos igitur probabimus, gratiam adoptionis ad meritum constituendum requiri, variis argumentis, quorum aliqua ostendunt, eam gratiam esse necessariam ex parte operum, alia ex parte subjecti.
Probatur igitur hac sententia primo ex divinis litteris. Genes, iv. Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus. NotatS. Gregorius lib. xxii. Moralium, cap. 12. hoc ideo dictum esse, quia Deus non habet gratum offerentem propter munera, sed munera propter offerentem. Neque intelligit proptersolam intentionem offerentis, sed propter bonitatem et puritatem: dicit enim, debere ab omni malitia esse purgatum, qui cupit, ut sua munera Domino placeant Joan. xv. Manere in me, et ego in vobis, sicut palmes non potest ferre fructum n semetipso, n>si manserit in vite, $ic
et vos, nisi m me manseritis: ego sum vitis, et vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum (i). Requiritur igitur ad fructum, id est, ad bonaoperafacienda, non quaecumque gratia, sed ea, quae facit hominem esse vivum membrum corporis Christi Idem enim, est, esse palmitem vitis, et membrum corporis.
Adhaec Scriptura passim docet, regnum coelorum esse gloriam et haereditatem filiorum. Joan. vili. Servus non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum, quod si vos filius liberavit, vere liberi eritis. Itoman. vili. Accepistis spiritum adoptionis filiorum. Si autem filii et haeredes. Et infra: Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Galat. m. 4. It acpue jam non ■ est servus, sed filius; quod si filius et haeres per Deum. Et infra: Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim erit haeres filius ancillae cum filio liberae. Similia habentur ad Ephes. i. ad Coloss. iii. ad Tit. ili. ad Hebr. I. I Petri i. et alibi, ubi vita aeterna dicitur haereditas, quae proprie ad filios pertinet. Non igitur qui servus est, vitam aeternam ullis meritis obtinere poterit; non enim haereditas merces est servorum, etiamsi annis mille servirent, sed propria portio filiorum. Quare sine dubio necessaria conditio ad meritum vitae aeternae est regeneratio, et adoptio liliorum Dei.
Praeterea, Scriptura testatur ita fundari meritum in amicitia cum Deo ut statim atque aliquis Deum offendit, amittat omnia bona merita. Ezechielis xvm. Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus non recordabuntur. Et Jacobi. ii. Si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. At si merita non penderet a statu, et qualitate personae, sed a sola obedientia legis, non deberet is, qui Deum offendit, amittere bona merita per obedientiam legis antea parta. Quemadmodum qui laboravit in colenda vinea alicujus certa mercede conductus, non perdit mercedem suam si forte inimicus fiat domino vineae, non enim meritum illud in amicitia, sed in solo opere et labore fundatur. Igitur meritum vitae aeternae, quod statim perditur cum quis Deum ad iracundiam provocat, non in solo opere, sed etiam in amicitia et
dignitate persome fundamentum habet. Atque hinc est, quod Scriptura vitam aeternam diligentibus Deum promissam esse testatur Joan. xiv. I Corinth. ii. II Timoth. iv. Jacobi. i. et alibi.
Probatur secundo eadem veritas testimoniis sancti Augustini, qui in lib. i. ad Bonifacium, contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 2. « Non vivunt (inquit) recte homines, nisi effecti filii Dei. At non fiunt homines filii Dei, nisi per regenerationem, in qua remittuntur peccata, et infunditur gratia gratum faciens ». Itera lib i. ad Simplicianum, qua3st.2. «Sed in quibusdam», inquit, «tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad obtinendum regnum coelorum sicut in Catechumenis, sicut in Cornelio, antequam sacramentorum participatione incorporaretur Ecclesiae ».
Neque solum in statu naturae corrupte, sed etiam in statu naturae integra; agnoscit Augustinus gratiae necessitatem ad bona merita comparanda. Sic enim ait in Enchiridio, cap. 106. « Quamvis sine gratia nec tunc ullum bonum meritum esse potuisset ». Non loqui autem Augustinum de aliqua gratia auxilii generalis, vel etiam specialis transeuntis, sed de ipsa charitate infusa et inhaerente, perspicuum est ex lib. xn. de civ. Dei, cap. 1. ubi de sanctis Angelis loquens: «Cum amore », inquit, « casto eos creavit, simul in eis et condens naturam, et largiens gratiam », Et mox: a Confitendum est igitur, cum debita laude Creatoris, non ad solos sanctos homines pertinere, verum etiam de sanctis Angelis posse dici, quod charitas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis ». Illa igitur gratia, sine qua nec tunc (id est, in statu natura; integrae hominum, vel Angelorum) ullum bonum meritum esse potuisset, est charitas Dei diffusa per Spiritum sanctum, qui datus est eis.
Huc etiam pertinent, quae diximus in it. lib. de Justificatione, ubi probavimus justificari hominem, per justitiam habitualem, id est,, per gratiam gratum facientem, inhaerentem et permanentem. Nam utidem Augustinus ait in libro de fide et operibus, cap. 14. « Sequuntur bona opera hominem justificatum, non praecedunt justilicandum ». Et in lib. de Spiritu et littera, cap. 2l). « Per spiritum incorporatus, factusque membrum ejus potest
quisque, illo incrementum intrinsecus dante, operari justitiam ».
Probatur tertio rationibus. Prima ratio. Visio Dei, in qua proprie vita aeterna consistit, res est non modo supernaturalis, sed usque adeo naturam omnem creatam excedit, ut nec agnosci, nec appeti, nec cogitari possit, nisi Deo ipso revelante: Oculus non vidit (inquit Apostolus Isaiam citans, I Corinth. u). auris non audivit, in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Atqui ad finem supernaturalem et divinum requiruntur opera, supernaturalia et divina, praesertim cum I^eus omnia sapienter, suavi - terque disponat. Non potest autem divina et supernaturalia opera facere, nisi prius ipse divinus et supernaturalis efficiatur, ut S. Dionysius ratiocinatur, in lib. de Ecclesiastica Hierarchia, cap. 2. par. 1. Debet igitur homo per gratiam inhaerentem, et Spiritum inhabitantem evehi ad consortium divinas naturae, ut opera divina, id est, vitae aeternae meritoria facere valeat. Atque haec est ratio sancti Thomae, S. Bonaventurae, et.aliorum illustrium Theologorum.
Secunda ratio. Si merita non penderent a statu et dignitate personae, sed solum ab ipso opere, sive legis obedientia; certe merita Christi non essent infiniti pretii, neque multo essent majora, quam caeterorum justorum: nam ubi solum spectatur opus, nihil interest, utrum qui operatur sit rex, an miles, nobilis, vel ignobilis, probus, aut improbus. At certum est opera Christi fuisse infiniti pretii, quandoquidem propitiatio fuerunt pro peccatis totius mundi, et copiosa fuit apud eum redemptjo; igitur dignitas personae plurimum confert ad valorem meriti. Et confirmatur haec ratio, nam de Christo nullus Catholicus negare audebit, quin ejus merita fuerint maximi pretii propter dignitatem personae. Nam (ut alia nunc omittam) exstat epistola decretalis Clementis VI. quae incipit, Unigenitus, in quo docemur guttam unam sanguinis Christi propter infinitam personae dignitatem ad totius mundi redemptionem sufficere potuisse. At non dissimilis esse debet ratio meriti in capite, et membris. Igitur sicut Christi meritum, ita etiam merita justorum aliorum vim accipient a dignitate personae.
Tertia ratio. Si non requiritur ad meritum adoptio et regeneratio'; certe poterit homo
ante remissionem peccati per auxilium Dei speciale mereri vitam aeternam, id vero tametsi ab adversario concedatur non solum est falsum, sed etiam repugnantiam continere videtur. Nam idem ipse merebitur vitam aeternam et mortem aeternam. Ileus enim erit mortis aeternae propter peccata olim admissa, et nondum remissa; et simul jus habebit ad vitam aeternam propter bona merita per legis obedientiam acquisita. Mereri autem simul vitam aeternam et mortem aeternam repugnantiam includit, quoniam mors aeterna carentiam significat vitae aeternae, proinde qui talis esset, deberet vivere in aeternum, et non vivere in aeternum; mori in aeternum, et non mori in aeternum.
Quarta ratio. Si posset qui nondum regeneratus est, vitam aeternam operibus suis vere mereri: certe posset etiam gratiam justificationis proprie mereri. Nam si mereri potest gloriam, quae est gratia consummata, cur mereri non poterit gratiam, quae est gloria inchoata? At gratiam justificationis, id est, justitiam ipsam, per quam formaliter justificamur, non cadere sub meritum proprie dictum, Theologi omnes consentiunt, el ipsum Concilium, Tridentinum, disertis verbis affirmat, sess. 6, cap. 8. Unde etiam S. Augustinus, in epist. 105. ad Sixtum scribit, vitam aeternam in Scripturis appellari mercedem et gratiam: ipsam autem justitiam numquam appellari mercedem, sed solum gratiam.
Solvuntur objectiones.
Sed jam argumenta, quae contra objiciuntur, breviter diluamus. Prima objectio. Scriptura divina promittit vitam aeternam obedientiae legis, Ecclesiast. xv. Si volueris mandata servare, conservabunt te. Et Matth. xix. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Non autem dicit, si vis ad vitam ingredi, cura ut adopteris in filium.
Respondeo: Immo hoc ipsum Scriptura manifeste clamat cum ait Joan. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Et Rom. VIII. Vivificat corpora nostra propter inhabitantem spiritum ejus in nobis. Et ad Tit. hi. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, elc..
1 Cor. II, 9. - Ecd. XY, Ifi; Matii. XIX, 17. — Joan. HI, 3: Rom. VIII, II; Tit. III, 3.
Sed intuendum est in Scripturis sanctis ad (juos dirigatur oratio. Nam cum infidelibus Scriptura; loquuntur, non tam opera bona, quam fidem et Baptismum praidicant: cum autem alloquuntur fideles atque regenitos, non amplius fidem 6t Baptismum, sed opera, et legis obedientiam docent. Quod etiam nobis faciendum esse, ut videlicet aliter fideles, aliter impios adhortemur, monet S. Augustinus in lib. de natura et gratia, c. 68. Dominus igitur apud Matthaeum, et Ecclesiasticus legis obedientiam tamquam viam ad vitam proponunt, quoniam fidelibus loquuntur.
Adde, quod si quis omnia mandata integre observaret, sine dubio salvaretur. Sed inter omnia est etiam illud primum et maximum de dilectione Dei super omnia, quod ab hominibus nondum regenitis perfecte observari non potest. Actus enim dilectionis Dei super omnia, vel non potest haberi, nisi per gratiam gratum facientem, et spiritum cor inhabitantem; vel si potest haberi per auxilium Dei speciale, continuo ad eum tamquam ad ultimam dispositionem sequitur infusio gratia; justificantis et regenerantis, atque in filium Dei adoptantis.
Secunda objectio. Apostoli Petrus et Paulus, ille Actor, x., iste ad Rom. n. docent, Deum non accipere personas, sed gloriam et honorem tribuere omni operanti bonum. Non igitur requiritur ad meritum vitse aeternee exaltatio naturae ad esse quoddam supernaturale, sed sola obedientia legis.
Respondeo: Saepe jam diximus cum sancto Augustino, lib. n. contra duas epist. Pelagianorum cap. 7. acceptionem personarum vitium esse contrarium justitiae, non misericordiae, vel liberalitati; proinde in judice locum habere, non in eo qui sua liberaliter donat. Deus igitur in judicio non accipiet personas, sed unicuique reddet secundum opera sua. At opera bona nascuntur ex gratia et justificatione, ac regeneratione praecedente, quam gratiam Deus non ut judex reddit, sed ut princeps liberalis donat. Itaque etiamsi in judicio Deus non respiceret persona; dignitatem, sed solam obedientiam legis, adhuc necessaria esset exaltatio illa naturae ad esse quoddam supernaturale, quoniam sino illa merita vita; aeterna; haberi non possunt.
Sed addo non esse acceptionem personarum, si judex praemia distributurus dignitatem personae consideret, quando ex ipsa
ikio
dignitate meritum pendet. Accipere enim personam non est attendere ad quamvis qualitatem personae, sed ad eam, quae ad causam nihil pertinet. Nam si forte lex sit, ut soli filii nobilium currant adbravium aliquod a rege propositum; non accipiet personam judex, si non solum celeritatem cursus, sed etiam nobilitatem considerabit. Sic igitur cum vita a;terna sitbravium solis justis et bonis, et in filios Dei adoptatis propositum, non accipit Deus personas, cum has persona* qualitates attendit; sicut acciperet si consideraret, an qui bene operantur sint Gra;ei, vel Judafi, liberi, an servi,, masculi, an foemina;; et ideo nominatim Apostoli cum dicunt, Deum non accipere personas, mentionem faciunt Judafi et Gra;ci. Quam rem sa;pe repetunt et inculcant, quoniam Judaei existimabant se solos ad regnum Dei, et gratiam pertinere.
Tertia objectio. Concilium Arausicanum, can. 18. docet, deberi mercedem bonis operibus, si fiant; sed gratiam, quae non debetur praecedere, ut fiant. Non igitur requiritur ad meritum aliqua exaltatio natura;, sed sola gratia bene operandi.
Respondeo: Gratia bene operandi, et gratia adoptans homines in filios Dei, et exaltans in consortium divinae naturae, una atque eadem est, nimirum charitas infusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Illa enim si considei’etur ut virtus, dicitur gratia bene operandi, si consideretur ut forma inhaerens in anima, eamque formosam et divinam reddens, dicitur gratia adoptionis filiorum. Quare idem Concilium, can. ult. dicit, debere homines per baptismum regenerari, ut possint legem implere sicut oportet.
Quarta objectio, S. Augustinus lib. i. de libero arbitrio, cap. 6, dicit lege natura: constitutum esse, ut boni beatam, mali miseram vitam ducant.
Respondeo: Non dicit Augustinus, lege natura;, sed lege aeterna. Nec loquitur de vita beata, qua; in Dei visione consistit, sed de vita beata in genere. Itaque sententia S. Augustini haec est, lege a;terna, et immutabili constitutum esse, ut boni bene, et mali male recipiant, et si quidem boni sint boni bonitate supernaturali, supernaturalem beatitudinem consequantur, si tantum boni sint bonitate naturali, simili etiam beatitudine sint beati.
Quinta objectio, sanctus Augusti nus in U-
bro de natura el gratia, cap. 2. « Natura linquit} humani 'generis et illius unius praivaricatoris carne procreata, si potest sibi sulficere ad implendam legem, perficiendamque justitiam, de praemio debet esse secura, hoc est, de vita aeterna, etiamsi in aliqua gente, aut in aliquo superiori tempore fides eam latuit sanguinis Christi. Non enim est injustus Deus, qui justos fraudet mercede justitiae ». Hoc enim loco videtur sanctus Augustinus refellere sententiam Pelagianorum, qui dicebant hominem posse suis viribus legem implere, et tamen egere gratia adoptionis et regenerationis, ut regnum coelorum valeat obtinere. Sequitur autem ex hac refutatione, sanctum Augustinum in ea sententia fuisse, ut existimaret non esse opus gratia adoptionis et regenerationis, ad regnum coelorum obtinendum, sed solum gratia, quae juvaret ad implendam legem, perficiendamque justitiam. Ac per hoc meritum pendere simpliciter ex obedientia legis, non ex dignitate personae.
Respondeo: Propositio conditionata sancti Augustini verissima est: videlicet, si homo sine fide Christi possit suis solis viribus implere legem, de praemio vitae aeternae debet esse securus. Sed non inde sequitur, non esse necessariam gratiam adoptionis ad meritum. Nam (ut idem Augustinus docet, loco citato, id est, lib. i. ad Bonifacium, cap.2j non vivunt recte homines, ac per hoc non implent legem, neque justitiam perliciunt, nisi prius filii Dei efficiantur.
Neque eo loco S. Augustinus refellit Pelagianos, quod existimarent gratiam adoptionis esse necessariam. Hujus enim rei in toto eo libro ne meminit quidem; sed tantum refellit errorem cujusdam, qui naturae humanae nimium tribuebat. In aliis quidem locis idem Augustinus Pelagianis tribuit, quod requirerent gratiam adoptionis tamquam necessariam ad capescendam vitam aeternam; sed non eos inde reprehendit, quod eam gratiam requirerent, sed quod negarent, eam necessariam esse in parvulis ad peccatum originale purgandum, in adultis ad implenda mandata divina. Vide quae scripsimus de hac re in i. lib. de gratia et libero arbitrio, cap. 5.
At (inquies) ex hac propositione conditionata S. Augustini, si homo sibi sufficeret ad implendam legem, perficiendamque justitiam, de praemio, id est, de vita aeterna defieret esse securus; sequitur, non esse ne¬
cessariam gratiam adoptionis ex parte subjecti, sed tantum ex parte operis.
Respondeo: Id non sequi, quoniam (ut supra diximus) eadem gratia habitualis infusa, quSi perficit subjectum, est etiam principium operis. At nonne posset Deus sine habituali illa gratia elevante naturam, per solum auxilium speciale id efficere, ut homo legem impleret, justitiamque perficeret? Posset quidem, sed non quaerimus hoc loco quid Deus possit, sed quid velit, et quid faciat. Constat autem nobis ex sacris litteris, et ex ipso S. Augustino non vivere homines recte, nisi filii Dei efficiantur: proinde non sufficere secundum ordinariam Dei legem, sive potentiam, ad bona opera, qualia requiruntur ad meritum facienda, quodlibet auxilium speciale, sed exigi gratiam illam adoptionis infusam, quae naturam elevat ad esse quoddam supernaturale, atque divinum.
Sexta objectio. Opus malum ex natura sua meretur poenam, nec requiritur ut procedat ex habitu destruente naturam, igitur et opus bonum ex natura sua meretur praemium, etiamsi non procedat ex habitu elevante naturam.
Respondeo: Facilius est peccare, quam bene agere. Et ideo ad peccandum sufficit libertas arbitrii, ad bonum opus requiritur etiam gratia. Praeterea, ut peccato debeatur poena, nulla conventio, vel promissio necessaria est, qui enim alterum laedit, justitiam violat, et ideo satisfacere tenetur ex justitia, etiamsi nulla promissio intercesserit. At ut bono operi debeatur merces ex justitia, conventio vel promissio necessaria est. Non enim tenetur unus alterius obsequium acceptare, nisi conventio intervenerit. Deus autem non promisit mercedem vitoe aeternae, riisi per Christi gratiam regeneratis et adoptatis, ut passim Scriptura testatur.
Requiri ad meritum, vitee eeternee promissionem Dei gratuitam.
Discutienda sequitur conditio sexta, quam esse diximus promissionem, sive pactum liberale, atque gratuitum. Nam recentior ille Doctor, cujus sententiam superioribus duobus capitibus refutavimus, docuit praeterea, opera bona ex natura sua esse meritoria vita#
aeterna?, ita ut non requiratur pactum aliquod, vel gratuita promissio, ad hoc ut ex justitia merces vitae aeternae bonis operibus debeatur.
Addidit etiam quod ex hac ipsa sententia manifeste sequitur, Christum nobis non meruisse vitam aeternam, nisi quatenus gratiam bene operandi nobis meruit. Sed verba ejus ex Bulla Pii V. Pontificis audiamus; haec enim est secunda propositio damnata: « Si-' cut opus malum ex sua natura est mortis internae meritorium, sic opus bonum ex sua natura, est vitee aeternae meritorium ». Et haec est undecima: « Quod pie et juste in hac mortali vita conversati usque in finem, vitam consequuntur aeternam, id non gratiae Dei proprie, sed ordinationi naturali statim initio creationis constitutae, justo Dei judicio deputandum est. Neque in hac retributione bonorum ad Christi meritum respicitur, sed tantum ad primam institutionem humani generis, in qua lege naturali constitutum est, ut justo Dei judicio obedientiae mandatorum vita aeterna reddatur ».
Quamvis autem omnibus Ecclesiae filiis ad has sententias repudiandas satis abunde sufficiat Pontificis Maximi auctoritas: tamen addemus etiam ad majorem veritatis confirmationem auctoritatem Concilii Tridentini, et rationes ex Scriptura depromptas. Concilium igitur in 6. sess. cap. ult. « Bene operantibus (inquit) usque in finem, et in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna, et tamquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tamquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda ».Et Can. 29. « Si quis dixerit, justos non debere pro bonis operibus, quae in Deo fuerunt facta, expectare et sperare aeternam retributionem a Deo per ejus misericordiam, et Jesu Christi meritum, si bene agendo et divina mandata custodiendo usque in finem perseveraverint, anathema sit ». Hic habemus et prora ssionem eamque misericordem, et gratuitam, et Christi merita respectu vitae aeternae nobis tamquam filiis donandae. Sed veniamus ad rationes.
Prima ratio. Sumitur ex parte ipsorum operum qua; si considerentur ex natura sua remota promissione et dignitate principii operantis, nullam habent proportionem ad beatitudinem illam supernaturalem; proinde
non eis debetur ex justitia merces aeternae vitae, si ex natura sua tantummodo considerentur. Atque hoc est, quod Apostolus dicit., ad Bom. viii: Existimo, quocl non sunt condigna; passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Et II Corinth. iv. Quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Haec enim non docent opera bona non esse meritoria vitae aeternae, sed non esse meritoria tanti praemii ex natura. sua, sed aliunde, nimirum ex promissione, ex dignitate principii, etc.
Huc etiam pertinent testimonia Patrum, Athanasii in vita sancti Antonii: « Nec universo orbi renunciantes, dignum aliquid habitaculis possumus compensare coelestibus ». Eusebii Emisseni, homil 3. ad Monachos: « Totis licet anima?, et corporis laboribus desudemus, totis licet obedientiae viribus exerceamur, nihil tamen condignum merito pro coelestibus bonis compensare, et offerre valebimus ». Augustini, in Psalm. xcm. « Quanto labore digna est requies, quae non habet finem? Si verum vis comparare, et verum judicare, aeterna requies aeterno labore recte emitur, verum hoc est, sed noli timere, misericors est Deus ». Bernardi, in serm. 4. de Annunciatione: « Quid sunt merita omnia ad tantam gloriam »? Thomae, in 4. 2. q. 414. art. 3. « Si consideretur opus meritorium secundum substantiam operis et secundum quod procedit ex libero arbitrio, sic non potest ibi esse condignitas, propter maximam inaequalitatem ». Cum igitur opera ipsa nostra bona, si perse, et secundum naturam suam tantum considerentur, sint temporalia et vitia, et nullo modo aequalia praemio supernaturali et sempiterno: certe necesse est, ut addatur eis dignitas aliunde, si ex justitia merces aeternae vitae illis reddenda sit.
Secunda ratio sumitur ex parte Dei, qui nulla re indiget, et cujus sunt omnia jure creationis. Hinc enim sequitur, ut non teneatur Deus acceptare opera nostra ad praemium, jure reddendum, nisi ipse promissione sua liberali, se antea obligare voluerit. Hinc enim Job dicit, cap. xx.\v. Si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? Et apostolus ad Roman. II. Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Nam ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et,
S. Augustinus, serm. 10. de verbis Apostoli: <> Debitor (inquit) nobis factus est Deus, non uliquid accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini, debes mihi, quia dedi tibi. Et aliter dicimus, debes mihi, quia promisisti mihi. Deo igitur quid dicimus? Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando quod sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus, non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum: illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti.Et hoc tu fecisti, qui laborantesjuvisti».
S. Fulgentius, in prologo librorum ad Monituum: « Nani (inquit) et se ipsum sua largitate dignatus est facere debitorem ».
Et sanctus Bernardus, in libro de gratia et libero arbitrio, extremo: «Promissum quidem (inquit) ex misericordia, sed tamen ex justitia persolvendum ». Et sanctus Thoraas ini. 2. quaest. 114. articul. 1. concludit, Deum cum nobis aliquid debet, non tam nobis debere quam dispositioni et promissioni suae.
Denique potest institui haec ratio: Vel debet Deus vitam aeternam bonis operibus reddere, ex justitia commutati va, vel ex distributiva: si ex commutati va, igitur requiritur pactum, sive promissio. Neque enim opus, quamtumvis eximium, et aequale mercedi, potest ex justitia commutativa alterum obligare, nisi conventio, et pactum ante praecesserit. Nam si quis forte non conductus, sed sponte sua vineam alterius colat, non potest jure mercedem exigere, ut omnes noverunt, etiamsi alioqui opus ejus mercede dignissimum judicari posset. Itaque in parabola vineae, Matth. xx. Operarii quidam toto die otiosi in foro sedere malebant, quam ad laborandum in vinea, nisi prius conducerentur, accedere, et Dominus vineae conventionem fecisse legitur, cum operariis ex denario diurno.
Si vero ex justitia distributiva Deus reddit praemia laborantibus; tunc quoque necessaria est promissio, atque conventio. Nam in justitia distributiva non solet exigi pactum, vel promissio saltem expressa, quando princeps distribuit bona communia; sed plane exigitur, quando propria bona distribuit, ut cum ad certamen bravium sponte proponit. Neque enim debetur velocius currenti certum praemium, nisi promissio pactum praecesserit. Deus igitur qui non distribuit bona communia, sed propria, sinedubio non lene-
tur praemia reddere laborantibus, nisi quia redditurum se ante promisit.
Quod si quis forte hic explicari cupiat, Utrum Deus secundum justitiam distributivam, an secundum commutativam bonis hominum meritis sit praemia redditurus; illud breviter habeat, substantiam divini judicii secundum distributi vam justitiam fore; modum autem secundum commutativam. Substantiam enim illius judicii futuram esse secundum justitiam distributivam, docet sanctus Thomas in 1. part. quaest. 21. artic. 1. et lib. i. contra Gent. cap. 93. Et ratio manifesta est, quoniam Deus, ut summus Judex praemia pro meritis distribuet. Unde etiam in sacris litteris dicitur Deus non esse acceptor personarum, quod vitium, justitiae distributivae contrarium esse non dubium est.
Modum autem ejusdem judicii futurum secundum justitiam commutativam, docet idem sanctus Thomas, in 2. 2. quaest. 61. artic. 4. ad primum. Et ratio est etiam manifesta, quoniam Deus non solum constituet proportionalem aequalitatem inter merita et praemia, ut ille plus habeat praemii, qui plus habet meriti, quod proprium est justitiae distributivae, sed etiam constituet absolutam aequalitatem inter opera et mercedes, ut unusquisque non minorem habeat mercedem, quam justo judicio mereatur, quod est justitiae commutativae. Et ideo Deus in divinis litteris, nunc se Judicem fore dicit, qui praemia, poenasque distribuat, ut Matth. xxv. in parqbola de talentis, nunc patrem familias, qui laborantibus mercedem ex conventione restituat, ut Matth. xx. in parabola de conductis ad vineam pro denario diurno.
Hoc enim interest, inter justitiam distri-, butivam et commutativam, quod commutativa perfectam aequalitatem constituit inter meritum et praemium; distributiva proportionalem, sive sint absolute aequalia, sive non sint. Neque enim injustus distributor princeps erit, si officium praestantissimum in hominem, caeteris omnibus digniorem conferat, etiamsi ille absolute major’e, vel minore dignus esset. Caeterum- Deus qui thesauros bonorum infinitos habet, non solum (ut diximus) meliores magis remunerat, sed etiam singulis non minus mercedis attribuit, quam ipsorum opera justo judicio mereantur, atque ita utrique parti justitiae ita plane satisfacit, ut nihil omnino in ejus justitia desiderari queat.
Tertia ratio, sumitur ex parte hominum, qui merentur. Nam cum simus omnes conditione servi, et mancipia Dei, non posset esse justitia inter nos et Deum, nisi ipse liberali conventione operibus nostris, alioqui debitis, etiamsi nulla merces illis reddenda esset, praemium constituere voluisset. Atque hoc (ut supra diximus) significavit Dominus cum ait, Luc xvii. Cum feceritis haec omnia dicite, servi inutiles sumus. Et sanctus Augustinus, sermon. 3. de verbis Domini: « 0 magna bonitas Dei, cui cum pro conditione reddere debeamus obsequia, ut servi domino, famuli Deo, subjecti potenti, mancipia redemptori, amicitiarum nobis praemia repromittit i>. Et S. Bernardus, in sermone de quadruplici debito, demonstrat pluribus de causis in solidum, omnia nostra opera bona esse debita Deo, ita ut possit omnia exigere, etiamsi praemium nullum dare velit. Inter alia numerat creationem: « Ecce (inquit) in januis est, qui fecit coelum et terram, et creator tuus est, tu creatura, tu servus, ille Dominus, ille figulus, tu figmentum. Totum ergo quod cs, illi debes, a quo totum habes d.
Dicent fortasse, conventionem esse necessariam sed non aliam, quam quae in ipsa creatione lege naturae facta est, ut operibus bonis vita aeterna reddatur. At si lege naturae oonventio facta est, et ex natura rei bonis operibus etiam sine gratia Dei factis, debetur vita aeterna, non potuit Deus istam conventionem non facere; non enim lex naturae mutabilis est. Proinde non est gratuita, sed debita conventio. Atque hoc quidem Doctor ille concedit; sed reclamant Scriptura et Augustini, ac Bernardi testimonia jarn citata, et ipsa ratio a conditione deprompta.
Praeterea idem Augustinus ser. 13. de verbis Apostoli, apertissime tribuit gratiae, non legi naturae promissionem vitae aeternae: « Genus, inquit, humanum justo suo judicio condemnatum noluit Deus in interitum sempiternum relinquere, sed misit et medicum, misit Salvatorem, misit eum, qui gratis sanaret. Parum est, qui gratis sanaret, qui sanatis etiam mercedem daret. Nihil addi ad istam benevolentiam potest. Quis est, qui dicat, sanem te, et do tibi mercedem »? Hic aperte videmus, non legi naturae, sed admirabili benevolentia? tribui promissionem mercedis. Idem quoque Augustinus in Psal. xcm. cum dixisset, aeternam requiem aeterno labore
comparandam fuisset, non addidit, noli timere, quia justus est Deus: sed, « noli timere, quia misericors est Deus ». Ubi ostendit, ex misericordia factum esse, ut bonis operibus, quamvis imparibus tanto praemio, vita promitteretur aeterna.
Quarta ratio sumitur ex ipso statu viatorum, qui requiritur ad merendum. Nulla enim causa reddi potest, cur opera bona, quae fiunt iu hac vita, mereantur praemium apud Deum, et non mereantur bona opem, quae fiunt in alia vita; nisi quia requiritur ad meritum promissio Deo liberalis, atque gratuita ', placuit autem Deo, ut promissionem suam non ultra tempus vitae praesentis extenderet. Alioqui enim multa faciunt S. Angeli, atque homines in coelo opera bona, libere, in obsequium Dei, quibus gloriae incremen* tum mereri possent, nisi tempus ad meren- “ dum praescriptum praeteriisset. Et tamen si lege naturae, sive ex natura rei bonis operibus absolute praemium deberetur, nullum certum tempus ad meritum praescribi posset, nisi post illud tempus desinerent esse opera bona, quae ante illud tempus erant opera bona.
Esse autem certo tempore definitum spatium ad merendum, Scripturae passim testantur, I Corinth. vii. Tempus breve est. II Corinth vi. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Galat vi. Dum tempus habemus operemur bonum, etc..
Quinta ratio sumitur a virtute meritorum Christi. Nam si distributio praemiorum lege naturae deberetur obedientiae legis, Christus nobis non meruisset vitam aeternam immediate, sed solam gratiam bene operandi. Id quod adversarius concedere videtur. At contra est ratio in divinis litteris manifeste fundata. Nam hoc ipso quod incipimus esse filii Dei, incipimus jus habere ad haereditatem felicitatis aeternae. Nam si filii et haeredes, inquit Apostolus ad Rom vm; et ad Gal. iv. Quod si filius et haeres, per Deum. Incipimus autem esse filii Dei, antequam incipiamus bene operari, nam (ut supra ex Augustino probavimus) non vivunt homines recte, nisi prius filii Dei efficiantur; igitur jus habemus ad aeternam haereditatem per gratiam regenerationis, antequam incipiamus bene operari: iramo etiam Baptizati infantes, per solam eam gratiam, ante omnia opera bona salvantur: meruit igitur Christus nobis ipsam hsereditatem, dum gratiam regenerationis et adoptionis promeruit.
Quod autem voluerit, ut eamdem etiam nos bonis operibus mereremur, argumentum est amplioris gratia? et beniguitatis ipsius, qui (ut supra demonstravimus) non solum vitam aeternam nos habere voluit jure haereditatis, sed etiam jure promeritorum, quae ut haberemus, ipse etiam dedit. Recte igitur Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 16. concludit, vitam aeternam proponendam esse fidelibus, et tamquam gratiam filii Dei per Christum promissam, et tamquam mercedem bonis operibus a Deo juste, fideliterque reddendam.
Argumenta solvenda contra hanc doctrinam nulla sunt. Si qua enim erant, soluta sunt cap. superiore.
Bonum opus non esso metutorum vi/x xternx, nisi ex charitate procedat.
Restat postrema conditio, quae' erat, ut opus bonum ex charitatis virtute procedat. Fuit enim singularis opinio Gulielmi Altisio. dorensis lib. ili. tractat. 10. cap. 1 quaest. 2. et cap. 2. quaest. 1. Meritum prius, et principalius a fide, quam a charitate pendere. Qua? sententia non parum favere videtur erroribus hujus temporis haereticorum, quamvis ille longe alio sensu fidem ita praedicet, ac haeretici facere soleant, sed profecto tam sunt aperta Scripturarum testimonia, ut mirum sit, egregium Jllum virum in ea re labi potuisse.
Primum enim disertis verbis charitati beatitudo promittitur. Joan. xiv. Si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Esse autem in hac manifestatione sitam beatitudinem, idem Dominus testatur, cum ait, Matthaei v. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Joan xvii. Hxc est autem vita x terna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Et Apostolus Joannes in I. epist. cap. m. Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus enim quia cum apparuerit similes ei t rimus, quia videbimus eum sicuti.
esi ii). Praeterea rursus de praemio charitatis Apostolus Paulus I Corinth. ii. Oculus, inquit, non vidit, auris non audivit, in cor hominis non ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se. Et I Corinth. xiii. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. At quo pacto, quaeso, fides prius et principalius felicitatem meretur, quam charitas, si homo fidem habens sine charitate nihil est? Idem Apostolus II ad Timoth iv. Reposita est mihi corona justitix, quam reddet mihi in illa die justus judex, non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus. Item B. Jacobus cap. i. Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitx, quam repromisit Deus diligentibus se.
Deinde argumenta omnia, quibus supra probatum est, formalem causam justificationis non esse fidem sine charitate, sed fidem charitate formatam, ita ut principaliter justitia vera et Christiana in charitate consistat, probant etiam meritum principaliter ex charitate pendere, quandoquidem praemium vita, aeternae nihil est aliud nisi merces et corona justitiae.
Tertio, idem probatur manifesta ratione. Nam meritum vitae aeternae ita ex divina ordinatione dependet, ut illa sola opera proprie meritoria vitae aeterna? possint esse, quae Deus ad vitam aeternam acceptare dignatur. Est enim vita aetex-na veluti bravium quoddam, ut Scriptui'ae loquuntur; et in liber'a potestate principis proponentis bravium est, ut definiat quibus operibus, quo cursu, quo certamine bravium obtineri velit.
Poito charitatis opera ad vitam aeternam a Deo 1'equiri, pex'spicuum est, tuxn ex Scripturis paulo ante citatis, tum etiam ex i'atione suavis providentiae Dei; illa enim media Deus ordinare solet ad finem, quae majorem cum illo proportionem et conformitatem habent. Nihil autem esse, quod majorem proportionem et conformitatem cum aeterna felicitate habeat, quam dilectionem, et opera ex dilectione manantia, facile probari potest. Nam aeterna felicitas est consecutio ultimi finis, atque adeptio summi boni; sola vero charitas est, quae finem ultimum, summumque bonum tamquam objectum proprium i’espicit, atque ad
illud movet et ordinat actus virtutum omnium reliquarum. Inde est enim, quod ipsa sola vera dicitur et est forma et regina virtutum; et ipsi soli actus virtutum omnimn quasi proprii ejus essent, ab Apostolo tribuuntur: Charitas patiens est, benigna est, omnia credit, omnia sperat, elc.. I ad Corinth. xm.
Atque hsec est ratio, cur S. Augustinus lib. i. de moribus Ecclesim cap. Io. dixerit, virtutem esse amorem summi boni; et omnes virtutes per amorem definiendas esse censuerit. Non quod ignoraret propriam rationem temperantiae, prudentiae et aliarum virtutum non in amore, sed in alio actu sitam esse, sed ut ostenderet virtutes omnes a charitate moveri atque formari. Et easdem virtutes, non nisi charitate formatas, nos ad Deum promerendum posse perducere. Id enim in cap. 14. extremo posuerat, nos ad summum bonum non posse nisi dilectione, amore, charitate conscendere.
Ex quo intelligi poterit, quid illud fuerit, quod Allisiodorensem fefellit. Nam ex hoc loco S. Augustini perperam intellecto, collegit fidem ex propria ratione, et ut est virtus a charitate distincta, includere non solum cognitionem, sed etiam amorem primae veritatis, ut proprium sit fidei, ut fides est, credere primae veritati propter amorem ipsius primae veritatis, et hoc distinguatur a charitate, quod fides sit cognitio, et amor primae vei itatis; charitas vero amor primae bonitatis: sed non erit opus in his refellendis diutius laborare, cum nemo sit vel mediocriter in morali disciplina versatus, qui nesciat, fidem non esse amorem, et amorem, non veritatem, sed bonitatem respicere.
His igitur ita constitutis queeri solet a Theologis: Utrum ad meritum vitae aeternae satis sit, ut opus bonum procedat ab homine justo, et habitu charitatis praedito, an etiam requiratur, ut actu, vel virtute ab ipsa charitate procedat. Et quamvis non desint gravissimi auctores, qui sentiant, omne opus bonum hominis justi, et habitu charitatis praediti, vitae aeternae meritorium esse: nobis tamen probabilius videtur ad meritum exigi, ut opus bonum, vel tunc, cum fit, actu imperetur a charitate, atque in Deum ut finem supernaturalem et ultimum referatur: vel certe nascatur ab actu imperato a ehajitate, atque in Deum ante relato, quod
est virtute, non actu in Deum referri.
Quo loco non est omittendum, quod pru deuter monet S. Bonaventura in 2. sent. distinet. 41. art. 1. qmest. 3. non sufficere, ut opus virtute referri dicatur in Deum, si quis ad initium anni, vel mensis, vel etiam diei, generali quadam intentione referat omnia sua futura opera in Deum; sed necesse esse, ut illud ipsum opus particulare referatur in Deum., quod postea faciendum est. Tunc enim dicuntur opera virtute in Deum relata, cum intentio praecedens est vera causa operum, quae postea fiunt, ut si quis apud se certo constituat aliquam nummorum summam propter Deum pauperibus erogare, et postea summam illam oblata occasione eroget: is dicetur virtute referre opus suum in Deum, etiamsi dum pecunias illas distribuit, nihil de Deo cogitet.
Haec sententia, quae communior in scholis esse videtur, his argumentis confirmari potest. Primo Scriptura testatur Joan. xv. ita se habere homines justos ad -Christum, ut palmites ad vitem; constat autem palmites non ferre fructum, nisi succum a vite traxerint; igitur neque homines justi (ut Concilium Tridentinum, sess. 6. cap. 16. explicat) opera meritoria facere possunt, nisi per illam gratiam, quam Christus in ipsos, ut vitis in palmites influit. Quod etiam confirmatur ex epistola Ccelestini ad Gallos cap. 8. ubi legimus, non placere Deo, nisi opera illa, quorum ipse auctor est. Item ex Augustino, qui in epistol. 103. et alibi passim scribit, merita nostra munera esse Dei. Non igitur meritoria sunt opera bona tantum moraliter, quae sine relatione;n Deum per actum charitatis, a justis fieri possunt.
Secundo, Dominus Matth. v. cum ait: Si diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis. Sine dubio demonstrat, posse hominem justum facere aliqua bona moralia, quale est diligere amicum, quoniam ab illo diligeris, et tamen non habere mercedem in vita aeterna. Idem etiam Mat.h. x. non ait: Qui recipit justum, mercedem justi accipiet. Sed qui recipit justum, in nomine justi, id est, ea intentione, quia servus jjei est. Et Matth. xix. cum diceret: Omnis qui reliquerit patrem, vel matrem, ete., centuplum accipiet, et vitam veternam possidebit, addere curavit, propter nomen meum; ut etiam alibi saepe addit, propter me. EI cur Apostolus tam sollicite monet I ad Corinth. x. et ad Colosseos, m. ut quicquid facimus, in nomine Domini, et in gloriam Dei faciamus; si omnia justorum opera ex se diriguntur in Deum, et meritoria sunt?
Tertio, illa solum opera meritoria sunt vitfc aeterna;, qua; ex natura sua charitatem augent. Nam juxta communem Theologorum sententiam, omne meritum vitae aeterna,*, simul etiam incrementi chari talis meritum est: at charitas non augetur nisi per actus, qui ex ipsa procedunt; id enim omnibus habitibus commune est. Igitur illa solum opera meritoria sunt vite aeternae, quae vel sunt actus charitatis eliciti, vel saltem imperati.
Quarto, convenit inter omnes, ut opus referri debeat in Deum, ut finem supernatura- Jem, si futurum sit meritorium vite cetera a*; at opera virtutum creterarum non referuntur in Deum ut (inem supernaturalem, nisi a charitate imperentur, et dirigantur, nam si morales sint, non referuntur ex natura sua in Deum nisi ut finem naturalem; si theologica; sint, respiciunt quidem Deum, ut objectum supernaturale, sed non referuntur in eum, ut finem supernaturalem, vel ut summum bonum; igitur non sunt meritorii actus virtutum reliquarum, nisi a charitate imperentur et moveantur.
Respondebunt fortasse omnia bona opera justorum referri in Deum, ut finem supernaturalem, etiamsi a charitate non imperentur, tum quia ipse operans ratione habitualis charitatis est ordinatus in Deum. Tum quia quicumque recipit habitum charitatis infusae, hoc ipso refert, atque ordinat omnia sua ad gloriam Dei.
At responsio non recte solvit argumentum. Nam subjectum' ordinatum per habitum aliquem in finem non necessario communicat operi ordinationem in eumdem finem, nisi ex illo habitu operetur, alioqui omnia opera hominis habitualiter a Deo aversi, et ad creaturam, ut ad finem ultimum conversi, essent ordinata ad perversum ultimum finem, atque adeo peccata essent mortalia, quod esse falsum et haereticum, supra docuimus.
Item nulla esse possent in homine justo verba, vel facta otiosa; nam illa dicuntur et sunt otiosa, qua; carent debito fine: nulla vero justi verba, vel facta debito fine carerent, si ratione subjecti directa atque ordinata inlelligcrentur in Deum, ut finem.
Neque vero sufficit generalis illa, et confusa relatio operum in Deum, quam facere debent vel solent, qui recipiunt habitum charitatis infusa;; alioqui (ut diximus) non ita sedulo Apostolus hortaretur, ut omnia in Dei gloriam faceremus, neque diceret 1. Corinth. ultim., omnia vestra in charitate fiant, si non posset accidere; ut opera justorum in charitate, vel ex charitate non fierent. Maneat igitur opera meritoria, id ex necessitate requirere, ut actu vel virtute a charitate dirigantur, atque ordinentur in Deum.
Opera justorum ex charitate facta, meritoria esse vitx xlernse ex condigno.
Disseruimus hactenus de merito, an sit, et quid sit: sequitur nunc, ut quale sit videamus. Sunt autem tres, de hac re quaestiones. Una sitne meritum justorum dicendum ex condigno, an ex congruo. Altera, sitne. condignum ratione promissionis tantum, an etiam ratione operis. Tertia, num Deus remuneret opera justorum supra condignum, et impiorum citra condignum.
Quod attinet ad primam quaestionem, Catholici omnes agnoscunt opera bona justorum esse meritoria vite aeternae, sed tamen aliqui censent non esse utendum his vocibus de condigno, et de congruo, sed absolute dicendum, opera bona justorum esse meritoria vitae seterrne, ex gratia Dei. Ita docet Thomas Waldensis, tomo 3. de Sacramentalibus cap. 7. cui subscribere visus est Paulus Burgensis, in additione ad commentarium Nicolai Lyrani, in Psal. xxxv.
Alii volunt opera bona justorum esse meritoria de condigno, largo modo, ita ut hoc condignum respectu condigni proprie sumpti possit dici congruum, respectu congrui proprie sumpti possit dici condignum. Ita docent Durandus in 2. sentent. distinet. 27. quaest. 2. Et Gregorius in I. Sentent. dist. -17. quoest. 1. art. 2.
Communis autem sententia Theologorum admittit simpliciter, meritum de condigno. Quae sententia verissima est. Et quidem quod ad voces attinet, recte dicuntur, merita nostra esse ex gratia Dei, sicut etiam vere dicuntur esse munera Dei, tamen non minus recte dicuntur esse ex justitia et ex condigno. Nam Scriptura divina satis aper-
te agnoscit has voces, dum dicit, Colos¬
seos. i. Ut ambuletis digne Deo. Et II. Thessal. i. Ut digni habeamini regno Dei. Et Apoc. iii. Ambulabunt mecum in albis, quoniam digni sunt.
Quod vero q tidam distinguunt inter dignum et condignum, et meritum ex digno admittunt, non ex condigno, nimis leve est. Nam interpres Latinus eamdem vocem Graecam, nunc vertit dignum, ut in locis citatis, nunc condignum, ut ad Roman. vm. Non sunt condignae passiones etc..
Quod vero attinet ad rem ipsam, Durandi sententia, si nihil aliud vellet, nisi merita nostra non esse ex condigno, sive ex justitia absolute, sed tantfcm ex hypothesi, id est, posita liberali Dei promissione non esset reprobanda. Caeterum videtur omnino velle, merita nostra ex gratia Dei procedentia, et posita promissione, adhuc non esse talia, ut eis ex justitia debeatur merces, sed ex sola Dei liberalitate. In quo sensu refellitur a Theologis communi fere omnium consensu, et merito, pugnant enim contra eam sententiam omnia argumenta, quae fecimus adversus haereticos. Omnia enim probant justo Dei judicio deberi meritis operum bonorum mercedem vitee aeternae.
Neque necesse erit hoc locp illa repetere. Satis erit, paucis refutare quatuor ejus dicta, quibus potissimum ejus sententia niti videtur. Dicit enim primo, temerarium et blasphemum esse dicere, Deum fore injustum, si meritis hominum justorum non reddat mercedem promissam.
Dicit secundo, non exstare in sacris litteris promissionem, quae Deum obliget ad reddendam mercedem, sed tantum, quae doceat, Deum ordinasse, ac disposuisse vitam aeternam dare iis, qui mandata servaverint.
Dicit tertio, in illis B. Pauli verbis, II ad Tim. iv. Quam reddet mihi in illa die justus Judex [ 3); recte positum esse, Justus judex, 'et recte non esse positum, justo judicio, quia Deus, qui reddit praemia justis, et poenas injustis, justus et misericors est, et ut justus, justo judicio poenas reddit injustis; ut misericors, liberaliter praemia tribuit justis.
Dicit quarto, non posse ullum ex justitia mercedem ab alio petere, nisi reddat ei omnia, quae illius sunt, et aliquid amplius; nos autem, non posse Deo unquam reddere om-
nia, quae illius sunt, nedum aliquid amplius, cum omnia sint ipsius.
Ad primum respondeo, non esse temerarium nec blasphemum, sed pium et sanctum dicere Deum fore injustum, si non servaret promissa. Sic enim loquuntur Scripturae et Patres. Quid enim sibi vult illud Psal. cxliv. Fidelis Deus in omnibus verbis suis? Et ibidem: Justus Dominus in omnibus viis suis? Et illud II Esdrae i>». Tu ipse Domine Deus, qui elegisti Abraham, et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo foedus, ut dares ei terram A morrsehi, et Jebusaei, et im • plesti verba tua, quoniam justus es? Et illud ad Hebr. vi. Non est injustus /*eus, qui obliviscatur operis vestri et laboris? Certe qui dicit, Deus implet verba sua, quoniam justus est, et non obliviscitur Deus laboris et operis suorum, quia injustus non est: manifeste significat, eum injustum fore, si secus faceret.
S. Augustinus libro de natura et gratia cap. 2. (( Non est, inquit, injustus Deus, qui justos fraudet mercede justitiae ». Et lib. iv. in Julianum cap. 3. «Per quod, inquit, vera justitia, per hoc et regnum Dei, Deus namque ipse, quod absit, erit injustus, si ad ejus regnum verus non admittitur justus ». Vides quam non timeat S. Augustinus temeritatem, vel blasphemiam, si dicat, Deum injustum fore, si jastos excludat a regno.
Adde, quod si Deus non servando promissa, non esset injustus, posset certe non servare promissa: ac per hoc posset non esse fidelis, posset mentiri, posset negare se ipsum, quae vere temeraria sunt, atque blasphema: Nam si nos negaverimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest, II ad Timoth. 2. Item: Quam promisit, qui non mentitur Deus, Tit. i. Item: Impossibile est mentiri Deum, Ilebr. vi. Item: Fidelis est, qui repromisit. Hebr. x.
Ad secundum respondeo: Omnem veram promissionem ferre secum obligationem, et ideo ex justitia implendam esse, atque servandam. Nam idcirco fidelis dicitur, qui stat promissis, infidelis, qui promissa non preestat. Extare autem in Scripturis non solum ordinationem et dispositionem, sive propositum, sed etiam promissionem, qute ad fidelitatem vere pertineat, perspicuum est ex loco citato, ad Tit. i. Secundum spem vi-
tom. vi, as
tae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus. Et Jacobi i. Accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
Deinde, similitudo bravii, cui comparat Apostolus vitam ajternam, I Corinth. ix. similitudo denarii diurni ex conventione promissi laborantibus in vinea, Matth. xx. similitudo depositi, quse habetur II Timoth. i. et alia id genus multa, nonne apertissime significant promissionem ex debito et obligatione reddendam?
Quid quod Patres passim dicunt, Deum fieri hominibus propter bona opera debitorem. S. Cyprianus, in serm. de eleemosyna, extremo, de eo, qui bene operatur: « Deum, inquit, computat debitorem ».
S. Basilius, orat, ad divites: « Opera, inquit, ostende, et exige retributionem ».
S. Ambrosius serm. 7. in Psal. cxviii. in illud: Memor esto verbi tui: « Vult, inquit, Deus conveniri, ut si quis proposita secutus virtutibus praemia bene certaverit, fructum remunerationis expectet, quin etiam exigat ».
S.. Joannes Chrysostomus hom. 3. in Matth. « Ut se, inquit, Deus tibi debitorem fateatur non solum pro operibus, sed etiam pro hac gratia, humilique sententia ».
S. Augustinus in Psal. lxxxiii. in illud: Misericordiam et veritatem diligit Dominus: « Ecce, inquit, videmus, quia tenet eum Paulus debitorem ». Item: « Debitorem, inquit, Dominus ipse se fecit, non accipiendo, sed promittendo. Non ei dicitur, redde quod accepisti, sed redde quod promisisti ». Similia supra citavimus ex Paulino ad Victricium, et Fulgentio ad Monimum.
Ad tertium respondeo, non recte a Durando exponi sententiam Apostoli, quod enira illa verba, quam reddet mihi justus judex, sint apcipienda formaliter, ut sensus sit, reddet mihi Dominus, quatenus est justus judex, ac per hoc ex justitia, non ex sola liberalitate, planum est, primo, ex singulis pene verbis illius sententias, ut ex illis, bonum certamen certavi. Item ex illo, reddet, cJt ex illo, corona justitiae.
Secundo, quia supervacaneum esset illud, justus judex, eo loco, ubi non agitur de poenis impiorum, sed de proemiis tantum justorum, si Deus poenas solum ut justus judex infligeret, praemia vero, ut liberalis donator, effunderet.
Tertio ex Augustino, qui loco citato in Psalm. lxxxiii. hunc locum Apostoli tractans, dicit, Deum indulgentias esse largitorem, coronae autem debitorem, et ideo indulgentiam tribuere ut patrem, coronam justitiae, ut judicem justum. Item in lib. de gratia et libero arbitrio, eumdem locum exponens cap. 6. « Cui redderet, inquit, coronam justus judex, si non donasset gratiam misericors Pater »? Et in lib. de correptione ct gratia cap. 13. non solum vitam aeternam, sed etiam misericordiam in remissione venialium dicit, justo judicio bonis meritis reddi.
Denique, in aliis locis idem Apostolus non solum dixit, justum judicem esse Deum in remuneratione operum bonorum, sed etiam justum esse apud Deum, ut bona opera remuneret, II Thess. i. Et ibidem disertis verbis dicit, justo judicio Dei Thessalonicenses dignos haberi regno Dei, pro quo patiebantur.
Ad quartum respondeo, absolute non posse hominem a Deo aliquid exigere, cum omnia sint ipsius, tamen posita ejus voluntate, et pacto, quo non vult exigere a nobis opera nostra gratis, sed mercedem reddere juxta proportionem operum, vere possumus ab eo mercedem exigere: quomodo servus non potest absolute a domino suo ullum praimium postulare, cum omnia, quaj servus acquirit, domino suo acquirat: tamen si domino placeat donare illi opera sua, et pro iisdem tamquam sibi non debitis mercedem promittere, jure mercedem pro suis operibus postulabit.
Deinde, objectio ista Durandi locum haberet, si Deus ex justitia commutativa mercedem redderet operibus bonis: sed cum Deus ex justitia distributiva praunia bene operantibus dare decreverit, non est opus, ut ei proprie aliquid demus. Nam neque ii, qui currunt ad bravium, dant aliquid regi, ct tamen tenetur rex bravium tribuere ei. qui CEeteros in cursu superaverit. Maneat igitur, opera bona justorum ex justitia, atque adeo ex condigno mereri vitam ajtcrnam.
Opera bona justorum meritoria esse ex condigno non solum ratione pacti, sed etiam ratione operum.
Altera quaestio sequitur, Utrum opera bona sint meritoria ex condigno ratione pacti tantum, an ratione operis tantum, an ratione utriusque. Neque enim dubitari debet, quin meritum ex condigno his tribus modis variari possit. Nam si forte opus aliquod sit multo inferius mercede ex conventione promissa, ut si dominus vineae conduceret operarios, et non denarium diurnum, sed centum nummos aureos pro mercede promitteret, esset ejusmodi meritum ex condigno, ratione pacti, non ratione operis.
Contra vero si opus sit revera aequale mercedi, vel forte etiam majus, sed conventio nulla intervenerit; si dici debeat ejusmodi meritum ex condigno, dici debebit ex condigno ratione operis, non ratione pacti. Et in malis quidem facile reperiemus meritum poenae ex condigno ratione operis, non ratione pacti, quoniam sine ulla conventione qui alterum laedit, satisfacere tenetur, atque ad poenam a judice compelli potest. Utrum autem in bonis sit aliquod meritum vere de condigno ratione operis, non ratione pacti, paulo post videbimus.
Denique, si et pactum intercedat, et opus sit vere par mercedi, ut -cum operarii ad vineam juxta Evangelium conducuntur pro denario diurno, id meritum erit ex condigno ratione operis et ratione pacti.
Non desunt qui censeant,, opera bona justorum esse meritoria vitee aeternae ex condigno ratione operis, etiamsi nulla extaret divina conventio. Ita enim docet Cajetanus in 1. 2. quaest. 114. art. 3. Et idem videtur sensisse Dominicus a Soto lib. m. de natura et gratia cap. 7.
Alii contra existimant opera bona ex gratia procedentia non esse meritoria ex condigno ratione operis, sed tantum ratione pacti, et acceptationis divfnse. Ita docet Scotus in 1. sentent. dist. 17. quaest. 2. quem alii quoque sequuntur ex veteribus scholasticis, et ex recentioribus Andreas Yega, in opuscillodc justificatione quaest. 3.
Distat autem haec opinio longissime ab hseresi Lutheranorum. Non enim Scotus
censet, opera bona non esse vere bona, sed peccata, si ad legem divinam examinentur, ut Lutherani censent; sed existimat opera justorum esse bona vere et proprie, sed non tam excellentia, ut proportionem habeant cum vita aeterna, et ideo acceptari quidem a Deo ad justitiam et dignam mercedem vitee ajternae, sed ex pacto et promissione, non ex operis dignitate.
Nobis media sententia probabilior esse videtur, quae docet, opera bona justorum meritoria esse vitse aeterna1 ex condigno ratione paeti, et operis simul, non quidem quod sine pacto, vel acceptatione non habeat opus bonum proportionem ad vitam aeternam, sed quia non tenetur Deus acceptare ad illam mercedem opus bonum, quamvis par, et aequale mercedi, nisi conventio interveniat. Quam sententiam conformem esse non dubitamus Concilio Tridentino et principibus Theologorum S. Thomae, in 1. 2. quaest. 114. artic. 1. ad 3, S. Bonaventurae, et aliis in 2. sent. distinet. 27.
Primum igitur opera justorum, remoto pacto, vel promissione, non esse meritoria vitae aeternae ex condigno, sive ex justitia, ita ut non possit Deus sine injustitia talem negare mercedem; satis probatum est supra cap. 14. in 2. ratione. Scriptura siquidem ei Patres ubicumque dicunt, Deum fidelem esse, et justum in reddendo praemio, semper aut fero semper mentionem faciunt promissionis.
At (inquiunt) filio debetur haereditas, si.bene se gesserit, etiamsi nulla conventio inter patrem et filium intercedat. Nos autem per gratiam filii Dei sumus; igitur, si bene operemur, debebitur nobis haereditas vitae aeternae, etiamsi nulla conventio vel promissio intercedat.
Respondeo: aliud esse loqui de merito personae, aliud de merito operis. Et rursus aliud de vita aeterna, ut est haereditas, aliud ut est meregs, stipendium, bravium. Nam ex eo quod aliquis est filius Dei per gratiam, meretur ex condigno haereditatem vitae aeternae, sine alio pacto, sed merito persona1, non merito operis. Nam etiam infantibus, qui decedunt mox a Baptismo, quia filii Dei sunt, debetur jure haereditas, et ipsi eam mereri dici possunt, non merito operis, sed personae. Quemadmodum etiam cum distribuenda sunt officia, vel beneficia publica melioribus civibus, illi dicuntur ea mereri ex condigno, qui sunt optimi inter cives.
Porro bona opera non requiruntur ad vitam «sternam acquirendam, ut haereditatem, sed requiruntur, ne filius excidat ab adoptione, et jure mereatur exhteredari. Proinde filius Dei adoptivus per bona opera sine alio pacto non meretur vitam aeternam acquirere ut haereditatem, sed meretur eam non amittere. Quod patet tum ex eo, quod hae; editas ante omnia bona opera, jure adoptionis illi debetur. Tum quia infantes baptizati, ex hac vita migrantes vitam aeternam accipiunt in haereditatem, cum tamen nulla habeant operum merita, ut experientia testatur, et sancti Patres docent, Augustinus in epist. 157. ad Optatum. Et Bernardus serm. 68. in Cantica.
At vero ul filius Dei adoptivus vitam aeternam obtineat, ut mercedem, sive stipendium et bravium, dicimus requiri promissionem, sive pactum: neque sufficere gratiam adoptionis. Nam etiamsi tenetur pater admittere probum filium ad haereditatem, tamen non tenetur admittere opexa ejus, quamvis alioqui valde egregia ad obtinendum bravium, nisi pactum, vel promissio interveniat. Id quod magis aperte perspiceretur*, si coelestis haereditas, et coeleste bravium omnino distiuguerentur. Tunc enim omnes intelligerent, haereditatem deberi personae a Deo in filium adoptatae, etiamsi nulla alia exstaret promissio, juxta illud, si filii, et haeredes, Rom. vixi, at bravium deberi operibus ex pacto et promissione, juxta illud, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se, Jacobi i. Et, nonne ex denario convenisti mecum? Matth, xx.
Sed quamquam ipsa gloria sempiterna, haereditas est et bravium; tamen ut haereditas personae debetur jure adoptionis sine alio pacto, ut objectio probat; ut bravium debetur operibus ex pacto, ut nos hic docemus: et praeterea cum varii sint gradus coelestis gloriae, unus tantum debetur personae jure adoptionis, sine alio pacto; reliqui debentur operibus ex promissione vel pacto.
Jam vero opex*a bona justorum meritoria esse vitae aeternae ex condigno non solum ratione pacti et acceptationis, sed etiam ratione operis, ita ut in opere bono ex gratia procedente sit quaedam proportio et aequalitas ad praemium vitae aeternae, probatur his argumentis.
Primo, vita aeterna est gratia pro gratia,
ut dicitur Joan. i. id est, gratia mercedis pro gratia meritorum, sive charitas patriae pro charitate viae, ut exponitur a S. Augustino, in epist. 103. et in lib. de gratia et libero arbitrio cap. 9. At inter gratiam et gratiam sine dubio magna similitudo, et proportio est.
Secundo, vita aeterna est flumen laetificans civitatem Dei, Psal. xlv. gratia vero bene operandi est fons aquae salientis in vitam aeternam, ut dicitur Joan. iv. at fons proportionem habet ad flumen, imo totum flumen virtute continet. Et praeterea proportio est inter descensum et ascensum aquae; tam enim alte ascendit, quam alte descendit; fons autem aquae vivae, id est, gratia Spiritus sancti diffusa in cordibus nostris, de coelo descendit, et ideo debita propoi*tione salit in vitam aeternam.
Tertio, vita aeterna est denarius diurnus laborantium in vinea, Matth. xx. At denarius diurnus justum est pietium laboris diurni. Ideo enim vocatur denarius diurnus, quia solet ordinarie ex communi aestimatione respondere labori diurno.
Quarto, gratia est semen gloriai juxta illud, i. Joan iii. Semen Dei manet in eo. At semen non est quidem aequale rei, cujus est semen, quo ad molem, sed est tamen aequale, quo ad virtutem.
Neque Durandi responsio, quod gratia sil semen gloriae, metaphorice, non proprie, solida est. Nam haec ipsa metaphora satis apte, atque accommodate potest indicare quod volumus. Ut enim semen proprie dictum, arboris videlicet, aut animantis, physica virtute totam arborem, vel animantem continet, sic etiam charitas Dei in corde diffusa, morali, mexitoi iaque virtute gloriam ipsam continet.
Quinto, vita aeteina est actio quaxdam supernatuxalis ex parte objecti, et principii tum efficientis tum etiam formalis; at meritum, quod in dilectione consistit, est etiam actio supernaturalis ex parte objecti, et principii tum efficientis, tum formalis; igitur proportionem habent inter se, et unum ad alterum, quasi recta via ad suum terminum ducit.
Sexto, Deus est, qui electos per merita ad vitam alternam ut bravium, et coionam justitiae perducendos esse decrevit, igitur sine dubio ejusmodi merita illis donat, quibus vere et proprie, atque adeo ex condigno per- veniant ad coronam. Neque enim potestas, vel sapientia, qua id faceret, Deo deesse potuit.
Septimo, merita nostra pendent a meritis Christi, tum quia nobis ille meruit virtutem merendi, tum quia nos meremur ut membra viva Christi, et per influxum, quem ab illo, ut a capite nostro recipimus: igitur detrahitur de gloria Christi, si merita nostra sint ita imperfecta, ut non sint merita ex condigno, nisi ratione acceptationis Dei.
Solvuntur objectiones contra doctrinam capitis superioris.
Neque argumenta, quae contra objici solent aliquid concludunt. Primo, objici potest illud Apostoli, Rom. vm. Non sunt condignae passiones etc.. Et illa testimonia Patrum, quae nos supra citavimus cap. 14. in prima ratione.
Sed intelliguntur illa omnia loca de meritis secundum substantiam operum, non ut a Spiritu sancto, et gratia Dei proficiscuntur, ut tum eo loco, tum in cap. 6. diximus. Quod si velimus locum Apostoli universaliter intelligere de bonis operibus omnibus, etiam ut a Spiritu sancto, et gratia Dei proficiscuntur, utS. Fulgentius intellexit in lib. i. ad Monimum, promptum erit respondere, non requiri ad meritum ex condigno absolutam aequalitatem inter meritum et praemium, sed satis esse proportionalem, ut paulo post fusius explicabimus.
Secundo, objici potest S. Augustinus, qui lib. I. Confess. cap. 4. dicit: « Qui reddit debita nulli, debens ». Et serm. 16. de verbis Apostoli: « Non dicimus Deo, redde, quia accepisti; sed redde, quia promisisti ». Item S. Bernardus, qui in serm. 1. de Annuntiat. dicit: « Neque enim talia sunt hominum merita, ut propter ea vita aeterna debeatur ex jure, aut Deus injuriam aliquam faceret nisi eam donaret ». Denique S. Thomasl. 2. q. 114, art. 1. ad 3. dicit, Deum non debere nobis, sed dispositioni suae.
Sed facilis est responsio. Nam dicitur Deus, reddere debita nulli debens: quia nihil ulli debet absolute, sed solum ex promissione et dono suo. Pari ratione dicimus Deo,
redde quia promisisti, non dicimus, redde quia accepisti; quoniam fundamentum primum debiti divini non in opere nostro, sed in ejus promissione consistit. Nam remota promissione non tenetur acceptare opus nostrum ad mercedem. Quod autem non ex sola promissione, sed etiam ex opere nostro Deus efficiatur debitor, docet ibidem Augustinus cum subjungit: « Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti ».
S. quoque Bernai’dus dicit, vitam aeternam non deberi ex jure, quoniam (ut ipse ibidem explicat) merita nostra nascuntur ex gratia. Proinde significat non deberi ex rigore justitiae (ut Theologi loquuntur) qui gratiam nullam praesupponit; et Deum absolute non facturum injuriam justis, si eos privet mercede justitiae: non tamen negat, quia ex hypothesi Deus injuriam facturus esset, si vitam aeternam bonis operibus, ex conventione non redderet.
Denique S. Thomas non dicit, Deum non fieri nobis debitorem, sed non fieri nobis simpliciter debitorem; quoniam (ut diximus) prima et potissima ratio debit» divini, ex ipsius Dei promissione et dispositione consurgit.
Tertio objiciunt, inter Deum et hominem non posse esse justitiam, nisi secundum quid, ut S. Thomas docet, 1. 2. quaest. 114. art. 1. Justitiam autem secundum quid, non esse justitiam simpliciter et absolute: quare non esse absolute dicendum operibqs nostris, ex condigno deberi vitam sempiternam.
Respondeo: Duobus modis dicitur aliquid secundum quid. Uno modo, cum caret ea forma, a qua denominatur secundum quid, quo modo Cycnus dicitur niger secundum quid, id est, secundum pedes, et ^Ethiops albus secundum quid, id est, secundum dentes. Altero modo cum non caret ea forma, §ed tantum perfectione ejus, quse in aliis rebus ejusdem generis reperitur; quo modo puer dici potest homo secundum quid, si ad virum perfectum comparetur; et res creatse dicuntur entia secundum quid, si conferantur ad Deum: et accidentia dicuntur habere esse secundum quid, ad substantiam comparata.
Igitur quse dicuntur secundum quid priore modo, non possunt simpliciter, et absolute nominari talia; quse dicuntur secundum
quid modo posteriore, dicuntur etiam simpliciter et absolute talia, sed imperfectius, quam alia generis ejusdem. Atque hoc modo posteriore Theologi dicunt justitiam secundum quid esse inter Deum et hominem, quia prajsupponit gratiam, et tamen simpliciter etiam dicunt esse justitiam, sed minus perfectam, quam ea sit, qure nullam gratiam piccrequirit.
Quarto objiciunt, maximam esse inaequalitatem inter opera nostra, quamvis ex gratia proficiscantur, et ipsam aeternam beatitudinem; praesertim si beatitudo objective consideretur, sicut scriptum est: Ego ero merces tua magna nimis.
Respondeo: negari non potest, quin beatitudo longe excellat actioni meritoriae, cum in illa sit cognitio et charitas perfecta, in ista vero sit cognitio et charitas imperfecta: sed non requiritur absoluta aequalitas inter meritum et praemium, secundum justitiam distributi vara, ut dici possit praemium deberi meritis ex condigno, etiam ex parte operis: sed sufficit, ut sit proportio quaedam secundum quam is qui meretur dici possit dignus eo praemio. Nam hic etiam in terris, qui doctrina et bonis moribus praeditus est, et pro Ecclesia aliquamdiu laboravit, dignus Episcopatu judicari solet, quamvis absolute dignitas episcopalis amplissima sit, et nullo pretio comparabilis: in rebus quoque naturalibus, dispositio ad formam multo imperfectior est ipsa forma, et tamen ex naturali quadam jdstitia subjecto rite disposito forma debetur: sic igitur qui Deum ex toto corde diligit, ac per hoc mundus est corde, pacificus, mitis, humilis, misericors, dignus est, qui ad beatitudinem illam admittatur, quae diligentibus Deum, mundis corde, pacificis, mitibus, misericordibus, humilibus, ut rite dispositis promissa est.
Quod autem dicebatur de beatitudine objectiva, quae Deus est, non auget difficultatem, nam sicut Deus objectum est beatitudi'- nis (id est) cognitionis et amoris beatorum; sic etiam objectum est meriti, id est, fidei et charitatis viatorum. Hoc solum interest, quod fides et charitas in hac vita minus perlecte Deum attingunt, quam visio et charitas in alia vita; sed ideo dicimus ex condigno fidei formatae per charitatem deberi visionem cum ardentissima charitate, quia dignum est, ut res a Deo inchoata, et disposita
tandem aliquando perficiatur et absolvatur. Nam (ut loquitur S. Fulgentius in lib. i. ad Monimum cap. 10).« cum Deus vitam aeternam donat, opus suum, quod inchoavit justificans impium, perficit, glorificans justum.
Quinto objiciunt, Deum ex communi sententia Theologorum rejnunerare justorum opera supra condignum; proinde non esse in operibus justorum veram condignitatem ad praemium.
Respondeo: Deum remunerare supra condignum non ita esse accipiendum, quasi bona opera non sint digna praemio vitae aeternae; sed quod ultra praemium, quod ex condigno meriti bonis debetur, Deus ex liberalitate aliquid semper adjungat. Sed de hac re in sequenti capite disseremus.
Deum remunerare opera bona supra condignum.
Postrema restat quaestio, Num Deus opera bona remuneret ex mera liberalitate supra condignum. Communis enim Theologorum sententia id constanter affirmat, ut perspicuum est ex Sancto Thoma, sancto Bonaventura, Scoto, Durando et aliis in 4. sent. dist. 46.
Contrarium docuit Andreas Yega, in 5. quaest. de justificatione, et doctor ille Lovaniensis, cujus multas sententias Pius V. Pontifex damnavit. Est enim inter damnatas, sententias quarta decima his verbis expressa: « Opera bona justorum non accipient in die judicii extremi ampliorem mercedem, quam justo Dei judicio mereantur accipere ».
Probatur igitur breviter, Deum remunerare ultra vel supra condignum, primo, ex divinis litteris. Nam Matth. v. non sine causa Dominus ait: Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Et apertius Luc. vi. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus vestros. Certe enim justa merces esse poterat mensura bona; cur autem additur, conferta, coagitata, supereffluens, si nihil additur supra condignum?
Item Luc. xix. posteaquam servus fidelis qui lucratus fuerat decem mnas, acceperat praemium suum, iil est, imperium supra decem civitates; rursus extraordinario munere datur ei mna, quae fuerat ablata a servo infideli et pigro. Quid autem hoc significare potest, si Deus in judicio nulli dabit aliquid, nisi juste et ex condigno illud mereatur.
Adhoec, Matth. xx. in parabola vineee, manifeste videmus multis dari integrum diurnum denarium, cum tamen non integrum diem in opere posuissent. Atque id non ex justitia, sed ex liberalitate factum esse, indicat Dominus illis verbis: Volo huic clare, sicut et tibi. An non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Ex quo etiam intelligimus, id, quod supra condignum additur, non dari ex sequo, nec omnibus. Fortasse etiam huc pertinet illud Apostoli ad Roman. vnr. Non sunt condi - gnse passiones hujus temporis ad futuram gloriam, qua; revelabitur in nobis, quamvis et aliter hoc testimonium exponi possit, ut supra notavimus.
Idem secundo, ex Patribus probari potest, S. Basilius, in Psalm. cxiv. in illud: Convertere anima mea in requiem tuam: « Proposita est, inquit, aeterna requies his, qui legitime in hac vita decertarunt, quae non secundum operum debitum ac meritum retribuitur, sed juxta magnificentiam Dei his, qui in ipsum speraverunt, exhibetur. » Quem locum ostendimus cap. 6. male allegari contra merita ex condigno, cum non extenuet merita, sed amplificet munificentiam Dei in retribuendis praemiis etiam supra condignum.
S. Fulgentius in lib. i. ad Monimum cap. 10. reddens rationem cur vita aeterna dicatur gratia, cum merces sit meriti, ita loquitur:
« Gratia autem etiam ipsa non injuste dicitur, quia non solum donis suis Deus dona sua reddit; sed quia tantum etiam ibi gratiae divinae retributionis exuberat, ut incomparabiliter, atque ineffabiliter omne meritum, quantumvis bonae, et ex Deo datae, humanae voluntatis atque operationis excedat ». Haec i(Te. Itaque non temere, nec sine fundamento scholae Theologorum praemium operibus bonis a Deo supra condignum reddendum esse confirmant.
Utrum autem operibus malis Deus poenam reddat citra condignum, non videtur ita esse certum, nec inveniuntur loca Scripturae, quibus id facile' confirmetur; et quamvis S.
Joannes Chrysostomus hora. 37. in Genes, hujus sententiae patronus esse videatur, tamen S. Augustinus lib. xxi. de Giv. Dei cap. 24. hanc ipsam sententiam tolerat potius, quam probat. Nam cum dixisset illa verba Psal. Lxxvi, « Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas, non pertinere ad reprobos, sed ad electos, ita subjunxit: « Sed quibus placet, istam sententiam usque ad illa impiorum tormenta protendere, saltem sic intelligant, ut manente in eis ira Dei qua? in eeterno est prsenunciata supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes suas et faciat eos non tanta, quanta digni sunt poenarum atrocitate cruciari: non ut eas poenas vel mimquam subeant, vel aliquando finiant, sed ut eas mitiores, quam merita sunt eorum, levioresque patiantur. Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa ira sua miserationes suas non continebit. Quod quidem non ideo confirmo, quia non resisto ». Haec ille.
Quia tamen haec sententia de poenis citra condignum, et multis Theologis placuit, et a sancto Augustino minime refutatur; respondendum erit quatuor testimoniis Scripturae divinae, quae contra eam pugnare videntur.
Primum testimonium est illud: Non exibis inde, donec reddas novissimum (quadrantem. Matth. y. Sed facilis est responsio. Nam, sive hic locus intelligatur de poenis purgatorii, ut nos in i. lib. de purgatorio, et in i. lib. de statu peccati ostendimus, sive etiam de poenis gehennae, significat Dominus nullum peccatum sine suo cruciatu mansurum, non autem nullam partem ejus cruciatus qui singulis peccatis debetur esse minuendam. Deinde loquitur Dominus de poena, quae solvenda manebit post latam Judicis sententiam, non de ea, quam Judex constituet, cum sententiam feret. Quamvis enim Deus, cum peccatores judicabit, citra condignun; fortasse judicabit.; sed post sententiam latam nihil unquam de poena minuetur.
Alterum testimonium est Luc. v Qua mensura mensi fueritis remetietur vobis. Sed absque dubio sententia haec generatim accipienda est, ut sensus sit, Qui boni fuerint, bona recipient; qui mali, mala; et qui valde boni fuerint, multum boni recipient;^jui valde mali, multum mali. Nam si aequalitas praemii ad merita describeretur, repugnaret haec sen¬
tentia verbis illis, quas ex eodem capite nos citavimus, mensuram bonam et confertam etc.
Tertium testimonium est Jac. 11. judicium sine misericordia ei, qui non fecerit misericordiam. Sed loquitur Apostolus eo loco de misericordia non quacumque sed salvante, atque a damnatione aeterna hominem liberante. De qua loquitur Dominus Matth. v. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Postremum testimonium est in Apocalypsi cap. Xviii. Quantum se glorificavit, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. C soterum hic locus docet proportionem quamdam futuram inter culpam et poenam, ut majori culpae major poena respondeat, et minor minori; non tamen necesse est ex hac proportione aequalitatem colligere. Sed de his satis, praesertim cum de suppliciis citra condignum inferendis res sit (ut diximus) satis incerta.
Vitam aeternam etiam quoad primum ejus
gradum reddi meritis operum bonorum.
Explicavimus tres partes disputationis de merito; sequitur quarta, quae est etiam ultima, in qua brevissime docendum est, quaenam sint illa, quae cadunt sub meritum de condigno.
Sunt autem omnino quinque res, quae in dubium revocari possunt, vita aeterna, gratia justificationis, gratiae incrementum, reparatio post lapsum, et perseverantia in fide et charitate usque in finem. De quibus disputat S. Thomas in 1. 2. quaest. 114. art 3. et sequent. Nos paucis indicabimus, quae veriora de his omnibus quaestionibus nobis esse videantur.
Primum igitur de vita aeterna solum quaestio est, utrum ipsa vita aeterna, an gradus tantum in ea praestantiores cadant sub meritum de condigno. Sunt enim qui sentiant, vitam aeternam, sive primum ejus gradum non cadere sub meritum, cum debeatur jure haereditatis omnibus filiis Dei, hoc ipso quod sunt filii Dei. Sunt etiam, qui existimant vitam aeternam, sive primum ejus gradum, reddi meritis operum, si dilectio illa Dei, quae est ultima dispositio ad justificationem, orta¬
tur ex ipsa gratia justificationis, alioqui meritis non reddi.
Nos existimamus, vitam aeternam, tum quoad primum gradum, tum quoad caeteros reddi bonis meritis filiorum Dei: nec multum ad rem facere, utrum ultima illa dispositio procedat ex gratia justificante, vel eam praecedat. Nam Scriptura divina passim docet, non solum gloriae incrementum, sed ipsam gloriam simpliciter praemium esse operum bonorum. Ut Matthaei xix. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et ibidem: Qui reliquerit patrem, vel matrem etc., centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Et Jacobi 1. Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitse. Galat. vi. Qui seminat in spiritu, de' spiritu metet vitam aeternam. Et ad Colos, m. ipsam haereditatem scribit Apostolus, reddi operibus bonis; Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Deo, et non hominibus, scientes quod a Domino recipietis retributionem haereditatis, Domino Christo servite.
Ex quo intelligamus illum ipsum gradum gloriae, qui debetur jure haereditario, retribui etiam jure mercedis. Non enim est absurdum (ut supra non semel diximus) eamdem rem duplici jure deberi, titulo videlicet haereditatis, et titulo meritorum. Atque hoc praestabunt in coelo adulti infantibus, non solum quod illi ampliorem gloriam obtinebunt, sed etiam quod ipsam gloriam, et primum ejus gradum habebunt infaptes solo jure haereditatis, adultis vero gloria illa- simul erit et patris haereditas, et corona victoriae.
Porro dispositio illa ultima, si gratiam adoptionis praecedat, non erit mexitoria vitae aeternae de condigno, quia non possunt mereri vitam aeternam de condigno, nisi filii Dei, ut supra demonstratum est: si vero ex gratia illa nascatur, eamque sequatur, saltem ordinem naturae, non poterit mereri primum gradum gloriae, si vera sit illorum opinio, qui dicunt, non cadere sub meritum id, quod jam debetur titulo haereditatis: nam primus gmdus gloriae prius natura debetur titulo haereditatis homini justificato quam ultima illa dispositio ex gratia justificationis procedat. Sicut enim prius est in homine gratia adoptionis, quam dispositio ex gratia ipsa procedat, ita prius est jus ad haereditatem, quod
a gratia adoptionis separari nequit, quam ex gratia adoptionis dispositio illa procedat.
Vides igitur ad rem non facere, utrum illa dispositio gratiam praecedat, vel sequatur. Neutro enim modo meritoria esse poterit primi gradus gloriae, si quod jamdebetur, non potest sub meritum cadere. At si concedatur, quod nos contendimus, et quod S. Thomas docet, in 3. sentent. dist. 18. quaest. 1. art. 3. rem unam et eamdem variis titulis posse deberi; sine dubio ultima illa dispositio post infusionem gratiae continuata meritoria erit vitae aeternae, ut S. Thomas confirmat in 4. 2. quaest. 412. art. 2. ad 1.
. Von gratiam justificationis, sed ejus incrementum cadere sub meritum de condigno.
Jam vero de gratia justificationis, et ejus incremento, tota res brevissime expediri poterit. Nam gratiam ejusmodi non posse obtineri, neque ex condigno, neque ex congruo meritis operum, solis viribus liberi arbitrii effectorum, docuimus adversus Pelagianos, in lib. v, de gratia et libero arbitrio. Rursus, eamdem gratiam non posse obtineri ex condigno, sed solum ex congruo meritis operum ex fide, et auxilio Dei speciali procedentium, docuimus in lib. i. de justificatione cap. 21. Praeterea, non posse gratiam eamdem obtineri meritis consequentibus, hoc est, bono usu gratiae, ut quidam olim absurde dixerunt, docet S. Augustinus in lib. n. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 7. et in lib. i. de praedestinat. Sanctorum cap. 12. quod illo argumento potissimum confirmatur: quia gratia justificationis saepe datur illis, qui ea bene uti non possunt, ut infantibus mox a Baptismo morituris, vel qui non volunt, ut adultis quibusdam, qui gratiam jam acceptam abjiciunt, et fiunt novissima eorum pejora prioribus, saepe etiam non datur illis, qui ea bene usuri fuissent, si illam accepissent, quod de Tyriis et Sydoniis Dominus ipse testatur Matthaei xi.
Adhaec, nullum (Christo excepto) quamvis justum et sanctum posse aliis mereri gratiam de condigno, certa ratio persuadet. Nullum enim exstat pactum, nulla promissio demerito alienae salutis; et solus Christus, ut Ecclesiae
totius caput, eam gratiam habuit, qua mem* bris omnibus gratiam et gloriam mereretur: « Quamvis (inquit S. Leo in epist. 97. ad Leonem, cap. 2.) multorum Sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit; nullius tamen insontis occisio, redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dedere coronas, et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae ».
Sed sicut certum est, non posse unum alteri ex condigno gratiam promereri, ita non dubium est, posse id ex congruo fieri. Quomodo S. Sthephanum precibus apud Deum conversionem Apostoli Pauli, et S. Monicam lachrymis apud eumdem conversionem S. Augustini promeruisset, nemo est qui neget. Et in ipso Evangelio legimus, Matthaei ix. Videns Jesus fidem illorum dixit Paralytico, Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.
Denique posse hominem justum mereri ex condigno augmentum justitiae, docet Concilium Tridentinum sess. 6. can. 32. Docet etiam sanctus Augustinus, tract. 77. in Joannem, quamvis nomen ipsum de condigno non ponat: « Restat, inquit, ut intelligamus Spiritum sanctum habere, qui diligit, et habendo mereri, ut plus habeat, et plus habendo plus diligat ».
Reparationem post lapsum, et perseverantiam usque in finem non cadere sub meritum de condigno, sed solum de congruo.
De reparatione post lapsum, et perseverantia usque in finem concors est sententia Theologorum, non cadere ea sub meritum de condigno. Ac (ut caetera argumenta praeteream) si caderent illa duo sub meritum de condigno, nemo justorum esset, qui non esset etiam de numero electorum et praedestinatorum ad vitam. Qui error fuit Joviniani et Calvini, et a nobis in tertio libro confutatus est.
Posse autem donum perseverantiae precibus impetrari, docuimus in ii. lib. de gratia et libero arbitrio, cap. 12; posse vero reparationem post lapsum, eum qui justus est, mereri ex congruo, negat quidem sanctus Thomas, in 1. 2. quaest. 114. art. 7. sed id* ipsam concedere videtur in epist. ad Hebr. cap. vi. lect 3. ut etiam aperte concedit S. Bonaventura, in 2. sentent. distinet. 28. explicans verba Petri Lombardi. Et certe non desunt optimae rationes, quibus id probari posse videatur. Nam in ii. lib. Paralipom. cap. xix. dictum est ad Josaphat regem Juda: Impio prxbes auxilium et his qui oderunt Dominum, amicitia jungeris, et idcirco, iram Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te etc.. Ex quo intelligimus sanctum illum regem bonis operibus apud Deum obtinuisse, ut etiam cum peccaret, a Deo non desereretur, nec pro meritis puniretur. Item in Psal. lxx. orat Propheta, quod nos etiam orare convenit: Cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Et certe frustra fieret talis oratio, si nulla ei respondere posset impetratio.
Adhsec, si potest justus mereri de congruo, id est, impetrat'e alteri conversionem, cur non et ipse sibi postulare et impetrare possit, ut si labatur non deseratur, sed ad poenitentiam revocetur?
Praeterea, potest homo nondum reconciliatus per opera poenitentia} impetrare et mereri ex congruo gratiam justificationis, ut in i. lib. demonstratum est, cur igitur non po; terit idem ipse, dum est justus et amicus De1 impetrare et mereri ex congruo reparationem, si forte labatur?
Neque objectio illa convincit, per peccatum amittuntur omnia merita prmcedentia, igitur fieri non potest, ut reparatio post lapsum bonis meritis ulla ratione reddatur. Nam probat quidem hoc argumentum, reparationem non posse esse mercedem, quie sit reddenda ex justitia. Qui enim amisit omnia merita, quomodo potest ex justitia postulare mercedem? At non probat non esse congruens, ut Deus respiciat ex clementia sua ad bona opera prmcedentia, et illorum intuitu misereatur ejus qui cecidit.
At (inquies) quo quis plura merita habuit, eo gravius Deum offendit, cum peccat. Quoniam merita nostra munera Dei sunt, et qui plura beneficia accepit, si benefactorem offendat, magis est ingratus, et minus dignus indulgentia. Respondeo: argumentum recte concludit adversus eos, qui ex malitia et contempu benefactoris peccant; at non adversus eos, qui ex ignorantia; et infirmitate delinquunt. De quibus nos tantum loquimur. Quare sanctus Thomas in 2. 2. quajstione 186. artic. 10 docet, peccata religiosorum» etiam mortalia, sed ex ignorantia, vel infirmitate commissa minus, esse gravia, et facilius codonari, quam aliorum hominum, propter bona opera, quin religiosi assidue faciunt.
Chapter 78 of 78