Praefatio
de verbis Apostoli, damnat quidem absolute justitiam illam, quam Apostolus vocat detrimenta et stercora, sed ideo damnat quia docet illam esse justitiam superborum, qui suis solis viribus existimant sine fide et gratia Christi se posse implere justitiam. Justitiam enim ex fide et gratia, ubique Augustinus laudat, et meritum vitae aeternae esse docet.
Quod vero Kemnitius notat, Apostolum in praesenti dixisse, « Arbitror ut stercora», quasi damnare voluerit impuritatis eam etiam justitiam, quam ex fide Christi, cum esset Apostolus, faciebat: puerile est, nam illud «(Arbitror)» non respicit opera presentia, sed presens judicium de operibus praeteritis, atque in judaismo factis. '
Septimo, objiciunt illud ad Roman. iii. Exclusa est gloriatio tua, per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. At si fides excludit omnem gloriationem, quae ex operibus nascitur; certe excludit omnia merita. Si quis enim vera merita haberet, de illis jure gloriari posset.
Respondeo, fides excludit gloriationem eorum, qui in se gloriantur, quasi suis viribus justitiam facere possint, et a selhabeant, si quid boni habent: non autem excludit gloriationem eorum, qui in Domino gloriantur, id est, qui justitiam et merita, Deo juvante, habere se posse confidunt. Alioqui non diceret Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Itaque sanctus Bernardusserm. 13. in Cant. « Haec nobis, inquit, gloriatio non solum non prohibetur, sed etiam suadetur, cum dicitur gloriam ab invicem quaeritis, et gloriam, quae a solo Deo est, non vultis ».
Octavo objiciunt, fieri Christo magnam injuriam, si meritis nostris aliquid tribuatur, quasi non sufficiant Christi merita.
Respondeo: Hoc argumentum, quanto ab adversariis magis rhetorice, vel potius tragice amplificatur, tantum, cum discutitur, inanius invenitur. Siquidem merita justorum non opponuntur meritis Christi, sed ab illis nascuntur, et quidquid ipsa justorum merita laudis habent, id totum redundat in laudem meritorum Christi. Ipse enim vitis, non palmites, et sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite, sic et nos nihil possumus sine Christo facere. Et sicut nemo unquam ita desipuit, ut diceret detrahi de gloria vitis, si palmites ipsius multum fru¬
ctum adferant. Ra nemo, nisi plane stultus, dicere potest detrahi de gloria Christi, si servi ejus, per gratiam ejus, per spiritum ejus, per fidem, et charitatem ab ipso inspiratam, bona opera faciant, quse ita vere sint justa, ut eis debeatur a justo judice corona justitiae.
At, inquiunt, si requiruntur merita hominum, non igitur sufficiebant merita Christi. Non ita est. Nam merita hominum non requiruntur propter insufficientiam meritorum Christi, sed propter maximam eorum efficaciam. Meruerunt enim Christi opera apud Deum, non solum ut salutem consequeremur, sed etiam ut eam per merita propria consequeremur. Sive (quod est idem) non solum aeternam salutem, sed etiam virtutem merendi nobis meruerunt. Sicut etiam quod Deus sole utatur ad mundum illustrandum, igne ad calefaciendum, aura et pluviis ad refrigerandum, non est in causa imbecillitas Dei, quasi non posset ipse per se, absque sole, igne, aura mundum illustrare, calefacere, refrigerare: sed omnipotentia ejus, qua potuit non solum ista facere, sed etiam rebus creatis vim faciendi tribuere.
At saltem, inquiunt, dividitur gloria inter Deum et hominem, si non solis ejus meritis, sed etiam nostris salutem assequimur. Neque id verum est. Nam merita nostra, dona sunt Christi, et quamvis in opere bono, quod nos, Deo juvante, facimus, nihil sit nostrum, quod non sit Dei, neque aliquid sit Dei, quod non sit nostrum, sed totum faciat Deus, et totum faciat homo: tamen ratio, cur id opus sit dignum vita aeterna, tota pendet a gratia.
Denique, nos ipsi non minus Christo sumus obstricti, nec minus salutem nosHam totam, atque integram illi acceptam referimus, cum illam meritis nostris acquirimus, quam si absque ullis meritis nostris illam acciperemus: iramo multo magis nunc illi nos debitores esse fatemur, quandoquidem non solum per ejus gratiam salvamur, sed etiam per eamdem nobilissimo modo, honorificentissimoque salvamur.
Solvuntur objectiones ex Patribus.
Jam vero ex Patribus nonnulla proferunt testimonia contra merita humana, quae facili negotio explicari poterunt.
Primo, objiciunt illa verba sancti Hilarii in Psal. li. « Non enim illa ipsa justitia) opera sufficerent ad perfecta; beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei, etiam in hac justitia; voluntate humanarum demutationum, et motuum, non reputet vitia. Spes igitur in misericordia Dei in sa)culum saeculi ».
Respondeo: Explicatio hujus loci petenda est ex iis, qua) diximus ad primam objectionem capitis superioris. Solum enim Hilarius docet, cum bonis meritis admisceri peccata qusedam, quae tametsi non faciunt hominem injustum, cum sint levia, et venialia, tamen remissione, et misericordia indigent, quia nihil coinquinatum intrare potest in regnum c telorum.
Secundo, objiciunt illa verba sancti Basilii in Psalm. cxiv. « Manet sempiterna requies illos, qui in hac vita legitime certaverunt, non ob eorum merita factorum, sed de munificentissimi Dei gratia, in qua sperarunt ».
Respondeo: Non recte verba sancti Basilii Kemnitius interpretatur. Non enim in Graeco textu invenitur illud: « Non ob eorum merita », neque illud, <t gratia ». Haec enim sunt verba: ou xata 6tpEiXrltua -rwv Ipywv airoosSopiva a XX a /.ata xou [/.syaXoSwpou ®*ou. Quae verba significant, requiem aeternam reddendam esse legitime certantibus, non secundum debitum operum, sed secundum debitum Dei munificentissimi, id est, non pro mensura operum, sed pro mensura magnificentiae Dei, sive non quantum debetur operibus, sed multo amplius, quantum videlicet decet munificentiam Dei.
Sed etiamsi recte Kemnitius verba S. Basilii latine reddidisset; nihil tamen obtineret ex Basilio contra merita. Diceremus enim a Basilio excludi merita, qua; sint homini a se, et praedicari merita, quae sint homini ex gratia. Nam cum dicit, manere requiem aeternam legitime certantes, aperte ponit merita: legitime enim certanti debetur jure bravium. Cum autem addit (si tamen addit); «Non ob eorum merita factorum,
sed de munificentissimi Dei gratia », indicat, neminem legitime certare suis solis viribus, sed per gratiam condonationis. Ac per hoc non ob merita propria, id est, propriis viribus acquisita, sed ob gratiam Dei, a qua merita vera nascuntur, dari certantibus requiem sempiternam.
Tertio, objiciunt ex Augustino illa verba ' in Psal. lxx. concion. 2.« Tua peccata sunt, merita, Dei sunt. Supplicium tibi debetur, et cum praemium venerit, sua dona coronabit, non merita tua ». Item illa ex serm. 15. de verbis Apostoli: « Pro nihilo salvos facies illos, nihil invenis, unde salves, et multum invenis, unde damnes ». Item illa verba ex libro de gratia, et libero arbitrio, cap. 9.
« Maluit, inquit, dicere, Gratia Dei vita aeterna, ut intelligeremus, non pro meritis nostris Deum nos ad aeternam vitam, sed pro sua misericordia perducsre.
Respondeo: S. Augustinus, ubicumque merita damnat, loquitur de meritis, quae sint in nobis, ex nobis, id est, sine gratia Dei. Id quod ex duobus locis apertissime intelligi poterit. Prior locus est in epistol. 105. ad Sixtum: « Ipsa, inquit, vita aeterna, quae in fine, sine fine habebitur, et ideo meritis praecedentibus redditur; tamen quia eadem merita, quibus redditur, non a nobis parta sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud, nisi quia gratis datur: nec ideo, quia meritis non datur, sed quia data sunt, et ipsa merita, quibus datur ». Et infra: « Cui debetur vita a)terna, vera justitia est; si autem vera justitia e3t, ex te non est, de sursum est descendens a Patre luminum, ut haberes eam, si tamen habes, profecto accepisti. Quid enim habes, quod non accepisti? Quapropter, o homo, si accepturus es vitam a)ternam, justitia) quidem stipendium est, sed tibi gratia est, cui gratia est ipsa justitia. Tibi enim tamquam debita redderetur, si ex te tibi esset justitia, cui debetur. » Habemus ex hoc loco, justitiam nostram, cui redditur vita qgterna, veram esse justitiam, ac per hoc vere meritoriam, non autem ita imperfectam, ut peccatum dici possit, ut adversarii dicunt. Habemus deinde Augustinum, cum dicit, nobis non deberi vitam aeternam ex merito, sed gratis donari, loqui de homine, qualis est sine gratia Dei, et qui suis solis viribus operatur: homini enim, ut operatur ex gratia, numquam negavit Augustinus, deberi vitam a)ternam ex merito, cum ipsi justitia), quam homo per gratiam operatur, dicat, reddi tamquam stipendium vitam aeternam.
Locus posterior est in libro de gratia, et libero arbitrio cap. vi. « Cum, inquit, dicunt Pelagiani, hanc esse solam, non secundum merita nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur: illam vero, quae datur in finem, id est, aeternam vitam, meritis nostris praecedentibus reddi, respondendum est eis. Si enim merita nostra sic intelligerent, ut etiam ipsa dona Dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia; quoniam vero roeritahumanasic praedicant, ut ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus: Quis enim te discernit? quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? prorsus tali cogitanti verissime dicitur: Dona sua coronat Deus, non merita tua: si tibi a te ipso non ab illo sunt merita tua. Haec enim si talia sunt, mala sunt, quae mala sunt, non coronat Deus: si autem bona sunt, Dei dona sunt».
Et cap. 7. « Si, inquit, Dei dona sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua, tamquam merita tua, sed tamquam dona sua ».
Et cap. 8. « Apostolus, inquit', cum dixisset. Gratia salvi facti estis, per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne quis extollatur, vidit utique, putare posse homines, hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat, et rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi sufficiant: mox itaque addidit, ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Quid est hoc, quod cum Dei gratiam commendans, dixisset, non ex operibus, ne forte quis extollatur, cur hoc dixerit, rationem reddens, ipsius enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo Jesu, in operibus bonis? quomodo ergo non ex operibus, ne forte quis extollatur? sed audi, et intellige, non cx operibus dictum, tamquam tuis ex te ipso tibi existentibus, sed tamquam his, in quibus te Deus finxit, id est, formavit, et creavit ».
Et infra: «Illa (nimirum gratia boni operis) cui datur, tantummodo gratia est. Haec autem (id est, vita aeterna), quae illi datur, quoniam praemium est, gratia est pro gra¬
tia, tamquam merces pro justitia, ut verum sit, quoniam verum est, quia reddet unicuique Deus secundum opera ejus ». Ex his manifeste colligitur, quid S. Augustinus de meritis sentiat: neque opus est verbis ejus aliquid addere, cum sine ullis ambagibus dixerit, illa se • merita damnare, quae non sunt nobis ex Deo.
Quarto objiciunt illud ex sancto Prospero in lib. I. de vocatione gentium, cap. 17. sive (in alia editione) cap. 5. ubi dicit: «Ideo in parabola de his, qui laborant in vinea, • dari idem praemium, eamdemque mercedem omnibus operariis, sive multum, sive parum laboraverint, ut ii, qui multo labore sudarunt, nec amplius, quam novissimi acceperunt, intelligant, donum se gratiae, non operum accepisse mercedem ».
Respondeo: Considerat sanctus Prosper vitam aeternam, ut est una, et eadem, sive ut est aequalis in omnibus beatis. Neque enim alius longius, alius brevius, sed omnes in aeternum vivent. Dicit autem, hanc vitam aeternam donum esse gratiae, non operum mercedem, eo sensu, quo dixit Augustinus, dona sua coronat Deus, non merita tua, videlicet non est vita aeterna merces operum, quae sint nobis a nobis, sed quae sunt nobis a gratia Dei. Atque ut hoc intelligeretur, ideo voluit Deus vitam aeternam tribuere iis, qui multum, et iis, qui parum laboraverant. Ne, qui multum laborant, de suis viribus extollantur. S. autem Prosperum non negare vera merita, quae oriuntur cx gratia planum est ex eodem loco, ubi dicit: a Bona merita sequi in homine post adeptaim gratiam, non autem praecedere ».
Quinto, objiciunt illud sancti Gregorii lib. ix. Moralium, cap. ii. « Si opus virtutis exercuero, ad vitam non ex meritis, sed exvenia convalesco ».
Respondeo: Loquitur sanctus Gregorius de meritis, qua) sunt in nobis ex nobis, eo modo quo loqui diximus Augustinum, et Prosperum. Yult enim ad humilitatem nos adhortari, et ideo dicit, cum opera virtutis facimus, nos ad vitam convalescere, non ex meritis propriis viribus acquisitis, sed ex venia, per quam justificati a Deo justitiam, et bona opera habere incipimus.
Sexto, objiciunt sanctum Bernardum, qui in ser. 1. de Annunciatione sic loquitur:
« Neque talia sunt hominum merita, ut propter ea vita aeterna debeatur ex jure, aut Deus injuriam aliquam faceret, nisi eam donaret ». ltein serm. 15. ia Psalmum? « Qui habitat. Totum, inquit, hominis meritum est, si totam spem suam ponat in eo, qui totum hominem salvum facit ». Et serm. 01. in Cant. « Proinde meritum meum, miseratio Domini». Addit etiam Kemnitius altercationem sancti Bernardi cum Diabolo, in qua dixisse legitur: « Fateor, non sum dignus ego, nec propriis possum meritis regnum obtinere coelorum. Caeterum Dominus meus duplici jure illud possidens, haereditate Patris, et merito passionis, altero ipse contentus, alterum mihi donat. »
llespondeo: In primo testimonio docet sanctus Bernardus, vitam aeternam non deberi meritis ex jure absoluto, quia merita prtesupponunt et gratiam et promissionem. Id enim paulo infra ita ipse explicat, dicens, propterea non deberi meritis vitam aeternam ex jure, quia merita ipsa nascuntur ex gratia. Praesupposita autem gratia et promissione, deberi vitam aeternam ex jure, docet Apostolus, cum ait II ad Timoth. iv. Ile posita est mihi corona justitiae. Et ad Ileb. vi. Non est injustus Deus, qui obliviscatur operis vestri et laboris. Et sanctus Augustinus de natura et gratia, cap. 2. e Non est injustus Deus, ut justos fraudet mercede justitiae ».
Ad alia loca respondemus, ea dicta esse a sancto Bernardo, ut intelligamus, merita nostra non esse ex nobis, sed ex misericordia Dei; quod clarius explicat serm. 08. in Cant. « Merita habere cures: habita, data noveris, etc. ». Fortasse etiam sanctus Bernardus, tum ex humilitate, qua? propria merita ignorat, tum ex incertitudine propria) gratiae, prudenter non confidebat in meritis suis, sed in sola misericordia Domini. Quod imitandum esse in sequenti capite pluribus ostendemus. Sed non ideo merita non habebat, quia merita sua non agnoscebat.
Quatenus fiducia in mentis collocari possit, exponitur.
Controversiae superiori conjunctae sunt duae quaestiunculae bi'eviores. Una, de fiducia meritorum; Altera j de intuitu mercedis.
Quod attinet ad primam, Haeretici nostri
temporis, nullam omnino fiduciam in meritis constitui posse contendunt. Quam sententiam coguntur defendere, si velint in illo errore persistere, quod omnia opera justorum sint peccata mortalia.
Sed in primis Joannes Calvinus adversus hanc fiduciam meritorum tragice commovetur. Nam in lib. in: Instit. cap. 2. §. ult. reprehendens Petrum Lombardum, quod scripserit, spem gigni in nobis ex gratia Dei, et meritis praecedentibus: « Quis, inquit, non merito tales bestias exeeretur? o magistrum talibus dignum discipulis, quales in insanis rabularum Scholis nactus est ». Deinde, cap. 12. §. 3. et 4. ex instituto docet, nullam in propriis meritis fiduciam esse locandam. Errorem huic plane contrarium docuit Joannes Wicleffus, Pelagium secutus, ut testatur ThomasWaldensis tom. 3. cap. 7.
Sed catholica Ecclesia mediam viam ingreditur, qua) praecipuam quidem spem et fiduciam in Deo ponendam esse; aliquam tamen etiam in meritis poni posse docet. Sed ut res tota planius explicetur, sciendum est, fiduciam nihil esse aliud, nisi spem confirmatam atque perfectam, ut sanctus Thomas docet in 2. 2. qutest. 129. art. 0. Quod etiam profani Scriptores tradiderunt. Sic enim loquitur Seneca in epistol. 16. ad Lucilium. « De te spem habeo, nondum fiduciam ».
Sciendum est etiam, aliud esse fiduciam nasci ex meritis, aliud fiduciam esse ponendam in meritis. Potest enim fieri, ut quis exiguam, ac pene nullam fiduciam in meritis propriis constituat, eo quod non certo sciat, an habeat vera merita, et tamen veris, magnisque meritis abundet, et ex illis fiducia in ipso erga Deum maxima oriatur. Ex qua distinctione tota quiestio absolvi, et variae Scripturarum, ac Patrum testimonia conciliari poterunt. Igitur tribus propositionibus nostram sententiam complectemur.
Prima propositio. « Fiducia Sanctorum, quam in Deo constituunt, non ex fide sola, sed etiam ex bonis meritis nascitur, atque ideo summo studio merita quamenda sunt, ut apud Deum fiduciam habere possimus ».
lla)c propositio directe contra Calvinum ponitur, et ex Scripturis et Patribus facile probari potest. Tob. iv. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna, omnibus facientibus eam. Job xi. Si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris, et non manserit in taber-
liaculo tuo injustitia, tunc levare potens faciem tuam, habebis fiduciam proposita spe, et defossus securus dormies. Ad Roman. v. Tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem. I ad Timoth. m. Qui bene ministraverit, gradum bonum sibi acquiret, et inultam fiduciam, etc. Ad Hebr. x. Vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. 'Nolite itaque amittere confidentiam vestram. I Joan. m. Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Ilis apertissimis Scriptura; testimoniis addi possunt luce testimonia sanctorum Patrum.
Sanctus Cyprianus in serm. de eleemosyna, circa finem: « Praeclara », inquit, « et divina res, Fratres carissimi, salutaris operatio, solatium grande credentium, securitatis nostrae salubre praesidium, munimentum spei, tutela, fidei medela peccati ».
Sanctus Joannes Chrysostomus homil. 2. in posteriorem ad Corinthios: « Nos », inquit, oramus, ut post Baptismum etiam vitam honestam habeatis: tu contra studes, nihilque non facis, ut hinc migres absque bona vita. At nos optamus, ut ex benefactis habeas fiduciam ».
Auctor operis imperfecti homil. 13. in Matth. non procul ab initio: « Sicut oleum », inquit, « accendit lumen lucernae, ita et bona opera excitant fidem cordis, et dant confidentiam animae ».
Sanctus Ambrosius in comment. ad cap. xvii. Lucae: « Ex fide », inquit, « charitas, ex charitate spes, et rursus in se sancto quodam circuitu revolvuntur ». Idem (si tamen idem) in cap. iii. posterioris ad Corinthios: « Nunc», inquit, « opus est, ut crescat in nobis fiducia bonis actibus comparata ».
Sanctus Augustinus praefatione in Psalm. xxxi. « Ille sperat qui bonam conscientiam gerit: quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, et non sibi sperat nisi damnationem. Ut ergo speret regnum, habeat bonam conscientiam, credat et operetur ». Idem in serm. 16. de verbis Apostoli: « Quae spes », inquit, « est nisi de aliqua conscientiae bonitate »?
His accedit etiam ratio, nam cum promiserit Deus coronam vitae diligentibus se, ut dicit sanctus Jacobus cap. i. ex duobus pendet adeptio gloriae; ex fidelitate Dei, qui praestat quod promisit, et ex operibus nostris:
diligere enim oportet, non verbo ct lingua, sed opere et veritate, ut ait sanctus Joannes in epistol. I. cap. 3. proinde sicut spes certa non esset, si nos bene operaremur, sed Deus fidelis non permaneret, ita nec certa esse potest, si Deus quidem fidelis sit, sed nos non bene operemur, nec diligamus opere et veritate. Spes igitur, ac per hoc etiam fiducia, non solum ex gratia Dei promittentis, sed etiam ex meritis et operibus nascitur, ut recte docuit Petrus Lombardus lib. m. Sent. distin. 26.
Sed forte objiciet aliquis, quod bis, quae dicta sunt, repugnare videatur, quod sanctus Augustinus tract. 83. in Joannem, et Petrus Lombardus in 2. Sentent. dist. 23. dicunt, spem priorem esse charitate, et sine ea posse consistere, contra autem charitatemsine spe esse non posse. Nam si haec vera sint, illud verum esse non poterit, quod supra dictum est, spem ex charitate et bonis operibus nasci.
Sed facilis est responsio. Nam (ut recte ait sanctus Ambrosius) spes oritur ex charitate, et ex ipsa spe oritur charitas. Amor enim beatitudinis, ut rei nobis convenientis, spem omnem praicedit. Non enim speratur, quod non amatur, ut Augustinus docet in Enchirid. cap. 117.
Itaque in homine nondum conciliato primus motus ad salutem est fidei, inde sequitur amor, et desiderium beatitudinis, per fidem jam cognita;: post amorem, sive cupiditatem beatitudinis, sequitur in homine spes consequenda; ejusdem beatitudinis: sed ea spes non immediate, sed mediate beatitudinem respicit. Non enim qui nondum cum Deo in gratiam rediit, nec habet ulla bona merita, immediate beatitudinem sperare potest. Ista enim non spes, sed praesumptio esset, ut Augustinus dicit in locis supra citatis: sed sperat reconciliationem, et bona merita per Dei misericordiam se habiturum, et per haec tandem ad beatitudinem perventurum. Post hanc spem, quam Theologi vocant informem, sequitur vera charitas, et operatio bona. Inde autem roboratur spes et fiducia incipit appellari, qua; immediate beatitudinem respicit.
Sit jam altera propositio: « In bonis meritis, qua; vere talia esse compeitum sit, fiducia aliqua collocari potest, modo superbia caveatur ».
llaec quoque propositio exemplis divinae Scripturae confirmari potest. Legimus enim in h. lib. Esdrae, cap. v. Nehemiam virum sanctum, enumerantem opera sua bona, et dicentem Deo: Memento mei Domine in bono secundum omnia, quae feci populo huic. Item Davidem dicentem in Psalm. xvii. Et retribuet trahi Dominus secundum justitiam meam / quia custodivi vias ejus. Et Ezechiam orantem apud Isaiam, cap. xxxvm. Obsecro Domine memento, quxso, quomodo ambulaverim coram te in veritate; et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et sanctam Esther ita orantem cap. xiv. Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud, sicut pannum menstruata’: et non portem in diebus silentii mei; et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum;* et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus A br aliam, Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum (i). Denique Apostolum dicentem: Bonum cerlumen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona justitiae.
His exemplis addi possunt alia ex testimoniis Patrum. Scribit enim S. Hieronymus in vita Pauli primi Eremitae, eumdem Paulum morti propinquum dixisse: Peracto cursu superest mihi corona justitiae. In vita vero Hilarionis refert idem Hieronymus; dixisse Hilarionem: « Egredere anima mea, egredere, quid times? septuaginta prope annis servisti Christo, et mortem times »? Scribit quoque Sulpitius, S. Martinum in exitu diabolo astanti, magna cum fiducia dixisse: « Quid hic astas, cruenta bestia? nihil in me funeste reperies. Abrahae me sinus excipiet ». Denique S. Bonaventura scribit, illa fuisse verba extrema S. Francisci: « Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. Me expectant justi, donec retribuas mihi >).
His tot, ac tantis exemplis satis apparet in bonis meritis nonnullam fiduciam reponi posse: addidi autem: « Modo superbia ca-.veatur ». Quoniam si quis in propriis meritis ita confideret, ut ea se a se, non ex gratia Dei habere crederet, vel ceeteros prte se de¬
spiceret, aut majora se merita habere existimaret, quam re vera haberet; is non tam in spem erigeretur, quam in superbia-; barathrum praecipitaretur.
Posse autem in meritis spem aliquam poni, si vera sint merita, et sobrie id fiat, probari, potest hac etiam ratione, quoniam sicut misericordia Dei, ita etiam bona merita sunt vera salutis causa; licet autem confidere in omni vera causa, quee ad finem optatum et speratum consequendum, cognoscatur idonea. Nam et in rebus corporalibus aegrotus recte confidit non solum in arte, et industria medici, sed etiam in medicamentorum virtute et efficacia. Neque hoc est confidere in propria virtute, sed in Deo, et ejus gratia, cujus sunt munera omnia bona merita.
Sit tertia propositio: « Propter incerlitudinem propriae justitia}, et periculum inanis gloriae tutissimum est, fiduciam totam in sola Dei misericordia et benignitate reponere ».
Explico propositionem, non enim ita accipienda est, quasi non sit homini totis viribus studendum operibus bonis, aut non sit in eis confidendum, quasi non sint vera justitia, aut judicium Dei sustinere non possint, sed hoc solum dicimus tutius esse, meritorum jam partorum, quodammodo oblivisci, et in solam misericordiam Dei respicere; tum quia nemo absque revelatione certo scire potest, se habere vera merita, aut in eis in finem usque perseveraturum; tum quia nihil est facilius in hoc loco tenlationis, quam superbiam ex consideratione bonorum operum gigni.
Probatur igitur propositio testimoniis illis quae adversarii contra merita operum adferre solent. Nam quod ait Daniel cap. ix. Non in justificationibus nostris prosternimus preces nostras ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Et quod ipse Dominus admonet, Luc. xvii. Cum feceritis haec omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus; hoc solum probant, quod nos dicimus, tutum esse in sola misericordia Dei, et non in operibus nostris fiduciam collocare. Quod etiam testantur publica} preces quas Ecclesia catholica ad altare fundere solet. Nam in collecta Dominicse, qute sexagesima dicitur, sic orat Ecclesia: «< Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra actione confidimus etc. ». Item in collecta secreta Dominic. 2. Adventus: « Ubi nulla suppe.unt suffra-
II Esd. V, 19; Psal. XVII, ‘25; Isai. XXXVIll, 3; Est. XIV, 10.— Dan. IX, 18; Luc. XVII, 10.
gia meritorum, tuis nobis succurro i>racsidiis ». Item ia canone post consecrationem: «Intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae quaesumus largitor admitte ».
Similia passim leguntur in Patribus, S. Joannes Chrysostomus horni!. 21. in Genes, aut. med. «Oportet», inquit, «in virtute, et recte tactis spem salutis habere, immo neque in illis multum de se sentire, sed tunc magis humilem et modestum esse, cum magnas virtutum divitias congerere possumus. Sic enim et ipsi collectas divitias custodiemus et gratiam Dei nobis conciliabimus. Enim vero propter hoc ct Christus discipulis dicebat: Cum feceritis haec omnia, dicite, servi inutiles sumus ». Item homil. 3. in illud: « Elatum est cor Oziae », sub initium: « Nihil », inquit « periit degignit superbiam, ut bona conscientia, nisi advigilemus. Unde et Christus sciens quod post benefacta nos hic morbus adoritur dicebat discipulis, cum omnia feceritis, dicite, servi inutiles sumus ». Item homil. 3. in Matth. «Noli», inquit, « mercedem reposcere, ut accipias mercedem. Tu salvari te per gratiam confitere, ut sc ille tibi debitorem fateatur; nec modo pro operibus tuis, sed etiam pro hac aequanimitate. Quando enim aliqua praeclare fecerimus, habemus eum debitorem ob res bene gestas: quando vero nihil arbitramur nos operatos, egregium amplius etiam ob talem meremur affectum, quam propter opera ipsa, quae fecimus. Minimum itaque de se sensisse, tam magnum est, quam maximas res fecisse ».
Sanctus Ambrosius, ut in ejus vita scribit Paulinus, sub mortem ita locutus fertur ad cives Mediolanenses: « Non sic vixi, ut me pudeat inter vos vivere: nec mori timeo, quia bonum Domitium habemus ». Qua) verba sanctus Augustinus (ut in ejus vita Possidonius refert) vehementer mirari et laudare solebat; ideo siquidem Ambrosium dixisse affirmabat: « Nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus », ne crederetur praefidens de suis purgatissimis moribus praesumpsisse. Sciens enim Ambrosius examen aequitatis divinae, magis de bono Domino, quam de suis meritis confidebat.
Ipse quoque sanctus Augustinus lib. m. contra Cresconium, cap. 80. « Ad existimationem », inquit, « hominum magna testium qui me noverunt, suppetit copia: ad Dei vero conspectum sola conscientia, quam contra vestras criminationes, cum intrepidam ge¬
ram; uou me tamen sub oculis omnipotentis justificare audeo, magisque ab illo effluentem misericordiae largitatem, quam judicis summum examen expecto ».
Sanctus Gregorius lib. ix. Moralium cap. 17. « Si scimus », inquit, « bona quae agimus ad elationem ducimur; si nescimus minime servamus. Quis enim aut de virtutis suae conscientia’ non quuiitulumeiimque superbiat? aut quis rursum bonum se custodiat, quod ignorat; sed contra utraque quid superest, nisi ut recta quae agimus sciendo nesciamus, ut lnec et recta aestimemus, ct minima, quatenus et ad custodiam sensificet animam scientia rectitudinis, ct in tumorem non elevet aestimatio minorationis ».
S. Dernardus serui. 9. in Psalm. « Qui ha- 1 bitat: Praetendat,, inquit, alter meritam, sustinere se jactet pondus diei, et aestus; mihi adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam ». item in Cant. serm. 68. « Perniciosa paupertas penuria meritorum: praesumptio autem spiritus fallaces divitiae. Et ideo divitias et paupertatem ne dederis mihi, Domine, ait Sapiens: Fcelix Ec. clesiai cui ncc merita sine praesumptione, nce praesumptio absque meritis deest. Habet merita, sed ad promerendum, non ad praesumendum». Idem in epist. 42. scribit, utilissimum esse coram Deo, non justitiam praetendero, sed misericordiam postulare. Et in epist. 310. quam in ipsa pene morte constitutus dictavit:« orate», inquit, «Salvatorem, ut tempestivum jam exitum non differat, sed custodiat: curare munire votis calcaneum nudum meritis ». Ubi sanctus Dernardus ex conscientia bona) vitae optat, non differri diutius mortem suam; ct tamen adeo non confidebat in meritis, ut existimaret, se nudum esse meritis.
Denique, his accedit ratio manifesta. Vel enim habet homo vera merita, vel non habet; si non habet, perniciose fallitur, seque ipse seducit, dum in falsis meritis confidit. Ista) enim sunt fallaces divitia) apud S. Pcrnardum, qua) veras impediunt. Si vero habet, nihil perdit ex co, quod ipse ea non intuetur et in solo Deo confidit. Deus enim ea bene novit, et intuetur, nce i r rem une rata esse patitur, ut pulchre docet S. Joannes Ghrysostomus hom.38. ad populum Antiochenum. Ilabenms igitur quatenus in horiis meritis fidendum, aut non fidendum esse videatur.
gapOt vm.
Licitum esse operari bona opera intuitu mercedis;e ternae.
Altera qufestio est dc intuitu mercedis; iieeatne operari opera bona intuitu mercedis aeterna). Joannes Calvinus in lib. in. Instit. cap. 16. §. 3. et cap. 18. §. 2. negare videtur operandum esse intuitu mercedis, et quoniam negare non potuit, Scripturas interdum hortari homines ad bonum spe mercedis, addit, saltem non esse a tali exhortatione ducendum exordium. In Antidoto quoque Concilii, sess. 6. can. 31. dicit, Apostolum ad Ephes. i. longe aliam doctrinam tradere de intuitu mercedis, quam Concilium faciat. Fuit etiam in Catalonia quidam Buganrius publice damnatus, ut Bernardus Lutzemburgensis in suo Catalogo refert, quod diceret, opera bona vitiari, si fierent intuitu mercedis teterna).
Contrariam doctrinam tradit Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 11. et can. 31. ubi tamen non dicit Concilium, operandum esse tantum affectu mercedis, ut Calvinus in Antidoto significat, cum contra ipse asserit, non tantum affectu mercedis operandum esse. Htec enim sunt verba Concilii, cap. 11. n Constat eos orthodoxa! religionis doctrinas adversari, qui statuunt, justos peccare, si suam ipsorum socordiam excitando, et sese ad currendum in stadio exhortando,' cum hoc ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur aeternam ». Ubi clare videmus, non tantum, nec preeeipue amore mercedis operandum esse ex doctrina Concilii, sed primum! quidem propter gloriam Dei, deinde etiam propter mercedem felicitatis ai terna). Quam doctrinam ex Scripturis et Patribus, et ipsa naturali ratione probabimus.
Primum igitur Christus ipse Mattii, iv. praidicationem suam ita exorsus est: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Item Matth. v. Instructionem Apostolicam inchoavit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsor um est regnum cadorum. A simili spe regni ctelorum exordium sumpsit Jo. Baptista Matth. m. ab eodem jussit Chri¬
stus, Matth. x. ut Apostoli exordirentur. Quid igitur est, quod Calvinus dicit, non esse ducendum exordium a promissione mercedis? utrum, quaeso, Christus, et ejus prmeursor, et Apostoli falluntur, an Calvinus errat?
Secundo, habemus Christi non soluin exhortationem, sed etiam praeceptum, Matth. vi. Primum quaerite regnum Dei, ct justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Et Luc. xvi. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant, vos in aeterna tabernacula. Simile est Apostoli prmeeptum I ad Corinth. ix. D:bet in spe, qui erat, arare, et qui triturat, in spe fructus perci-.piendi.
Tertio, habemus exempla Sanctorum, in Ps. cxvm. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem (3;. Neque obstat, quod in Hcbrmo habetur,
id est, in alternum finis, sive merces. Nam idem est sensus; est enim ac si dixisset, quoniam merces, quam expecto, sempiterna erit. Quod expressit Ecclesiasticus cap. xviii. cum ait: Ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. Itaque non solum Septuaginta viri verterunt, propter retributionem; sed etiam S. Hieronymus, reddidit, propter sternam mercedem. Aliud exemplum est ad Heb. xi. Moses grandis factus, negavit se esse filium filiae Pharoonis, magis eligens affigi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro /Egyptiorum improperium Christi; aspiciebat enim in renumerationem. Aliud exemplum est ipsius Apostoli ad Philipp. iit. Ad destinatum persequor, ad braoium supernae vocationis in Christo Jesu.
Quarto, habemus cohortationes Apostoli plurimas. Nam I ad Corinth. ix. ait: Sic currite, ut comprehendatis. Ad Galat. vi. Bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus. Ad Coloss. iii. Quodam - que facitis, ex animo operamini, sicut Domino, ct non hominibus, scientes quod a Domino accipietis retributionem harreditatis.
Quid autem Calvinus sibi velit, cum contra allegat primum cap. ad Ephesios, penitus nescio. Nihil enim est in eo capite, quod vel imaginem pra) se ferat argumenti adversus sententiam nostram. Contra autem illud est, quod Apostolus orat Deum, ut illuminet
Ephesiorum mentes, ut sciant quae sit spes vocationis ejus et quse divitiae gloriae haereditatis ejus in Sanctos. Quae oratio Apostoli eo tendit, ut Ephesii, cognita praemii magnitudine, prompti ad bona opera facienda, et mala omnia pro Christo ferenda reddantur.
Addamus his etiam testimonia Patrum. S. Cyprianus in libro de exhortatione Martyrii, cap. ult., posteaquam docuit, quam magnum praemium in coelo Martyres maneat: « Has cogitationes, quae persecutio potest vincere? quae possunt tormenta superare »? Et infra: « Haec oportet mente contemplari, et cogitatione; haec die ac nocte meditari. Si talem persecutionis dies Christi militem invenerit, vinci non potest virtus ad praemium prompta ».
Sanctus Ambrosius in cap. xv. Luc. tractans illud: « Quanti mercenarii etc. » distinguit bonos mercenarios a malis mercenariis: malos autem esse dicit, qui serviunt Deo propter lucella bonorum temporalium. Ex quo sequitur, ut boni sint, qui serviunt propter lucrum mercedis aeternae.
Sanctus Hieronymus iib. n. in Jovin. disserens contra quartam propositionem: «Ideo, inquit, Paulus hoc facit, ut plus laborans, plus etiam mercedis accipiat ».
S. Augustinus in Psalm. cxx. super illud: Dominus protectio tua super manum dexteram tuam: « Quid est, inquit, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua? id est, quando facis opus bonum, propter ~vitam aeternam fac. 3Natn si opus bonum in terra propterea feceris, ut terrena tibi cibum dent, scit sinistra tua quid faciat dextera tua, miscuisti dexteram sinistrae. Noli facere, nisi propter vitam aeternam, ideo fac, et securus facies. Hoc enim mandavit Deus. »
Sanctus Gregorius homil. 13. in Evangelia: « Nec castitas, inquit, magna est sine •bono opere, nec opus bonum est aliquod sine castitate. Sed si utrumque agitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supernam patriam tendat, et nequaquam se a vitiis pro mundi hujus honestate contineat ».
Neque desunt ad rem eamdem confirmandam optimae rationes. Primum enim, si vita aeterna est finis fidei, et operum justorum, ad Roman. vi. Habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam; et I Pet. i. Ut reportetis finem fidei vestrae.
salutem animarum vestrarum, quis ambigere potest, liceatne vitam aeternam intueri, atque ad eam opera bona dirigere, cum certo constet, finem spectandum esse inter operandum, atque ad eum media omnia esse referenda?
Deinde, si licet propter metum gehennae continere manum, et oculos, et cor ipsum apeccato, et mandata legis implere, ut in i. Iib. probatum est, cur non magis licebit idem facere, propter spem felicitatis aeternae?
Adhaec, non vitiantur peenitentia, et Sacramentorum perceptio, cum ista fiunt causa obtinendae gratiae Dei: cur ergo vitiabuntur opera bona, si fiant causa obtinendae beatitudinis, quae est gratia consummata, atque perfecta?
Postremo, licet omnium consensu in operibus temporalibus spectare temporalem finem, ut pharmacum sumere gratia sanitatis, arare et serere spe fructus percipiendi; currere, vel decertare in stadio causa obtinendae victoriae. Cur igitur non liceat in opere spiritali, in cursu, et certamine ab ipso Deo proposito, ad bravium supernae vocationis attendere?
Solvuntur objectiones.
Neque argumenta, quae contra objiciuntur, aliquid probant. Primum objic tur testimonium Domini, qui Joan. x. mercenarios reprehendit. Secundo, additur testimonium S. Bernardi in lib. de diligendo Deo, sic loquentis: « Non sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu diligendus sit. Vacua namque vera charitas esse non potest, nec tamen mercenaria est ». Tertio, testimonium S. Thora. qui in 2. 2. quaest. 19. art. 4. ad 3. scribit, amorem mercenarium cum vera charitate non posse consistere. Quarto, quod servile, ac sordidum v.dcatur operari propter mercedem. Quinto, quod Deus amore amicitiae, non amore concupi-centiae diligendus sit.
Ad primum, secundum, et tertium, respondeo, mercenarios proprie non vocari, nisi qui mercedem solam, aut praecipue intuentur. Isti enim sunt, qui si merces nulla
Chapter 77 of 78